Quaestio CVIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO CVIII
Nono decimo quaeritur an peccatum sit poena sui ipsius et ultra hoc aliquando alterius peccati et an, in quantum habet rationem poenae, sit a Deo plus quam in quantum habet rationem culpae.
Dicendum quod sic. Hoc enim dicunt communiter sancti et doctores. Unde Augustinus, libro I Confessionum, 10 capitulo, dicit : Iussisti, Domine, et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus. Et alibi saepe dicit quod iusto Dei iudicio unum peccatum praecipitat in aliud, et tunc primum est causa sequentis et sequens est poena prioris. Illa tamen peccata habent potissime rationem poenae quae plus habent de ratione involuntarii et iterum illa quae sensibilius turbant et offendunt ipsum peccatorem. De primo genere sunt excaecatio et obduratio seu grandis difficultas ad bonum, de secundo autem sunt ira et invidia et famelica anxietas et aestus cupiditatum et libidinum ipsos peccantes quiescere non sinens.
Circa hoc autem sciendum quod sicut eadem actio per respectum ad agentem est actio, per respectum vero ad subiectum patiens est passio : sic eadem mala actio, in quantum sub ratione boni fit et appetitur, est volita et placita, et in quantum est actio indebite deficiens, habet rationem peccati seu culpae ; in quantnm vero est passio privans aliquam perfectionem actionalem vel habitualem a suo subiecto et in quantum habet in se deordinationem et incommensurationem et deformitatem horribilem et displicibilem etiam ipsi peccanti, habet rationem poenae.
Ad id autem quod secundo quaeritur, an scilicet ratio suae poenalitatis fiat plus a Deo quam ratio suae culpabilitatis, :dicefidum quod sic, non tamen ex hoc quod sua poenalitas et sua culpabilitas sint diversae essentiae diversis actionibus factae, sed soluin ex alia triplici ratione,
Quarum prima est, quia sicut entitas seu positiva ratio actus mali habet causam per se reducibilem in primam causam et eius causalitatem, non autem habet hoc eius ratio negativa et defectiva quam dicit ratio culpae vel malitiae : sic ratio poenalitatis eius dicit aliquam rationem positivam et iustam seu iusti ordinis participativam quae magis est per se factibilia ac per consequens et magis in divinam causalitatem reducibilis quam sit ratio culpae. Attamen, sicut tota essentia actus fit a voluntate peccante, sic fit.ab eadem tota poenalitas eius. Unde peccando punit se ipsum, quamvis hoc sit praeter intentionem ipsius et etiam contra appetitum eius ; nam si fieri posset, vellet ibi non esse huiusmodi poenalitatem. Pro tanto tamen vult eam per accidens, pro quanto plus vult delectationem vel appetibilitatem sibi annexam quam refugiat eius poenalitatem.
Secunda ratio est, quia sensus et horror desipientiae qui trahitur ex culpa, in quantum est poenalis, est quaedam actio naturaliter consequens culpam. Quae quidem non habet in se rationem,culpae, immo procedit a rectitudine naturalis appetitus naturaliter odientis suum damnum et naturaliter horrentis poenalem horribilitatem quae est ipsa culpa. Constat autem quod rectitudo naturalis appetitus et eius recta actio sunt a Deo, naturarum institutore et conservatore.
Tertia ratio est, quia Dei velle non potest directe ferri super malitiam culpae nisi solum permissive, directe autem fertur super eius poenalitatem, vult enim ipsam esse poenalem suo agenti et suo subiecto. Non tamen vult hoc nisi praesupposito demerito eius poenam digne promerente, quam quidem sufficienter promeretur ex hoc solo quod indebite agit actionem talem.
