Appendix. Quaestio 2 — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Appendix. Quaestio 2

QUAESTIO II

Quoniam autem auctoritates Augustini in praemissa quaestione positas indiscussas pertransii, ut plenius videatur quomodo a magistris modernis varie expoliuntur, ideo ad huius evidentiam quaerenda sunt duo, iuxta hoc scilicet : An rationes aeternae sint nostro intellectui ratio intelligendi omnia, et an lux increata irradiet intellectum nostrum quadam speciali irradiatione in omni actu intelligendi seu quandocunque aliquid actu intelligit.

 

Quod autem rationes seu ideae aeternae sint nobis ratio intelligendi omnia videtur.

  1. Augustinus, III De libero arbitrio, humana, inquit, anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit, melius hoc fieret quam illud, si verum dicit et videt quod dicit, in illis quibus connexa est rationibus videt. Et paulo post : Non enim cogitatione videt fuisse faciendum nisi in bis rationibus quibus facta sunt omnia. In praemissis etiam auctoritatibus multa consimilia verba sunt.
  2. Item, Augustinus vult quod eadem sapientia sint omnes homines sapientes et participatione eiusdem sapientiae. Unde ait, VII De Trinitate, capitulo 1 : Quaecunque anima participatione sapientiae fit sapiens, si rursus desipiat, manet tamen in se sapientia, nec cum fuerit anima in stultitiam commutata, illa mutatur. Non enim ita est in eo qui ex ea fit sapiens, quemadmodum est candor in corpore quod ex illo est candidum. Cum enim corpus in alium colorem fuerit commutatum, non manebit candor ille. Sed hoc non potest esse, nisi increata sapientia sit nostro intellectui loco speciei et rationis. Ergo et cetera.

 

Contra : Deus nullius potest esse forma ; sed ratio intelligendi est forma intellectus ; ergo et cetera.

 

Quod autem Deus irradiet in intellectu, quandocunque intelligit, videtur.

  1. Augustinus, I Soliloquiorum, quomodo inquit, in hoc sole tria quaedam licet animadvertere, quod est, quod fulget, quod illuminat, ita in illo secretissimo Deo quem vis intelligere tria quaedam sunt, quod est, quod intelligit, et quod cetera facit intelligi.

Contra : Omnis irradiatio manans a Deo est quid creatum ; sed huiusmodi irradiatio propter hoc solum ponitur esse necessaria ad actum intelligendi, quia nulla lux creata potest per se infallibiliter et immutabiliter certificare ; ergo et cetera.

 

[Respondeo]

Ad quaestiones istas et ad evidentiam auctoritatum Augustini sciendum quod quidam magni voluerunt et volunt quod Deus sit ratio intelligendi nobis. Unde omnes auctoritates praemissas Augustini retorquere nituntur ad istum intellectum.

Ad quod, prout credo, ex duobus moti fuerunt, tum quia Augustinus regulas aeternas vocat frequenter rationes per quas cetera intelligimus, tum quia, licet secundum verborum superficiem auctoritates Augustini videantur, innuere sensum illum erroneum quem superius reprobavi et nullo modo credendum videatur quod Augustinus talem mentem habere potuerit, idcirco nisi sunt magistri exponere dicta eius secundum illum modum quem sine errore praedicto magis sonare videntur. Et iste est ille, ut istis videtur.

 

Adducunt autem rationes aliquas ad confirmationem sui dicti.

  1. Dicunt enim quod, cum intellectus non possit simul configurari duabus speciebus, duo autem termini propositionum, ut huius propositionis homo non est asinus, non possunt apprehendi simul per species creatas, nisi intellectus duabus speciebus simul configuretur, veritas autem propositionis non possit ab intellectu intelligi, nisi simul termini eius apprehendantur : oportet quod intellectus apprehendat eos simul in aliqua una ratione simplici, quae non potest esse nisi lux et ratio increata.
  2. Praeterea, omne aeternum et immutabile et infallibile est Deus ; sed omne quod scimus certitudinaliter est necessarium et immutabile et infallibile et aeternum ; ergo illud quo scimus certitudinaliter aliquid est Deus seu lux increata ; sed illud quo scimus aliquid est nobis ratio intelligendi ; ergo Deus est nobis ratio intelligendi.
  3. Praeterea, nullum fallibile et mutabile potest infallibiliter certificare aut actum infallibilem et immutabilem generare ; sed omnis species seu ratio creata est fallibilis et mutabilis ; ergo impossibile est quod intellectus per speciem creatam aut lumen creatum infallibiliter et immutabiliter certificetur ; et ita oportet quod certificetur per rationem aeternam et lumen aeternum.

