Quaestio XLII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XLII
Tertio quaeritur an angelus potuerit peccare in primo nunc suae creationis.
Ad hoc dixerunt quidam quod sic, moti primo ex verbo Christi, Iohannis 8, ubi de diabolo ait : Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit, et ex capitulo 3 primae epistolae Iohannis dicentis : Qui facit peccatum ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. Cum enim le « ab initio » sumatur simpliciter in duabus propositionibus praedictis, videtur quod sumatur pro initio creationis, sicut Genesis 1, cum dicitur : principio creavit Deus caelum et terram, et Iohannis 1, cum dicitur : In principio erat Verbum. Dicere etiam quod in veritate, scilicet iustitiae, non stetit videtur idem acsi diceretur quod in veritate non fuit.
Secundo moti sunt ex ratione, quia causa effectiva et receptiva peccati stant simul cum ipso peccato et sunt naturaliter priores ipso nec sunt ipsa malitia vel privatio peccati,. immo sunt naturale bonum naturae rationalis a Deo creatum, non etiam sunt alia virtus contraria peccato et incompossibilis cum eo ; ergo tota causa seu potestas peccandi potuit a Deo dari in primo nunc creationis.
Item, huic opinioni videtur favere Augustinus, XI De civitate Dei, capitulo 14. Nam postquam in 13 capitulo praemiserat quod angeli qui ceciderunt habuerunt aliquam beatitudinem, si tamen vitam egerunt ante peccatum, et quod aequalis beatitudinis omnes ab initio creati sunt, subdit in 14 capitulo : Nisi forte quis dicat id quod Dominus ait de diabolo, ille homicida, erat ab initio et in veritate non stetit sic esse accipiendum ut non solum homicida fuerit ab initio humani generis, sed etiam ab initio suae conditionis in veritate non steterit et ideo nunquam beatus cum sanctis angelis fuerit ; ut sic etiam intelligatur quod beatus Iohannes ait : Ab initio diabolus peccat, hoc est, ex quo factus est, iustitiam recusavit. Et subdit Augustinus : Huic sententiae quisquis acquiescit non cum haereticis Manichaeis sapit qui dicunt diabolum habere naturam substantialiter malam a deo malo qui est contrarius deo bono.
Sed contra supradictam opinionem arguit, capitulo 15, ex hoc quod Isaiae 14 dicitur : Quomodo de caelo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris ; et ex hoc quod Ezechielis 28 de eodem Lucifero dicitur : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum ; et, paulo post : O cherub, posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. Ex his enim infert Augustinus quod diabolus fuit aliquando sine peccato. Ex his etiam concludit quod illud quod dictum est : In veritate non stetit non est sic accipiendum quod in veritate non fuerit, sed quod in ea non perseveraverit ; quando etiam dicitur quod ab initio diabolus peccat, non est intelligendum de initio suae creationis sed de initio peccati, quia ab ipsius superbia coepit esse peccatum.
Quod etiam verba Christi et Iohannis sic debeant intelligi patet ex ipsismet verbis ; nam diabolus non fuit homicida nisi ab illa hora qua totum genus humanum occidit faciendo primum hominem peccare ; constat autem quod ante hoc fuerant angeli creati et etiam primus homo. Quando etiam Christus per signum evidens probat ipsum in veritate non stetisse, quia veritas non est nunc in eo : constat quod per hoc non probatur quod veritas nunquam in eo fuerit, sed solum quod usque nunc in ea non perseveraverit. Quod etiam Iohannes omnem facientem peccatum esse de parte diaboli probat ex hoc quia ab initio diabolus peccat, non est vis probationis in hoc quod ab initio suae creationis peccaverit, sed solum in hoc quod ipse est peccati initium et quod ab illo peccati initio ipse semper peccat seu in peccato perseverat ; ex hoc enim patet quod ipse est princeps et pater peccati, ac per consequens quod omnis peccans, in quantum peccans, est de eius regno et progenie.
Ratio etiam praemissae opinionis non valet, quia licet tota causa effectiva et receptiva primi peccati fuerit in angelo in suo primo nunc, non potuit tamen tunc esse in eo nisi sub tali habitu vel statu qui simul stare non potuit cum actu peccati, prout inferius ostendetur.
