Quaestio XIX — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XIX
Quarto quaeritur an Deus possit facere esse materiam sine omni forma.
Quibusdam enim videtur quod sic, pro eo quod supponunt quod esse formale sit aliud ab essentia formae et ita quod sit quidam effectus ab ipsa manans in materiam, cum autem Deus possit facere effectus causarum secundarum sine ipsis - unde posset illuminare aerem absque luce solis vel cuiuscunque alterius luminosi - : poterit ipsum esse formale facere in materia sine ipsa forma quae post Deum erat eius causa efficiens. Volunt ergo isti quod Deus possit eam facere esse sine forma, sed non sine esse formali ; quia si sine esse formali eam faceret esse, tunc simul faceret .eam esse et non esse.
Quibusdam autem aliis videtur quod ponere materiam in esse absque forma implicet in se contradictionem, et sic quod Deus hoc non possit, quia hoc posse non esset posse. Hoc autem probant tam in materia corporali quam in materia spirituali quam in materia simpliciter et generaliter accepta.
In materia quidem corporali hoc probant : quia impossibile est esse aut cogitare molem cerae aut cuiuscunque corporalis materiae, nisi intelligantur aliquae partes eius sibi invicem unitae ; si enim nulla est alteri unita, tunc tota moles est divisa in partes infinitas et in partes indivisibiles ; quod est impossibile ; sed unio partium eius dicit aliquid formale et tale quod ab istis vel illis partibus potest tolli ; quando enim haec dividitur ab illa, tunc unio qua sibi invicem erant unitae ab eis tollitur.
Nec potest dici quod dicat solum esse formale et non aliquam essentiam formalem, quia hanc unionem concomitatur certus modus positionis et situs et certus modus continuationis et extensionis et certus modus determinatae figurae.
Quodsi aliquis diceret quod immo poterunt sibi uniri cum omnimoda simplicitate, ita quod non habeant extensionem vel positionem aut figuram, -licet forte hoc sit impossibile, quia talis modus essendi potius est spiritualis quam corporalis, unde non videtur posse competere nisi solis spiritibus et rebus incorporeis : nihilominus tamen huiusmodi simplicitas magis esset formalis quam sint extensio, positio et figura.
Si etiam dicatur quod haec unio non dicit nisi solam relationem : contra, quia sola relatio non potest per motum generari et destrui absque alio formali in quo fundetur ; sed unio illarum partium potest per motum generari et destrui ; ergo praeter relationem dicit aliquam aliam formam.
Praeterea, per solas relationes non potest fieri de duobus entibus unum nec de uno duo ; sed per huiusmodi unionem et per divisionem ei contrariam hoc fit ; nam partes antequam essent unitae, erant plura entia, post unionem vero faciunt unum ens, quae si iterum dividantur, de uno ente fiunt plura entia.
Praeterea, positio quantitatis et augmentum et figura quae hanc unionem concomitantur non dicunt solas relationes.
Praeterea, unio continuationis multo, est maior quam unio contiguationis ; si autem utraque dicit solam relationem, non apparet in quo possit esse maior et stabilior et naturalior.
Praeterea, haec unio est aliquo modo substantialis ipsis partibus ; alias per eam non fiet unum secundum substantiam ; ipsa etiam unitas totius constituti ex praedictis partibus sic unitis non dicit solam relationem. Licet enim aliquis modus determinatus unionis partium aquae vel cerae et consimilium sit accidentalis - unde et possunt transmutari secundum positionem et propinquitatem absque destructione sui totius, ita quod una pars recedet a parte cui erat propinquius unita et unietur alteri magis propinquae - : tamen unio huius partis absolute et simpliciter considerata respectu omnium partium et sui totius oportet quod sit aliquo modo substantialis ipsi parti et suo toti. Unde si simpliciter divideretur a suo toto et ab omnibus aliis partibus, ipsa fieret de novo ens per se nec suum totum(in quo prius erat esset omnino idem quod prius. In corporibus etiam organizatis, ut est corpus hominis, non solum ipsa unio sed etiam ali, - quis determinatus modus unionis est substantialis, utpote quod caput sit supra collum et manus iuxta brachium et cor intra pectus et sic de aliis.
Hoc ipsum etiam probant in materia spirituali. Cum enim non possit esse sine modo existendi simplici et determinato, et hoc simplici simplicitate intellectuali, quae non videtur posse intelligi sine forma vitae et intellectus aut sine forma simplicitatis intellectualis : videtur quod ponere eam in esse sine forma sit ponere eam simul esse et non esse.
Tertio probant hoc de materia in generali : quia illud esse formale et determinatum sine quo saltem esse non poterit aut dicit aliquam essentiam aut nullam. Si nullam, ergo nihil est penitus. Si aliquam - et utique non dicit aliquam essentiam materialem - : ergo dicit essentiam formalem.
Praeterea, cum omne quod inhaeret materiae et est receptum in ipsa et est ipsam perficiens, ita quod per ipsum existit et est ens actu, videatur dicere aliquam essentiam formalem, cum omnes praedictae conditiones sint conditiones formae, illud autem esse formale, omnia ista in se habebit ; ergo et caetera.
Praeterea, iste actus essendi aut erit actus primus aut actus secundus. Si est actus primus : ergo erit forma, quia actus primus et forma idem sunt secundum Aristotelem. Si autem est actus secundus, esset operatio, quod nullus concedit ; et posito quod esset, adhuc oporteret materiam habere aliud esse ab ipso.
