Quaestio XXI — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XXI
Sexto quaeritur an materia per essentiam suam sit una numero in omnibus, corporalibus saltem.
Et quod sic videtur.
- 1. Aristoteles, II Metaphysicae, dicit quod in fundamento naturae nihil est distinctum.
- Item, VII Metaphysicae, dicit quod solus actus dividit.
- Item, si de sua essentia, abstracta omni forma, non est una numero : ergo secundum suam essentiam sic in abstracto cogitata erit vere plures numero, ergo de se habet plures unitates numerales et essentias ; sed unitas numeralis et distinctio numeralis est perfectissima unitas et perfectissima distinctio et cui non potest addi distinctio ; ergo et caetera.
- Item, divisio et distinctio sunt actus divisibilis et distinguibilis ; ergo si sunt numero distinctae et in partes numerales divisae, habent de se actum divisionis et ita formam de se.
- Item, amota forma quantitatis et corporeitatis non est cogitare partes in materia corporali ; sed impossibile est cogitare totam materiam corporalem abstractam ab omni forma corporali cum quantitate et corporeitate ; ergo tunc cogitabitur sine partibus et ita sine distinctione aliqua, quia distinctio non potest cogitari sine partibus.
- Item, tunc ipsa haberet ad minus rationem speciei ad sua individua et sic haberet vere rationem universalis et, si universale, est forma inferiorum et inferiora sunt materialia respectu ipsius ; ergo ipsa esset forma respectu suorum individuorum.
- Item, tunc individuatio esset aliud ab essentia materiae, in quantum est materia, quia ratio materiae esset communis pluribus materiis individuis, et tamen individuatio unicuique esset propria ; ergo non esset per se individuata et ita nec individuationis principium. Ista etiam individuatio dicet aliquid aliud ab essentia materiae et tunc necessario aliquid accidentale ei et sic formam.
- Item, secundum Aristotelem, materia non praedicatur, quia, omne praedicatum se habet in ratione formae ; sed tunc materia praedicaretur formaliter de hac materia et de illa ; ergo et caetera.
[Respondeo]
Circa quaestionem istam sunt duae solemnes opiniones.
Quidam enim dicunt quod materia per essentiam suam non diversificatur numero in rebus, sed solum secundum esse formalia diversa. Et ideo, quia naturalis non considerat materiam, nisi prout habet esse naturale, nec mathematicus, nisi prout habet esse extensum et corporale seu quantitati subiectum : secundum considerationem istorum dicunt quod debet dici alia et alia materia. Quia vero metaphysicus considerat principia entis et substantiae communissime et secundum suas essentias : ideo loquendo secundum considerationem metaphysici dicunt quod debet dici una numero ; quia secundum suam essentiam non habet unde sit alia et alia materia, quia de se non habet unde distinguatur, sed solum unde sit distinguibilis. Et ideo dicunt quod est una numero de se in omnibus, non unitate numerali quae competit composito ex materia et forma, sed quae potest competere tali possibili ; quae est magis unitas privativa diversitatis et distinctionis actualis quam positiva. Dicuntque quod maioris est ambitus quam genus generalissimum, quia illud includit aliquid formale, hoc nihil ; et ideo dicunt quod potest esse sub oppositis formis ens et non ens, creata et creabilis, multo magis quam universale, quod tamen sic est creatum vel factum in uno individuo quod potest fieri in alio vel per alterius individui generationem.
Haec autem opinio multis sapientibus non placet nec video quomodo possit stare aliquo modo. Quod patet, si attendamus ad huius unitatis quae in ea ponitur quidditatem seu realitatem ad formarum quae in materia sunt contrarietatem et diversitatem, ad entium quorum ipsa pars est numeralem et essentialem inter se distinctionem et ad creationis veritatem.
Si, enim aspiciamus ad huius unitatis quidditatem : aut ipsi intendunt ponere hanc unitatem solum in intellectu et nullo modo in re, qualis est unitas universalis ; universale enim secundum rem nullo modo est unum in pluribus, quia infinita impossibilia sequerentur, sicut alibi habet ostendi, et omnia illa inconvenientia quae ostendit Aristoteles sequi ad positionem Platonis de ideis. Et tunc si solum essentia materiae haberet unitatem secundum intellectum, haberet tamen secundum rem veram diversitatem, sicut humanitas in me et in te habet unitatem solum secundum intellectum, sed et veram diversitatem in re. Tunc etiam aeque bene potest dici hoc de materia secundum acceptionem naturalium et mathematicorum, quia unitatem materiae secundum intellectum potero accipere in omnibus habentibus materiam naturalem vel mobilem et in omnibus corporalibus seu habentibus quantitatem secundum mathematicorum viam.