Omnes ergo moderni in hoc consentiunt quod angelus non peccavit nec etiam peccare potuit in primo nunc suae creationis, attamen in reddendo causam vel rationem quare non potuit multum diversificantur. Et ideo primo tangam septem rationes defectivas et earum improbatione se t ultimo subdam veram, ut vera ratio, clarius secernatur a falsis et ne veram conclusionem in falsa ratione fundendus.
Prima igitur ratio quorundam est : quia secundum eos nulla creatura potest agere in primo nunc sui esse, nam prius est esse quam operari ; sed angelus non potuit peccare nisi aliquam actionem malam agendo ; ergo non potuit peccare in suo primo nunc.
Sed prima propositio huius rationis est patenter falsa ; nam anima Christi vidit et amavit Deum et etiam meruit nobis in primo nunc suae creationis ; et, secundum Augustinum splendor a sole vel igne exiens est eis coaevus. Praeterea, eius falsitas per necessariam rationem convincitur, quia posita causa activa et passiva sufficienter actuali et disposita ad agendum et patiendum immediate potest agere et pati, et si est causa necessitata ad agendum, habet tunc necessario agere. Quod vero dicitur quod prius est esse quam agere verum est de prioritate naturali, sed non semper de prioritate, durationis ; nulla enim est contradictio, si esse et agere concurrant in eodem instanti.
Secunda ratio quae Hugoni de Sancto Victore ad scribitur est : quia potestas non est libera seu potens in opposita nisi respectu actuum futurorum seu nondum factorum, quia actus, dum fit vel est factus, non potest non fieri ; ergo potestas qua angelus potuit peccare fuit tantum respectu futuri ad primum nunc suae potestatis.
Haec autem ratio fallit, quia prima propositio eius est falsa, nisi futurum sumatur ibi communiter tam ad posterius natura et non duratione quam ad posterius duratione ; unde millies dicitur quod potestas talis est respectu flendi, et hoc sive sit flendum in eodum nunc praesenti sive in alio nunc futuro. Quod autem, sub hoc secundo modo flendi sit prima propositio falsa, probatum est sufficienter in quaestione an in nobis sit liberum arbitrium ; nam si in eodem nunc et respectu eiusdem nunc non potest nostra voluntas disiunctive in opposita, ita quod in eodem nunc est prius naturaliter potens hoc velle vel nolle quam illud in eodem nunc velit vel nolit, et ita quod in eodem nunc in quo illud voluit potuit illud nolle : impossibile est ipsam esse liberam in opposita, sicut ibi est probatum. Constat enim quod nihil possumus agere in futuro nunc, usquequo illud futurum nunc advenerit ; unde nulla potentia nostra est plene et ultimate potens exire in actum flendum in futuro nunc, usquequo illud futurum nunc sit praesens. Si ergo in nullo nunc, dum est praesens, potest disiunctive agere in ipsa opposita : tunc in quolibet praesenti est necessitata et necessario determinata ad alterum oppositorum ; ex quo sequitur quod nunquam sit plene potens in opposita. Quod vero dicitur quod actus, dum fit vel factus est, non potest non fieri : non propter hoc sequitur quin, prout eius causa est in eodem nunc prius naturaliter quam suus actus in eodem nunc factus, quin, inquam, ipsa, in quantum talis, potuerit illum actum non agere. Praedictus enim actus habet in eodem nunc duplicem respectum. Quorum primus est, prout in eodem nunc est naturaliter posterior sua causa tanquam flendus ab ipsa ; secundus est, prout iam est factus et in se ipso existens. Postquam autem est sub hoc secundo respectu, non potest non fieri ; potest tamen, quamdiu est sub solo primo, si eius causa est libera in opposita.
Tertia ratio est : quia primum peccatum angeli non potuit ab eo fieri per actionem indeliberatam, immo oportuit quod fieret per electivam et deliberatam ; electionem autem deliberatam praecedit deliberativa et consiliativa, inquisitio ; hanc autem inquisitionem praecedit dubitatio ; haec autem tria non, potuerunt esse simul in eodem instanti ; ergo electiva actio peccati non potuit esse in primo nunc angeli.
