Quaestio LXIX — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO LXIX
Quantum autem ad decimum, an scilicet vis concupiscibilis et irascibilis, prout spectant ad appetitum sensitivum, sint eadem potentia.
[Videtur quod non]
Est quorundam philosophantium opinio quod sint duae.
Quorum ratio est : Quia diversas habent rationes obiectivas formales ; nam concupiscibilis tendit in bonum absolute sumptum, irascibilis vero tendit in bonum sub ratione ardui.
Item, concupiscibilis intendit solam delectationem vel delectabilem sui subiecti perfectionem, irascibilis vero intendit omnis contrarii huius et impediti vi exterminationem et vindicationem, ita quod etiam ad hoc obtinendum saepe praeelegit tristia et laboriosa delectabilibus et quietis : ex quibus videtur valde et multum transcendere modum et ordinem condupiscibilis.
[Respondeo]
Aliis vero videtur, quod sint potentia una.
Et est pro eis ratio quadruplex.
Prima est : Quia nulla penitus affectio potest dari in cuius essentia non includatur aliqua affectio ipsius concupiscibilis. Quod patet breviter in omni genere affectionum et passionum quae irascibili ascribuntur. Ira enim est appetitus seu desiderium vindictae, in ira etiam essentialiter includitur quoddam odium in eum cui irascitur, quamvis aliquando sit particulare et ad tempus potius quam ad semper. Spes etiam in sua essentia includit desiderium rei quam exspectat et sensum alicuius amicitiae in persona de qua confidit ; amicitia autem et amor ad concupiscibilem spectant. Timor etiam includit in sua essentia odium seu horrorem mali quod sibi supervenire timet ; propter quod et in se includit fugam oppositam desiderio, spei. Quod etiam haec in sua essentia includant patet ex hoc : quia separatim seu distinctive ab illis sumptae nullum actum super se integrum dicunt. Sequestrato enim omni amore et odio et fuga et desiderio et tristitia et gaudio, qui sunt actus concupiscibilis sub trino et gradato ordine prodeuntes et per tres binarios sibi contrapositi, non invenies quem actum integrum dicat ira vel spes vel timor. Praeterea, omnis actus voluntatis est aliquod velle vel nolle, quamvis et nolle sit quoddam velle, quia nolle te esse est idem quod velle te non esse. Velle autem est potentiae concupiscibilis.
Secunda ratio, est ex parte obiecti : Quia omnis ratio appetibilis sic includit in se rationem boni amabilis et concupiscibilis quod ipsa exclusa nihil habet rationem appetibilis aut amabilis ; unde ratio ardui nullam rationem boni dicentis non dicit quid appetibile. Ergo ratio ardui ex se sola non dicit obiectum. alicuius potentiae appetitivae. Ergo ex talibus, rationibus non potest sumi diversitas potentiarum appetitivarum. Si vero dicas quod illa ratio boni quam dicit ratio ardui est alia et alterius generis a ratione boni amabilis et desiderabilis : primo quidem hoc est de se absurdum et item contemptibile, et nulla est quaecunque ratio boni quae non dicit rationem boni amabilis et desiderabilis, sed cuiusdam nescio cuius nec amabilis vel desiderabilis, nisi forte per accidens et propter aliam rationem boni amabilis sibi adiunctam.
Tertia est ex principatu quem unam super alteram oportebit habere : Oportebit enim quod altera illarum sit superior et in regimine animalis principatum motus et imperii habens ; unde et primi hoc concedentes dicunt quod irascibilis praedominatur, quia ad ipsam proprie spectat ratio ardui. Quod autem hoc non ita sit nec esse possit probatur :
Primo, ex praedominio amoris super omnes affectiones animae ; nam ipsa est omnium radix et causa efficiens et finalis, nam ex amore et propter amorem et propter eius amatum, puta, in animalibus propter amorem sui proprii suppositi suaeque naturae, facit animal omnia quae facit. Unde et ipsimet primi tenent quod omnes passiones irascibilis oriuntur a passionibus concupiscibilis. Ergo subiacent eis sicut effectus suo motori vel efficienti.
