Distinctio XXIX — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XXIX
Septimo ad tertio quaesitum
(sc. an motus fiat immediate a motore)
Voluerunt quidam dicere quod motus fiat immediate a motore.
Alii vero volunt quod primo fiat aliqua similitudo seu impressio a motore in mobili ; ex qua impressione causetur in eodem successive inclinatio mobilis ad terminum motus ; ad hanc autem secundum eos sequitur motus immediate.
Tertii sunt qui cum mediis concordant in omnibus, quando contingit motum durare in absentia motoris ; quando vero motus non potest esse nisi praesente motore, tunc dicunt quod motus sequitur immediate ad primam impressionem influxam a.motore, ita quod tunc non oportet aliquam aliam inclinationem interponi.
Primi moti sunt primo ex parte motoris. Cum enim virtus eius motiva sit praesens mobili et sufficiens ad movendum aeque bene sicut et ad suam speciem influendam : videtur quod aeque bene poterit per se et immediate causare motum sicut et per mediam influentiam ; superfluum autem est ponere duo vel plura ubi sufficit unum.
Secundo moti sunt ex parte influentiae. Causare enim motum et movere mobile idem sunt ; si ergo ista influentia causat motum - alias enim non necessario sequeretur ad eam - : ergo ipsa movebit mobile ; sed omne tale est vere motor ; ergo ipse erit verus motor mobilis ; quod absurdum videtur.
Praeterea, quando substantia intellectualis movet aliquod corpus, si hoc facit per mediam influentiam : oportebit quod illa influentia sit simplex et intellectualis, quia a forma simplici et intellectuali non videtur per se et immediate posse exire similitudo extensa et corporalis ; sed non videtur quod influentia simplex possit existere in corpore ; ergo videtur quod motus tunc immediate causetur a substantia intellectuali.
Tertio moti sunt ex parte iprius motus, quia motus ex natura sua non est determinatus ad hoc quod necessario sequatur praedictam influentiam, alias enim deberet sibi assimilari tanquam suae causae immediatae potius quam principali motori, cuius contrarium apparet ; ergo videtur quod possit immediate causari a motore, sicut et a praedicta influentia.
Praeterea, sicut actio se habet ad agens, ita motus ad movens, cum motus sit quaedam actio moventis ; sed actio est primum quod immediate fit ab agente ; ergo et caetera.
Quarto moti sunt ex parte mobilis. Quando enim mobile est sufficienter dispositum ad moveri, tunc nullam aliam dispositionem oportet in eo causari ; ergo tunc non oportebit influentiam praeire motum.
Praeterea, huiusmodi influentia non videtur ad aliud valere nisi ad inclinandum mobile ad terminum motus ; sed hoc non potest fieri, nisi solum quando est aliquis terminus motus extrinsecus, quia mobile non potest inclinari actualiter ad id quod nondum est ; terminus autem motus intrinsecus non est ante motum ; ergo ad istum non poterit mobile inclinari ante motum ; sed in motu alterationis et generationis non est dare alium terminum quam istum ; ergo et caetera.
Praeterea, huiusmodi inclinatio, cum non sit immediate influxa a motore, necessario erit educta de potentia materiae et sic per consequens per motum. Ex hoc autem sequuntur duae conclusiones contra propositum ; sequitur enim quod ante motum erit motus et sic in infinitum ; sequitur etiam quod post influentiam sequatur motus immediate et quod cum hoc non possit sequi immediate, quia non poterit motus sequi, nisi prius mobile sit inclinatum ad ipsum motum, et sic non nisi mediate, et cum ipsa inclinatio fiat per motum, sequetur motus influentiam immediate.
Sequentes vero moti sunt ad ponendum impressionem ante motum :
Primo, ex experimento quod videmus in proiectis et in omnibus iis quae a nobis vel ab aliis moventur per impulsum ; videmus enim in istis quod primo impelluntur et inclinantur ad certum terminum loci, antequam localiter moveantur ; unde et contingit quod aliquando impelluntur, et tamen motus localis non sequitur, ut patet in fortiter impellente magnam navem vel maximum lapidem.
