Quaestio LXIV — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO LXIV
Quantum autem ad quintum, an scilicet sensus communis et imaginativa sint eadem potentia cum aestimativa.
[Videtur quod non]
Est consimiliter praedictorum philosophantium opinio quod sit alia et tertia.
- Quorum ratio est : Quia eius formale obiectum est longe altius a formalibus obiectis illarum ; nam intentio utilis et inutilis seu nocivi ac amicitiae et inimicitiae sunt formale obiectum aestimativae, priores,vero solas formas sensibiles apprehendunt ; unde et quia intentiones praedictae sunt quasi intelligibiles potius quam sensibiles : ideo aestti mativa aliqualiter participat actum et ordinem rationis et prudentiae ; unde et animalia quae abundant in illa vocamus prudentia et astuta, iuxta quod in Genesi serpens dicitur fuisse callidior cunctis animalibus, et Christus dicit, estote prudentes sicut serpentes.
- Praeterea, ad hoc facit quod sensus communis et appetitus imperans motum circa praesentia ad quae omne animal movetur est in omni animali, imaginatio etiam absentis cibi qui ab omni animali pro tempore desideratur oportet quod sit in eis ; videtur autem quod in pluribus eorum non sit aestimativa, immo, ut videtur, sunt omnis prudentiae inexpertia ; ergo aestimativa in tantum differt a praedictis quod est separabilis et aliquando exclusa ab eis.
[Respondeo]
Sequentes vero supra dictam positionem Augustini tenent quod sint una et eadem potentia, sic tamen quod eius habitus aestimativi, qui sunt idem quod habitualis aestimatio horum vel illorum, differunt a potentia illa, sicut habitus actualis differt a potentia cuius est. Quod dico, quia tam in homine quam in brutis sunt multae habituales aestimationes tam a consuetudine quam a natura genitae et inditae.
Haec autem positio triplici ratione probatur ad praesens. Primo quidem, quia intentiones utilis et inutilis et consimilium non possunt ab aliqua potentia apprehendi, nisi in simul apprehendat formas sensibiles vel imaginarias quarum sunt huiusmodi intentiones ; quia dicunt solum quasdam respectivas habitudines illarum formarum. Quando enim ovis aestimat lupum sibi esse inimicum, oportet quod apprehendat illam rem quam sibi iudicat inimicam ; apprehendere enim solam rationem inimicitiae non est apprehendere lupum sibi esse inimicum. Unde etiam ultro duo praedicta oportet quod simul apprehendat se tanquam terminum illius hostilis respectus. Ergo quando lupo absente hoc actu aestimat, tunc oportet quod ille actus et eius potentia per modum imaginativae apprehendant ipsum absentem. Quando vero ipso praesentialiter viso vel audito ipsum esse sibi inimicum aestimat et iudicat, tunc per modum sensus communis ille actus et eius potentia apprehendunt formam lupi ut subiectum illius inimicitiae. Ex quo patet quod illa potentia est una et eadem cum imaginativa et cum sensu communi.
Secundo, quia rationes utilis et amicabilis suorumque contrariorum accipiuntur ex respectu ad delectabile sensui vel poenale et ex respectu ad perfectionem proprii subiecti vel consumptionem. Utile enim nobis dicitur quod ad aliquam nostram complacentiam vel perfectionem cooperari potest, inutile vero quod boc non potest, nocivum vero quod ad contraria potest, inimicum vero nobis dicimus quod ad nostrum malum babet promptum affectum, per contrarium vero sentimus illud nobis esse amicum quod nostro, bono sentimus esse benevolum et sociale. Ergo haec non possunt ab aliqua potentia apprehendi nisi in respectu ad praedicta, puta, quia apprehenditur ut utile ad delectationem hanc vel illam vel ad vitandam hanc poenam vel illam vel utile ad perfectionem sui vel suorum vel amicorum. Sed solius sensus communis cum quinque sensibus sibi connexis est apprehendere delectabile sensui vel poenale et perfectionem sui corporis vel consumptionem. Ergo eius est apprehendere respectus praedictarum intentionum.