Haec autem ratio fallit, quia deliberata seu consiliata et certa electio fuit et esse potuit in angelis absque praevia dubitatione et ignoratorum inquisitione, alias in nimia ignorantia eligendorum fuissent creati. Numquid enim indubitabiliter sciverunt solum Deum esse propter se diligendum et reliqua propter ipsum ? Numquid etiam sciverunt omnem praesumptionem et superbiam et inanem gloriam esse mala et a Deo eis prohibita et virtutes his oppositas esse bona et eis a Deo praecepta ? Numquid etiam sciverunt quod poterant se ipsos et suam gloriam propter se et ambitiose amare, sed non absque Dei offensa et absque recessu a Deo ? Praeterea, perfecti habitus virtutum agunt et sua obiecta eligunt repentine ; unde secundum Aristotelem, in Ethicis, hoc est signum perfectorum habituum. Item, perfecta virtus habet perfectum iudicium practicum de propriis obiectis sibi annexum ac per consequens habet perfectum iudicium de contrariis sibi odibilibus et respuendis ; secundum autem Ezechielem diabolus ante suum lapsum fuit plenus sapientia et perfectus decore virtutum et in deliciis paradisi Dei.
Quarta ratio quorundam est : quia consiliata electio praeexigit collationem diversorum terminorum ad invicem. Oportet enim quod ratio conferat et referat ea quae sunt ad ipsum finem et e contrario ; huiusmodi autem collatio non potest fieri in instanti, quia intellectus non potest in uno nunc intelligere seu considerare plures terminos, sed tantum unum. Rursus dicunt quod appetitus eligendorum praecedit plenum et electivum consensum eorum ; primum autem peccatum angeli non potuit esse in appetitu praecedente plenum consensum. Iterum subinducunt quod velle deliberatum est motus vel fit cum motu ; motus autem non est simul in termino a quo et ad quem, immo dicit quid medium intermedium inter ambos.
Sed omnia haec fundantur in falsis. Nam si plures termini non possunt in eodem nunc considerari et ad invicem referri : tunc nulla relatio nec aliquod relativum potest in uno nunc cogitari nec aliqua propositio, cum omnis propositio constet ex duobus terminis, id est, ex subiecto et praedicato ; negatio etiam unius oppositi de opposito non posset in uno nunc cogitari. Praeterea, electio qua unum propter alterum eligitur includit simul illa duo tanquam duos terminos ; ergo oportet quod in illo instanti quo fit huiusmodi electio praesententur et cogitentur simul ambo per intellectum, aut in nullo instanti poterit aliquid eligi propter aliud. Falsum etiam est quod omnem plenum et electivum consensum praecedat tempore vel duratione aliquis appetitus ; nec primum malum consensum angeli praecessit aliquis appetitus vitiosus qui inclinaret eum ad malum. Falsum etiam est quod omne velle deliberatum fiat cum motu successivo et non valenti simulstare cum termino ad quem, quin potius plenus actus volendi est potius terminus seu in termino ; quem non semper oportet praeire terminum a quo sibi oppositum, id est, actum vel habitum volendi sibi oppositum. Quando autem Anselmus dicit quod voluntas est instrumentum se ipsum movens : patens est quod non loquitur ibi de illo genere motus qui semper est inter terminos oppositos, ita quod, in neutro eorum existere potest.
Quinta ratio quorundam est : quia in angelis fuit duplex ordo, scilicet naturalis ad obiecta connaturalia seu sibi naturaliter proportionata et ordo supernaturalis ad supernaturalia ; in eodem autem instanti lion potuit simul ferri ad utraque et utroque modo ; cum ergo prius naturaliter haberet ferri ad naturalia quam ad supernaturalia et prius ordine naturali quam supernaturali, sequitur quod in primo instanti non potuit ferri nisi ad naturalia et ordine naturali ; sed tali motu naturali non potuit peccare contra ordinem naturalem nec deviare ab ipso ; ergo non potuit in primo instanti peccare.
Haec ratio super duobus falsis fundatur. Primum est quod in eodem instanti non potuerit ferri ad utraque et utroque modo. Constat enim quod dum per gratiam vel gloriam fertur supernaturaliter ad supernaturalia, fertur simul per naturam ad naturalia, nam semper amat bona naturalia. Secundum est quod ad naturalia non potuerit ferri nisi motu naturali et non deviando ab ordine naturali ; constat enim quod amare se ipsum est ei naturale ; amare autem se non ad Deum nec propter Deum, sed solum sibi ipsi et propter se ipsum non est ordinis naturalis nec supernaturalis, immo est corruptio seu infectio utriusque ordinis ; nam hoc est se habere ad se ut ad summum bonum et ut ad suum summum et ultimum finem. Praeterea, praedicti sub ordine naturali includunt amare propter se et super omnia Deum, ut est per naturalem rationem cognoscibilis et cognitus ; constat autem quod peccatum deviat ab isto ordine. Numquid etiam praesumptio et ambitio corrumpit in eis rectam et humilem de se ipsis aestimationem et aliquam moderantiam affectus non se effundentem ad ambitiosa ?
