Quaestio XXII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XXII

QUAESTIO XXII

Septimo quaeritur an substantia suscipiat magis et minus.

 

Et quod, non videtur.

  1. Definitiones substantiarum aequaliter participantur a suis inferioribus, non enim possent inaequaliter participari, quin definitio in uno haberet plus quam in alio ; secundum autem Aristotelem, VIII Metaphysicae, species et definitiones rerum sunt sicut numeri in quibus additio vel diminutio variat speciem ; si ergo inaequaliter participarentur, non essent eiusdem speciei, sed diversae.
  2. Item, unus homo non dicitur magis homo quam alter nec magis animal, et sic de aliis.
  3. Item, sicut in accidentibus abstracta praedicantur in quid, sic concreta in substantiis ; sed abstracta accidentium non praedicantur secundum magis et minus, non enim haec albedo dicitur magis albedo quam illa ; ergo nec in substantiis.
  4. Item, si substantia reciperet magis et minus, Sortes posset esse magis homo et magis substantia in uno tempore quam in alio ; hoc autem videtur ahsurdum ; ergo et caetera.
  5. Item, in illis solum est dare praedicationem secundum magis et minus quae alicui subiecto inhaerent a quo et participantur aliquando plus aliquando miilus ; magis enim et minus non praedicant aliud quam minorem vel maiorem participationem praedicati a subiecto, sensus enim est, hoc est magis album, id est, magis habet de albedine ; sed in substantiis superiora non praedicantur per modum inhaerentiae, sed potius, per modum identitatis, cum dicant eorum quidditatem nec sunt in eis sicut in subiecto, non enim homo est in Sorte, sicut forma in Subiecto aut sicut in materia ; ergo et caetera.
  6. Item, si substantia recipit magis et minus : qua ratione hoc suscipiet respectu generis vel speciei, recipiet respectu individui seu formae vel essentiae individualis, et etiam multo magis, pro quanto individuum est magis materiale et magis subiectum ; sed ridiculum est dicere quod Sortes possit fieri magis Sortes vel minus ; ergo et caetera.
  7. Item, quaecunque recipiunt magis et minus possunt augeri vel minui ac per consequens generari et corrumpi, quia omnis speciei cuius pars est generabilis et corruptibilis et tota species erit talis ; sed illa pars, secundum quam substantia augebitur seu intendetur erit generabilis et tanquam de novo aggenerata, illa vero secundum quam minuetur seu remittetur erit corruptibilis tanquam de novo corrupta ; huius autem partes sunt unigeneae prioribus, alias per earum adventum idem nomen non diceretur secundum magis et minus ; ergo saltem in substantiis incorruptibilibus et ingenerabilibus non erit dare magis et minus.
  8. Item, Aristoteles dicit in Praedicamentis quod hoc est proprium substantiae, scilicet non recipere magis et minus.

 

Iuxta hoc quaeritur an inter substantias seu inter formas substantiales sit contrarietas.

 

[Respondeo ad priorem quaestionem]

Ad quaestionem istam dicendum, quod quidam nolunt quod substantia recipiat magis et minus sequentes viam logicam. Innituntur autem verbis Aristotelis in Praedicamentis et ei quod supra allegatum est de VIII Metaphysicae quod definitiones sunt sicut numeri. Nitunturque hoc confirmare hac ratione : oportet enim secundum eos quod illud per quod aliquid sortitur speciem sit fixum et stans et quasi indivisibile. Videmus enim quod quaecunque attingunt illud sub specie continentur, quae vero recedunt ab illo vel in plus vel in minus spectant ad aliam speciem, vel perfectiorem vel imperfectiorem ; ut verbi gratia, quae participant rationale sunt in specie hominis, quibus vero additur alia differentia aut a quibus ista, scilicet rationale, subtrahitur sunt in alia. Et ideo secundum istos quaecunque formae secundum se ipsas vel secundum aliquid sui sortiuntur rationem speciei : necesse est quod secundum se consideratae habeant determinatam rationem quae neque in plus excedere neque in minus deficere possit. Et hinc est secundum eos quod etiam calor et albedo et formae consimiles secundum se et in abstracto non recipiunt magis et minus, quia, non recipiunt rationem suae speciei ex ordine ad aliquid aliud quod sit extra essentiam earum, sicut faciunt habitus et motus qui ex ordine ad obiectum et terminum extrinsecum recipiunt rationem suae speciei et propterea etiam secundum se recipiunt magis et minus, secundum hoc scilicet quod magis accedunt ad suum obiectum vel terminum. Hac igitur de causa formae substantiales secundum se, acceptae non recipiunt magis ac minus. Et quoniam materiae seu shpposita participantes eas sortiuntur speciem secundum eas : hinc est quod nec etiam respectu eorum a quibus participantur possunt recipere magis et minus. Quod non est dare in albedine et aliis formis accidentalibus, quia subiecta non recipiunt speciem ab eis ; et ideo licet secundum se non recipiant magis et minus, participantur tamen a suis subiectis secundum magis et minus, nisi forte sint talia accidentia in quorum ratione cadat ipsa ratio indivisibilitatis, sicut in speciebus numerorum et figurarum contingit quae sumuntspeciem ab ultima unitate indivisibili.

 

Alii autem quibus in parte ista magis assentiendum iudico dicunt quod in substantiis est dare magis et minus secundum rem, etsi non secundum viam logicalem.

Duplex est enim causa quare substantiae secundum modum logicum non dicuntur secundum magis et minus. Quarum prima est propter modum imponendi nomina substantiarum in termino. Qui modus venit ex modo intelligendi et accipiendi rationes rebus communes seu universales, in quantum sunt eis communes et prout in eis nullo modo differunt, sed solum conveniunt. Si enim acciperentur, prout in inferioribus diversimode existunt, iam non acciperentur ut eis communes, saltem quoad hoc. Accipere autem eas solummodo in quantum communes, circumscripta omni differentia diversitate participationis earum : est eas accipere sub aliquo certo et praeciso termino, quo stante omnis gradus intensionis est per intellectum circumscriptus, non quoad hoc quin possit esse in ipsis inferioribus et forte sit, sed quoad hoc solum quod in eis, in quantum sunt sic communes et sic intellectae et acceptae, non est dare magis et minus ; ut verbi gratia, quamvis animalitas secundum :rem nobilior sit in homine quam in verme, tamen prout in ea conveniunt, circumscribitur ab ea intellectus omnis melioritatis. Quia igitur logici est considerare intentiones ut communes et quia sic loquimur sicut intelligiinus : hinc est quod secundum modum communem loquendi non dicitur in substantiis magis et minus nec etiam in accidentibus in abstracto acceptis, quia solum secundum illam viam considerantur in eis genera et species et imponuntur eis nomina in termino. Alias autem quis non videat quod albedo secundum suam essentiam ita bene in subiecto intenditur et remittitur sicut et a subiecto secundum magis et minus participatur ?

Secunda causa est, quia magis et minus dicuntur, de subiecto vel participante per respectum ad formam participatam. Unde quamvis secundum, rem idem sint intensio et remissio et magis et minus, tamen bene dicitur in abstracto haec albedo est intensior quam illa ; non autem est magis albedo quam illa, sed solum quod subiectum eius est magis album vel minus. Quia igitur in substantiis species vel genus in praedicato concretive accepta non dicuntur , proprie denominative de subiecto - non enim ; praedico formam ut inhaerentem, sed potius per se, ens seu ipsum totum - : ideo improprie dicitur, iste est magis homo quam ille. Si tamen per hoc intenderent significare maiorem veritatem et entitatem speciei humanae secundum rem haberi ab lioc quam ab illo ; bene et realiter dici posset. Quia igitur secundum modum logicum non dicuntur proprie secundum magis et minus : ideo, ut dicunt, Aristoteles in logicalibus, scilicet in Praedicamentis, dicit quod substantia non recipit magis et minus.