 

Isti igitur his et consimilibus rationibus sic ponunt, licet in speciali dubium sit quomodo hoc ponere intendant, an videlicet velint quod ratio aeterna repraesentet omnia quae certitudinaliter scimus et intelligimus expresse et distincte et in speciali, aut solum confuse et indistincte et in generali, et an velint quod ipsa ratio aeterna immediate et per se repraesentet intellectui ea quae intelligimus, aut quod ratio aeterna imprimat et ingignat sui similitudinem in acie intellectus, ita quod non repraesentet intellectui nostro intelligibilia per se et immediate, sed mediante specie quam ingignit. Ideo autem dubium est quid horum amplius intendant, quia alicubi videntur velle quod exprimat omnia distincte et in speciali, alicubi vero quod solum. indistincte et in generali. Et aliquando videntur velle quod repraesentet immediate, aliquando autem quod sui speciem ingignat in acie intellectus. Quin potius in quaestione illa qua quaeritur an Deus in patria videatur per speciem creatam aut per essentiam increatam erroneam isti reputant positionem illorum qui volunt quod divina essentia sit beatis loco speciei respectu actus visionis.

Isti etiam ad secundam quaestionem dicunt quod non solum divina lux concurrit ad actum intelligendi, ut ratio intelligibilia repraesentans, sed etiam ut illustrans et irradians. Volunt enim quod, sicut species creatae non sunt sufficientes ad repraesentandum certitudinaliter, sic nec lux intellectus agentis est sufficiens ad irradiandum infallibiliter in intellectum possibilem et in species imaginarias et in phantasmata. Unde et quidam horum voluerunt quod in nobis non esset alius intellectus agens nisi solum Deus. Et hunc etiam intellectum attribuunt Augustino, immo extraxerunt ex dictis eius propter aliqua verba eius in quibus dicit quod sic intelligimus omnia in lumine divino sicut visus noster videt omnia visibilia in lumine solari.

 

Alii autem, etiam magni, voluerunt et volunt quod Augustinus in hac parte fuerit Platonicus et dicunt quod sancti dicta philosophorum quos sequebantur, prout potuerunt, traxerunt ad fidem, corrigentes ea quae ibi contra fidem erant.

 Plato autem, quem Augustinus multum in libris suis sequitur, et quem libro De civitate Dei dicit se magis sequi, quia prae ceteris philosophis de Deo clarius sensit, quia secundum eum ipse voluit quod Deus esset causa essendi et ratio intelligendi et ordo vivendi, hic, inquam, Plato, secundum quod imponit sibi Aristoteles et secundum quod aliqui Platonici voluisse videntur, posuit multitudinem per se entium universalium et aeternorum, quae ideas vocavit. Voluitque quod intellectus noster ab istis informaretur, quandocunque intelligeret aliquid, quia huiusmodi ideas seu universalia posuit ipse causas et extra exemplaria omnium formarum quae sunt in materia seu in natura et earum quae in intellectu. Cuius rationes aliquas in libris suis tangit Aristoteles, et sunt ad litteram aliquae de illis quae in praemissa quaestione sunt factae.

Dicunt igitur praedicti magistri quod Augustinus cum aliquibus aliis Platonicis multitudinem huiusmodi entium negans pluralitatem idearum in uno summo Deo sine reali differentia, ponens in reliquo Platonem secutus est, scilicet, quod ab huiusmodi ideis voluit in intellectu nostro species imprimi per quas posset intelligere cuncta quae intelligit. Et tunc dicunt praedicti quod quantum ad hoc inter Platonem et Aristotelem fuit differentia, quia Aristoteles posuit lumen intellectus agentis a Deo datum animae, quod posset abstrahere species a phantasmatibus, Plato autem secundum intellectum Augustini posuit quod ipsae species essent immediate a Deo. Et huic dicto est similis positio Avicennae, qui posuit species per quas intellectus noster intelligit influi et imprimi ab intelligentia separata.