Secundo, ex experimento radiosarum specierum lucis et coloris et consimilium quae mox ad absentiam irradiantis desinunt esse et mox ad eius praesentiam generantur et conservantur ; generatio enim huiusmodi specierum non est proprie motus, immo sunt causa motuum, puta rarefactionis. et calefactionis aut alicuius alterius alterationis. Ex quo per simile colligitur caeteros motus causari per aliquas primas impressiones sive similitudines ipsius motoris.
Tertio, ex experimento actus cognitivi et volitivi de quibus certa ratione constat quod non sunt motus, quia non recedunt successive a termino a quo nec successive accedunt ad suum obiectum quasi ad terminum ad quem nec desinunt esse in suo finali termino, immo potius in illo et cum illo existunt ; quod est contra naturam motus, quia nullus motus existit in termino ad quem vel in termino a quo. Nec est contra hoc quod visus discurrit de uno obiecto ad aliud et per intermedium perspicuum transit ad fixum obiectum, quia visio ultimi obiecti non incipit, usquequo aspectus videntis pertingit ad ipsum ultimum obiectum, nec aliquis actus cognitivus habet talem terminum a quo qualem habet motus ; nam terminus a quo in motibus opponitur ipsi motui et eius finali termino, unde motus non potest esse, nisi in recessu sive in fuga a termino a quo ; in actibus autem cognitivis et volitivis terminus a quo est vis productiva a qua originaliter exeunt isti actus. Concesso igitur quod non sunt motus, probamus experimento quod nullus motus potest a potentiis cognitivis et volitivis causari, nisi per actum cognitivum et volitivum. Ex quo per simile colligitur quod omnis motus causatur ab aliqua actione seu influxione quae non est motus.
Quarto, quia motus non exit radicaliter a motore, immo potius educitur de ipso mobili ; si autem immediate exiret a motore, tunc potius esset quidam influxus a motore in mobile derivatus et impressus ; id autem quod non radicaliter exit a motore non videtur ab eo posse fieri vel causari nisi per id quod radicaliter et directe exit seu fluit ab eo.
Quinto, quia prout in quaestione an primae impressiones agentium fiant in instanti fuit probatum, huiusmodi actiones sunt in primo instanti quo agens incipit agere et patiens pati ; constat autem quod motus non est in primo instanti sui initii ; ex quo sequitur quod aliqua actio et passio in primo instanti facta necessario praeit ipsum.
Sexto, quia in primo virtuali contactu motoris et mobilis seu agentis et patientis patitur mobile a motore ; constat autem quod primus contactus eorum fit in instanti ; ergo passio facta in mobili a motore in primo contactu eorum fit in primo instanti praedicti contactus ; ergo ipse naturaliter praeit motum inchoatum in illo instanti, non autem in ipso possibilem fieri vel esse.
Septimo, quia radicalis eductio motus de materia mobilis convincit motum non causari nisi per naturalem colligantiam materiae ipsius mobilis cum immediata et intrinseca causa sui motus et per quandam naturalem consequentiam motus ad suam causam intrinsecam et immediatam ; iuxta quod experimur quod habituale propositum seu habitualis affectio educitur in nostra potentia volitiva per actum volitivum ipsi potentiae intrinsecum per hoc quod ipse actus est idem quod actualis applicatio ipsius potentiae ad illud obiectum in quo per habituale propositum remanet habitualiter applicata. Et ideo oportet quod aliqua habitualis applicatio detur mobili ad hoc quod aliqua forma educatur ex ipso. Sive autem motus sit idem quod forma successive educta ex mobili et permanens post motum sive non : constat quod motus est aliquid formale eductum de potentia mobilis. Si autem realiter est idem quod forma per motum seu in motu educta, tunc fortius et clarius convincitur quod motus non est prima impressio facta a motore in mobili.
Octavo, quia primus et immediatus effectus motoris vel agentis debet esse propria et expressa similitudo ipsius et directe contraria primae impressioni et similitudini contrarii agentis, sicut patet in speciebus albedinis et nigredinis aut caloris et frigoris ; constat autem quod motus absque alio primo motu a motore factus non est, saltem semper, propria et expressa similitudo motoris et aliquando fit a contrariis aut a disparatis motoribus seu activis.
Respondent autem isti ad argumenta primae positionis.