Quia autem secundum rem aliter se habet, metaphysici autem est naturas realiter considerare : ideo, VIII Metaphysicae, dicit quod sicut numerus non habet magis et minus, sic nec substantia quae est secundum speciem, sed si quidem, quae cum materia, illa [habet]. Per substantiam enim secundum speciem videtur intelligere species substantiarum universaliter acceptas, qui modus accipiendi logicalis est potius quam realis ; per substantiam vero quae est cum materia videtur accipere formam, prout est particulariter in materia signata. Forma enim quae omnino est abstracta a materia, sicut est solus Deus, non potest recipere magis et minus ; unde etsi universalia seu species rerum universales essent separata a materia, sicut Plato voluit aut sicut iuxta modum intelligendi logicus dicit, non possent recipere magis et minus.

Quod autem quidam exponunt quod substantia quae est cum materia habet magis et minus, id est, quod secundum materiales dispositiones et non secundum formam quae dat speciem est dare in. substantia magis et minus : ridiculosus sensus videtur, quia hoc non est aliud dicere quam quod substantia recipit magis et minus secundum sua accidentia materialia et non secundum se ; dispositiones enim eius materiales fecundum quas dicitur habere magis et minus, si non .sunt ei substantiales, oportet quod sint accidentales.

Innituntur autem isti multiplici rationi : sumunt enim rationem ex parte propriarum passionum quae insunt substantiis et ex parte materiae participantis et ex parte ipsius actus formalis et ex parte generationis et corruptionis substantiarum et substantialium et ex experimento naturarum in eisdem et in diversis speciebus et generibus repertarum et exparte divbnae potentiae et divinarum idearum et septimo ex diversitate status nostrorum corporum et animarum quam secundum fidem catholicam credere tenemur.

Ex parte quidem propriarum passionum sic : constat enim quod in propriis passionibus substantiarum consequentibus earum formas, sive generales sive specificas, est dare magis et minus ; unde una substantia excedit alteram in eadem proprietate, et hoc tam in substantiis corporalibus quam in intellectualibus. Sed maioritas seu excessus huiusmodi proprietatum non potest causari nisi ab eo a quo causatur ipsa proprietas, cum ille excessus sit quaedam pars essentialis ipsius proprietatis. Ab eodem autem causari non potest, nisi in ipsa causa ponatur aliquis excessus ; quia si causa proprietatis aequalis est in isto et in illo, tunc et proprietas ipsa erit aequalis, nec erit dare rationem quare magis in isto causet proprietatem in excessu quam in alio. Si enim dicatur quod hoc est ratione materiae melius ad recipiendum dispositae : contra hoc est, quia aut illa dispositio melior est essentialis aut accidentalis. Si essentialis, habetur propositum ; si accidentalis, adhuc quaeretur causa unde venit seu unde sequitur melioritas huiusmodi dispositionis, oportet enim quod veniat ex maiori excessu suae causae. Quaeretur etiam an sit accidens proprium, et eadem quaestio erit de causa excessus. istius sicut et de causa excessus primi. Et nisi eatur in infinitum, erit devenire ad maiorem excessum alicuius naturae substantialis ad quem consequitur. Si autem sit accidens separabile, ergo semper excessus huiusmodi proprietatum essent separabiles ab iis quibus insunt, quia minorata huiusmodi dispositione minoraretur et proprietas. Praeterea, ad receptionem proprietatis formam substantialem consequentis non videtur exigi alia dispositio materiae quam illa quae exigitur ad receptionem formae substantialis ; alioquin quantuncumque forma substantialis esset in materia, non oporteret quod sequeretur eam propria passio, nisi primo superveniret illa dispositio ad eius receptionem necessaria ; quod est contra rationem propriae passionis.

 

Item, formae substantiales elementorum inveniuntur in mixtis minus intensae quam sint in ipsis elementis a mixto separatis. Non enim possunt esse in mixto ita perfectae salva mixtione et salva natura ipsius mixti.

Forte dicetur, sicut quidam dicunt, quod ipsa non sunt ibi secundum se seu essentialiter, sed solum per suas proprias passiones seu virtualiter. Sed contra hoc est : quia tunc erit dare proprias passiones absque sua propria causa et alibi quam in proprio subiecto. Si enim propriae passiones elementorum, scilicet calor et humi ditas et caetera, sunt in mixtis absque formis substantialibus elementorum et sic per consequens absque ipsis elementis, cum ipsa elementa sint propria subiecta earum et a formis eorum causentur, constat quod erunt absque suis causis et absque propriis subiectis.

Praeterea, calor et caeterae qualitates quae erunt in mixto oportet quod causentur et conserventur a forma substantiali ipsius mixti et quod ipsa operetur per eas sicut per proprias virtutes ab ea resultantes. Et tunc sequetur quod ita bene sint propriae passiones ipsius formae mixti et sic aeque primo sicut et formarum elementarium. Quod multa, alia inconvenientia contra rationem propriarum passionum implicat, sicut inducenti patet.

Praeterea, cum secundum hoc huiusmodi qualitates in mixtis existentes non causentur a formis elementorum quae secundum eos non sunt ibi actu : nihil est dictu quod formae elementorum sunt ibi virtualiter et non essentialiter.

Item, secundum hoc nulla alia dispositio praeexigetur in materia ad generationem formae mixti quam ad generationem simplicis elementi. Huiusmodi enim qualitates elementares, in quantum consequuntur formam mixti, non erunt praedisponentes ad eam nec illae quae consequuntur formas elementorum et quae insunt elementis, quia iilae non possent ibi esse sine ipsis elementis ; existentia autem elementorum secundum hanc viam potius impediret generationem mixti quam iuvaret, tanquam illa quae prius oporteret destrui, aiitequam mixtum generaretur, sicut quasdam species disparatas a specie mixti. Nec huiusmodi qualitates ad disponendum aliter possent poni quam iis duobus modis, nisi forte ponerentur in materia de qua debet educi forma mixti, tanquam quaedam accidentia communia nullam formam substantialem consequentia nec alicuius subiecti seu suppositi existentiam nisi solum materiae primae. Quod quam sit inconveniens de se patet.

Praeterea, secundum hanc viam mixta non haberent gravitatem et levitatem, etiam motus gravium et levium ex praedominio alicuius elementi per praedominium in eis existentis ; nec deberent dici composita potius quam ipsa elementa. Et tamen ab Aristotele, libro De caelo et mundo, vocantur corpora, composita respectu ipsorum elementorum, elementa vero corpora simplicia ; immo et falso vocata sunt a philosophis elementa, cum hoc sit nomen partium materialium et constitutivarum alicuius compositi, sicut patet per Aristotelem, V Metaphysicae.

 

Credo igitur quod oporteat dici, sicut magni viri dixerunt et sicut Aristoteles exppesse dicere videtur, quod in mixto sunt formae elementares remissae et quod, ubicunque aliquid educitur de calore aut de aliis propriis passionibus elementorum, quod tantum educatur ibi de forma substantiali eorum et quod, quantum de illis remittitur, tantum et de istis, ita quod prius secundum, naturam flat intensio et remissio in ipsis formis substantialibus eorum quam in ipsis passionibus ; quoniam intensio et remissioillarum est causa immediata intensionis et remissionis istarum.

Si vero contra hoc obiciatnr quod in aqua ad ignem bulliente est maxima caliditas, et tamen substantia aquae est ita pura et perfecta in sua specie sicut cum est sensibiliter frigida vel congelata.

Item, humiditas aquae est de se fluxibilis et male terminabilis proprio termino ; et tamen haec fluxibilitas non est actu in aqua congelata, quamvis substantialis forma aquae sit aequaliter in congelata et in liquefacta.

Item, in ferro ignito est forma caloris intensissima, salva tota substantiali et specifica forma ferri.

Item, in quibusdam tam mixtis animatis quam inanimatis est calor intensior et vehementior quam sit in simplici igne et in quibusdam frigiditas vehementior quam sit in simplici aqua, sicut per eorum effectus et effectivas efficacias patet ; et tamen noo est dicendum quod plus habeant de forma substantiali ignis vel aquae quam habeat simplex et purus ignis vel aqua.

