Quaestio CXIV — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO CXIV
Transeundum igitur ad quintum principale, an scilicet praedicta infectio habeat univocam rationem culpae cum peccato actuali manante a proprio consensu personae.
Ad quod dicendum quod univocantur in ratione vitii et in una ratione culpae, non autem in illa ratione culpae quae competit alicui, in quantum est auctor mali.
Differunt enim, quia in eodem vitio alia est ratio actionis, alia ratio passionis, id est, alius est ordo vitii ad suum efficiens seu sui efficientis ad ipsum, et alius est ordo eius ad suum subiectum recipiens seu sui recipientis ad ipsum. In peccato autem actuali eadem persona est causa et subiectum sui actus vel habitus vitiosi. Et ideo Deus habet eam detestari non solum ut subiectum malitiae depravatum, sed etiam ut causam mali ; et si fuit primus auctor mali, habet eam detestari ut primam causam sui mali quae libere potuerat illud malum vitasse. Causa enim quae ab alio necessitata est ad malum faciendum non fuit prima et omnino libera causa sui mali. Ratio autem passionis ad rationem actionis seu ordo patientis ad ordinem agentis non habet univocam rationem, sed analogam ; sunt enim rationes diversorum generum, quarum una se habet per posterius ad alteram et sicut inferius ad superius et sicut patiens ad agens. Constat autem quod anima prolis non est causa sui peccati originalis, sed solummodo subiectum. Ergo in ratione culpae dicentis rationem causae seu actionis non univocatur cum peccato actuali, sed habet se, analogice ad illam. Quantum autem plus debet attribui effectus agenti libero quam patienti et hoc necessario : tanto plus ceteris paribus debet aggravari ratio culpae consistens in causalitate activa peccati quam illa quae consistit in sola adiacentia seu inhaerentia peccati. Unde anima ex eo quod recipit infectionem peccati non dicitur proprie peccare, sed improprie, sumendo scilicet peccare pro peccatum contrahere. Et hinc est quod peccatum originale potest quoad suam culpabilitatem seu reatum per Christi meritum indulgeri, quamvis ipsa vitiositas remaneat actu, et quamvis homo de ea non poeniteat actu nec ad eius indulgentiam per actum proprii consensus cooperetur, sicut in quaestionibus de Christi merito vel gratia habet tangi. Unde Augustinus saepius dicit quod originale in regeneratis manet actu et transit reatu. Quod dictum qualiter habeat intelligi ibidem habet tangi.
Sed forte dices quod praedicta stare non possunt, quia ratio culpae non videtur essentialiter differre a ratione vitii.
Ad quod dicendum quod ratio culpae supra rationem vitii dicit respectum debiti seu condignitatis personae illi vitio subiectae ad poenam et ad vituperium et odium Dei et suorum. Unde si poneretur vitium in persona absque hoc quod ipsa propter hoc non esset debitrix poenae nec deberet propter hoc odiri vel vituperari a Deo et suis : haberet quidem vitium, sed non culpam ; sicut et quando actus vitii transit a persona, nihilominus culpa illius actus dicitur remanere, quia persona est debitrix poenae et digna odio et vituperio propter actum quem fecit, quamvis ille actus esse desierit. Quicquid igitur rationes huiusmodi ponant realiter in anima vel non ponant : aliquando tamen una potest separari ah altera respectu eiusdem personae, sicut saltem constat de ratione culpae actionis respectu illius quae est in adiacentia seu passione.
Ex praedictis autem potest de facili adverti an peccatum originale sit aequaliter in omnibus. Quantum enim ad privationem culpae quae est in actione seu in causalitate activa peccati in omnibus est aequaliter haec privatio. Quantum etiam ad respectum ad primum principium peccati eorum aequaliter se habent, quia unum et idem peccatum Adae fuit causa utriusque peccati eorum. Habitus tamen vitiosi eorum sunt, in quibusdam maiores et in quibusdam minores. Unde videmus quosdam naturaliter esse proniores ad iram vel luxuriam vel gulam vel invidiam et sic de aliis, et e contrario quosdam esse naturaliter mansuetos et castos vel sobrios vel pios aut humiles et sic de aliis. An autem maioritas huiusmodi habituum includat in se maioritatem culpae vel poenae dicitur communiter quod non. Quod verum est comparando ea ad duo priora. Sed nihilominus quibusdam visum est quod excessus vitii includat aliquem excessum culpae, quia quanto plus est ibi de vitio, tanto plus est ibi de pravitate vituperabili et odibili. Et videtur quod post mortem magis erit infectus alter duorum parvulorum in solo originali decedentium qui ab origine maiorem habitum vitiosum contraxit. Et certe, hoc ipsum est habere plus de turpitudine et miseria, dato quod in nulla alia poena excedat. Et secundum hoc dicunt praedicti quod erunt gradus et ordines in statu decedentium in solo originali, ut sic nihil sit sub providentia. Dei quod non sit ab ipsa effective vel permissive sub variis gradibus et proportionibus moderatum.
Quicquid tamen sit de hoc : sciendum quod secundum rationem aliud est vitium esse dignum odio, aliud personam propter ipsum esse dignam odio vel poena. Unde vitium quod remanet in parvulo baptizato est semper Deo odiosum ; propter quod infans ipse ad usum rationis veniens tenetur illud odire et persequi. Et tamen persona eius propter ipsum iam non oditur nec est odienda a Deo, quia reatus culpae transiit et est a Deo indultus. Quod qualiter et qua ratione fiat et fieri possit in tractatu de Christi gratia habet tangi, tantum ad praesens dicitur quod hoc peccatum non respicit personam huius vel illius nisi per hoc quod respicit naturam eorum. Unde potius est peccatum naturale quam personale, quia persona per personalem consensum nihil ibi fecit, sed natura omnium, in quantum est naturaliter tracta ab uno principio totius naturae humanae, est huiusmodi peccato infecta. Et ideo, sicut alibi tetigi, credo quod nullus decedens in solo originali punietur aliqua poena affligente voluntatem liberam et in libero usu rationis existentem.