Secundo probatur ex finali termino passionum irascibilis, nam ut illimet dicunt, finaliter terminantur ad gaudium vel tristitiam quae sunt passiones concupiscibilis. Sed finis in appetibilibus obtinet principatum. Ergo huiusmodi passiones concupiscibilis obtinent principatum super passiones irascibilis. Quid enim quaerit ira nisi gaudium de victoria et vindicta, aut quid summe et principaliter fugit et horret timor et desperatio nisi tristitiam mortiferam ? Si dicas quod immo ira et audacia appetunt honorem gloriae : tunc contra, te est quod hoc faciunt per amorem nec appetunt honorem, nisi in quantum aestimatur bonus et amabilis et iucundus. Si enim finaliter tollas ab eo iucundam gaudiositatem, non habet rationem appetibilis vel amabilis, immo si per contrarium sibi finaliter et aeternaliter apponas mortiferam et summam tristitiam, erit summe horribilis et odibilis.
Tertio probatur hoc ex eo quod, quaecunque illarum sit alterius motor et superior, oportebit quod omnia obiecta et actus inferioris habeat pro obiecto, quamvis superiori modo ; aliter enim non posset omnes actus inferioris imperare, nec absque imperio sui velle posset eam movere ad suos actus et ad sua obiecta. Si ergo irascibilis est superior et imperans concupiscibili, tunc ipsa etiam erit quaedam altior concupiscibili, si vero concupiscibilis imperat irascibili, tunc ipsa concupiscibilis erit quaedam altior irascibili.
Quarta ratio ad principale sumitur ex essentiali et coaequali ordine appetitivae ad cognitivam sibi immediate connexam : Ex quo enim concupiscibilis et irascibilis sunt duae potentiae ; oportebit quod una habeat unam potentiam cognitivam sibi immediate connexam et alia aliam. Quod multipliciter est absurdum.
[Solutio obiectorum]
Ad primum autem in contrarium iam satis patet ex dictis : Quia ratio ardui non dicit per se aliquam integram rationem boni, sed solum quandam circumstantiam et determinationem ipsius, et consimiliter passiones seu affectiones irascibilis dicunt quasdam speciales circumstantias et determinationes affectionum concupiscibilis et ideo ad eandem potentiam necessario spectant.
Praeterea, unde habetur quod eadem potentia non possit in plura obiecta, quorum quaedam sunt aliis nobiliora et altiora, aut saltem quod non possit in idem obiectum auctum et minoratum, ita quod ex solo augmento fit altius et dignius et ex sola minoratione fit minus.
Praeterea, praedicti concedunt et concedere coguntur quod contrarium ardui, scilicet, vile et infimum, in quantum tale, est obiectum eiusdem potentiae cuius est et arduum. Si ergo eadem potentia potest in arduum et infimum, quare non magis in bonum absolutum seu absolute et quasi mediocriter sumptum ?
Ad secundum dicendum quod ex ipso potius probatur hostrum propositum. Quare enim non magis irascetur suis propriis contrariis et laesivis illa potentia quae ex eis immediatius dolorose seu contristative laeditur et offenditur quam illa quae secundum ipsos nunquam dolet nec tristatur nec ex eis dolorose offenditur.
Quod vero ibidem subditur : quod irascibilis propter habendam et consequendam victoriam etiam laeta et delectabilia fugit tristibusque se exponit : si bene advertatur, non omnem delectationem tunc fugit, quia non illam quam de victoria obtenta sperat, sed solum quandam aliam impeditivam victoriae et gaudii victoriam consequentis. aut saltem incompossibilem istis. Ergo tunc delectationem praedilectain et praeintentam alteri minus dilectae praeelegit et praeponit et propter nimium illius amorem quibusdam tristibus se exponit, non tamen tristibus aeternis et summis et desperatis, nisi forte per accidens et contra suum intentum, iuxta quod peccatores pro una parva delectatione negligunt mortem et damnationem aeternam.