Tertio, quia aestimativa nihil addit supra sensum communem et imaginativam nisi solum quasdam habituales aestimationes vel quasdam dispositiones determinantes aut inclinantes ad sic vel sic aestimandum ; etiam appetitiva addit quasdam affectiones habitualis amicitiae vel inimicitiae seu amoris vel etiam timoris vel audaciae et spei vel diffidentiae aut quasdam affectionales inclinationes ad hoc vel eorum contraria. Alias enim non repente moveretur ovis ad suum agnum tanquam ad amicum vel columbus ad columbam nec ovis repente timeret et odiret lupum. Praeterea, quando, sensus communis sentit dolorem in manu ex eius adustione causatum : nunquid tunc dictat appetitui illum ignem esse sibi fugiendum tanquam poenalem et consumptivum ? nunquid etiam ad eius dictamen appetitus mox imperat fugam et fugit ? Et e contra, quando canis per sensum communem sentit se valde delectari et refici ex tali cibo : nunquid tunc dictat et iudicat illum esse comedendum ? nunquid etiam mox appetimus hoc imperat et movet os ad cibum ?
Si vero contra quaedam praedictorum obicias quod sensus communis non est suscepti vus alicuius habitus vel habitualis dispositionis : contra hoc est primo Augustinus, VI Musicae, dicens et experimentis probans quod aliqui ex frequenti usu probandi et gustandi vina acquirunt maiorem peritiam faciliter iudicandi bonitatem vel malitiam vinorum ac melioritatem et peioritatem eorum. Et consimiliter dicit quod ex usu cantandi et cantus varios audiendi non solum in sensu communi sed etiam in sensu auditus gignitur et augetur aliqua a|fectio et discretio ad concordantias vocum subtilius et facilius discernendas.
Secundo probatur hoc ratione : Quia frequens applicatio potentiae ad actus - potentiae dico voluntariae et diversimode mobilis et applicabilis, ad haec et ad illa - habet aggenerare in ea aliquam usualem seu consuetudinalem habituationem. Quod et experimur non solum in potentiis sensitivis, sed etiam in manibus et ceteris membris diversimode mobilibus vel operativis. Praeterea, nunquid acumen sensualis, iudicii in suis obiectis acutius et facilius iudicandis iuvatur per frequens exercitium ? Certe pueri, quando didicerunt litteras et ex litteris syllabas et dictiones componere et legere psalmos, habent sensualem habitum cito diiudi- candi et discernendi quaeque legenda, ita quod quosdam dicimus in hoc tardos et duros, quosdam vero acutos et promptos. Multis etiam per frequentem lecturam subtilis litterae acuitur visus et e contra pluribus ingrossatur per continuam lecturam litterae grossae, ita quod ex hoc redduntur inepti ad subtilem litteram celeriter discernendam et perlegendam.
Item, ad principale possent adduci aliquae rationes quibus in praecedenti quaestione probatum est imaginativam non posse esse potentiam aliam vel superiorem a sensu communi.
[Solutio obiectorum]
Aci primum igitur in contrarium dicendum primo quod, sicut es iam dictis patet, huiusmodi relativae intentiones non sunt altiores suo ultimo fine, ex cuius respectu et ordine habent ipsis animalibus rationem utilis vel nocivi, amici. Praeterea, ipse amor ovis ad agnum, quem sentit agnus eius per sensibilia signa, quae sentit in ove, non est minor aut ignobilior respectu in ipso fundato, immo et forte idem est sentire unum quod et reliquum.
Secundo dicendum quod quando intra ambitum unius potentiae includuntur plura obiecta magis et minus nobilia, puta, sub visu lux et color et lux, solis et lux candelae et albedo et nigredo : tunc stulte arguitur quod visus videns lucem solis vel candelae sit alia potentia a visu qui videt colores et praecipue ab illo qui videt colores fuscos et taetros. Quanto magis ergo eadem potentia sensus communis intra suum ambitum continet plura obiecta altiora et minus altiora !
Ad secundum est duplex responsio quae in simul conflata facit unam perfectam. Prima est quod sensus communis animalium imperfectorum aut differt aliquo modo specie a sensu communi perfectorum, iuxta quod et anima sensitiva cuiuslibet differentis speciei animalium, differt specie ab anima sensitiva animalium alterius speciei, puta, sensitiva anima bovis ab anima sensitiva leonis vel canis ; aut saltem sensus communis imperfectorum est in eis sub minori et inferiori gradu suae speciei, ut sic differat sensus communis imperfectorum a sensu communi perfectorum sicut differt minor lux a maiore vel minus album a magis albo.
Secunda est quod sensus communis quorundam iuvatur a quibusdam habitibus sibi insertis et a pluribus particularibus sensibus sibi subnexis. Quaedam enim sunt animalia quae non habent auditum et quaedam quae nec visum nec odoratum, quaedam etiam sunt quae modicum habent de habituali prudentia, et quaedam ex mala dispositione sui organi sunt furiosa. Et in quibusdam hominibus est eorum sensus imbutus multis erroneis et perversis aestimationibus et concupiscentiis. Ex his autem patet plena dissolutio illius secundi argumenti.
