Quaestio LXXXIV — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXXXIV

QUAESTIO LXXXIV

Tertio decimo ulterius circa materiam istam adverte falsum esse dictum quorundam dicentium quod actus electionis factus propter aliquem finem est idem actus numero cum velle illius finis, quarrivis iste cum primo sumptus sit perfectior.

 

Dicunt enim quod velle ipsius finis ut protensum et determinatum ad id quod ad finem est idem quod electio eius quod ad finem. Unde velle medicinam propter sanitatem est idem quod velle sanitatem per medicinam.

 

Quod autem dictum istorum sit falsum probatur.

Primo, quia nullus actus est causa efficiens vel finalis sui ipsius. Constat autem quod velle sanitatem est causa efficiens eius velle quo volo medicinam propter sanitatem. Quod patet : quia per primum velle moveor ad secundum velle. Primum etiam velle est finis secundi velle, quamvis non introducatur in esse per istud secundum, sed potius e contrario ; unde et dilectio Dei est finis dilectionis proximi. Non enim omnis finis introducitur in esse per id quod ad finem.

Secundo, quia idem non est melius se ipso, nisi aliqua bonitas realis sit sibi superaddita. Si ergo velle ipsius finis fit completius, quando proficit, ut fiat electio, oportet quod aliqua essentia tunc sibi de novo addatur. Et tunc quaero an illud additum sit actio aut aliqua differentia actionis aut aliquis gradus intensionis primae actionis. Si est actio, ergo quaedam actio est addita primae actioni. Si est differentia, ergo constituit novam speciem. Et tunc in eligente non remanet aliquod velle finis quod sit eiusdem speciei cum primo quod habebatur ante electionem eorum quae ad finem. Si autem est solum gradus intensionis, tunc per hoc. additum nolo aliud nisi eundem finem, attamen intensius. Ex quo sequitur quod per huiusmodi additum non volo id quod ad finem.

Tertio, quia quod actus qui prius erat solius obiecti, scilicet, finis, protendatur postmodum ad aliud obiectum, scilicet, ad id quod ad finem, est impossibile, nisi ista protensio aliquam novam essentiam sibi addat et talem per quam merito sit actus secundi obiecti. Quodsi diligentius inspicias, non potest fieri, nisi addas sibi essentiam habentem in se rationem novae actionis seu novi actus.

Quarto, quia diversae species actionum non constituunt unam actionem nec unam speciem actionis. Sed actus quo quis vult id quod ad finem propter ipsum finem differt specie ab immediato velle ipsius finis. Quod patet ex specifica diversitate obiectorum et suorum essentialium respectuum sive habitudinum.

 

Si quis autem contra obiciat quod eo ipso quod volo medicinam propter sanitatem volo ipsam sanitatem, et ita oportet quod velle sanitatis per indifferentiam includatur in actu quo volo medicinam propter sanitatem : dicendum quod, si cum dicitur, eo ipso quod volo hoc propter sanitatem volo sanitatem, sit sensus, eo ipso convincor velle sanitatem, tunc verum est. Sed tunc per hoc non significatur identitas praedictorum actuum, sed solum inseparabilis concomitantia eorum, et quod postremus includit primum, sicut effectus suam causam. Si autem sit sensus quod eo ipso, id est, eodem actu volo sanitatem, tunc simpliciter loquendo locutio est falsa et solum secundum quid vera. Actus enim quo volo medicinam propter sanitatem non habet sanitatem pro obiecto immediato, et ideo non attingit illam nisi solum mediate, id est, solum sicut finem sui proprii obiecti, non autem sicut proprium obiectum. Velle autem aliquid solum mediate et nullo modo immediate est velle secundum quid respectu velle immediati. Aut si quis dicat quod hoc etiam sit velle simpliciter, non ago pugnaciter, sed saltem oportet quod actus, qui solum mediate fertur in aliquod obiectum differat specie et numero ab eo qui immediate fertur in idem obiectum.