 

Ad primum quidam dicunt quod huiusmodi propriae passiones elementorum sequuntur formas specificas eorum non in omnem eventum, sed quando per contraria agentia non impediuntur agere in sua materia suas proprias qualitates ; et ideo in aqua per ignem fortissime calefacta non est frigiditas actu, sed solum virtualiter seu causaliter, pro quanto scilicet aqua sibi relicta habet ad propriam frigiditatem redire. Hocque sufficit ad velificationem rationum supra scriptarum, quia in mixtis suae propriae naturae relictis communiter reperiuntur qualitates elementorum remissae.

Alii vero dicunt quod in quibusdam elementis et etiam mixtis insunt huiusmodi qualitates sub duplici modo et vere secundum rem duplices, quia una inest eis ex propria vi formae specificae elementi cui talis qualitas proprie competit ; alia vero imprimitur ei ab aliquo extrinseco agente, iuxta quod aqua ex se frigida per frigus aeris et venti amplius infrigidatur et aliquando congelatur. Haec autem secunda potest totaliter tolli et eius contraria violenter imprimi salva priori et in nullo remissa ; iuxta quod videmus quod propria gravitate lapidis in nullo remissa potest sibi tolli omnis inclinatio ad infimum centrum sibi ab aliquo violento proiectore data, et maxima inclinatio ad sursum huic contraria potest sibi a proiectore extrinseco dari naturali gravitate lapidis ex hoc in nullo remissa vel laesa. Et secundum hoc dicunt quod in aqua per ignem fortissime fervefacta non est laesa eius propria et naturalis frigiditas, nisi calor igneus in tantum eius radicalia subintra sset quod inciperet eam a sua specie dissolvere et ignire vel in vaporem seu fumum aereum convertere. Et consimiliter dicunt de vino per hiemale frigus infrigidato vel per aestum adventitium ultra proprium et naturalem calorem amplius calefacto ; unde quando a medicis . dicitur quod vinum purum et fortissimum in hieme congelatum est actu frigidum, sed virtualiter calidum : non est intelligendum quod eius naturalis calor sit ei ablatus, immo per virtualiter calidum significatur eihs calor naturalis sibi inesse. Quia tamen tunc non se offert sensibiliter sensui tactus, sicut facit violenta frigiditas ab extrinseco sibi impressa : ideo iuxta apparentiam sensus loquentes dicunt ipsum tunc esse frigidum, actu scilicet quoad sensum. Quia enim naturalis calor vel frigiditas intimius et radicalius inest suo subiecto, ideo violenta vel non sic connaturalis tanquam magis extrinseca se offert prius et sensibilius exteriori sensui tangentium ; et ideo quando sensibiliter est contraria connaturali, impedit sensum ab apprehensione connaturalis, propter quod tangens aquam bullientem non sentit naturalem frigiditatem ipsius aquae.

 

Si vero obicias quod impossibile est duas qualitates eiusdem speciei insimul inesse eidem parti sui subiecti et multo minus duabus contrarias summe intensas : ad hoc duplex patet responsio ex praedictis.

Prima est : quia non insunt eidem parti secundum eandem rationem suae potentialis capacitatis, immo una occupat unam magis intimam et alia aliam magis forinsecam seu ad magis forinseca ordinatam. Iterum non insunt eidem eodem. respectu et modo, immo una tanquam ab intrinseco acta sive redundans, altera vero tanquam ab extrinseco ; sicut igni aliter inest sua lux naturalis et aliter lux alterius ignis vel solis super ipsum refulgens et refulgendo immissa.

Secunda est : quia licet violentus calor aquae secundum absolutam rationem suae speciei sit contrarius naturali frigiditati aquae, non tamen est sibi directe contrarius respectu potentiae receptivae ; quia, sicut iam dictum est, ille est in alia et alio modo, et ideo quodam modo sic se habent sicut nigredo crinium ad candorem faciei vel unguium.

Propter haec autem dicunt quod praedicta propositio multas instantias habet, sicut in speciebus memorialibus et in habitibus voluntatis et intelligentiae patet.

 

Ad secundum dicendum quod fluxibile vel coagulatum non sunt sic propriae passiones aquae sicut est humiditas aquaea ; nam eius fluxibilitas magis respicit extrinsecum situm et locum, sicut et eius congelatio magis respicit extrinsecum agens. Si tamen per fluxibilitatem significetur naturalis potentia humiditatis ad effluendum, quamvis actu non effluat, sicut gravitas significat naturalem inclinationem ad centrum mundi, quamvis naturaliter non tendat in illud : tunc in aqua congelata non est minor quam in non congelata.

 

Ad tertium est duplex responsio. Una est, quod ignitio ferri non attingat radicalem gradum materialis potentiae in qua est substantialis forma ferri, sed aliquem magis extrinsecum. Alia est, quia sicut in animali spiritus ignei differunt a carne et arteriis et nervis per quorum porositatem incedunt, sic in metallis et lignis et petris est aliquis vapor ignibilis et extinguibilis realiter differens a densioribus partibus metalli vel petrae, quamvis sit in eodem situ cum illis ; quamvis autem huiusmodi vapor spectet ad naturam metalli, non tamen sic quod in ipso radicaliter fundetur illa substantialis et specifica forma metalli quae remanet in metallo ignito. Haec autem responsio videtur pro tanto probabilior priori, quia ignitio extrinseca et violenta non videtur habere rationem formae substantialis materiae sic ignitae, sed solum rationem formae accidentalis ac per consequens quod non sit ibi substantialis ignitio secundum rem, sed solum secundum sensibilem apparentiam accidentalium qualitatum ignis. Si igitur concedatur ibi esse substantialis ignitio, oportet aliquam materiam vapoream esse ibi vere conversam in ignem et in exstinctione in formam vaporis primam reconverti aut fumaliter resolvi et exhalare a ferro sive metallo.

 

Ad quartum dicendum quod duplici ex causa potest esse in mixto calor vehementior quam, in simplici igne.

Prima est : quia forma ignis et caloris ipsam consequentis est rarior et minus aggregata in simplici igne quam , sit in quibusdam mixtis, quia caeteris paribus quanto materia ignita est densior et adunatior, tanto forma ignis est ibi condensatior, pro eo quod formae diversarum partium materiae magis concurrunt in eundem situm cum eisdem partibus materiae sibi correspondentibus ac per consequens et magis in unum. Nec est inconveniens, si centupla forma ignis per commixtionem caeterorum trium elementorum ad sexaginta vel quadraginta reducta sit adhuc maior quam sola pura et simplex forma simplicis ignis solos decem vel quinque gradus intensionis habens. Et secundum hoc non sequitur quod si forma igneitatis est purior, id est, minus commixta in simplici igne quam sit in mixto, quod propter hoc sit intensior.

Secunda causa est propter sublimationes et virtuales efficacias quas forma et qualitas elementaris suscipit ab ultima et specifica forma mixti, utpote ab anima vel a specifica forma gemmae vel auri vel piperis et gimgiberi vel balsami et consimilium ; et tunc, licet calor sic sublimatus habeat plerumque minus de ratione caloris ignei, habet tamen plus, de ratione caloris vivifici seu caloris sublimati ad aliquas altiores efficacias quam sola efficacia simplicis caloris ignei et suae ignitionis.

 

Secundo patet hoc ex parte materiae participantis. Nobiliori enim materiae et ad recipiendum melius dispositae nobilior debet dari forma, et maxime quando a fortiori agente disponitur et movetur ad formae eductionem et susceptionem. Sed una materia potest esse magis disposita ad susceptionem formae substantialis eiusdem generis vel speciei quam sit aliqua alia materia. Et frequenter videmus quod motor seu generator istius est multo fortior quam sit motor alterius, immo rarissime invenitur quod sint in virtute motiva et generativa omnino aequales. Quis enim dicet quod semen generosi equi et virtus formativa eius non sit fortior et nobilior quam semen roncini et consimiliter granum nobilis tritici magis quam granum vilis tritici ? ergo et caetera.