 

Praedicti igitur magistri in hoc sequuntur Aristotelem nihil amplius ponentem esse necessarium ad actum intelligendi quam intellectum agentem et phantasmata et species a phantasmatibus per intellectum agentem abstractas et in intellectu possibili repositas. In plerisque tamen locis aliter, quam praedictum est, exponunt verba Augustini in quibus dixit quod omnia videantur lumine primae veritatis. Dicunt enim quod lumen intellectus agentis, de quo, ut dicunt, scriptum est, signatum est lumen vultus tui super nos, est similitudo primae veritatis. Et ideo quae videntur in isto lumine dicuntur ab Augustino in lumine primae veritatis, et etiam quia effectus instrumentalis agentis potest attribui agenti principali, intellectus autem agens instrumentum est Dei, sicut et omne agens creatum. Praeterea autem, istorum expositio satis parum videtur distare a modo illo erroneo superius improbato, maxime si ipsi intenderent Augustinum voluisse quod species intellectus essent ab ideis sicut a primis obiectis.

Modus autem ultimus quo Augustini dicta exponunt etiam modicum intelligenti faciliter apparere potest quia non sapit mentem Augustini. Quia autem demonstratio Aristotelis quem isti sequuntur alibi est locus aliquid disserere seu recitare, ideo ad praesens tota haec positio relinquatur.

 

In prima autem, quam sine errore magis sequi desidero, quia est magistrorum non minus sollemnium nec minus catholicorum, ut sine errore possit sane intelligi, tria ex parte rationum aeternarum videntur mihi cavenda, scilicet, circa modum informandi, circa modum repraesentandi et circa modum cooperandi. Ex parte autem intellectus nostri cavendum est, ut non auferatur sibi possibilitas vere et certitudinaliter indicandi, sicut abstulerunt Academici, et non ponatur omnium scientia in intellectu ab initio seu natura, sicut posuit Plato, qui propter hoc dixit quod discere non erat nisi reminisci.

Circa autem modum informandi est attendendum quod veritas et ratio increata non ponatur taliter se habere ad intellectum nostrum, ex quo sequatur quod vere informet ipsum et ponat eum in aliquo actu essendi formali. Ab omnibus enim ponentibus species et rationes intelligendi secundum viam philosophorum, et maxime Aristotelis, ponitur quod intellectus constituitur in actu primo per huiusmodi species seu rationes, ita quod sine eis est tantum in potentia passiva respectu actus intelligendi. Unde sicut ignis sine calore non potest calefacere, per calorem autem calefacit sicut per formam suam et per eum est factus formaliter calidus : sic volunt quod intellectus noster possibilis sine speciebus seu rationibus intelligendi non possit intelligere et quod per eas tanquam per formas suas exeat in actum intelligendi et quod per eas sit factus habitualiter et formaliter sciens. Et ideo oportet quod, quantumcunque ideae aeternae assistant intellectui nostro, quod propter huiusmodi assistentiam intellectus non sit formaliter perfectior neque potentior respectu alicuius habitus vel actus intelligendi, sed ita formaliter impotens sicut si non assisterent ei.

Si autem dicatur quod veritas aeterna potest esse forma quantum ad actum intelligendi, non autem quantum ad actum essendi, quia per eam non potest aliquod ens constitui in esse suo speciali, potest tamen per eam fieri intelligens - hoc enim a magnis dictum est ad sustentationem positionis illius quae ponit quod beati per essentiam divinam videant Deum et non per speciem creatam - : sed si esse intelligentem est aliquod esse et non minus quam esse album, et si esse scientem seu habere scientiam dicit aliquid perfectionis intra nos, quod vere sit nostrum et in nostro supposito formatum, eo ipso quo divina essentia ponetur forma respectu actus intelligendi, ponetur et quod sit forma respectu actus essendi.

 

Item, secundum Augustinum, acies nostri intellectus non informatur a ratione intelligendi, nisi dum actu intelligit ; vult enim quod species per quas habitualiter scimus sint in memoria et quod species quae sunt in. acie causentur ab illis. Si ergo rationes aeternae assistunt nostro intellectui et hoc a natura : tunc assistent eo modo quo species memoriales assistunt nostro intellectui, et non eo modo quo species quae sunt in acie intellectus assistunt eidem. Et tunc est cavendum quod non omnino ponantur se habere ad aciem sicut se habent species memoriales, nec acies ad eas sicut se habet ad species memoriales ; quia secundum Augustinum, species quae sunt in memoria se habent ad aciem sicut se habet obiectum visibile ad aciem oculi. Unde sunt primum et immediatum obiectum aciei, et acies convertitur ad eas et aspicit eas sicut oculus suum obiectum et informatur a specie genita. ab obiecto visibili. Et ideo, si sic se haberet ad rationes aeternas, tunc essent eius obiectum primum et immediatum. Quod superius est tanquam erroneum iudicatum.