Sexta ratio eorundem est : quia primus actus rei factae vel creatae potius est a suo efficiente quam ab ipsa, et ideo non est plene liber ; et si illud efficiens non potest in sua actione deficere, sicut utique non potest creator, tunc prima actio quam dat creaturae non potest in se habere defectum peccati seu culpae.
Prima propositio huius rationis, prout ad propositum applicatur, est falsa ; nam prima actio creaturae non plus est a Deo quam secunda, si utraque sit bona, nec prima minus est ab agente creato quam secunda, nec prima debet dici actio creaturae, nisi sit ab ea sicut ab agente. Praeterea, anima Christi est vere creatura et tamen habuit actum liberum et meritorium in suo primo instanti. Praeterea, ex quo angelus fuit creatus in usu liberi arbitrii, quid est dicere quod non potuerit in eodem nunc eius usum, id est, liberum actum habere ? Praeterea, creatura non. minus est nec minus dependet a Deo in secundo vel tertio instanti quam in primo ; ergo si propter dependentiam creationis non potest in primo instanti libere agere, eadem ratione propter dependentiam suae sequentis existentiae seu conservationis non poterit in aliquo nunc sequenti libere agere.
Septima ratio quorundam est : quia non potuit a Deo creari nisi honus et innocens ; si autem in eodem nunc peccasset, in eodem nunc factus esset malus et nocens ; ergo in eodem nunc fuisset bonus et malus ac nocens et innocens ; quod est aperta contradictio. Item, a quibusdam formatur sic : malum est privatio alicuius boni habiti ; ergo si in primo nunc habuisset peccatum, in primo nunc fuisset privatus aliquo bono habito ; sed non potuit privari aliquo habito in priori nunc vel tempore, cum in nullo priori habuerit aliquod esse ; ergo in eodem nunc esset privatus bono, quod in eodem nunc habuit ; quod apertam contradictionem includit.
Maior huius rationis secundo formatae est falsa ; malum enim non semper est privatio boni habiti, sed solum habendi vel debiti haberi, sicut patet in caeco nato qui nunquam habuit visum et in privatione iustitiae in originali peccato inclusa et in peccato quo nunc continue daemones peccant ; non enim nunc continue corrumpitur in eis aliquod bonum confestim prius habitum. Prima etiam rationis hic primo formatae est duplex. Aut enim loquitur de essentiali bonitate et innocentia naturae quae potest simul stare cum malitia peccati tanquam eius subiectum ; et sic in conclusione nulla est contradictio, quia in eodem nunc potest quis esse bonus essentiali bonitate naturae et malus accidentali malitia culpae ; unde anima infantis in suo primo nunc creatur a Deo bona et innocens quantum ad essentialem bonitatem suae naturae, et tamen in eodem nunc fit mala et rea per culpam originalem. Si autem prima propositio loquitur de bonitate virtutis quae non potest simul stare cum peccato, tunc bene infertur contradictio ; sed isti sub hoc sensu non supponunt primam esse semper et necessario veram ; et certe, in creatione animae infantis non est vera, non enim creatur sic virtutibus et gratiis bona quod simul cum illis nullum habeat originale peccatum.
Vera igitur ratio quare angelus non potuit peccare in primo nunc est : quia non potuit peccare, nisi esset conditus vel positus in tali statu et habitu per quem plene posset vitare peccatum et stare in aliqua rectitudine contraria obliquitati peccati. Hoc autem dato seu praesupposito impossibile est quod absque contradictione posset in primo nunc peccare, quia tunc simul esset in statu et obliquitate peccati et in statu rectitudinis repugnantis peccato et potentis vitare peccatum. Primi autem probatio patet ex dictis in quaestione an omnis creatura rationalis de iure naturali teneatur diligere Deum propter se et super omnia et ex quaestione an ex puris naturalibus absque dono caritatis seu virtutis possit aut potuerit hoc implere. Si enim non potuit in primo nunc vitare actum peccati, tunc ponitur fuisse creatus cum necessitate agendi actum quo peccavit, ac per consequens quod non ipse in hoc peccavit, sed potius creator eius.