 

Si quis vero iterum obiciat quod, sicut actus quo scimus propositionem ex duobus terminis compositam, utpote, hominem esse risibilem, habet simul illos duos terminos pro obiectis immediatis, sic videtur quod actus quo volumus unum propter aliud habeat utrumque illorum pro immediatis obiectis : dicendum quod non est ita ; quia si omnis actus quo volumus aliqua propter aliquem finem haberet ipsum finem pro immediato obiecto, tunc oporteret quod omnes actus virtutum per intermediam caritatem relati in Deum haberent Deum pro immediato obiecto. Oporteret etiam quod, quandocunque appetitus sensualis ab appetitu superiori movetur propter aliquod obiectum intellectuale quod non potest apprehendi ab aliqua potentia sensitiva, esset immediatum obiectum appetitus sensualis. Quod expressam contradictionem in se includit.

Rursus sciendum quod non est simile, quia actus sciendi praefatus directe et immediate fertur super compositionem seu correlationem duorum terminorum propositionis. Quae quidem relatio in tantum cohaeret suis extremis quod non potest apprehendi sine illis. Actus vero quo volumus hoc propter aliud non fertur directe et principaliter super relationem duorum volitorum, immo principaliter fertur super primum volitum, quamvis per alium actum voluntatis superiorem totus moveatur et referatur in illud aliud obiectum. Unde potius se habet ad actum superiorem sicut scientia conclusionis se habet ad intellectum principii sui.

 

Si vero quaeras quomodo huiusmodi actus possit aliquid pro obiecto mediato habere, potest dici quod, sicut sensus communis per intermedios actug sensuum particularium fertur in propria obiecta propter maximam et radicalissimam intimitatem quam habet cum actibus illis, et consimiliter est de intellectu per intermedios actus imaginationis vel sensuum apprehendente universalia rerum sensibilium, quae in quantum universalia, a nulla potentia sensitiva apprehenduntur : sic superior actus voluntatis quo immediate volumus finem fertur in eundem mediate per actus inferiores per quos vult ea quae sunt ad finem. Praefatus enim actus superior non solum est causa movens et efficiens huiusmodi actuum inferiorum, sed etiam est radicalissime intimus illis. Pro quanto igitur actus superior, qui per se absolute ibat prius in finem, per istos tanquam per intermedios intentionaliter transit ad proprium obiectum : pro tanto refert et coordinat istos ad suum proprium obiectum. Nec mireris quod praefatum actum superiorem dico duobus modis ferri in suum proprium obiectum, absolute scilicet et relate ; quia sicut idem actus nullo sibi addito fit causa inferiorum actuum et ita nullo sibi addito assumit respectum causalitatis super illos, sic eo ipso assumit quandam novam correlationem ad suum obiectum. Quam quidem prius habebat implicite et virtualiter, quia quicunque vult perfecte aliquem finem eo ipso implicite et radicaliter vult omnia sibi utilia ad illum finem. Praedictae autem identitati actus absoluti et relati consonat : quia idem actus esse dicitur diligere Deum in se et diligere Deum, prout est in ceteris rebus. Secundum hoc autem ipse finis non debet proprie dici obiectum inferiorum actuum, sed solum debet dici quod est finis eorum, non quidem ab eis ex se et per se intentus, sed solum a superiori. Unde actus volendi qui dicitur intentio ipsius finis non est ille actus quo volumus ea quae sunt ad finem, immo est actus superior. Unde et secundum Augustinum ad superiorem mentis aspectum spectat, et ipse est causa debiti ordinis inferiorum actuum, iuxta illud Christi, si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

 

Non est igitur verum quod superius dicebatur, scilicet, quod actus qui est velle sanitatem per medicinam - qui quidem est idem quod intentio obtinendi sanitatem per medicinam - est idem quod velle medicinam propter sanitatem ; quamvis pro tanto sit verum, pro quanto in utroque continentur duo actus, ordine tamen converso ; quia in primo praemittitur actus finalis intentionis, et tandem in eo quod subditur per medicinam subintelligitur actus secundus qui est velle medicinam, in altero vero praemittitur actus secundus, scilicet, velle medicinam, et in hoc quod subditur propter sanitatem subintelligitur actus primus qui est finalis intentio sanitatis.

Non intendo autem quin ex essentiali coordinatione praedictorum actuum possit dici unus totalis actus integrari eo modo quo ex interiori actu voluntatis et exteriori actu corporis dicitur unus actus integrari ; unde et in actibus malis dicimus quod utrique simul sumpti sunt unum peccatum, ut est voluntarium furtum vel homicidium. Et hoc modo communiter dicimus quod omnes actus qui necessario concurrunt ad motum navis sunt quodam modo unus actus.