Praeterea, licet humanitas possit secundum intellectum dici una in me et in te, non tamen haec et illa humanitas, immo necessario secundum hunc modum intellectus accipiet eas semper ut diversas. Sic enim accipiuntur secundum rationem individualem cui nullo modo competit universalitas nec unitas universalitatis. Tunc ergo quaero an materia huius rei et illius secundum suam essentiam sit absolute et universaliter materia an etiam haec materia, ita quod sicut secundum suam essentiam vere est materia et essentia materiae, ita vere sit haec materia et haec essentia materiae. Si enim non sibi convenit aliquo modo secundum suam essentiam quod sit haec : tunc secundum suam essentiam est universalis solum et ita secundum suam essentiam nihil est reale. Tunc etiam impossibile est eam intelligere secundum suam essentiam aliquo modo individuatam. Si enim dicas quod individuatur per adventum formae, quaero haec individuatio quid etiam ei addat ; aut aliquid accidentale ei adveniens ut subiecto, et tunc ipsa adhuc sine illo accidente erit vere universalis ; aut essentiale, et tunc eius essentia esset facta vere haec, quia illud esset pars suae essentiae. Et iterum aut illa individuatio est aliquid formale et ita non spectans ad essentiam materiae quantum ad rationem suae essentiae in aliquo di versificandam, et ita adhuc erit universalis ; aut erit aliquid materiale, et tunc illud erit aliquid constitutivum huius essentiae materialis individuatae.
Praeterea, quis poterit negare quod essentia materiae digiti mei non est universalis, sed vere haec ? et loquor de essentia illa quae ibi veraciter est aliud a forma ipsa digiti mei. Tunc ergo quaero an haec eadem essentia materiae digiti mei sit illa eadem quae est alterius digiti. Quod si dicas quod sic : ergo verissime intendis dicere quod haec unitas est individualis, ut vere possit dici quod haec essentia materiae et illa, in quantum haec et illa, est vere eadem ; et loquor de identitate earum, in quantum haec et illa, non solum in quantum materia absolute, sicut si dicerem : haec humanitas et illa sunt eadem humanitas numero, ita quod intendo dicere quod sunt haec eadem humanitas.
Isti igitur decepti esse videntur in hoc quod abstractionem materiae ab omni forma vel e contrario, quando volunt intelligere eius essentiam, prout est distincta ab omni forma, faciunt quasi realem. Et tunc non vident quomodo non sunt omnes materiae quasi una massa simplex. Abstractio autem haec sic debet fieri ut tamen semper intelligatur materia sub aliqua forma, sed ut per essentiam distincta ab ipsa ; ita quod haec abstractio solum fiat per distinctionem seu per intelligentiam distinctivam, non per separationem realem formarum seu per intelligentiam separativam.
Posito etiam quod haec abstractio fiet realis : tunc non ex hoc debet intelligi quod omnes materiae sint factae una massa materiae simplex, quia hoc esset in eis ponere, nobilissimum actum unitatis et simplicitatis et existentiae in se ipsa et per se ipsam et sine dependentia ad aliud. Nobiliori enim modo cogitatur esse, quando sic cogitatur, quam quando cogitatur divisa per partes sub variis formis.
Isti etiam decepti fuerunt, ut credo, quia posuerunt, ut plenius alibi patet, quod universale sit vere realiter in rebus, prout est universale, et ita quod in quantum universale sit vere realiter unum. Et ideo non sunt veriti dicere quod materia realiter esset una numero et tamen quod haberet minorem unitatem et universaliorem quam genus generalissimum substantiae quod dicit compositum in universali ex materia et forma universaliter acceptis.
Secundo patet hoc attendendo ad formarum quae in ea sunt et quae in ea esse possunt contrarietatem et diversitatem. Si enim materia secundum essentiam una numero est solum differens penes esse quod recipit a formis, ut dicunt : tunc ipsum recipiens illa esse diversa et illas diversas formas est vere unum, in quantum recipiens ; non enim naturam receptivam habet a formis vel ab esse quod recipit ab eis. Sicque vere erit una materia in duobus digitis sicut dicimus quod vere est una materia sub duabus formis successive in eadem parte materiae introductis. Et tunc ita verum est dicere quod omnes formae sunt in una materia sicut verum est dicere quod formae successive generatae in eadem parte materiae sunt in una materia, eo modo quo vere dicimus quod contraria sunt in eadem potentia materiae in potentia. Et tunc nescio quare negetur quod formae contrariae non possunt simul esse in eadem materia vel diversae formae specificae, ut sunt forma asini et hominis.