Praeterea, posito quod esse differat ab essentja, non tamen sic videtur posse differre quod sit effectus formae et talis qui ab ipsa possit separari, quia tunc forma causaret suum esse et ita, ut videtur, causaret se ipsam ; quod est haereticum. Et non solum esset causa formalis, sed etiam efficiens suae materiae et sui suppositi, quoniam vere efficeret esse suae materiae et esse sui suppositi. Quicquid autem efficit esse alicuius facit ipsum esse de non ente ens, quoniam sine illo esse erat non ens et adhuc esset.
Praeterea, secundum hoc Deus poterit facere formam absque omni esse formali, quia Deus potest omni causae efficienti tollere suum effectum ipsa causa non ablata, cum existentia causae efficientis non dependeat a suo effectu, sed potius e contrario, et saltem non sic dependet quin possit intelligi esse sine ipso. Si igitur forma sic differt a suo esse sicut causa efficiens a suo effectu : ergo ipsa remanente Deus potest eam impedire ne producat suum esse et ita poterit eam facere esse absque omni esse.
Adducunt autem isti pro se auctoritatem Augustini, II De libero arbitrio, aliquantulum ante finem, ubi per formas rerum mutabilium vult probare esse aliquam formam aeternam et incommutabilem, dicens sic : Si quicquid mutabile aspexeris vel sensu corporis vel animi consideratione capere non potes, nisi aliqua numerorum forma teneatur qua detracta in nihilum recidat : noli dubitare, ut ista mutabilia non intercipiantur, sed diversis motibus et distincta1 varietate formarum quasi quosdam versus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem per quam cuncta ista formari valeant. Ecce quod Augustinus hic vult quod nihil mutabile potest homo etiam mentis consideratione capere, nisi aliqua forma numerorum teneatur, et vult quod illa detracta statim in nihil recidat. Et paulo post dicit quod omnia quae sunt, forma penitus subtracta, nulla erunt. Et iterum infra : Istae igitur duae creaturae, corpus et vita, quoniam formabilia sunt, sicut superius dicta docuerunt, amissaque omni forma in nihilum recidunt, satis ostendunt se ex illa forma subsistere quae semper eiusmodi est . Intelligit autem nomine vitae spiritus incorporeos. Et iterum infra : Quid enim maius in creaturis quam vita intelligens aut quid minius potest esse quam corpus ? Quae quantumlibet deficiant et eo tendant ut non sint, tamen aliquid formae eis remanet, ut quoquomodo sint. Sed si per miraculum potest materia esse sine forma, poterit intellectu capi et etiam cogitari esse sine forma, pro eo quod omne illud in quo non cadit contradictio potest intellectu capi et cogitari. Non etiam erit verum simpliciter quod subtracta omni forma vertantur in nihil. Simpliciter enim videtur hoc Augustinus dixisse, quoniam ex necessitate formae seu formationis rerum mutabilium probat esse formam aeternam per quam semper formari possint ad hoc ut habeant esse, acsi sine huiusmodi formatione non possint ab ipso recipere esse. XII etiam Confessionum, in fine, supponit tanquam certum quod materia prima in ipsa creatione non praecessit omnes formas suas tempore, sed solum origine. De hoc autem non posset multum esse certus, si aliquo modo esse potuit absque forma, quia non multum clare posset hoc ex textu sacro elici nec per rationem necessariam probari. Quamvis enim dicat Ecclesiasticus : Qui vivit in aeternum creavit omnia simul, illud potest satis exponi quod aliquo modo creata fuerunt omnia, quando creata fuit eorum materia de qua etiam seu in qua fieri possent ; alias enim certum est quod omnes animae hominum non fuerunt simul creatae. Potest et aliter exponi, sicut in quaestione de hoc propria habet tangi.
Quando autem ab istis quaeritur quare per miraculum potest Deus facere formam sine materia, sicut facit in sacramento Eucharistiae, potius quam materiam sine forma, cum non minus videatur forma dependere a materia quantum ad subsistentiam sui esse quam materia a forma : respondent quod nulla res potest aliquo modo esse sine aliquo modo essendi determinato ; esse enim actuale eo ipso quo est actuale est aliquod esse speciale ; unde videmus quod moles cerae non potest esse sine determinata unione partium et sine determinata figura nec quantitas potest a Deo fieri sine determinato modo extensionis seu, mensurae. Materia autem est de se omnino indeterminata, forma autem est de se terminus, unde in se includit modum essendi specialem et determinatum ; et ideo non est ita contra rationem ipsius esse actualis formam fieri sine materia sicut materiam sine forma. Negant etiam isti quod forma tantum dependeat a, materia quoad suum esse sicut materia dependet a sua forma, addentes quod hoc dicere est in fide periculosum ; quia cum philosophant.es et paganizantes viderint quod materia non potest aliquo modo intelligi esse sine forma, iudicabunt secundum hoc quod miraculum de sacramento Eucharistiae non sit verum, quod scilicet ibi sit aut esse possit forma sine materia.
Quae igitur istarum opinionum sit verior aliorum iudicio derelinquo ; mihi enim sufficit hoc tenere quod si in hoc contradictio non implicatur, Deus hoc potest, si autem implicatur, Deus hoc non potest.