 

Quantum autem ad modum repraesentandi est praecavendum quod non ponantur repraesentare nobis intelligibilia per modum obiecti prius inspecti et cogniti, sicut facit species quae est in memoria secundum Augustinum, aut sicut facit imago picta in tabula vel cera ; quia tunc sequeretur quod rationes aeternae a nobis immediate viderentur eo modo quo error suprapositus asserebat. Non debent etiam poni quod repraesentent per modum assimilantis aciem intuentis, ita quod se ipsis assimilent eam formaliter, sicut facit species quae est in acie, quia tunc sequeretur quod vere essent forma eius. Sequeretur etiam tunc quod homo semper actu et certitudinaliter intelligeret omnia quae repraesentant et ad quae assimilant. Si enim se ipsis assimilarent, semper uniformiter assimilarent. Unde si repraesentant per hoc quod gignunt sui similitudines in ipsa acie, tunc etiam cavendum est quod non gignant per hoc quod acies convertat se ad eas aspiciendo eas, et quod similitudines ab eis genitae non repraesentent eas ipsi aciei, licet sint earum similitudines, et licet ipsae, quantum est de se, sint perfecte repraesentabiles tanquam entia fixissima, quia adhuc sequeretur quod viderentur immediate a nobis.

 

Cavendum est etiam a nobis quod non ponantur repraesentare distincte et in speciali, quia tunc sine speciebus creatis a rebus abstractis posset homo ab initio et absque doctrina intelligere omnia quae per doctrinam vel per inquisitionem possumus scire.

Si autem ponantur repraesentare solum in generali et indistincte, tunc est attendendum prius quid per hoc significetur, an scilicet dicantur repraesentare in generali solum, quia tantum repraesentant generales rationes entium, ut est ratio entis et consimilium, non autem speciales, ut est ratio hominis, bovis et consimilium, aut quod ex hoc dicantur, repraesentare in generali solum et indistincte, quia repraesentant rationes entium tam speciales quam generales, sed nonnisi semiplene et obscure et imperfecte. Si autem primo modo intelligatur, tunc caute explicandum erit quomodo etiam rationes generales entium non possimus apprehendere sine apprehensione particularium aut sine praevio usu sensuum et sine speciebus ab eis abstractis, et quomodo tunc per rationes aeternas certificemur in iudicando de specialibus rationibus entium, et quomodo non magis nobis repraesentent ea quae perfectius sentimus, ut sunt particularia sensibilia, aut quomodo per eas non possimus intelligere Deum sine praevio usu sensuum et absque investigatione rationis seu doctrinae, et quomodo per eas possumus certificari de cognitione Dei, si divinum obiectum quod ipsae sunt non possunt nobis repraesentare, nec in idem quod Deus est ut in obiectum ducere, sed solum in res creatas, quia tunc facerent nos videre Deum praesentialiter. Si autem secundo modo intelligatur, tunc etiam explicandum est quomodo sine abstractione specierum a rebus non possimus etiam imperfecte et obscure intelligere res omnes et quomodo ista imperfectio sit intelligenda. Non enim potest intelligi quod unam partem rationum illarum repraesentent et aliam non, cum rationes generales sint simplicissimae nec possint repraesentare tam speciales rationes quam generales, quin repraesentent totum.

 

Quantum autem ad modum cooperandi est attendendum quod non attribuatur eis operatio sicut naturali principio aut sicut totali aut sicut instrumentali seu secundario. A Deo enim nihil creatum nec aliqua actio creaturae exit nisi voluntarie et sicut ab artifice potius quam ut a naturali agente. Et ideo rationes aeternae non possunt poni cooperari ad actum intelligendi per hoc quod ex natura sua habeant nobis repraesentare aut naturali ordine similitudinem suam intellectui imprimere aut per modum formalis principii actum intelligendi originare. Unde quomodocunque cooperentur, immediatius principium illius cooperationis est Deus, in quantum est voluntas et voluntarium efficiens, quam in quantum idea aliquid repraesentans. Immo non aliter est ab idea huiusmodi actio quam ceterae actiones a Dei voluntate manantes, quin eo ipso ponatur agere aliquo modo per modum naturalem.

