Quaestio LXVI — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXVI

QUAESTIO LXVI

Quantum etiam ad septimum, an scilicet cogitativa quae omnium, praedictarum actus et obiecta componit et confert [differat a praedictis].

 

[Videtur quod sic]

Est quorundam praedictorum opinio quod differat a praedictis.

Quia, ut dicunt, conferre omnia est potentiae superioris et communis ad omnes ; unde et a quibusdam logistica, id est, rationalis vocatur tanquam prae ceteris participans ordinem rationis. Dicuntque quod est in medio cerebri tanquam omnium mediatrix et collatrix seu comparatrix. Quidam vero ex eis dicunt ad hoc in brutis sufficere aestimativam, in homine vero cum his sufficit ratio istas altius movens et regens. Unde et memoria, ut per rationem ad haec vel illa reminiscenda scienter et provide directa et mota, ultra commune nomen memoriae vocatur reminiscentia.

 

[Respondeo]

Sequentes vero praedictam Augustini viam ad sextum et ad hoc septimum dicunt omnibus his sufficere potentiam sensus communis, quae secundum varia sui officia nomina diversa sortitur.

Quod autem memorativa ab ipso non differat probant, et primo, prout memorativa dicitur illa quae elicit actionem recordandi : Quia quando, canis recognoscit dominum suum, tunc confert ipsum ut nunc visum ad eundem ut prius visum, et idem est de quacunque via quam reliquis dimissis sequitur tanquam sibi prius notam et assuetam. Ergo potentia conferens ad invicem illa apprehendit simul utrumque. Sed illa quae actualiter apprehendit se tunc dominum suum videre est potentia sensus communis. Ergo illa eadem apprehendit se prius vidisse illum, hoc autem est idem quod memorari.

Item, impossibile est aliquid accipi ut praesens vel praeteritum, quin eo ipso apprehendat id cui attribuit praesentiam vel praeteritionem. Ergo potentia quae recolit hoc vel illud esse praeteritum et se illud hactenus vidisse apprehendit simul duo, scilicet, ipsam rem et suam praeteritionem. Sed ipsam rem ut absentem apprehendere est potentiae imaginativae, ipsam vero ut praesentem apprehendere est sensus communis cum aliquo sensu particulari sibi connexo. Ergo et cetera.

Item, ratio praeteriti non est aliud quam aliquando fuisse praesens. Ergo eiusdem potentiae est apprehendere rationem praesentis et rationem praeteriti.

Item, non solum, quando homo, sed etiam quando canis vel lupus recolit praeteritam percussionem vel comminationem sibi hactenus factam, ita quod propter hanc recordationem timet aliquid facere quod alias faceret : tunc utique sentit et sensualiter discernit illam comminationem tunc sibi non fieri de praesenti, sed prius factam fuisse. Ergo eiusdem potentiae cuius est discernere illas minas tunc sibi non fieri est et recqlere sibi prius factas fuisse. Sed primum est sensus communis. Ergo et cetera.

Item, recordatio praeteriti est cum quadam firma certitudine, aliquando tamen est cum quadam aestimatione vel opinione ; certitudo autem recordationis non potest provenire nisi ex certitudine actualis visionis seu praesentialis apprehensionis habitualiter retenta ; habitus autem immediate retentus ex primo actu est eiusdem potentiae cuius fuit actus . Ergo certitudo recordationis est illius eiusdem potentiae.

 

Ex praedictis autem patet ridiculositas opinionis quorundam dicentium quod memorativa intellectualis nihil recolit sub ratione praeteriti nec potest aliquid per se apprehendere nisi sub ratione subtracta a ratione praeteriti, praesentis et futuri. Quod est dicere quod homo per intellectum non potest recolere quod heri quaedam intellexit et libera et intellectuali voluntate proposuit, cum tamen hoc scire non spectet ad sensualem memorativam vel apprehensivam. Et certe, hi tollunt intellectui magnam altitudinem, puta, potestatem conferendi praesens ad praeteritum et futurum et e contrario, cum tamen potius deberent dicere quod potentia sensitiva hoc non potest nisi valde exiliter et semiplene. Propter quod et in quaestione de impedimento usus liberi arbitrii recolo me dixisse quod nullus plene recordatur de aliquo somnio suo, nisi in ipso somnio affuerit actus intelligendi, qui ex habituali certitudine ex illo actu retenta fit in vigilia certus de praeterito somnio.

 

Item, ad primum arguitur : Memorari intentionum aestimabilium illasque memoriter retinere non potest fieri sine retentione et memoratione illarum rerum vel formarum quibus huiusmodi intentiones attribuuntur et quarum sunt respectus, sicut ex praecedenti quaestione patet. Ergo frustra et impossibiliter ponitur alia esse potentia memorativa et retentiva intentionum aestimabilium et alia formarum imaginabilium.

Secundo probant hoc specialiter de memoria specierum retentiva. De qua quidem planum est quod ad eam non spectat nisi solum speciem memorialem recipere et retinere ; unde nulla actio sentiendi vel intelligendi est ab ea, in quantum tali, nisi solum pro quanto fuit de obiecto, id est, de specie quae tenet locum obiecti. Sicut autem potentia receptiva actus, sentiendi vel iutelligendi et habitus ex illo actu relictus et causatus non est simpliciter alia a potentia effectiva ipsius actus, nisi solum quod per suum formale agit et per suum materiale recipit, quamvis utrumque coadiuvet ad utrumque : sic potentia receptiva et retentiva specierum relictarum ex actu praedicto est eadem cum potentia effectiva illius actus, differens solum ab illa modo praedicto.

