Quaestio XLIV — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XLIV

QUAESTIO XLIV

Quinto quaeritur an daemones possint aliquid addiscere et oblivisci.

 

[Respondeo]

Ad hoc quidam dicunt quod sumendo addiscere pro acquirere aliquem habitum scientiae et sumendo oblivisci pro amittere aliquem habitum memoriae, sic nihil possunt per naturam addiscere vel oblivisci, quamvis hoc possint per omnipotentiam Dei. Quorum ratio est : quia secundum eos in eis est omnis habitus scientiae cuius naturalitersunt capaces, et hoc inseparabiliter.

 

Alii vero tenent quod quadrupliciter addiscere possunt.

Primo scilicet, videndo de novo aliqua particularia, utpote plures novos particulares effectus contingenter factos quos prius tam in se quam in suis causis ignorabant. Et est hic duplex addiscere secundum acquisitionem duplicis notitiae, scilicet actualis vel experimentalis et habitualis seu memorialis ; nam id quod viderunt sciunt memoriter se vidisse.

Secundo, per coniecturas probabiles deducendo et concludendo aliquas novas, opiniones seu suspiciones, iuxta quod de secretis cordium et de dubiis eventibus futurorum multiplices opiniones colligunt ex multis quae de nobis et de variis modis et effectibus divinae providentiae experiuntur. Et secundum quod argumenta ex experimentis sumpta sunt apud eos validiora, secundum hoc firmiores habent opiniones, et secundum quod debiliora, debiliores ; et quando ad utrumque oppositorum habent argumenta apud eos aequivalentia, tunc aequaliter opinantur et dubitant de utroque.

Tertio, addiscunt aut addiscere possunt plures conclusiones scientiales ex suis principiis eis scientialiter seu intelligibiliter notis necessaria demonstratione seu consequentia deductas. Cum enim ipsi non habeant habitum vel actum scientiae infinitum in actu nec habitus actu infinitos, conclusiones autem et demonstrationes scientiales sint infinitae, sicut patet ex infinitate numerorum et figurarum de quorum proprietatibus possunt fieri demonstrationes et conclusiones infinitae : oportet quod in plurium conclusionum actualem et habitualem scientiam possint magis explicite et specifice deduci. Et idem est de infinitis modis quibus res varie possunt ad invicem componi vel commisceri ; ex quibus consurgere possunt infiniti modi essendi et infiniti modi actualium effectuum vel proprietatum quos omnes simul impossibile est simul sciri nisi ab habente habitum et actum scientiae infinitum.

Quarto, addiscunt et addiscere possunt plures revelationes divinas et hoc sive per bonos angelos sive per scripturas propheticas sive per quamcunque communem vel particularem expressionem alicuius secretae voluntatis vel intelligentiae Dei quae aliquando per nova miracula aut per vias alias quasi sensibiliter se ostendit. Horum autem quaedam addiscunt certitudinaliter, quaedam vero conieqturaliter seu opinative ; iuxta quod certitudinaliter didicerunt peccatum eorum non fuisse remittendum a Deo, hoc enim ante lapsum certitudinaliter nesciverunt. An etiam iste vel ille sit finaliter praescitus vel praedestinatus non semper sciunt certitudinaliter, usquequo per facti evidentiam eis innotescit. Sic etiam ab initio nescierunt Deum pro redemptione humani generis humanandum ; quod tamen nunc per facti evidentiam certitudinaliter sciunt.

Oblivisci etiam possunt tam aliqua quae scientialiter seu certitudinaliter sciverunt quam illa quae sola opinione tenuerunt ; possunt etiam oblivisci non solum complexarum affirmationum et negationum, sed etiam aliquorum simplicium terminorum quos per simplices species in memoria habuerunt.

 

Quod autem non solum hoc sit possibile, sed etiam aliquando necessario futurum probatur ex naturali finitate et limitatione capacitatis suae intelligentiae et memoriae. Constat enim supponentibus eos esse finitos quod non possunt infinitos habitus vel species memoriales simul habere ; constat etiam quod secundum successionem temporum plurium actuum et effectuum et temporum scientiam vel opinionem acquirunt et memoriter capiunt. Ergo aliquando per infinitam futuritionem temporum devenietur ad repletionem finitae capacitatis eorum. Ergo vel ex tunc sequentes actus non addiscent nec memoriter retinebunt, aut aliquorum priorum obliviscentur, amittendo scilicet aliquam memorialem speciem vel scientiam eorum.