Item, capacitati materiae correspondet actualitas formae. Sed non est minoris ambitus virtualis capacitas quae est in materia respectu formae substantialis quam illa quae est in ea respectu formarum accidentalium. Videmus autem quod ex virtuali quantitate huius capacitatis potest materia recipere intensionem accidentium. Si enim non esset capax nisi minimae albedinis et primae seu minimae partis eius, non posset gradum intensionis recipere. Si etiam in ea esset capacitas, ut ita dicam, punctalis, quod scilicet non posset recipere nisi unum punctalem gradum albedinis : tunc nulla posset intelligi intensio vel remissio in ipsis accidentibus ; non enim posset recipere plus nec minus.

Oportet igitur dicere quod respectu formae substantialis non sit in ea capacitas punctalis, sed potius habens latitudinem et gradus cuiusdam ambitus virtualis ; et sic per consequens oportet quod forma substantialis in ea recepta hoc habeat ; in omni autem forma in qua est dare gradum et gradum potest dari magis et minus per graduum appositionem seu subtractionem ; ergo in omni forma substantiali erit hoc dare.

Praeterea, sicut alibi est ostensum, materia per priores formas substantiales disponitur ad recipiendum sequentes principalius quam per quascunque formas accidentales ; unde videmus quod complexio et organizatio quae sunt de specie corporis humani disponunt ad animam hominis plus quam aliquod accidens, et illa quae de specie bovina ad animam bovis et sic de aliis ; sed una materia per formas priores est magis disposita ad recipiendum sequentes, quam sit alia habens totidem priores ; ergo videtur quod hoc sit principaliter propter melioritatem priorum formarum substantialium ; unde corpus equi nobilius complexionatum et organizatum plenius videtur habere formam ultimam et specificam quam illud quod in istis deficit ab eo ; melioritas autem in prioribus formis non potest dari sine magis et minus ; ergo et caetera.

 

Tertio patet hoc ex parte ipsius actus formalis. Omnis enim forma quae nullo modo potest recipere magis et minus nullam habet in se pluralitatem partium nec habere potest, quia ubicunque est pars et pars, per subtractionem unius partis potest dari minus et per eiusdem restitutionem potest dari magis vel maius. Secundum hoc igitur sequetur quod nulla forma substantialis habeat aut habere possit pluralitatem partium nisi forte secundum extensionem materiae suae ; quae pluralitas per se non facit magis et minus, sed solum illa in qua partes formales sunt ita in una parte materiae sicut et in pluribus. Hoc autem modo sumendo in formis omnimodam partium carentiam, oportet quod habeant actualitatem et essentiam punctalem seu ita modicam quod non possit dari aut excogitari minor, quod est valde absurdum, et maxime in formis angelicis ; aut est dare in ea quandam magnitudinem intelligibilem cum omnimoda simplicitate, ita quod in ea non differat totum et totaliter et ita quod quaelibet pars intellectualis illius magnitudinis sit idem omnino et id ipsum cum alia parte eius intelligibili, talis autem simplicitas et talis magnitudo solius Dei videtur esse propria.

Praeterea, qua ratione idem simplicissimum potest habere tantam magnitudinem, eadem ratione poterit habere et infinitam secundum illam consequentiam quae a multis infertur : quod qua ratione aliquid potest esse in duobus locis, eadem ratione et infinitis ; quia non plus repugnant ei infinita loca quam duo, immo per id ipsum repugnant duo et infinita, sicut suo loco est ostensum.

Oportet etiam quod omne tale sit absolutissimum et in se ipso manens ; omnis enim magnitudo alteri impendens et in alio recepta oportet quod habeat in recipiente capacitatem ita magnam quod correspondeat magnitudini formae receptae ; hoc autem non potest fieri, nisi pars magnitudinis unius parti magnitudinis alterius correspondeat. Si enim totum et totaliter recipitur in qualibet parte intelligibili ipsius recipientis, tunc pluries erit in eodem recipiente totum et totaliter, scilicet in qualibet parte intelligibili suae magnitudinis. Quod quanta inconvenientia in se implicet satis patet. Idem etiam sequitur, si aliquid in huiusmodi forma recipiatur ; oportebit enim quod totum et totaliter idem pluries recipiatur. Omne etiam tale in pluribus locis poterit esse et sic peu consequens in infinitis ; cuicunque enim loco assistet, erit in qualibet eius parte totum et totaliter et ita in qualibet eius parte erit tanquam in uno totali loco, sicut et Deus ; hoc autem non est aliud quam esse in pluribus locis.

Praeterea, omnis virtus vel operatio manans ab huiusmodi forma est tota et totaliter a qualibet parte intelligibili magnitudinis ipsius formae, id est, ipsa forma secundum se totam et secundum suam totalitatem et secundum quodlibet intelligibile suae essentiae producet totam virtutem et operationem a se fluentem et quamlibet partem earum ; iste autem modus agendi est solius Dei proprius, et sicut deducenti faciliter patere potest, omne tale agens potest in infinita et est agens absolutissimum et in agendo illimitatum. Credo igitur quod sanius est secundum fidem dicere quod omnis forma substantialis habeat in se pluralitatem partium secundum quam possit in ea cogitari magis et minus.

Item, aggregatio et unio plurium partium substantialium non minus facit ad confortationem earum et sui totius quam ad confortationem suorum accidentium ; sed nos videmus quod aggregatio plurium partium ignis vel terrae facit maiorem gravitatem vel levitatem in ipso toto quam haberent omnes partes prius divisae ; ergo multo magis constituent perfectiorem formam substantialem in toto et in partibus quam haberent ipsae partes prius divisae ; sed hoc non potest esse, nisi plus habeat de essentia formali in toto et partibus quam prius haberet in omnibus partibus divisis.

 

Quarto patet hoc ex parte generationis et corruptionis formarum substantialium. Si enim forma substantialis est per se terminus motus, fune eius generatio et corruptio est successiva et sic per consequens habet partes et partes et magis et minus, sicut et formae accidentales quae sunt termini alterationis ; sed formae substantiales sunt per se termini motus, ut probabo ; ergo et caetera. Probatio minoris : si enim ipsa non est per se terminus motus, sed post motum iam terminatum naturaliter habet tam ipsa quam eius generatio sequi, tunc arguo : omnis res, dum actu fit, actu habet agentem eam facientem ; ergo forma, quando iam motu prius naturaliter terminato fit et generatur, habet actu aliquod eam generans ; sed tunc non potest habere tale generans, nisi illud generans eam per simplicem influxum generet, sicut generantur primae impressiones et influentiae a suis agentibus. Si enim tunc educeret eam de materia, hoc non posset fieri sine motu et transmutatione ipsius materiae, qui motus non posset fieri in illo instanti ; et quomodocunque fieret, sequeretur quod ipsa esset per se terminus istius motus aut esset abire in infinitum ; sed praedicto modo non potest forma substantialis fieri ab aliquo agente, sicut satis de se patet et sicut in quaestione an aliquod agens creatum possit creare plenius est ostensum. Oportet igitur dicere quod agens per motum suum sic faciat eam quod ipsa sit per se terminus illius motus.

Praeterea, constat quod quando motus agentis est terminatus, tunc simul naturaliter forma contraria est totaliter expulsa et tunc etiam materia est sufficienter disposita ad receptionem formae substantialis generandae ; utrumque autem horum est impossibile esse, stante in materia forma substantiali corrumpenda, et maxime si sit omnino indiminuta ; ergo simul naturaliter cum termino motus illa forma substantialis est expulsa ; sed non potest prius naturaliter esse expulsa quam forma substantialis generanda sit introducta, quia tunc sequeretur quod prius naturaliter materia esset ab omni forma substantiali denudata et quod prius naturaliter reciperet esse, et per se existentiam a dispositione per motum introducta quam a forma substantiali generanda.

Item, nulla dispositio accidentalis potest ad generationem formae substantialis nec ad corruptionem alterius formae substantialis corrumpendae materiam sufficienter disponere ; et multo minus nullus motus ad formam accidentalem terminatus potest dici eductio formae substantialis de materia sua ; quamdiu enim nihil de ipsa forma genitum est nec aliquid de forma substantiali disparata et incontingenti corruptum est et sic per consequens nec aliquid de propriis passionibus eius est corruptum nec aliquid de dispositione aut de gradu dispositionis sine quibus ipsa non potest in materia existere : tamdiu materia est ita longe a forma generanda sicut erat prius ; unde non in aliquo videtur appropinquasse ad eam.