 

Pro quo quidem potest salvari distinctio Augustini de memoria et intelligentia et voluntate. Non enim intendit quod memoria aliquem actum proprie efficiat, sed solum quod recipiat species, et quod receptae conserventur in ea tanquam in suo subiecto in quo et ex quo sunt eductae. Unde nec ipsa est causa effectiva conservationis, specierum suarum, iriimo potius per fortes et frequentes actus intelligendi et sentiendi ipsae species memoriae magis ac magis firmantur et fortificantur et intenduntur, et e contra per multam cessationem talium actuum et per multam vacationem ad actus distractivos a prius retentis delentur species retentae et causatur oblivio.

Quod autem Augustinus non intenderit aliter distinguere memoriam ab intellectu probatur adhuc ex alio : Quia omnes habitus scientiarum ponit in memoria, et tamen ipsemet, libro De bono coniugali, dicit quod habitus est quo quis potest operari, cum opus est. Ergo vult quod per habitum sciendi operetur homo vel possit operari actum sciendi. Constat autem eundem tenere quod sola potentia intellectiva immediate producit actum sciendi.

 

Sciendum tamen quod licet potentia receptiva specierum memorialium intellectus sit eadem cum potentia receptiva actuum et habituum eius, haec tamen magis attribuuntur intellectui, prout est activus et causa actus sciendi vel credendi. Cuius ratio est : Quia habitus sic connectitur potentiae activae ipsius intellectus, in quantum activae, quod ipsa vis activa per habitum cqaptatur et determinatur ad suos actus plenius et facilius agendos. Ipsi etiam actus in suo fieri sic connectuntur praedictae vi activae acsi reciperentur in ea, in quantum est activa, quamvis recipiantur in ea, in quantum est receptiva. Species vero memoriales non connectuntur sibi hoc modo, quia habent sibi de obiecto servire, ita quod in eas figitur activus aspectus ipsius intellectus et tota tendentia sui actus et habitus, et ideo potius se habent ut terminus actionum eius quam ut principium activum. Et pro tanto memoria videtur esse quasi quaedam altera potentia ab intellectu. Consimiliter autem est de memoria sensuali respectu potentiae sensualis activae cui memoria servit de obiecto.

 

Ex praedictis autem patet quod si aliqua potentia sensitiva omnia obiecta praedictarum ad invicem componit et confert, quod illa est sensus communis. Et certe, oportet quod illa, quae omnia componit et confert, omnia apprehendat et regat, nec minus hoc poterit, dum res sensibiles sentimus actu quam dum eas imaginamur absentes.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum igitur in contrarium dicendum quod ex omnibus supradictis satis patet quod receptivum et retentivum non oportet esse duas potentias animae. Et idem patet de aestimativo et imaginativo.

Ad secundum etiam patet, ex dictis quod eiusdem potentiae est apprehendere rem, cuius est apprehendere eam esse praeteritam ; praeteritio enim non est ratio apprehensibilis absque re ipsa cui attribuitur.

Ad tertium dicendum quod sicut eadem anima est simul in omnibus partibus corporis sui - alium tamen aspectum habet in una et alium in alia - : sic eius potentiae habent grandem et latum ambitum ; unde non sunt in solo puncto corporis quasi punctales, quin potius diversas partes heterogeneas suum completum organum integrantes informant. Et certe, fatuus esset qui diceret tactum manus sentientis calida esse aliam potentiam a tactu pedis sentientis ignem ; et tamen longe plus distat pes a manu quam prima pars cerebri a sua media vel postrema. Plus etiam distat et differt cor a cerebro, et tamen intima experientia comprobramus actum sensus et cogitatus esse in corde simul et cerebro, etiam eundem actum numero ; nec mirum, quia non est in eis, nisi prout subsunt eidem potentiae animae et prout sunt quasi unum in illa.

 

Ad videndum vero distincta officia cerebri valet advertere modos nostros varios cogitandi et memorandi. Sicut enim oportet nostros altos et latos cogitatus rerum exteriorum habere altum et latum aspectum ad extra vel quasi ad extra : sic ad eorum profundam et solidam pertractationem et examinationem et diiudicationem oportet habere aspectum recollectum et versus se retentum et nunc ad anteriora, nunc ad media, nunc ad postrema protensum et circumflexum. Pars igitur anterior, servit magis actuali aspectui ad exteriora protenso, pars vero postrema eius profundae recollectioni, pars vero media mutuae horum et illorum comparationi et conflationi. Et certe, quando hoc facimus, non sentimus nos nunc operari cum una potentia et nunc cum alia, sed potius eiusdem potentiae actus et aspectus multiformiter variare. Ex morbo igitur vel laesura. postremae partis cerebri impeditur officium quo prompte et expedite nostrum aspectum et cogitatum recolligimus ad profunda nostri cerebri et ad illa memorialia quae ibi servantur, ex laesura vero partis anterioris et etiam mediae laeditur officium sensate discernendi et diiudicandi ea quae de foris nobis occurrunt. Rursus, dato, quod potentia existens in parte anteriori esset alia ab existente in posteriori, adhuc ex verbo Augustini allegato sequeretur quod illa quae est in anteriori, scilicet, sensus coihmunis, esset nobilior et superior illa quae est in posteriori. Nam ipse dicit ibi quod pars anterior merito praeponitur posteriori tanquam dux eius, unde et ibi nititur ostendere quod facies cum sua fronte est nobilior pars hominis, et ideo dicitur Deus inspirasse homini in faciem spiraculum vitae.