Quaestio XCIV — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XCIV

QUAESTIO XCIV

Quinto quaeritur an species unius vitii possit esse pars integralis alterius vitii seu an unus actus vitiosus possit integrari ex pluribus actibus vitiosis habentibus vitiositates specie differentes.

 

Dicendum quod aliquando totum unum negotium vel officium ex pluribus partialibus actibus conflatum vocamus unum opus seu unum actum, tum ex unitate finis, tum ex unitate principalis habitus seu virtutis omnes illos actus regentis et dirigentis ad suum finem. Iuxta quod totam navigationem navis et totam constructionem domus dicimus esse unum opus aedificationis vel navigationis. Sic etiam omnes actus concurrentes in negotio gulositatis vel luxuriae vel avaritiae, ita quod per se sibi et eius fini cooperentur, dicimus esse unum totale opus gulae vel luxuriae vel avaritiae. Et hoc modo plures actus vitiosi, etiam diversarum specierum, sunt partes integrales unius totalis operis seu negotii vitiosi. Et consimiliter multi actus virtuosi sunt partes integrales unius totius negotii virtuosi.