Praeterea, cum forma substantialis non uniatur materiae per intermedia accidentia, sicut alibi est ostensum, nec accidentia disparata aut communia ad eam introducendam sufficienter disponant, eius autem accidentia propria non possint eam praecedere, cum eam naturaliter et essentialiter sequantur ac per consequens ad eius introductionem non possint materiam praedisponere : satis patet quod nullus motus ad formam accidentalem terminatus potest materiam necessitare ad formae substantialis eductionem et receptionem ; et ita oportet quod forma substantialis per motum aliquem introducatur cuius ipsa sit per se terminus ; et sic per consequens oportet quod recipiat magis et minus.

 

Quinto patet hoc ex experimento naturarum in eisdem et diversis speciebus et generibus repertarum. Videmus enim in eadem specie unum individuum nobilius participare speciem et eius proprietates quam aliud. Unde inter lapides eiusdem speciei tam pretiosos quam non pretiosos magna est differentia ; et idem est in auro et caeteris metallis. Idem etiam patet evidenter in animalibus : equi enim magni et generosi a roncinis in participatione suae speciei multum differre videntur ; et idem est in canibus. In diversis etiam generibus hoc ipsum videmus : substantiae enim intellectuales plus habent de veritate entis et formae earum plus de actualitate formali et supposita earum plus de per se existentia et materiae earum plus de puritate essentiali quam substantiae corporales ; corpora etiam caelestia in eisdem praeabundare videntur corporibus elementaribus ; et idem patet in multis aliis generibus rerum. Ergo oportet quod naturae generales et specificae in suis inferioribus possint recipere et etiam recipiant magis et minus.

 

Sexto patet hoc ex parte divinae potentiae et divinarum idearum. Dicere enim quod Deus non possit augere et diminuere formam cuiuscunque entis creati aut dicere quod ipse non possit facere formam unius individui meliorem et actualiorem quam sit in alio eiusdem speciei non videtur inultum securum ; sed hoc non potest facere, nisi suscipiant et suscipere possint magis et minus ; non enim poterit eas augere nisi aliquid formale eiusdem speciei eis addendo neque diminuere nisi aliquid consimile eis subtrahendo ; augere etiam formas et diminuere non erit aliud quam eas intendere et remittere ; haec autem idem sunt quod magis et minus.

Item, omnia individua eiusdem speciei participant unam ideam suae speciei ; sed ideae specierum et generum videntur posse participari magis et minus ; alias omnia participant eas in summo et in termino ; ad hoc autem sequeretur quod ab omnibus beatis viderentur aequaliter, quia non possent participari ab eis ac per consequens nec repraesentari nisi omnino aequaliter et uniformiter ; hoc autem est falsum et haereticum ; ergo et caetera.

Item, si idem sigillum et unius et, eiusdem speciei potest a diversis materiis participari secundum magis et minus : mirabile est quod divina natura etiam secundum eandem rationem specificam non possit a creaturis participari secundum magis et minus.

 

Septimo patet hoc ex diversitate status nostrorum corporum et animarum. Quis enim dicet quod corpus nostrum, quando est gloriosum, non habeat plus de actualitate suae speciei quam corpus mortale ? Quis etiam dicet quod corpus in virili aetate non habeat plus secundum communem cursum de veritate suae speciei quam corpus senile et decrepitum aut quod corpus in statu innocentiae non plus haberet quam corpora nostra corrupta, in tantum quod in Scripturis vocantur mortua respectu universalis vitae ? Quis etiam dicet quod anima Christi non habeat meliorem et altiorem naturam quam aliae animae ? Aut quis dicet quod animae omnium hominum creantur aequales, et maxime quod aliter a Deo creari non possent ?

 

Ratio vero praemissa cui altera positio innititur modici est valoris. Prima enim propositio, quod scilicet illud per quod aliquid sortitur speciem sit necessario indivisibile, falsa est et nec unica ratione fulcita.

Quod enim dicunt quasi pro ratione eius, quod quaecunque attingunt illud sub specie continentur, quae vero recedunt ab illo in plus vel in minus spectant ad aliam speciem : falsum est. Sicut enim albedo, ita et differentia specifica albedinis potest taliter attingi quod illa essentia non erit in specie albedinis simpliciter, sed solum secundum quid. Et idem potest esse in substantiis nisi forte in aliquibus : intellectus enim et voluntas non videntur posse participari ab aliquo, quin .in illo sint simpliciter ; huiusmodi enim formae tales esse videntur quod non possunt subsistere in materia, nisi sint in ea sub aliquo tali complemento quod possint sibi dare subsistentiam personalem liberam et intellectualem. Debet igitur dici quod quaecunque attingunt illud simpliciter, simpliciter sunt sub specie ; quae vero secundum quid, secundum quid sunt in specie.

Multo minus autem est verum quod ibidem sequitur, quod scilicet illa quae recedunt ab ea in plus vel in minus spectant ad aliam speciem, nisi recessum in plus vel minus vocet recessum ab eo totalem ; quando enim differentia aliqua participatur plus vel minus, non debet dici quod recedatur proprie ab ea, sed solum ab aliquo gradu eius praecise accepto. Debuit ergo dici quod ea quae attingunt illud plus vel minus sub specie continentur secundum plus vel minus, quae vero totaliter recedunt ab illo totaliter sunt extra illam speciem. Quia ergo recessum in plus vel in minus secundum veritatem accipiebat pro totali recessu, secundum vero modum loquendi videbatur includere magis et minus : idcirco partim ad propositum nihil faciebat, partim sophistice decipiebat. Unde et in exemplo quod ponitur, quod scilicet illa quae participant rationale sunt in specie hominis, quibus vero alia differentia additur aut a quibus ista subtrahitur sunt in alia specie, est eadem deceptio ; debuit enim interponere quod quibus de eadem differentia aliquid additur aut subtrahitur sunt in eadem specie secundum plus et minus.

 

Corrolaria etiam illa quae ex ratione trahuntur nullius sunt momenti.

Quod enim dicit ex hoc sequi quod formae quae secundum se vel secundum aliquid sui sortiuntur rationem speciei non possunt secundum se habere magis vel minus : si hoc est verum, sequitur quod nulla forma penitus possit habere magis et minus ; omnis enim forma ex se ipsa aut ex aliquo essentiali sibi intrinseco sortitur rationem speciei ; nullum enim extrinsecum potest esse differentia aut pars constitutiva suae speciei.

Quod etiam secundo infertur quod scilicet calor et albedo et consimilia secundum se et in abstracto non recipiunt magis et minus, sicut faciunt habitus et motus secundum hoc quod magis accedunt ad suum obiectum vel terminum : si hoc verum est, tunc sequitur quod nec in concreto recipiant magis et minus. Non enim in subiectis suis possunt recipere magis et minus nisi per hoc quod ibi est plus vel minus de essentia albedinis ; unde subiectum non dicitur magis album, nisi quia haec albedo quae in eo est plus habet de essentia et specie albedinis ; quicquid autem veraciter dicitur de hac albedine potest veraciter dici de albedine per locum ab inferiori.

Praeterea, concretio ad albedinem secundum se et in abstracto acceptam non addit nisi solum inhaerentiam actualem ; eadem autem albedo numero nec plus nec minus intensa non potest magis vel minus inhaerere suo subiecto, sed semper aequaliter et uniformiter. Si igitur in ea secundum suam essentiam non est dare plus vel minus : ergo nec secundum concretionem. Si quis etiam bene inspexerit, videbit quod motus et habitus non recipiunt magis vel minus nisi per hoc quod aliquid essentiale eis intrinsecum additur eis vel subtrahitur, et ex hoc habent formaliter maiorem vel minorem ordinem ad obiectum potius quam e contrario.