Si autem dicatur quod ex sola essentia et natura suarum potentiarum potuit omne peccatum vitare et etiam peccare : patet hoc esse impossibile. Primo, quia aut ideo dicitur ex solis substantialibus potuisse vitare peccatum, quia ex solis substantialibus nihil potuit agere, aut saltem quia nihil potuit libere agere, aut saltem quia nihil perverse seu vitiose, aut ideo quia ex solis substantialibus potuerit agere recte virtuosa et cavere vitiosa. Si igitur fuit altero trium priorum modorum, tunc ex solis substantialibus non poterat peccare ; quartus autem modus quoad utramque sui partem est impossibilis, quia ex solis substantialibus non potest nec potuit virtuose agere virtuosa nec virtuose cavere vitia.
Secundo, quia absque illo amore quo Deus propter se amatur non potest creatura se amare propter Deum, sed solum propter se ipsam aut propter aliud quod non est Deus ; qui modus amandi est in voluntate electiva et libera ; vitiosus ergo non potuit elective se amare absque vitio, nisi per amorem Dei se diligeret et referret ad Deum et propter Deum. Si autem istum amorem Dei propter se et sui propter Deum, antequam primo peccaret, non habuit, tunc aut non poterat elective se amare aut habuit necessario in peccatum ruere, se ipsam propter se et non propter Deum elective amando ; sed hoc est impossibile et blasphemum in Deum. Ergo angelus non potuit in primum peccatum labi, nisi prius habuisset amorem Dei propter se et super omnia ; ex hoc autem ulterius sequitur quod non potuit peccare in primo nunc.
Tertio, quia primo peccato peccare nequivit nisi libere eligendo aliquid non eligendum quod elective tunc tenebatur et poterat odire et respuere ; sed electivum odium vitii et vitiosorum est actus virtutis et non solorum substantialium ; ergo primum peccatum facere non potuit, nisi prius haberet virtutem peccato contrariam per quam illud posset respuere et odire.
Si autem quaeras quare in sequenti nunc hoc potuit absque praedicta contradictione potius quain in primo, cum in secundo ita habuit naturaliter prius virtutem per quam posset vitare primum peccatum in ipso nunc factum sicut et habuit eam in primo nunc. Et breviter detur quodcunque nunc in quo primo peccavit, oportet quod in illo nunc prius naturaliter potuerit vitare illud peccatum ; et ita in eodem nunc in quo peccavit habuit virtutem peccato contrariam per quam potuit illud vitare.
Item, eadem contradictio sequeretur, quandocunque virtus per peccatum sibi contrarium destruitur, quia corruptio virtutis per peccata non praeit naturaliter ipsum peccatum, immo aut naturaliter sequitur ipsum aut saltem sunt naturaliter simul. Si ergo actio peccati est naturaliter posterior sua causa, quae utique ponitur virtute informata, usquequo per actum peccati non fuit virtus eius corrupta : sequitur quod virtus prius naturaliter sit in eodem instanti in quo per peccatum corrumpitur ; et ita in eodem instanti est quis virtuosus et vitiosus et habet virtutem et non habet.
Dicendum quod in illo nunc in quo virtus per peccatum corrumpitur nullo modo in propria existentia extitit illa virtus ; unde non debet dici quod in illo hunc fuerit prius naturaliter quam fuerit corrupta.
Ad primam igitur rationem dicendum quod sicut causa efficiens actus pravi fuit in eodem instanti prius naturaliter quam illa actio : sic in eodem instanti naturaliter praeivit actualem, conservationem virtutis quam in illo instanti potuit facere non faciendo actum peccati. Quando ergo dicitur quod in illo nunc in quo peccavit potuit prius naturaliter vitare peccatum, duplex potest esse sensus : unus enim sensus est quod illa potestas quo potuit peccatum vitare fuit prius natura ; secundus sensus est quod non solum ipsa fuit prius natura, sed etiam quod actum vitandi et odiendi peccatum potuit facere prius naturaliter quam fecerit actionem peccati. Et hic secundus sensus est falsus. Potestas igitur ad utrumque actum fuit prius naturaliter ad utrumque actum ut possibilem ab ea fieri.
Quod autem subditur quod non potuit fugere vel odire peccatum nisi per virtutem peccato contrariam, et ita pro quanto in illo nunc prius naturaliter potuit peccatum vitare et virtutem conservare, habuit in eodem nunc ipsam virtutem prius naturaliter quam peccaverit : dicendum quod ex hoc solo quod usque ad illud instans sic habuit virtutem quod et in illo instanti perseveraret in ipsa, si non peccaret, ex hoc, inquam, solo potuit in illo instanti peccatum vitare et virtutem conservare. Et ideo falsum est quod in illo instanti non potuerit peccatum vitare, nisi in illo instanti virtutem haberet ; sufficit enim ad hoc quod usque ad illud instans virtutem illam habuit sub modo praefato.