 

Quod vero sit possibile probatur :

Primo, ex eo quod eorum potentialitati competit aliqua accidentia acquirere et amittere, sicut patet in eorum intrinsecis et transitoriis actibus et in amissione originalis iustitiae in qua sunt creati et in successione habitualis malitiae quam in se genuerunt.

Secundo, ex natura generabilium, quia qua ratione in aliquo subiecto substantialiter completo potest aliquod praeter necessarium accidens generari, eadem ratione potest et corrumpi, quantum est exparte essentiae accidentis et ex parte subiecti et etiam ex parte efficientis et conservantis creati ; quia aut illud generat et conservat plene libere et praedominative aut naturaliter. Si praedominative : ergo dominatur super illius corruptionem sicut et super generationem et conservationem. Si vero naturaliter : tunc per occasiones et dispositiones contrarias illis per quas aut sub quibus illud agens deductum est ad talem effectum noviter agendum et postmodum conservandum abducetur a tali actione et conservatione ; ut verbi gratia, sicut nos per frequentes aspectus et visiones alicuius obiecti illud in memoria magis ac magis firmamus : sic per longam et totalem cessationem ab istis et per assiduas applicationes mentis et memoriae ad alia magis ac magis illius obliviscimur.

Tertio, ex contrarietate accidentium susceptibilium. Subiectum enim unius contrariorum est in potentia ad aliud, nisi per aliquid sit inseparabiliter et necessario determinatum ad primum ; et sumo hic contrarium communiter ad contraria et privativa. Si ergo est dare opiniones et affectiones contrarias, et si error opponitur scientiae et etiam ignorantia, licet privative, et si amissio opponitur retentioni et oblivio reminiscentiae vel recordationi : ergo natura angelica erit ad has contrarietates, quantum est ex se, possibilis praeterquam in illis ad quorum alterum est per aliquid semper et necessario determinata ; quod in pluribus praedictorum non est, saltem quoad daemones, dare.

Quarto, probatur hoc per locum a maiori : quia constat eorum voluntatem esse altiorem potentiam quam sit eorum memoria vel intelligentia ; si ergo illa potest ab una affectione in contrariam variari, utpote a placentia in tristitiam vel displicentiam et a quieta voluntate in iram turbulentam et a timiditate in spem et e contrario : nihil inconveniens, si in eorum memoria multiplex mutatio reperiatur.

 

Rursus, sumendo oblivisci non pro amittere memorialem speciem, sed pro non occurrere sibi ad votum, iuxta quod nos multa habitualiter et memoriter scimus quorum aliquando nullo conatu nostro possumus recordari : sic adhuc non est inconveniens eos plurium oblivisci, saltem aliquarum minutissimarum circumstantiarum de tot quasi innumerabilibus quae ab initio saeculi usque nunc sunt experti vel opinati. Licet enim sinus memoriae eorum sit eis visibilis, sicut est corporale spatium huius mundi oculo nostro : non mirum, si sicut multa visibilia huius mundi non semper pro libitu possunt visibiliter occurrere oculo nostro propter multas visibilium circumvolutiones et quasi innumerabiles minutias et circumstantias, sic suo modo contingere possit et eis.

 

Ad maiorem autem evidentiam huius positionis fiant argumenta aliqua contra ipsam.

  1. Quorum primum sumitur ex causa effectiva oblivionis vel deletionis speciei. Oportet enim quod habeat proprium efficiens, oportet etiam quod eius efficiens sit contrarium speciei quae per eam corrumpitur ; ergo non posset fieri oblivio vel deletio unius speciei nisi per speciem et notitiam sibi contrariam, et tamen constat quod scientia et memoria unius contrariorum iuvat scientiam et memoriam alterius et quodam modo illam includit.

 

  1. Secundum sumitur ex causa conservativa specierum memorialium ipsius angeli. Quamdiu enim illa eis adest, tamdiu conservantur ; sed causa conservans non est nisi retentiva virtus memoriae eorum, illa autem semper durat et semper eis adest ; ergo et caetera.

 

  1. Tertium sumitur ex termino et actu positivo in quo fundatur privativus terminus et actus oblivionis seu deletionis, specierum. Omnis enim corruptio alicuius fundatur super aliquo positivo, id est, super generatione sui contrarii ; ergo nullus posset aliquid oblivisci, nisi aggeneretur in ipso notitia sui contrarii ; quod est absurdum.