Quod etiam tertio infertur quod idcirco materiae participantes formas substantiales non participant eas secundum magis et minus ; quia sortiuntur speciem secundum eas, participant autem accidentia secundum magis et minus, quia non recipiunt speciem ab eis : nihil  est dictu. Constat enim quod materia non suscipit speciem sui materialem, ut ita dicam, ab aliqua forma, quamvis speciem illius entis completi cuius est materia seu speciem ipsius formae aliqualiter per formam substantialem attingat. Qua autem ratione potest magis et minus participare accidentia et species eorum, eadem ratione et formas substantiales ; illas enim participat plus vel minus aut propter maiorem inhaerentiam aut verius loquendo propter maioritatem essentiae earum ; qua autem ratione istae possunt suis subiectis plus vel minus inhaerere aut plus vel minus de sua essentia in se ipsis habere, eadem ratione et formae substantiales.

Quod etiam quarto quasi exceptorie subinfertur quod in speciebus numerorum et figurarum non est magis et minus, quia ratio indivisibilitatis cadit in earum definitione : credo quod quoad figuras melius diceret quod hoc idcirco est, quia earum nomina a mathematicis imponuntur et accipiuntur in termino. Unde et secundum vulgus non est sic ; dicimus enim hoc esse magis triangulare et circulare quam illud, quia vulgus rationes et nomina figurarum non accipit in terminb. De numeris vero causa est : quia nihil potest addi ad numerum vel subtrahi nisi unitas ; species autem numerorum differunt et constituuntur secundum plures et pauciores unitates. Alia autem ratio indivisibilitatis non cadit in rationibus figurarum et numerorum ; alias possemus dicere de omni numero et figura quod sunt indivisibiles, cum differentia praedicetur concretive de suo definito.

 

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum igitur in contrarium dicendum quod definitiones logicaliter acceptae aequaliter participantur, quia tunc non attenditur in eis intensio vel remissio earundem differentiarum, sed solum absoluta veritas earum.

Quod autem dicitur quod definitiones rerum sunt sicut numeri in quibus additio vel subtractio variat speciem : sciendum quod ad definitionem potest fieri additio vel subtractio dupliciter, aut scilicet totam unam differentiam addendo vel subtrahendo aut differentiis iam in ea positis aliquid quod est de natura earundem addendo vel subtrahendo. Primo modo semper fit variatio speciei, et hoc modo loquitur ibi Aristoteles ; alio vero modo non. Alias eadem ratione sequeretur hoc ipsum in accidentibus quae in sua essentia intenduntur et remittuntur. Et si quis multum vellet, posset dare aliqualiter simile in numeris : additio enim unitatis et subtractio variat speciem numeri, intensio vero et remissio unitatum non. Voco autem unitatem intensiorem, quando est simplicior et indivisibilior, sicut est unitas puncti aut anguli quam unitas lineae aut corporis. Loquor autem hic de specie numeri secundum hoc quod est aliquo modo unius et eiusdem rationis in diversis numeratis potius quam secundum veritatem suae realis essentiae, quia tunc multis videtur quod nihil addat ad ipsas res nec ad rerum reales unitates, sicut alibi recitavi.

Ad secundum dicendum quod unus homo non dicatur magis homo quam alter non est ex hoc quod forma hominis non possit esse intensior et perfectior in uno quam in alio, sed propter modos supra in principio responsionis tactos.

Ad tertium dicendum quod hoc argumentum, si quis bene inspiciat, magis facit pro quam contra : constat enim quod haec albedo potest esse intensior et remissior, et tamen modus loquendi non patitur quod possit dici magis vel minus albedo ; ex quo patet quod lioc nou est ratione uniformitatis realis suae essentiae. Et idem est in substantiis concretive acceptis, sicut supra est ostensum.

Ad quartum patet per eadem.

Ad quintum dicendum quod sicut supra ostensum fuit, concedendum est quod magis et minus secundum modum loquendi non debent dici nisi de accidentibus concretive acceptis ; nihilominus tamen intensio et remissio quae a praedictis realiter non differunt potest dici de eis et etiam de formis substantialibus.

Ad sextum dicendum quod forma substantiae particularis potest habere magis et minus, nec enim formae generis vel speciei hoc habent nisi per ipsam et in ipsa ; nec tamen propter hoc debet dici quod Sortes sit magis Sortes vel minus, sicut nec propter hoc dicitur quod sit magis homo vel minus.

Ad septimum dicendum, quod in ingenerabilibus et incorruptibilibus potest fieri intensio et remissio per virtutem potentiae creantis dantis de essentia formali modo plus modo minus ; et tunc non propter hoc sequetur quod huiusmodi forma sit generabilis et corruptibilis, sumendo generabile et corruptibile proprie et secundum naturam. Fortassis etiam non oportet quod si pars alicuius formae est corruptibilis et generabilis, quod propter hoc tota forma sit talis. Videmus enim quod elementa secundum partem sunt generabilia et corruptibilia, non tamen secundum totum. Videmus etiam quod in voluntate nostra sunt quaedam seminaria virtutum seu rectarum affectionum quae forte non possunt totaliter corrumpi et generari, quamvis secundum partem hoc possint ; sicut nec aliquod corpus potest totaliter dividi, quamvis secundum partem hoc possit.

Ad octavum patet ex praedictis : loquitur enim Aristoteles in Praedicamentis via logicali ; et posito quod ipse hoc sensisset, , non est ipse Deus intellectus nostri cui credere tanquam regulae inerrabili teneamur, sicut faciunt illi qui sunt de semine Antichristi.

 

 

[Respondeo ad alteram quaestionem]

Ad illud autem quod iuxta hoc quaerebatur de contrarietate substantiarum et formarum substantialium sciendum quod sumendo substantiam pro materia vel pro composito ab omnibus conceditur quod in substantia non est contrarietas ; materia enim materiae proprie non contrariatur nec unum compositum seu suppositum alteri composito.

 

De formis vero substantialibus quidam volunt quod non sit in eis contrarietas, alii e contrario.

Et primi quidem moti sunt ex tribus.

Primo quidem, quia de contrario ad contrarium non fit transitus nisi per medium ; videmus autem quod terra potest mutari in ignem absque hoc quod prius convertatur in aquam vel aerem quae sunt elementa media inter ipsa. Et haec ratio est Avicennae.

Secundo vero, quia de contrario ad contrarium non venitur nisi per motum ; per motum autem non venitur ad aliquid, quin primo habeatur aliquid de termino motus quam perfectus et finalis terminus eius, et sic per consequens, quin primo habeatur secundum quid forma ad quam tendit motus quam habeatur simpliciter. Et e contrario est de forma contraria a qua motus et mobile recedunt ; prius enim erit corrupta secundum quid quam simpliciter. Ex hoc autem sequetur quod quando una substantia vertetur in aliam, quod sit dare horam in qua non sit simpliciter in aliqua specie substantiae, utpote in medio motus ; quando enim aer fiet ignis, in medio motus tantum habebit de forma ignis quantum de forma aeris et e contrario ; et tunc in neutra specierum erit aut erit simul in utraque aequaliter. Sequetur etiam ex hoc quod unum ens non sit totaliter suum proprium ens ; erit enim aliquando aliud ens secundum quid, utpote aer erit ignis secundum quid.

Tertio autem, quia contraria videntur dici respectu subiecti in actu ; contraria enim apta nata sunt fieri circa idem subiectum. Materia autem, quando est sub diversis formis substantialibus oppositis, potius debet dici ens diversum quam idem, cum de se non sit ens actu, sed solum per suas formas, a diversis autem formis diversam actualitatem et existentiam recipit. Unde et secundum Aristotelem, II Physicorum, generatio et corruptio non sunt de subiecto in subiectum, sed potius una est de non subiecto in subiectum, alia de subiecto in non subiectum. Cum igitur formae substantiales disparatae non possint se habere circa idem subiectum in actu nec simpliciter circa idem subiectum : non videtur quod in eis sit contrarietas proprie et simpliciter.