Sciendum enim quod virtutis seu gratiae conservatio dependet a tribus : primo scilicet a Deo, secundo a subiecto in quo existit, tertio ab actu mentis. Quantum autem ad duo prima et etiam quantum ad essentiam ipsius virtutis quae de se dicit essentiam formae permanentis et ad firmiter permanendum aptae haberet potius existere in illo nunc in quo per peccatum destruitur, nisi tertia causa suae conservationis, scilicet virtuosa actio mentis, sibi deesset et contraria, scilicet actio peccati, adveniret. Et pro tanto quasi prius naturaliter fuit ibi virtus in eodem nunc ante suam deletionem factam per peccatum, pro quanto tam ex se quam ex parte Dei quam ex parte subiecti habebat omnino ibi in illo nunc existere, nisi actio peccati fleret ibi in illo nunc. Alias autem non debet dici quod in eodem nunc fuerit et non fuerit, sic tamen quod suum esse et non esse fuerint simul natura in illo nunc, sed suum esse fuerit prius naturaliter ac deinde et posterius suum non esse ; quia sicut in eodem instanti non potest idem succedere sibi ipsi, sic nec totalis negatio eius potest in eodem nunc succedere sibi, quia tunc poneretur esse negatio eius, non pro quanto illud ens ante ipsam extitit, sed pro quanto postmodum existeret, si per eam non esset annihilatum. Quia tamen effectus prius naturaliter est in sua causa quam in propria existentia, idcirco nihil inconveniens, si virtus in suis causis prius naturaliter extitit in aliquo nunc quam secundum propriam existentiam extiterit in illo aut antequam secundum propriam existentiam esset delata in illo. Igitur pro quanto virtus in suis causis prius naturaliter extitit in illo nunc in quo secundum se desiit esse : pro tanto potentia volitiva potuit in illo nunc per eam bene agere et vitare et odire peccatum. Vel potest dici quod quando dicitur quod in illo nunc potuit per virtutem mereri, duplex potest esse sensus : aut quia scilicet per virtutem in illo nunc habitam hoc potuit, et sic est falsum ; aut quia si non voluntarie cecidisset in peccatum, habuisset in illo nunc virtutem per quam in illo nunc potuisset mereri, et sic est praedicta locutio vera, et hoc realiter redit in idem cum ea qua dicitur quod in illo nunc potuit retinere in se habitum virtutis per quem sic retentum posset in illo nunc mereri.
Ad secundam rationem dicendum quod minor qua dicitur quod actio peccati est naturaliter posterior sua causa est quoad hoc vera. Quantum ad id tamen quod subditur quod causa primi peccati erat virtute informata, usquequo per actum peccati non fuit virtus deleta, potest falso accipi et intelligi. Nam per le usquequo potest designari ultimus terminus durationis virtutis, et sic propositio est vera ; sed ille terminus non fuit in illo nunc in quo virtus est deleta, sed solum in praecedenti nunc vel tempore. Si vero per le « usquequo » non solum designetur terminus durationis, sed etiam possibilitatis seu potestatis ad durandum : sic est locutio illa falsa, quia in illo nunc in quo est deleta potuit existere et perdurare, non tamen in eo extitit nec perduravit, illud autem posse perdurare praeivit naturaliter actionem peccati et deletionem virtutis.
Si quis autem ex quodam superius dicto, quod scilicet angelus in illo nunc in quo primo peccavit potuit mereri per virtutem in illo nunc deletam, pro eo quod habuit eam in tempore immediate praeeunte, si quis, inquam, e hoc arguat quod potestas ad opposita est et esse potest respectu nunc futuri, prout tertia ratio superius data dicit : dicendum quod ex hoc non sequitur, quia non est sensus quod ex hoc quod habuit virtutem in praecedenti tempore potuerit in sequenti nunc mereri, nisi pro quanto in hoc supponitur quod virtus potuit in sequenti nunc perdurare ; constat enim quod absque hac duratione non potuit a virtute exire actio meriti ex hoc solo quod virtus praeextitit in tempore immediate praecedenti.