Non etiam potest eis attribui sicut principio totali, quia tunc actio intelligendi non posset dici actio intellectivae portentiae nec nostra, sed solum actio ideae seu Dei. Cum autem actio intelligendi non ponatur a philosophis esse ab intellectu sicut a principio activo nisi ratione speciei seu propter rationem intelligendi, si idea aeterna est nobis ratio intelligendi, tunc quantum ad illum actum intelligendi, qui est a ratione aeterna, intellectus non habebit ex se aliquam rationem principii activi, et cum ratio aeterna non fundetur in nobis sicut in supposito, nos non habebimus rationem suppositi agentis respectu talis actionis, sed solum rationem suppositi seu subiecti patientis. Si dicatur quod per species abstractas nos in actu intelligendi aliquid operamur, cum duae rationes repraesentativae duas faciant numero repraesentationes et unus actus immediate a duabus formis esse non possit, tunc explicandum est quomodo eadem actio intelligendi potest esse a duabus rationibus repraesentativis. Si enim dicatur quod eo modo quo generatio specierum coloris est a luce et colore, qui hoc dicit scire debet quod species coloris non generatur a luce immediate nec sicut a forma suam similitudinem exprimente, cum species coloris non sit similitudo ipsius lucis, et etiam scire debet quod lux illa, per quam color est factus potens ad generandum suam speciem, non est solum assistens, sed coloratum vere informans et perficiens. Unde sicut prior forma ex adventu posterioris redditur actualior, sic et color ex adventu talis illuminationis ; et sicut prior forma cum sequenti unam rationem perfectae formae constituunt, sic quodammodo color et lux illa quae advenit et est in colorato. Ratio autem aeterna non formaliter inest intellectui nec unam rationem formae potest aliquo modo constituere cum specie creata, nec actio intelligendi attribuitur ei a praedictis sicut rationi repraesentanti.

Non etiam debet ei attribui huiusmodi actio sicut agenti secundario aut instrumentali. Omnis enim ratio seu forma habet quodammodo rationem agentis instrumentalis respectu suppositi agentis aut respectu potentiae agentis. Illud etiam agens ex quo principaliter dependet actio, ita scilicet quod ipso insistente actioni statim illud agens insistet eidem, et ita quod ratio et causa agendi semper ab eo incipit, illud, inquam, est principale agens respectu talis actionis, alia autem sunt instrumentalia. Sed actio intelligendi dependet a nobis, et nos primo incipimus insistere ad intelligendum quam ratio aeterna nobis cooperetur, et ratio et causa huiusmodi actionis incipit a nobis et non ab ipsa ratione aeterna. Ergo tali modo est ei huiusmodi actio attribuenda quod non implicetur ibi ratio agentis instrumentalis.

 

Attendendum est etiam an cooperatio irradiationis sit semper alia et alia, ita quod habeat continuam partium successionem, et an semper fiat, vel tantum quando homo movet se sine errore phantasmatum ad intelligendum, et an recipiatur in speciebus imaginationis aut in intellectu possibili aut in intellectu agente aut in omnibus simul. Et si in omnibus, an in omnibus sit eiusdem speciei, et an praeter hoc quod cooperatur ad abstractionem specierum cooperetur ad certificationem iudicii seu actus intelligendi. Et si hoc, quomodo possit ei cooperari et quomodo lumen naturale intellectus et species creatae et rationes aeternae et haec irradiatio ad unum, simplicem actum intelligendi cooperentur, et quomodo certificatio actus sit tale quid quod possit esse tantum a rationibus aeternis et ab irradiatione et non ab aliis a quibus est ipse actus. Haec enim omnia multas dubitationes continent, si subtilius inquirantur.

 

