Quaestio LX — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO LX
Quantum ergo ad primum, quod scilicet quinque sensus exteriores sint una et eadem potentia.
Arguitur
- Primo, quia omnes conveniunt in una communi ratione obiectiva, quae scilicet est forma sensibilis et extensa et in certo situ locata, conveniunt etiam in modo apprehendendi, quia omnes apprehendunt modo sensitivo actualiter cohaerente suo reali et sensibili obiecto ; qua enim ratione solus unus intellectus ad omnia intelligibilia et ad omnem modum intelligendi ponitur in nobis : eadem ratione videtur quod sola una potentia sensitiva sufficiat ad omnia sensibilia et ad omnem modum sentiendi rem sibi praesentem.
- Secundo, quia omnes aut plures eorum apprehendunt eandem rationem obiectivam, scilicet, situm sui obiecti et magnitudinem et unitatem vel pluritatem et continuitatem vel discontinuitatem.
- Tertio, quia in organo cuiuslibet sensus est sensus tactus ; quod patet : quia quodcunque eorum punxeris acu, statim sentiet puncturam et dolorem ex ea sequentem et consimiliter sentiret adustionem vel nimium frigus ; absurdum autem est dare organum duplici forma specifica informatum et specificatum et duplici sensu specifico sensifica tum ; sed haec, oportet dari, nisi omnes sint eadem potentia cum sensu tactus, quia constat quod sensus tactus dicit quandam formam et potentiam sensitivam sufficienter specificatam et non minus quam visiva vel auditiva.
Respondeo
Quod pluralitatem sensuum et potentiarum ipsorum sensualis experientia clamat et hoc quoad tria.
Primum est ipsorum limitatio ad determinata obiecta et ad determinatos actus. Videmus enim quod potentia quae est in oculo non potest percipere sonos nec odores nec sapores, nec auditus lucem et colores, sed sola audibilia. Si autem potentia visiva oculi esset eadem cum potentia auditiva vel cum odorativa, tunc existens in oculo et aspectum suum dirigens in exteriora perciperet sonos et odores praesentes sicut et colores. Evasio enim qua dicitur quod potentia visiva non potest quidem hoc, prout est in oculo, sed prout est in aure vel naribus, est ridiculosa ; quia ex quo potentia secundum totam et eandem rationem suam specificam est in aure et oculo, ergo omnia obiecta sua sibi praesentia poterit apprehendere, prout est in oculo, et omnia eadem, prout est in aure.
Secundum est substantialis diversitas organorum et diversa informatio ipsorum ab ipsis potentiis. Nam eadem potentia unius solius speciei non dabit nisi unam informationem suae speciei nec in suo proprio organo praeexiget diversas dispositiones substantiales, sic scilicet quod unam substantialem unius speciei habeat in una parte sui organi et aliam alterius speciei habeat in altera parte ; tota etiam materia corporalis sibi subsistens non habebit respectu eius nisi unius organi rationem. Nec est contra hoc quod in oculo sunt tunicae et humores diversae speciei et ultra hoc nervus in quo visiva potentia radicatur qui differt specie a tunicis et humoribus oculi ; quia in praedictis non intendo dicere quin plura concurrant ad constitutionem unius organi, sed quod oportet ex omnibus integrari unam specificam et completam formam seu dispositionem substantialem ipsius organi secundum quam est capax suae potentiae sensitivae, et sui actus et sui aspectus sufficientis ad suum actum eliciendum.
Tertium est,sensibilis diversificatio actuum audiendi et videndi secundum se et absolute sumptorum, et sic de aliis actibus diversorum sensuum. Nam audire, non solum in quantum est talis obiecti, differt sensibiliter a videre, immo etiam audire, ih quantum audire, differt a videre, in quantum videre. Quod est dicere quod huiusmodi actus sensibiliter differunt specie secundum solas rationes quas a solis suis potentiis habent absque diversis specificationibus quas postmodum a suis specialibus obiectis accipiunt, iuxta quod visio nigri differt specie a visione albi. Unde si per impossibile idem sonus esset visibilis ab oculo et audibilis ab aure et gustabilis a gustu : adhuc videre ipsum differt specie ab eius auditu et gustu, nec audiretur ab oculo, sed a sola aure, nec videretur ab aure, sed a solo oculo. Sed si potentia auditiva et visiva essent eadem potentia specie et numero, tunc omnes eius actus sumerent ab ipsis unam solam rationem specificam, ita quod non differrent specie nisi solum propter diversas species specialium obiectorum.
[Solutio obiectorum]
Ad primam igitur rationem in contrarium dicendum quod si sensus et sentiendi modus non esset substantialiter plurificabilis in diversos sensus et in diversos rhodos sentiendi, sed potius totam suam unicam et ultimatam specificationem haberet ex solo generali ordine ad formam sensibilem et ad modum sentiendi generaliter sumptum, sicut utique habet intellectus ex solo generali ordine ad omnia intelligibilia et ad modum intelligendi generaliter sumptum : tunc praedicta ratio procederet a simili et esset bona, hunc autem oppositum est dare, sicut ex tribus praemissis rationibus patet.
Ad secundum dicendum quod eiusdem potentiae est apprehendere suum proprium obiectum et illas circumstantias eius sub quibus sibi offertur et secundum quas ab aspectu potentiae attingitur, nec hoc est apprehendere duo obiecta, sed suum unum circumstantiatum. Et hoc modo quilibet sensus apprehendit situm vel quantitatem sui proprii obiecti, non quasi habeant per se rationem obiecti, sed solum prout sunt circumstantiae proprii obiecti huius sensus vel illius. Nec aliquis particularis sensus apprehendit situm vel quantitatem aut figuram, prout sunt circumstantiae sui proprii obiecti. Secundum ergo illos qui unicuique formae extensae dant propriam quantitatem et propriam continuitatem ac positionem et situm non concurrunt diversi sensus in quantitatem eandem numero, sed solum in eandem specie, nec hoc ipsui tanquam in id quod ex se solo vel primo et per se possit obici sensui, sed solum prout est circumstantia sensibilis formae quantae, puta, caloris vel saporis vel coloris ac humidi vel sicci vel consimilium. Ex solo autem tali concursu vel convenientia non oportet sensus esse eiusdem speciei, sed solum quod sint eiusdem generis.
Ad tertium dicendum quod tactus propter sui primitatem et materialitatem potest esse fundamentalis dispositio ad alterum sensum naturaliter posteriorem et immaterialiorem in materia vel materialiori organo suscipiendum ; nec tunc tactus tenet rationem ultimae formae vel differentiae nec rationem totalis formae specificae, sed tantum rationem formae partialis et praeambulae. Sumendo ergo formam specificam pro totali specifica, sic non potest esse in aliquo nisi una, sed partiales specificae possunt esse in simul plures, puta, specifica complexio et organizatio corporis cum specifica vegetativa et sensitiva ; unaquaeque enim species animalis habet suam specialem complexionem et organizationem et vegetativam et sensitivam. In illis autem membris in quibus nullus alius est nisi sensus tactus, ut in pede vel manu, habet ipse rationem ultimae formae ; sed necdum totalis, immo est ibi cum eo specifica organizatio pedis vel manus.
