Quaestio XCVII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XCVII
Octavo quaeritur an malus finis sit circumstantia vitii vel potius sit principale vitium.
Videtur enim quod sit principale. Quia ratio bonitatis vel malitiae omnium moralium sumitur ex ordine ad finem, finis etiam est prima causa et primum motivum in moralibus.
Contra : Quia Aristoteles, II libro Ethicorum, connumerat finem inter circumstantias actus moralis.
Dicendum quod finis est circumstantia actus exterioris, non autem omnis actus interioris ; quia quidam sunt actus interni habentes ipsum finem pro primo et immediato obiecto, et si tunc finis sit malus, ille actus est principale vitium, ut est intendere aut velle finem pravum.
Ut autem scias quid sunt circumstantiae et quid non : sciendum quod ipse actus cum suo obiecto proximo sine quo actus non potest esse nec intelligi non ponuntur inter circumstantias actus, sed pro fundamento circumstantiarum ; quia nihil est circumstantia sui ipsius, circumstare enim est idem quod circa aliud stare. Locus autem et tempus in quo fit actus et particulares conditiones obiecti et finis propter quem actus intendit in suum obiectum et instrumenta cum quibus fit actus et modi agendi dicuntur circumstantiae actus ; quia non sic directe dicunt absolutam quidditatem ipsius actus et sui obiecti, sed quasi circumstant ipsam. Particularis autem conditio obiecti est, puta : cuius conditionis est persona quam feris vel alloqueris, an scilicet sit sanctus vel malus, an peritus vel imperitus, an levis vel maturus, et sic de aliis. Ex his enim sumitur aliqua aggravatio malitiae. actus vel alleviatio vel aliqua ratio bonitatis eius. In modis autem agendi intelligitur : an actio, puta, percussio sit magna vel parva et an scienter vel ignoranter facta et an subita vel deliberata et an multum voluntaria vel modicum.
Ad primum in contrarium dicendum quod quamvis finis sit principale in moralibus, non propter hoc sequitur quod dicat primam et absolutam quidditatem actus moralis, et praecipue actus exterioris qui ex se et immediate non attingit ad ipsum.