Ex parte etiam intellectus cavendum est, ut non auferatur sibi possibilitas vere et certitudinaliter iudicandi et intelligendi. Si enim verum est quod nihil creatum potest infallibiliter certificare : tunc.nec ipsa actio intelligendi, cum sit creata, haberet in se infallibilitatem, et ita nullum intelligere nostrum esset certum et infallibile. Sicut enim intelligere creatum potest esse certum et infallibile, ita, ut videtur, et habitus creatus. Cum etiam actio intelligendi. non sit a nobis nisi per virtutem creatam, tunc in quantum esset a nobis, nunquam esset certa et infallibilis. Cum etiam ratio aeterna non videatur posse repraesentare aliquid nostro intellectui nisi creando aliquam speciem sui in acie eius, et ita nihil possit nobis repraesentare infallibiliter, si species ab. ea creata non potest hoc : nihil poterimus intelligere infallibiliter, quin potius etiam in patria de nullo poterunt beati esse certi infallibiliter, posito quod Deum videant per speciem creatam. Cum etiam lux a Deo infusa et irradiata sit lux creata, si sola lux creata potest nos certificare : tunc per nullam irradiationem ipsius poterimus certificari, maxime cum nulla irradiatio possit ab ea esse per modum naturalis originationis, sed est ab ea solum per modum creationis et voluntatis, sicut et lumen naturale intellectus nostri.

 

Cum etiam uno de concurrentibus ad actionem aliquam existente fallibili et mutabili tota actio sit fallibilis et mutabilis, maxime si illud est tale quod ad eius cessationem et variationemcesset actio et varietur, a praedictis autem magistris ponatur quod species creata et a rebus, abstracta sit necessaria ad actionem intelligendi, in tantum quod ipsa deficiente deficit actio et ipsa variata et falsificata variatur et falsificatur : si igitur ipsa non potest esse infallibilis, nec nos poterimus aliquid intelligere infallibiliter. Sicut enim ex necessario et contingenti non potest necessarium sequi et constitui, ita nec ex fallibili et infallibili aliquid infallibile. Cum etiam divina voluntas non dependeat a nobis nec sit in potestate nostra, si actio intelligendi non potest in nobis esse infallibilis sine operatione a sola voluntate sua dependenti, sicut est actio repraesentationis idearum et sicut est actio irradiationis : tunc actio intelligendi et per consequens nec volendi non est in potestate nostra. Cum etiam voluntas nostra non sit minoris altitudinis quam noster intellectus nec caritas quam scientia, si divina lux potest esse nobis ratio intelligendi et hocest de altitudine intellectus et scientiae nostrae quod sine ratione aeterna non. possint in actum exire, ergo et divinus amor est nostrae voluntati ratio amandi, saltem illa quae virtuose amabimus, aut saltem illa quae ex caritate, et tunc frustra asseritur Magistrum Sententiarum opinionem periculosam tenuisse dicendo quod caritas Dei sit caritas nostra. Et ideo dico quod positio ista de rationibus aeternis caute est intelligenda.

 

Cavendum est etiam ut non ponatur omnium scientia in intellectu nostro ab initio seu natura. Plato enim propter huiusmodi idearum positionem posuit hoc. Unde et dixit quod nostrum addiscere non erat nisi reminisci. Et Augustinus aliquando hoc ipsum dixit, licet in libro Retractationum hoc postea retractet. Si enim rationes ideales sunt praesentes nostro intellectui, et hoc tanquam rationes eius, et possunt ingignere species suas in intellectu, tantummodo sit conversus ad eas : cavendum est ne hoc ad scientiam habitualem sufficere videatur. Si etiam species non possunt abstrahi a rebus aut. phantasmatibus sine irradiatione lucis aeternae : tunc oportet quod huiusmodi irradiatio praecedat abstractionem specierum. Et si irradiatio haec non fit nisi intellectu ad lucem aeternam prius converso : tunc et huiusmodi conversio praecedet abstractionem specierum. Cum etiam intellectus non convertatur proprie de uno intelligibili ad aliud nisi a voluntate ipsum movente, voluntas autem nihil moveat nisi per ipsum suum velle, intelligere autem praecedat actum volendi : ergo intelligere praecedet conversionem illam qua intellectus dicitur converti ad rationes aeternas per excitationem factam a speciebus abstractis.

 

Hoc autem idcirco dico, quia quidam pro praecipua causa ponunt quare rationes aeternae non sufficiant ad scientiam, quia ut dicunt, intellectus noster non potest ad eas converti nisi excitatus a speciebus va rebus abstractis. Erit enim cum praedictis explicandum cuiusmodi excitatio est ista, et quomodo species abstracta potest esse in, acie, intelligentiae, quin tunc necessario in eodem instanti intelligat obiectum illius speciei et quomodo species excitet aliter quam faciendo intelligi obiectum. Praedicta enim excitatio ponitur fieri ante actum intelligendi, quia actus intelligendi non ponitur nisi post cooperationem rationum aeternarum et post irradiationem lucis aeternae.

