Distinctio XXX — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Distinctio XXX

QUAESTIO XXX

Octavo quaeritur an agens creatum possit formam iam corruptam eandem numero educere in esse.

 

Et quod sic videtur.

  1. Quia in materia, est eadem potentia numero ad formam illam, alias potentia materiae secundum suam essentiam corrumperetur ; ergo agens in illam potentiam, in quantum est ibi respectu talis formae, non educet aliam formam nisi illam.
  2. Item, agens artificiale hoc potest ; ergo et naturale. Primum patet, quia eisdem lignis stantibus eadem est arca numero ante divisionem lignorum arcae et quando post divisionem sunt reunita sub eadem figura et sub eodem situ.

Contra : Forma non potest educi ab agente creato nisi per motum ; sed motus super eodem mobili in diversis temporibus ab eodem motore facti sunt numero diversi, quamvis sint eiusdem speciei ; diversi autem motus habent necessario diversos terminos intrinsecos et formales ; ergo et caetera.

 

[Respondeo] : Ad hoc communiter dicitur quod non, et Aristoteles hoc dicit in libro suo De generatione, quamvis quod sciam, hoc ibi non probet.

Datur autem ad hoc ratio a quibusdam : quia esse formae corruptae et reparatae est diversum numero. Quod probant : quia eo ipso quo ponitur esse interruptum et interpolatum eo ipso ponitur esse iteratum et geminatum ; unde vere dicitur : hoc bis fuit et bis factum est.

 

Sed contra hanc rationem dupliciter arguitur : primo, quia secundum hoc Deus non posset eandem rem numero reparare, quia de re quam iam corruptam reparasset non posset facere quin bis fuisset et quin, bis esset facta ; insanum autem et diabolicum est dicere quod Deus non posset eandem rem numero reparare.

Secundo, quia ex ratione eorum sequitur oppositum ; eo enim ipso quo aliquod esse ponitur iteratum et bis factum et bis fuisse eo ipso ponitur idem numero bis fuisse, si etiam est aliud numero, tunc nullum eorum fuit bis nec fuit iteratum.

Ab aliis vero datur alia ratio : quia secundum eos species ab agente immissa in mobile cedit in formam generandam, ita quod fit aliqua pars eius ; sed actio et immissio agentis, quotiens repetitur, totiens est alia et alia ; ergo et forma per ipsum generata.

 

Sed haec ratio tripliciter improbatur : primo, quia nimis absurdum est dicere quod species agentis fiat pars formae generandae ; tuni quia prima species est in continuo fluxu et in continua dependentia ab agente, quod non est ipsa forma per motum educta ; tum quia prima impressio seu prima species agentis est causa effectiva tam motus quam formae per motum eductae ; tum quia, praedicta species non educitur de potentia materiae, saltem eo modo quo forma per motum educta, ipsa etiam est solum quaedam analoga similitudo formae agentis, forma vero per motum educta est simpliciter eiusdem speciei cum forma agentis, si sit generatio univoca.

Secundo improbatur, quia dato quod praedicta species fieret pars formae educendae, adhuc saltem posset dici quod alia pars formae esset eadem numero reparata.

Tertio improbatur, quia petit principium quod debet probare ; quia eadem vel similis quaestio est de specie agentis sicut et de aliis formis : an scilicet agens possit eandem speciem suam iam corruptam iterato facere super idem patiens.

 

Ab aliis vero datur ratio supra in opponendo facta.

Sed. etiam contra illam dicitur : et primo, quod petit principium et supponit rem probandam, quia eadem quaestio est de ipso motu : an scilicet possit idem numero bis fieri, numquid enim Deus totam essentiam motus praeteriti posset iterato facere, cum in hoc nulla contradictio videatur includi ? non enim ex hoc negatur motus qui fuit non fuisse, immo potius asseritur fuisse.

Secundo, quia si forma per motum educta realiter differt ab ipso motu, tunc praedicta ratio non cogit, quia tunc illa forma educta non erit intrinsecus terminus illius motus, sed potius extrinsecus.

Tertio, quia non est necesse omnem formam permanentem educi per motum, sicut patet de multis habitibus voluntatis et intellectus.

 

Ab aliis vero datur quarta ratio quam tamen ipsimet non dicunt esse cogentem aut evidenter necessariam, sed solum probabilem. Est autem ratio haec : ordo enim agentis creati ad suum actum vel effectum flendum est ordo ad posterius se et non ad anterius et est ordo ad futurum ; constat autem quod ordo praeteriti et ordo futuri est ita diversus quod unum, in quantum tale, non est alterum, praeteritum enim non respicit esse ut sibi affuturum, sed ut ab eo elapsum et pertransitum, e contra autem est de futuro ; ergo videtur quod agens quod non potest praesentialiter, immo et praeantecedenter respicere totum ambitum entis et temporis praeteriti et futuri non possit aliquod praeteritum reducere ad esse.

 

Haec autem ratio, quamvis sola sit mihi probabilis, tamen pro tanto non cogit, quia poterit dici quod ipsum praeteritum, in quantum est iterato factibile, non est praeteritum sed futurum, nec agens dirigit aspectum suae virtutis ad ipsum praeteritum, quasi de termino et statu suae praeteritionis velit ipsum trahere et reducere ad statum praesentialitatis, sicut facit, quando idem mobile de loco distanti trahit ad locum propinquum, sed potius eius aspectus dirigitur ad effectum, ut est futurus et flendus.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum autem in contrarium dicendum quod licet potentia materiae tota quantum ad suam absolutam essentiam remaneat, non tamen sub eodem ordine ; non enim habet ordinem ad praeteritum, qualem habebat, quando illud erat futurum ; ad eductionem autem formae de materia non solum requiritur essentia suae potentiae, sed etiam sua debita dispositio et eius debitus ordo.

Ad secundum dicendum quod nomine arcae vel domus aliquando intendimus significare substantiam subiectam formae artificiali ; et hoc modo .eadem est arca, quamdiu est eadem substantia subiecta, maxime quando figura partium sive lignorum partialium semper est eadem, quia tunc semper remanet eadem principalis pars formae artificialis. Aliquando vero per praedicta significamus principaliter ipsam formam artificialem concretive sumptam, sicut et per album proprie significamus albedinem in concreto ; non enim directe significat substantiam, sed supponit pro ea. Et hoc modo non est eadem arca numero, quia ipsa coniunctio lignorum et modus eius quae est pars ultima et completiva formae artificialis arcae non est eadem numero in arca prius facta et postmodum reparata.