 

  1. Quartum sumitur ex incorruptibilitate subiecti specierum. Nam in subiecto incorruptibili et immaterali non possunt fieri naturales corruptiones formarum fixarum, quales utique sunt species memoriales ; nam aliter non possunt in eo diu et firmiter durare in absentia obiectorum suorum.

 

  1. Quintum sumitur ex capacitate subiecti earum. Licet enim subiectum earum respectu extensivae quantitatis sit simplex, nihilominus eius capacitas habet diversos sinus seu gradus in quorum uno recipitur una species et in alio alia ; et sic una non habet aliam expellere, cum non concurrant in eodem secundum idem, sed secundum sinus diversos. Nec videtur impossibile esse quin capacitas finita possit in infinitum plura recipere prioribus non reiectis, quia potentia seu capacitas palmi vel cubiti est finita, et tamen potest in infinitum plures divisiones et existentias divisas recipere prioribus divisionibus non ablatis. Nec potest dici quod huiusmodi divisiones vel existentiae divisae sint negationes vel privationes, cum partes per hoc assumant rationem totius et per se entis.

 

  1. Sextum sumitur ex ratione delendi hanc speciem plus quam illam vel e contrario. Si enim post repletionem memoriae ex speciebus species adveniens habet aliquam repellere, magis repellet sibi vicinam quam aliam ; sed vicinior sibi est illa quae immediatius ante illam fuit genita aut illa quae ; est sibi similior aut aliqua sibi contraria, pro quanto scilicet contraria habent fieri circa idem ; constat autem quod per adventum novae speciei sive scientiae minus obliviscitur homo res paulo ante visas vel res consimiles vel contrarias quam reliquas ; ergo et caetera.

 

  1. Septimum sumitur ex respectu ad habitus voluntatis. Nam hi sunt facilius mobiles quam habitus intellectus, pro quanto magis dependent a libero consensu et imperio voluntatis ; sed hi sunt in angelis bonis et malis indelebiles ; ergo multo magis omnes habitus cognitivi sunt in eis indelebiles.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum dicendum quod non omne corrumpens est simpliciter contrarium formae corruptae, sed sufficit quod quoad aliquid sibi repugnet ; unde voluntas repellens aliquod corpus ab aliquo loco non est simpliciter contraria illi loco vel illi locationi. Rursus, non semper oportet quod causa corrumpens sit positiva aut positive aliquid efficiens, immo sufficit quod sit defectus causae conservantis esse illius quod corrumpitur ; nam sola absentia vel defectio lucis solis est causa corruptionis sui radii. Et huiusmodi causa dicitur habere secundum quid rationem causae efficientis. Igitur in proposito potest dari duplex causa corruptionis speciei memorialis, una scilicet defectiva et alia positiva. Defectiva quidem, quia sicut aqua calefacta desinit esse calida per solam diuturnam subtractionem ignis generantis et conservantis eius calorem : sic species memorialis deficit per solam diuturnam cessationem actualis recordationis vel visionis per quam species memorialis augetur et firmius radicatur in suo subiecto. Sicut enim impulsus seu inclinatio data lapidi proiecto non potest diu perseverare in absentia sui motoris, nisi iterum ac saepe et saepius impellatur : sic quaedam formae de potentia materiali suorum subiectorum eductae non possunt diu conservari in ipso nisi per renovationem alicuius actionis, sicut patet de calore aquae calefactae. Quaedam vero sunt ita a creante radicatae et firmatae quod ad sui conversationem non egent alia actione. Si autem obicias quod qua ratione potest per unam horara species memoriae conservari absque tali actione, eadem potest esse secunda hora et tertia et sic semper : dicendum quod in eductione huiusmodi specierum datur eis certa mensura essentiae et virtutis ad tanto tempore perdurandum ; et ex tunc habent deficere, nisi in suo subiecto renovetur aliqua motio seu actio consimilis illi per quam primo fuerunt eductae. Potest etiam dici quod statim cessante actione iucipit paulative minui virtus et essentia talium specierum, quamvis eius diminutio sit a principio insensibilis.

Positiva vero causa corruptionis earum potest dari duplex. Prima est motio subiecti earum repugnans earum conservationi et eductioni. Sicut enim cera figurae rotundae perdit suam rotunditatem per hoc quod movetur ad alias figuras : sic sinus memoriae perdit aliquas species per hoc quod movetur ad alias priorum conservationem non adiuvantes, sed potius impedientes. Secunda causa forsitan est naturalis reducibilitas seu refluxibilitas memoriae ad suum priorem statum. Sicut enim aqua calefacta vel in sursum levata habet ex se sola redire ad esse non calidum seu ad privationem suae calefactionis et ad suum locum priorem, dummodo cesset ab agente extrinseco calefieri et sursum agi : sic forte memoria habet naturaliter redire ad priorem informitatem specierum acquisitarum, dummodo desit earum efficiens vel conservans.