 

Ista, quia plene exponere nescio, idcirco solum tanquam cavenda propono, quia licet praedicta positio in se sit sollemnis, et sana, istis tamen non diligenter observatis posset esse valde periculosa. Et ideo praedictam positionem secundum se teneo, quia virorum valde sollemnium est. Praedictorum tamen expositionem eorum sapientiae derelinquo.

 

Quia tamen alia opinio etiam magnorum est, ideo ad argumenta, utriusque partis respondeo.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum enim quod est contra istam partem dicendum quod divina lux non ponitur esse ratio intelligendi omnino eodem modo quo species informans intellectum dicitur ratio intelligendi. Et ideo minor est duplex et in uno sensu tantum vera. Licet etiam Deus non sit forma inhaerens, est tamen forma exemplans seu exprimens.

 

 Ad illud autem de irradiatione dicendum quod necessitas irradiationis non est ex hoc quod nulla lux creata possit intellectum illustrare, sed quia lux anatura data seu naturalis non potest ad hoc sufficere, sicut nec potentiae possunt perfecte agere sine habitibus superadditis.

Quidam tamen ad hoc dicunt quod irradiatio illa continuatur immediate luci aeternae. Et ideo ratione praesentiae et continuationis lucis aeternae potest aliquid quod nulla alia lux creata posset. Intelligitur enim magis esse aliquid per modum actionis et influentiae quam per modum habitus seu permanentis formae. Et ideo id quod fit per huiusmodi irradiationem potius debet attribui luci in creatae quam luci creatae.

Sed istud dubium videtur. Cum enim haec irradiatio sit a Deo per creationem quam continuationem vel praesentiam, potest habere maiorem ad Deum, in quantum est causa efficiens, quam lumen naturale intellectus nostri aut quam aliquis habitus eius. Unde istud, dictum videtur procedere ex imaginatione qua quidam cogitaverunt illuminationes : huiusmodi procedere a Deo per modum originationis naturalis, sicut illuminatio aeris procedit a sole. Cum etiam omnis effectus immediatus sit similitudo agentis et omne receptum in alio aliquo modo informet ipsum : ista irradiatio est similitudo quaedam Dei et informans intellectum in quo recipitur. Et ita est quaedam forma et qualitas. Quomodocunque autem aliquid fiat per eam, licet hoc non fiat nisi in virtute primae causae : illud tamen nullo modo posset fieri per eam, si esset actio competens proprie et immediate soli Deo, quia actionibus talibus nihil creatum potest cooperari. Alias idem potest dici de omni virtute, nulla enim virtus creata potest agere nisi in virtute et praesentia primae causae.

 

Ad primum autem quod contra aliam partem obicitur dicendum quod, licet Augustinus dicat quod in rationibus aeternis anima videat quid est faciendum, non tamen distinguit quomodo videat in eis nec dicit quod videat in eis sicut in rationibus intelligendi aut sicut in speciebus informantibus. Et ideo ex dictis eius non potest hoc specialiter probari, nisi prius ex eisdem dictis probetur quod hunc sensum specialiter intellexerit.

Ad secundum dicendum quod Augustinus tam ibi quam libro De utilitate credendi sapientiam increatam vocat sapientiam nostram, eo modo quo, VIII De Trinitate, caritatem increatam vocat caritatem nostram. Quae ad praesens uno modo potest dici nostra, in quantum est causa et exemplar nostrum. Participatione autem eiusdem efficimur sapientes, participando scilicet eam per similitudinem ab ea expressam. Quae similitudo potest dici habitus sapientiae creatae.

Ad tertium dicendum quod similitudines et comparationes non currunt secundum omnem modum. Alias, quando Deus dicitur habere oculos, aut aliquid simile, intelligetur secundum omnia ita se habere. Secundum enim Dionysium, libro Angelicae hierarchiae, capitulo 2, similitudines sensibilium et inferiorum debent coaptari intelligibilibus et superioribus secundum modum eis convenientem, et non secundum modum sensibilium aut inferiorum. Quando ergo dicitur quod, sicut sol illuminat alia, ita Deus cetera facit intelligi : intelligendum est hoc secundum modum quo potest competere intellectibus et rebus et artibus supremis.