Quarto vero non potest fieri secundum illos qui tenent positionem de unitate formarum. Cum enim contraria sint in eodem genere et cum lioc secundum totalitatem suae essentiae sibi contrarientur, si in rebus non est nisi una forma substantialis, ita quod non sunt in ea plures naturae formales, tunc posito quod huiusmodi formae substantiales sibi contrariarentur, in nullo uno genere convenirent, quia secundum se totas et secundum omne quod in eis est sibi contrariarentur.

 

Secundi autem qui volunt quod in eis sit contrarietas, - quamvis de omnibus hoc non dicant, non enim volunt hoc de formis intellectualibus nec de anima sensitiva nec de. quibusdam aliis, volunt enim hoc praecipue de formis elementaribus - moti sunt ex contrarietate suarum propriarum passionum ; nam naturales per se effectus contrarii videntur habere causas immediate contrarias ; ergo calor et frigus, humidum et siccum, leve et grave hoc habebunt.

Moti etiam sunt ex eo quod cum differentiae elementorum specificae condividant idem genus proximum, mutuo ab eadem materia se expellunt, et hoc non per accidens et indirecte, sed per se et directe, per proprias scilicet et specificas impressiones et operationes in materiam quam movent ad sui assimilationem ; nec partialiter se expellunt, sicut formae mixti partialiter et non totaliter eas expellunt ; unde una earum non potest esse perfecta, quamdiu aliquid de altera est in eadem materia ; in huiusmodi autem videtur consistere plena ratio contrarietatis ; ergo huiusmodi formae sunt sibi contrariae.

Tertio moti sunt ex contrarietate motuum per quos generantur ; motus enim contrarii contrarios habent terminos ; ergo motus calefactionis et infrigidationis et rarefactionis et condensationis hoc habebunt.

Si dicatur quod isti motus non terminantur immediate ad formas substantiales eorum, sed solum ad quasdam dispositiones accidentales ad quas necessario et immediate sequuntur formae substantiales eorum : contra hoc sunt rationes factae in quarta parte responsionis quaestionis praecedentis. Et praeterea, dispositio ultima naturaliter praecedens formam ignis non videtur posse esse alia quam quod materia sit prius naturaliter summe calida et summe rara et quod frigidum et caeterae proprietates praedictis contrariae sint ab ea totaliter expulsae et ita, quod quando de aqua fiet ignis, prius natura expellantur totaliter proprietates aquae quam forma aquae et prius natura educantur proprietates ignis totaliter et in summo quam aliquid quod sit de essentia formae ignis. Quae valde videntur absurda.

Item, cum corruptio generationi contrarietur : ergo et termini finales earum, forma scilicet corrupta et forma generata, sibi contrariabuntur.

Quarto moti sunt ex privatione essentialiter annexa huiusmodi formis ; contrarietas enim non videtur esse aliud quam formas essentialiter in se habere privationes sui mutuas ; hoc autem ita convenit in formis substantiarum corruptibilibus sicut et in accidentibus.

 

Quidam vero mediam viam tenentes dicunt quod in formis substantialibus non est contrarietas simpliciter ; quia cum contraria sint apta nata esse circa idem, illa solum sunt simpliciter contraria quae sunt apta nata esse circa idem simpliciter, formae vero substantiales oppositae nunquam possunt esse circa idem simpliciter. Pro quanto tamen possunt esse vicissim circa eandem materiam, potest in eis poni contrarietas.

Hoc autem potest esse tripliciter : aut lateraliter sese respiciendo quasi duo termini laterales unius distantiae, sicut se habent termini oppositorum locorum. Et sic forte potest poni contrarietas in formis elementorum specificis ; quae videntur dicere differentias coaequales sub eodem genere et videntur esse termini quasi laterales potentialitatis eiusdem materiae et cuiusdam distantiae seu ambitus virtualis illius potentiae secundum quam est successive mobilis ad terminos formales oppositos, acsi per intermedias distantias successive et gradatim ad illos terminos perveniret.

Secundo vero modo potest hoc esse propter solam incontingentiam duarum formarum in eadem materia, provenientem ex nimia disparitate earum ; quando enim una formarum est valde nobilis, praeexigens in materia sua formas et dispositiones nobiles et sibi proportionatas, non compatitur se in eadem materia cum formis vilibus et sibi non proportionatis. Et hoc modo anima sensitiva et vegetativa videntur opponi multis formis corporalibus cum quibus se non compatiuntur. Et hic modus est multo minor quam praecedens.

Tertius modus est per incontingentiam provenientem ex sufficientia actualitatis sufficienter et specifice informante materiam. Et hoc modo duae animae sensitivae possunt dici sibi opponi ; una enim materia non potest simul ab ambabus informari, pro eo quod unaquaeque sufficienter informat eam, unde materia, prout est sub una, non est simul ordinabilis ad aliam. Et haec oppositio est proprie oppositio disparationis, unde et minimum participat de ratione contrarietatis. Et hic modus forte est inter multas formas mineralium et mixtorum.

 

 

[Solutio obiectorum]

Isti igitur respondent ad rationes utriusque partis.

Ad primum enim primae partis dicunt quod duplex est medium, unum per solam aequedistantiam ab extremis et per quandam participationem confusam et instabilem extremorum. Et tale medium est proprie medium motus inter formas contrarias. Aliud medium est per quandam convenientiam cum extremis, radicatam in una forma specifica et stabili, sicut species colorum alias ab albo et nigro medios colores vocamus. Et hoc modo aer et aqua videntur esse media inter elementa. Et per tale medium non est necesse transire motum, quando a contrario tendit in aliud extremum ; alias nunquam de nigro fieret album, quin semper fierent omnes colores medii, nec de dulci amarum, quin prius fierent omnes medii sapores.

Praeterea, si Avicenna bene advertisset, haec ratio non minus est contra ipsum quam contra propositum. Nam ipse vult quod dispositio ultima ad quam necessario sequitur productio formae substantialis possit habere contrarium ; unde ultima dispositio ad ignem contrariatur dispositioni ultimae ad formam terrae. Et tunc ex sua ratione sequitur quod non possit de una ad alteram esse transitus, nisi prius educantur dispositiones ultimae mediorum elementorum, et sic per consequens, quin prius educantur formae ipsorum mediorum elementorum, quia in eodem instanti secundum eum necessario consequuntur suas dispositiones ultimas.

Ad secundum dicunt quod nihil inconveniens, si in aliqua hora motus materia sit mediocriter sub forma aeris et sub forma ignis, ita quod tunc non sit simpliciter aer nec simpliciter ignis. Et si dicatur quod omne quod est actu est sub aliqua una specie : respondetur quod hoc verum est de ente in actu stabili et perfecto ; tale autem non est ens quod subiacet actu motui generationis et corruptionis. Unde nec embrio ante sui formationem et ante animae infusionem est plene in aliqua specie entis naturalis et perfecti.

Quod autem ibidem adiungitur, quod scilicet tunc sequetur quod unum ens non sit totaliter idem quod ipsum, sed partim sit suum ens, partim sit aliud ens : dicunt quod nunquam debet dici quod aer sit ignis, nec e contrario ; sed quando forma aeris praedominatur, tunc illud ens debet dici simpliciter aer, materia vero quae est sub illo ente debet dici partim esse sub forma ignis ; quando vero aequaliter in eadem materia existunt, tunc non est ibi aliquod unum simpliciter nec sunt duo entia simpliciter, quia non sunt ibi duae materiae nec sunt ibi duae formae simpliciter actu ; unde possunt dici unum ens secundum quid, ratione scilicet unitatis materiae, et duo entia secundum quid, ratione duarum formarum secundum quid ibi existentium.

Ad tertium dicunt quod quamvis non sint circa idem ens perfectum, sunt tamen circa eandem materiam. Et hoc sufficit ad contrarietatem, quia etiam in accidentibus non multum facit ad eorum contrarietatem forma substantialis sui subiecti, sed potius potentia materiae quae talis est quod non potest simul subesse eis nec secundum eundem respectum.