Rursus, sciendum quod non solum deletio specierum inducit oblivionem, sed etiam earum confusio et involutio et occultatio per quam aciei seu aspectui cogitantis aut nullatenus occurrunt aut non distincte et inconfuse. Sicut enim exterior plica panni plicati occultat aliam magis interiorem, aut sicut illud quod est infra sinum nostrum est nimis elongatum a recto vel faciali aspectu nostri visus : sic unus sinus nostrae memoriae cum suis speciebus sic suo modo spirituali stat ante alterum sinum quod velat illum nobis. Quidam etiam sinus eius sunt ita in eius abyssali voragine profundati et a recto aspectu nostrae aciei elongati et quasi distorti quod raro et difficillime ei occurrunt.

 

Ad secundum dicendum quod per vim retentivam specierum potest intelligi sola passiva capacitas et susceptibilitas memoriae ; et tunc non dicit causam effectivam conservationis specierum, sed solum receptivam. et subiectivam. Dicit etiam ultra hoc dispositionem formalem per quam in memoria facilius recipiuntur et firmius radicantur. Iuxta quod cera per suam mollitiem facilius suscipit figuras ; per suam vero siccitatem et soliditatem firmius radicantur in ea, pro eo quod illa soliditas prohibet eius refluxibilitatem ad informitatem oppositam figurae susceptae ; quando autem haec soliditas non est tanta quod semper supervincat praefatam refluxibilitatem aut quando per distractivas motiones dissolvitur, tunc non sufficit ad conservationem formae vel figurae susceptae. Si autem per vim retentivam intelligatur vis generativa vel augmentativa specierum aut radicationis earum, tunc patet quod haec non semper adest eis ; nam actio cognitiva suorum obiectorum est immediata causa praedictorum.

 

Ad tertium dicendum quod maior est falsa. Non enim omnis corruptio fundatur super positiva generatione sui contrarii, sicut patet de corruptione radii ; si etiam Deus annihilaret aliquam creaturam, illa annihilatio super nullo positivo fundaretur. Potest etiam dici quod sicut caecitas praeter privationem visus dicit quandam dispositionem oculi repugnantem et incompossibilem visui : sic informis status memoriae carentis hac vel illa specie non dicit solam privationem ipsius speciei, immo etiam ultra hoc aliquem modum existendi oppositum et incompossibilem ipsi speciei. Iste autem modus existendi non est speciei obiecti contrarii, quia nec memoriales species contrariorum obiectorum sunt inter se contrariae, immo actus unius confert ad actum alterius.

 

Ad quartum dicendum quod quidam per naturale vel physicum non intelligunt nisi sola illa quae sunt naturalia corporibus sensibilibus ; reliqua enim vocant metaphysicalia seu supernaturalia. Sumendo autem sic stricte hoc nomen, tunc nihil quod sit vel fiat vel deleatur in angelis debet dici naturale. Si vero sumatur respectu omnis entis habentis in se veram naturam et naturalem essentiam, sic nihil inconveniens, si in angelis sunt naturales generationes et corruptiones aliquorum accidentium, ut naturale vocetur omne quod non est voluntarium vel a libera voluntate procedens. Quod autem dicitur quod in subiecto incorruptibili non potest fieri naturalis corruptio alicuius formae fixae falsum est et nulla solida ratione fulcitum. Unde enim sequitur quod si essentia materiae formis subiectae est incorruptibilis, quod ideo eius formae sint incorruptibiles ? Aut unde sequitur quod si substantialis forma subiecti est incorruptibilis, quod omnia eius accidentia in ipso fixa et radicata sint incorruptibilia ? Numquid enim, si caelum a Deo vel angelo non moveretur, haberet fixum ubi seu firmum situm in suo loco ? et tamen illud ubi posset semper corrumpi per localem motum, quamvis substantia caeli sit in se incorruptibilis. Qua etiam ratione originalis et habitualis iustitia daemonum ante lapsum potuit in eis corrumpi, eorum substantia manente incorruptibili et incorrupta : consimili ratione aliqui habitus intellectus et memoriae possunt in eis corrumpi, eorum substantia incorruptibili permanente.