Ad primum enim dicunt quod quia virtus motoris non est sic. intrinseca mobili nec est actualis et formalis applicatio mobilis ad terminum motus sicut est impressio influxa a virtute motoris in mobile : idcirco virtus motoris non sufficit ad causandum motum absque influxu suae impressionis.
Prima autem propositio qua dicitur quod virtus motoris est aeque praesens et sufficiens ad movendum sicut et ad influendum est falsa, prout patet ex rationibus pro alia positione factis..
Ad secundum dicunt quod prima est falsa. Causare enim motum non est semper idem quod movere proprie sumptum ; nam levitas ignis non dicitur proprie movere ignem in sursum, quamvis causet eius motum, nec inclinatio data lapidi a proiectore dicitur ppoicere vel movere lapidem, quamvis causet eius motum ; motor enim proprie non dicitur nisi ille qui influit impressionem in mobile per quam ipsum movet.
Ad tertium dicunt quod influentia est quaedam analoga similitudo influentis deficiens a solida plenitudine suae entitatis et ideo per varios defectus et improportiones subiecti in quo recipitur potest diversimode et magis et minus deficere a plena conformitate et entitate sui influentis ; et ideo nihil inconveniens, si influentia facta a spiritu in corpus sit extensa secundum extensionem corporis. Praeterea, quaratione motus corporalis et extensus ponitur a primis posse immediate exire a substantia intellectuali, eadem ratione potest poni a secundis posse ab ea immediate influi aliqua influentia extensa.
Ad quartum dicunt quod sicut ex supradictis patet, motus habet quandam naturalem colligantiam et consequentiam ad influentiam suo mobili impressam a qua. immediate causatur nec oportet quod sibi vel principali motori semper univoce assimiletur. Quod autem forma per motum educta plus assimilatur motori quam suae impressioni non est ex hoc quod immediatius fiat a motore quam a. sua impressione, sed potius ex hoc quia naturalis intentio seu inclinatio motoris est per suam influentiam trahere et adducere mobile ad plenam imitationem seu participationem principalis formae motivae.
Ad quintum patet ex supradictis, quia motus non sic immediate se habet ad suum motorem sicut immediata actio agentis se habet ad suum agens.
Ad sextum dicunt quod mobile non est sufficienter dispositum ad moveri, usquequo per influentiam motoris sibi immissam est sufficienter inclinatum ad motum, Si quis vero hanc influentiam nolit vocare dispositionem mobilis ad motum, sed potius vim effectivam ipsius motus : tunc, haec influentia praeexigitur ad causandum motum, non tanquam materialis dispositio sui mobilis, sed potius tanquam vis instrumentaliter effectiva ipsius motus.
Ad septimum dicunt quod necessario oportet tenere quod mobile in toto motu tendat et inclinetur ad formalem et intrinsecum terminum motus tanquam ad terminum adhuc flendum et nondum factum ac per consequens tanquam ad non entem actu, entem tamen potentialiter in ipso mobili ac causaliter in suo effectivo et virtualiter et quasi semiformaliter in ipso motu ; falsa est ergo minor praedicti argumenti. Et certe, quando nos intendimus facere vel acquirere aliquid quod nondum est : constat quod tunc nostra intentio finaliter dirigitur et inclinatur ad id quod nondum est actu.
Ad octavum dicunt quod duplex vel triplex est inclinatio mobilis ad terminum motus. Prima est idem quod prima impressio immissa mobili et quasi agens seu agitans ipsum mobile ; et haec est simplex actio et potest dici actualis seu actionalis inclinatio. Secunda est quasi habitualis et per primam educta ; et talis est illa quae in absentia vel distantia proiectoris causat motum proiectionis lapidis vel sagittae ; haec autem aliquando de mobili educitur successive, aliquando vero in instanti, sicut patet et in vitioso habitu originalis concupiscentiae et in pluribus habitualibus propositis vel credulitatibus seu assensibus nostrae mentis, quamvis huiusmodi habitus non inclinent proprie ad motum, sed solum ad sua obiecta et ad suos actus qui non sunt proprie motus. Tertia est idem quod ipse motus ; nam ipse essentialiter est quaedam tendentia ipsius mobilis ad terminum ipsius motus. Ex hac autem distinctione patet dissolutio illius argumenti.