Tunc etiam materia quae est in grano milii est susceptibilis tantarum formarum et quantitatum et simul et successive sicut tota materia universi, quoniam tota materia universi est in ipsa ; et erit verum dicere quod tota materia universi vere est in grano milii.
Dicunt isti quod materia est diversificata secundum esse et ideo haec non est in ea tota nec ista est susceptibilis in eo tantae quantitatis. Sed si isti bene attendunt dictum suum : haec diversificatio secundum esse non est aliud dictu quam eandem materiam habere diversa esse et diversas formas, nisi forte velint quod etiam ipsa materia secundum se vere diversificetur ratione esse recepti, ita quod non solum esse sit divisum et plurificatum, sed etiam ipsa, prout est differens quid ab ipso esse per essentiam. Et tunc quidem habebimus propositum, quod scilicet ipsa, ut est sub uno esse per essentiam suam et non solum per esse, differt ab alia materia quae est sub alio esse numero.
Praeterea, si ipsa per essentiam suam est una numero, cum formae advenientes non auferant sibi essentiam suam nec aliquid quod sibi competat secundum essentiam suam : non auferent sibi hanc unitatem, et ita existens sub eis habebit eam.
Praeterea, forma non potest dare materiae partes essentiales, quia non dat sibi essentiam, et ita nec partes suae essentiae nec etiam dat sibi distinctionem essentialem. Non enim pars materiae potest differre materialiter ab altera ratione formae, sed solum formaliter. Unde igitur habebit partes materia ? non enim a se, cum de se sit una, et simplex, nec a forma, immo potius forma deberet habere occasione ipsius. Unde etiam agens, quando extendit materiam et partes eius, extrahit totam quantitatem quae non est aliud quam extensio partium materiae ? tunc enim partes materiae dicuntur sibi minus propinquae et quae erant quasi in simul dicuntur factae extra se ac per hoc extensionem maiorem habentes. Et non erit dare, si in eis non ponas partes per essentiam differentes tam in actu quam in potentia. Nec potest dici quod de grano milii possit tanta quantitas extrahi quantum de universo et hoc quantum ex vi materiae grani. Sed impedimentum est ex parte formae suae, quia forma quam nunc habet est destructibilis per agens ; et si materia est de se possibilis ad tantam quantitatem, cum non sit immobiliter alligata huic formae, erit possibile quod per aliquod agens extrahatur quantitas illa quae erat ibi in potentia.
Tertio patet hoc aspiciendo ad entium et suppositorum distinctionem. Sicut enim entia sunt distincta realiter, sic et principia eorum constitutiva. Essentia autem materiae concurrit ad constitutionem entium et non solum eius esse vel forma. Alias essentia materiae non esset pars entium ; et cum non sit eorum accidens, non esset aliquid eorum. Si autem sic est, tunc omnia entia erunt unum numero, ex quo prior pars et essentialis eorum est una numero et quae est maxima causa unitatis numeralis et subsistentiae suppositi.
Et etiam ex hoc sequitur quod omnes formae substantiales quae Sunt in una materia numero constituunt unum ens numero, licet quaelibet secundum rem ab altera diversa det et diversum esse, sicut et secundum quod sunt unum, dent unum esse. Si igitur est una materia numero per essentiam, tunc omnes formae in ea receptae constituent unum ens numero, quantumcunque dent sibi diversa esse.
Erit etiam verum quod unum numero habet vere diversa esse et est vere pars diversorum entium constitutiva ; quia illa essentia, prout est una numero, est pars diversorum entium et recipit diversa esse, complete diversa a diversis formis. Et tunc non erit verum quod secundum quod multiplicatur totum, multiplicantur et partes, et secundum quod multiplicantur formae totales et completae seu actus, multiplicantur et materiae seu potentiae, et secundum quod unum relativorum, et reliquum.
Quarto etiam patet hoc aspiciendo ad creationis veritatem. Quando enim creatur unum ens, creatur vere tunc quicquid est de essentia eius et maxime quod est eius pars constitutiva. Ergo vere tunc creatur materia non solum secundum esse quod recipit a forma, sed etiam eius essentia quam habet sub forma et in qua recipitur tam forma quam illud esse. Si ergo creatio vere se extendit ad essentias et non solum ad esse : ergo essentia materiae in quolibet creatur de novo. Ergo ipsa essentia est alia et alia in quolibet creato sicut et esse et sicut forma creata.
Dicitur quod verum est, sed materia est tanti ambitus quod simul est creata et adhuc creabilis etiam in infinitis et simul ens in rebus quae sunt et non ens in aliis et potens esse in infinitis multo magis quam universale quodcunque. Nec tamen hoc est ratione nobilitatis vel actualitatis infinitae quam habeat, sed potius ratione possibilitatis quasi infinitae ; quia nullo modo est determinata ad aliquem actum de se, ideo est possibilis determinari per omnes.