 

Ad quintum dicendum quod quando ille sinus memoriae in quo stat aliqua species movetur et distrahitur ad aliam speciem aut motione repugnante conservationi primae speciei : tunc oportet illam primam speciem deleri aut diminui vel confundi. Sicut autem una pars continui, puta ligni vel ferri, non solum movetur per impulsum sibi primo impressum, immo etiam per impulsum caeterarum partium quibus est colligata : sic est et in partialibus sinibus memoriae, quia non sunt minus ad invicem continuati quam sint partes corporis continui. Quamvis ergo una species non repellat aliam alterius sinus, motio tamen et species unius sinus repellit aliam eiusdem sinus ac per consequens et illae ad quas huiusmodi motiones sequuntur.

Ad illud quo probatur capacitatem finitam posse in infinitum recipere plura prioribus non reiectis dicendum quod aliud est de una potentia unius rei fieri siinul plures res et hoc per eius plurificativam divisionem et aliud quod in ea ut mahente una et unius rei recipiantur plures formae. Et ideo non sequitur quod si secundum primum modum possunt ex ea fieri in infinitum plures res in eodem tempore coexistentes, quod ideo secundum modum secundum possint in ea fieri in infinitum plures formae in ipsa tanquam in eodem subiecto in simul existentes. Primum enim non includit actualem infinitatem capacitatis in praedicta potentia ; secundum autem includit ipsam. Nec mirum, quia primum fit descendendo de minori in minus in infinitum, secundum autem fit ascendendo seu crescendo de minori informatione et repletione ad maiorem et pleniorem in infinitum. Et istud ideo supponit in potentia receptive capacitatem infinitae magnitudinis formalis, primum vero supponit tantum capacitatem ad minuitionem in infinitum currentem et descendentem. Quamvis autem existentiae divisae habeant rationem totius et per se entis, non habent hoc per realem additionem novae essentiae ad priorem essentiam partium unitarum, sed solum per ablationem unitatis seu continuitatis earum.

 

Ad sextum patet in parte ex dictis ad quintum et ad primum et ad secundum. Nam per aggenerationem novarum specierum et per applicationem animi ad nova obiecta plus habent deleri aliae species et applicationes eiusdem sinus novis incompossibiles quam aliae. Iterum illae species a quarum recogitatione seu actuali recordatione plus et diuturnius est cessatum habent plus auferre illas species quam alias a quibus minus est cessatum.

 

Ad septimum est triplex responsio.

Prima est per interemptionem minoris. Quamdiu enim angeli non fuerunt irrevocabiliter beatificati vel damnati, habuerunt inultos habitus voluntatis corruptibiles, unde et multi eorum non sunt modo in daemonibus, quidam etiam ex eis sunt in angelis beatis per gloriam evacuati, puta habitus spei et consimiles. Quamvis etiam radicales habitus vitiorum sint in daemonibus immobiles, nihil tamen inconveniens, si multas alias habituales affectiones ad hos vel ad illos habent mobiles.

Secunda est per interemptionem maioris. Non enim simpliciter oportet habitus voluntatis esse magis mobiles seu magis corruptibiles quocunque habitu intellectus, immo quanto voluntas est nobilior intellectu, tanto possunt in ea aliqui habitus potentius et nobilius radicari, sicut patet de habituali amore sui et suae beatudinis ; pro quanto tamen posse peccare includitur in primo posse merendi, oportuit ab initio dari habitus virtutum mobiles, non tamen mobiles in malos habitus nisi per proprium consensum.

Tertia responsio est ex speciali eausa immobilitatis habituum volitivorum in damnatis et beatis quam non est dare im omnibus habitibus memoriae eorum. Nam eo ipso quo damnati sunt caritate et caeteris virtutibus irrecuperabiliter spoliati habent necessario se et alia quae amant amare non ad Deum nec propter Deum, sed solum propter se ipsos ; et ex hoc oportet eos inseparabiliter habere illa vitia quae tali amori inseparabiliter sunt annexa. Rursus, per immobilem impressionem status damnationis factam in eis a Deo habent necessario esse in immobili et perpetua desperatione et in caeteris affectibus quae tali desperationi inseparabiliter connectuntur.

 

Ex praedictis autem causis non oportet eos nihil posse penitus oblivisci.

 

Amissio etiam vel carentia alicuius notitiae aliquorum praeteritorum vel futurorum non ita repugnat gloriae beatorum sicut amissio caritatis et caeterarum virtutum.