 

Ad quartum quod ad confirmationem sui dicti afferunt dicendum quod nullus negat communiter quin intellectus possit simul configurari duabus speciebus, quando illae species coordinantur ad unum. Licet enim communiter magistri negent quod intellectus non possit intelligere plura ut plura, concedunt tamen quod possit intelligere plura aliquo modo unita, sicut uniuntur duo termini in propositione aut duo extrema relationis in relatione. Nec mirum, quia et Aristoteles hoc probat de sensu communi, II De anima, ubi vult quod in eodem nunc apprehendat contraria et diversa obiecta sensuum et quod in eodem mine iudicet de eis. Non est autem minoris latitudinis et capacitatis spiritualis simplicitas intellectus quam sensus communis aut quam sensus particularis. De quo videmus quod tactus simul apprehendit plura tangibilia, etiam ut plura, ut, quando manu tango baculum et lapidem pede. Memoria etiam in qua, manent post actum intelligendi species intelligibiles, quamvis sit simplex, multa tamen simul capit species et quasi infinitas. Et tamen posito quod intellectus nunquam informetur simul duabus speciebus creatis duorum terminorum, tunc nunquam informaretur per species creatas ad intelligendum aliquam propositionem talem ; quia una species per se accepta nihil facit ad intellectum propositionis, si nunquam cum alia potest simul accipi. Et tunc etiam oporteret quod ratio aeterna esset intellectui ratio intelligendi per se sola et totalis absque aliqua specie ab ea impressa aut a rebus abstracta aut etiam innata.

 

Ad quintum dicendum quod prima est vera, sumpto aeterno et immutabili simpliciter et non secundum quid, minor autem e contrario, sumpto scilicet aeterno et immutabili secundum quid et non simpliciter. In conclusione autem ponitur quartus terminus qui non fuerat positus in praemissis, et fit syllogismus, ex quatuor terminis. Ponitur enim in conclusione sic ergo quo scimus certitudinaliter, sumpto le « quod » in accusativo et non in ablativo, et ita in conclusione deberet poni in accusativo et non in ablativo. Et tunc non concludetur aliud quam error praedictus in praemissa quaestione positus secundum modum quo per priora argumenta praedictae quaestionis concludebatur. Et tamen, si argumenta quorundam in materia ista facta inspicias, in pluribus argumentis similem modum syllogizandi reperies.

 

Ad sextum dicendum quod aliqua species et lux creata secundum unum modum potest esse infallibilis, quantum ad hoc scilicet quod, quamdiu existit, non possit falso aliquid repraesentare aut falsum actum generare. Et hoc etiam modo unaquaeque species intellectualis ponitur sic necessario et determinato modo repraesentare illud a quo est abstracta, quia non potest ipsum aliter repraesentare et ita nec falso. Multi etiam conceptus creati ponuntur esse, in mente quos impossibile est unquam esse falsos, et huiusmodi sunt omnes conceptus propositionum necessariarum. Species autem creata potest esse immutabilis quantum ad hoc quod ipsa manente non possit variari in essentia sua aut in modo repraesentandi, saltem hoc modo quod de modo vero mutetur in modum contrarium et falsum. Et ultra hoc naturalis lux intellectus est immutabilis eo modo quo et natura mentis. Species tamen creata est mutabilis, id est, annihilabilis seu destructibilis, et etiam lux naturalis intellectus, licet non omnino eodem modo. Quando ergo in maiori huius rationis dicitur quod nullum fallibile et mutabile potest infallibiliter et immutabiliter certificare aut actum infallibiliter et immutabiliter certum generare, si sumatur fallibile et mutabile pro annihilabili et infallibiliter et immutabiliter pro indestructibiliter et invertibiliter seu pro annihilabiliter, sic est vera. Sic autem nullus intellectus creatus certificatur, nec aliquis actus est in eo ita certus cuius certitudo non possit cum ipso annihilari. Si autem praedicta adverbia infallibiliter et immutabiliter sumantur pro non variabili de vero in falsum, sic nihil inconveniens inde sequitur, si illud, quod est fallibile et mutabile per annihilationem, infallibile tamen et immutabile per insusceptibilitatem falsitatis, super se possit generare actum consimili modo et non ampliori infallibilem et certum. Si autem dicatur quod de nullo sumus ita certi quin in ipso errare possimus per aggenerationem, credulitatis contrariae seu assensus contrarii : hoc ita tangit certificationem factam per rationem et lucem aeternam, sicut factam per speciem et lucem creatam, quia eodem modo poterunt destrui in contrarios assensus et errores certificationes factae per rationem et lucem aeternam, sicut factae per speciem et lucem creatam.