Sed si hoc est, tunc de eadem essentia reali quae vere est hic et in hoc potest significari - ut cum dico : hic est essentia materiae vere quae est aliud per essentiam a forma et ab esse quod recipit ab ipsa - erit dicere vere contradictoria simul et quod illa essentia realis quae vere est hic potest esse in infinitis actu eadem numero per essentiam illam eandem quam habet vere et realiter hic, et ultra hoc nescio maiora inconvenientia quam haec duo. Est etiam mirabile, quia isti, volunt sic eam esse unam numero quod tempus ideo ponunt posse esse unum numero in omnibus, quia potest esse in ea ut in subiecto. Et tunc sequitur quod ipsa ut existens in omnibus sit subiectum unius accidentis numero et ita quod in omnibus ab eodem accidente numero informetur. Quod quam magnum inconveniens sit et quanta impossibilia implicet nolo ad praesens dicere.
Dicendum igitur secundum alios quod materia est alia numero per essentiam in qualibet re ab illa quae est in alia re. Intelligendum tamen quod sicut eius essentia talis est quod non potest esse actu sine forma, sic eius unitas essentialis per quam distinguitur a forma et ab alia materia talis est quod non potest actu esse sine forma ; non quod istam unitatem suscipiat a forma vel eius esse, cum per hanc differat realiter ab ipsa et ab ipso esse et cum haec unitas non sit aliud ab ipsa essentia sua, pro eo quod per eam essentialiter et numeraliter, ut ita dicam, differt, eo modo quo pars a parte dicitur differre numeraliter, quod solum proprie convenit suppositis et totis ; sed ideo non potest esse sine forma, quia indeterminata est, sicut et essentia ipsa materiae. Ens autem vel unum indeterminatum, determinabile tamen per aliud non potest esse nec poni actu nisi cum determinatione sua et sub ea. Igitur haec unitas non dicit aliam actualitatem materiae nisi solum actualitatem essentiae suae quae vere est aliquid, licet indeterminatum. Unde non dicit unitatem illam quae ponit coniunctionem actualem partium materiae nec actualem simplicitatem nec actualem partium materiae divisionem, - sed solum essentiam materiae ut determinabilem per ista velut sub istis existentem, hon tamen quod sit idem quod illa.
[Solutio obiectorum]
Quod ergo dicis quod solus actus dividit : verum est complete et determinate et divisione actuali quae dicit partium actualem segregationem ; et etiam pro tanto est actus ut in prima quaestione dictum fuit.
Quod secundo dicis quod habebit plures unitates numerales de se : verum est indeterminatas. Unde unitas numeralis cui inest perfectissima distinctio non competit isti materiae nisi pro tanto quod ita vere est aliud numero ab alia materia sicut totum ab alio toto vel ente. Non etiam hae unitates sunt in ea cogitandae per separationem a materia, sed solum per distinctionem. Cuius contrarium ratio innuebat.
Ad tertium dicendum quod verum est de divisione quae dicit actum formalem et quae ponit unitatem formalem et segregationem actualem et determinatam ; nec hic distinguibile dicitur nisi secundum intellectum. Quando enim dicimus forma distinguitur ab alia forma vel a materia, non in : tendimus quod forma sit vere quiddam distinguibile in potentia quod postea per actum distinctionis vel distinguentis alicuius alterius a se distinguatur ; sed quia ipsa est, ut ita dicam, sua distinctio et suus actus, intelligimus in ea secundum modum nostrum intelligendi rationem distinguibilis et distincti, non quod istae rationes, prout sunt oppositae et prout dicunt potentiam et actum, sint in ea. Et sic est dicendum de materia cuius essentia est sua distinctio ; non enim est aliud haec distinctio quam alietas realis.
Ad quintum dicendum quod amota forma per distinctionem seu intellectum distinguentem est cogitare in ea partes.
Ad sextum dicendum quod species nihil aliud est secundum rem ab individuis nec est forma nisi transsmnptive et aequivoce, quia intelligimus eam acsi formam, quia intelligimus acsi inhaerentem et quasi actum individui.
Ad septimum dicendum quod non est aliud individuatio ab essentia materiae secundum rem, sed solum secundum rationem, realem tamen, quia nec hoc forte est in aliquo.
Ad octavum dicendum quod Aristoteles intendit solum de eo cuius ipsa est pars constitutiva, sed quod praedicetur de hac vel de illa materia non negat. Non tamen propter hoc sequitur quod sit forma secundum rem, sed quod intelligitur ad modum formae.
