Quaestio LXV — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXV

QUAESTIO LXV

Quantum autem ad sextum, an scilicet sensus communis et imaginativa et aestimativa sint eadem potentia cum memorativa.

 

[Videtur quod non]

Est praedictorum philosophantium opinio quod sit alia et quarta ab eis.

Est etiam eorum ratio duplex.

1. Prima est : Quia memorativa est retentiva intentionum aestimabilium quas apprehendit aestimativa ; ergo differt ab illa sicut  receptiva a retentiva, ab imaginativa vero differt sicut retentiva intentionum aestimabilium a retentiva formarum sensibilium.

2. Secunda est : Quia eius solius est apprehendere intentionem praeteriti et futuri ; quod est maius quam apprehendere solas intentiones formarum in re praesentium aut quasi praesentium in sua imagine vel imaginatione .

3. Tertia est : Quia organa eorum non solum sunt diversa, sed etiam situ distincta ; nam in anteriori parte cerebri est sensus communis et imaginativa, sensus tamen communis magis versus frontem et magis ad extra, post haec vero aestimativa quasi circa medium, post haec vero est memorativa prope occipitium, in postrema autem est motiva membrorum.

 

Et his consonat Augustinus, VII Super Genesim, circa medium, dicens : Quoniam  pars cerebri anterior unde sensus omnes distribuuntur est ad frontem collocata, et in facie sunt ipsa organa sentiendi, excepto tangendi sensu qui per totum corpus diffunditur, qui tamen ab eadem anteriori parte cerebri ostenditur habere viam suam quae retrorsus per verticem ad cervicem et ad medullam spinae deducitur, unde et facies habet utique sensum tactus sicut et totum corpus et ultra hoc ceteros quatuor : ideo scriptum arbitror quod Deus in faciem sufflaverit homini flatum vitae, cum factus est in animam vivam. Anterior quippe pars posteriori merito praeponitur, quia ista ducit, illa sequitur ; et ab ista sensus, ab illa vero est motus, sicut consilium praecedit actionem. Quia vero motus qui sensum sequitur est cum intervallis temporum, agere autem intervalla temporum spontaneo motu nisi per adiutorium memoriae non valemus : ideo tanquam tres ventriculi cerebri demonstrantur, unus anterior ad faciem a quo sensus omnis, alter postferior ad cervicem a quo motus omnis, tertius inter utrumque in quo memoriam vigere demonstrant ; nec cum sensum sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si fuerit oblitus id quod fecit. Haec certis indiciis probata esse indicant, quando et ipsae partes aliquo affectae morbo vel vitio, cum defecissent officia sentiendi vel movendi vel reminiscendi, quid valerent singulae satis declararunt, nisque adhibita curatione cui rei reparandae profecerit exploratum est ; haec Augustinus.