Quaestio CVI — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO CVI
Septimo decimo quaeritur an omne imperfectum ex genere sit imperfectum ex circumstantia et an omne perfectum ex circumstantia sit perfectum ex genere et e contrario.
Videtur enim quod sic : Quia perfectum genus non est susceptibile differentiae imperfectae, quia differentia non tollit nec minuit perfectionem sui generis, immp addit ad ipsam. Sicut etiam forma nobilior exigit materiam et dispositionem. nobiliorem quam forma ignobilior, sic circumstantia perfectior videtur exigere perfectius genus quam exigat imperfectior.
Dicendum quod in proposito non sumitur genus et circumstantia omnino, sicut sumitur in praedicamentis genus et differentia ; nam bonum ex genere potest esse malum ex circumstantia, et malum ex genere potest per circumstantiam fieri bonum, et consimiliter perfectum ex genere potest esse imperfectum ex circumstantia et imperfectum ex genere potest esse perfectum ex circumstantia. Absit autem quod genus virtutum et virtuosorum, puta, virtus possit esse malum, aut quod malum seu vitium, prout est genus vitiorum, possit esse bonum. Genus enim in proposito significat materialia obiecta et materiales actus virtutum vel vitiorum potius quam formalia ipsorum, circumstantia vero significat conditiones bonas vel malas eis in agendo adi unctas vel adiungibiles. Sicut autem, in vase terreo vel ligneo potest poni optimum vinum et in vase dureo potest poni pessimum vel minus bonum vel sola aqua : sic materiali obiecto et actui secundum se minus bono potest adiungi optimus finis et optimus modus formalis agendi, ut, cum Christus et Apostoli fugerunt adversarios ex perfecta intentione et caritate, ut se reservarent tempori aptiori et utiliori, aut cum communiter cum populis omnia comedebant, non ex aliquo amore carnalis voluptatis, sed solum ut eos magis attraherent ad bonum. Constat autem quod fugere et delicata comedere dicunt ex se quid imperfectum et obicere se adversario veritatis dicit ex se quid perfectum. Et tamen, si hoc fiat temerarie et praesumptuose vel ex vana gloria, erit malum, et si fiat bene, tamen imperfecte, erit imperfectum ; sicut et abstinere ab omni cibo delicato est ex se quid arduum et perfectum, et tamen si fiat impatienter vel inaniter vel superstitiose aut praesumptuose vel indiscrete, erit malum, et si fiat cum imperfecta caritate, erit imperfectum.
Ad obiectum igitur dicendum quod circumstantia mala vel imperfecta addita materiali actui secundum suum genus perfecto se habet ad illud sicut determinatio privans vel diminuens eius perfectionem, et ideo reddit ipsum imperfectum, sicut infirmitas de sano facit infirmum et mors de vivo mortuum. Circumstantia vero perfecta addita ei quod est ex se malum vel imperfectum, si excludit ab eo malitiam, facit ipsum bonum, et si ultra hoc excludit ab eo imperfectionem, facit ipsum perfectum.
Sciendum autem quod una sola circumstantia non sufficit ad ipsum perficiendum vel bonificandum, quia sola malitia vel imperfectio unius notabilis circumstantiae reddit ipsum malum vel imperfectum. Propter quod Dionysius, 4 capitulo De divinis nominibus, dicit quod bonum est ex una et tota causa, malum autem ex multis et particularibus defectibus.