Ad quartum dicunt quod quando natura generis realiter differt a differentiis sibi contrariis, non habet locum hoc argumentum. Et etiam posito quod realiter non differat, adhuc non valet, quia sic in accidentibus nulla esset contrarietas. Nec enim natura coloris realiter differt a differentia specifica albi et nigri, ita quod sint duae formae sibi suppositae et coniunctae ad unum tertium accidens constituendum ; color enim amotis differentiis omnium specierum suarum non potest aliquid esse in rerum natura, nec videtur quod Deus posset eum facere absque omni differentia specierum coloris. Et idem est de sapore et differentiis specierum suarum et sic de aliis generibus accidentium sensibilium. Et idem est de habitu et differentiis habituum. Dicunt igitur quod contrariae formae secundum totam suam essentiam possunt sibi contrariari, sed non secundum omnem rationem suae essentiae ; alias contrariarentur sibi secundum hoc quod sunt formae et secundum omnes rationes generales entis quae sunt in omni essentia. Unde essentiae albi et nigri non sibi contrariantur secundum rationem coloris, sed. secundum rationes suas differentiales et specificas.

 

Ad primum autem secundae partis dicunt quod proprietates elementorum nunquam possuht esse circa idem subiectum, sed solum circa eandem materiam, sicut nec formae substantiales quas sequuntur ; et si aliquando videantur inesse, hoc non est nisi per hoc quod ibidem sunt formae substantiales quas sequuntur ; et ideo quantum ad hoc ita deficiunt a plena contrarietate sicut et formae elementorum. Fateor tamen quod hoc argumentum est valde forte, quia saltem tantum videntur habere de contrarietate formae elementorum quantum propriae passiones eorum.

Ad secundum dicunt quod illae conditiones non sufficiunt ad perfectam contrarietatem, nisi apponatur quod sint circa simpliciter idem.

Ad tertium dicunt quod motus qui terminantur ad diversas formas substantiales non plus habent inter se de contrarietate quam ipsae formae ; unde si formae sunt simpliciter contrariae, et ipsi, si vero secundum quid, et ipsi, et si solum opponuntur per viam disparationis, consimiliter et ipsi. Si quis autem dicat, sicut et quidam dicunt, quod omnis motus est necessario inter contraria, si quis hoc dicat, contrariis simpliciter sumptis, falsum est ; nec credo quod ab aliquo posset hoc probari. Quando enim per motum de albo fit albius aut de calido calidius aut de humili humillimus : non credo quod semper oporteat quod ibi sit aliquid de nigro aut frigido aut de superbia, ut ab eis incipiat motus huiusmodi augmenti seu intensionis. Si autem sumantur contraria secundum modos praedictos : sic est verum ; et sic vult Aristoteles, I Physicorum, quod omne quod fit fit ex incontingenti.

Ad illud autem quod ibi adiungitur de. contrarietate generationis et corruptionis : dicendum quod corruptio proprie opponitur generationi, sicut privatio habitui, et hoc, quando sunt circa idem, sicut est corruptio et generatio eiusdem formae ; corruptio enim formae oppositae non opponitur generationi formae contrariae, immo sunt idem secundum rem, differentia solum secundum rationem.

Ad quartum dicunt quod si privatio sumatur pro negatione formae in hac vel in illa materia, sic omnis forma disparata includit in se privationem alterius disparatae, sive sint disparatae disparatione generali vel specifica, sicut sunt formae diversorum generum et specierum, sive sint disparatae disparatione individuali, sicut sunt diversae formae particulares eiusdem speciei. Si vero sumatur privatio pro negatione formae cum ordine potentiae ad ipsam, ita quod forma in qua implicatur huiusmodi negatio sit semper terminus ex quo potentia illa potest moveri et proficisci ad formam negatam : sic privatio est radix contrarietatis. Nihilominus tamen secundum modos supra positos potest esse ratio contrarietatis simpliciter vel secundum quid. Non est igitur verum quod privatio quomodocunque accepta sit idem quod contrarietas ; oportet enim certas circumstantias adici. Unde quidam non credunt esse verum illud quod sequaces Aristotelem dicunt quod scilicet alterum contrariorum semper se habet quodam modo ad alterum sicut habitus ad privationem ; pro eo quod ut dicunt, alterum semper est nobilius, alterum vero ignobile, ut patet in albo et nigro, dulci et amaro, calido et frigido. Dicunt enim quod hoc non est verum nisi in illis contrariis quae comparantur ad se invicem ut sursum et deorsum seu secundum sub et supra, qualis semper est inter habitus virtutum et habitus vitiorum eis oppositos ; quando vero respiciunt se quasi extrema lateralia et coaequalia respectu cuiusdam intelligibilis latitudinis seu distantiae, sicut contingit in aliquibus aut contingere potest, non oportet quod unum sit ignobilius altero.

Sic igitur potest ad quaestionem istam dici.

 

Quoniam autem quidam negant motum posse terminari immediate ad formam substantialem innitentes tribus rationibus Aristotelis quas V Physicorum facit, in utraque autem praedictarum quaestionum contrarium sit suppositum et probatum : ideo ostendendum est quomodo rationes illae ad propositum non valent.

Est enim prima ratio, quod inter contradictoria non est medium, generatio vero formarum substantialium est inter terminos contradictorios, quia generatio earum est de non subiecto in subiectum, corruptio vero de subiecto in non subiectum, fit enim tunc de non ente simpliciter ens simpliciter ; ergo generatio non potest dicere motum medium inter suos terminos et sic per consequens dicet mutationem simplicem et instantaneam.

Secunda est, quia quod non est actu non potest esse subiectum motus, cum motus sit accidens, et ita oportet quod recipiat esse seu existere a suo subiecto et non e contrario ; sed in generatione substantiarum non potest subici nisi sola materia, non enim forma contraria quae est terminus a quo potest ei subici nec ipsa substantia destruenda ; sed materia sola non potest subici generationi nisi in hora qua est totaliter denudata a forma contraria et in qua prior substantia est corrupta ; hoc autem non potest esse nisi in illo instanti in quo forma sequens perfecte introducitur ; ergo generatio non dicit nisi instantaneam introductionem formae.

Tertia quae est quasi appenditia huius est, quia cum omne quod movetur sit in loco, materia autem ut est denudata omni forma seu ut est ens in potentia non sit in loco, ipsa autem in quantum talis subiciatur generationi : ergo generatio non dicit motum, sed solum mutationem.

 

Ad primam igitur dicendum quod generatio substantiarum est uno modo de non subiecto in subiectum, alio modo.de subiecto in subiectum. In quantum enim in hora generationis perficiendae oportet prius ens esse destructum - non enim potest sequens simpliciter et perfecte esse genitum, quin necesse sit praecedens esse destructum - : pro tanto generatio est de non ente in ens ; et pro tanto potest dici instantanea, quia hoc non fit nisi in termino certi gradus ipsius formae generandae. In quantum vero, priori ente adhuc stante, materia paulative recedit a forma eius, accedendo paulative ad formam contrariam : pro tanto potest dici de subiecto in subiectum. Istud, tamen non expressit Aristoteles, quia tunc prius ens, prout est ens actu, per suam formam non subicitur proprie illi motui, cum sit sui destructivus, sed materia eius, non prout est sub forma eius, sed potius prout recedit ab ipsa. In generatione vero accidentium subiectum idem, prout est ens, per eandem formam substantialem et materia eius, prout est sub eadem forma., subicitur motui alterationis. Pro quanto tamen aliquando dicimus quod de non albo fit album, aliquando vero quod de nigro fit album : pro tanto similis distinctio potest dari in accidentibus ; unde et Aristoteles dicit, VIII Physicorum, quod de non albo fit album, in termino scilicet dealbationis perfectae. Praeterea, quando dicitur quod inter contradictoria non est medium et post hoc subiungitur quod generatio est inter contradictoria : haec est falsa,  non solum secundum quod est de subiecto in subiectum, sed etiam secundum quod est de non subiecto in subiectum, sumendo contradictoria simpliciter, sicut in prima sumebatur, quia inter ista est medium subiectum secundum quid seu ens in potentia, scilicet materia.

Ad secundam dicendum quod licet materia non subsit motui generationis per hoc quod est sub forma contraria, non tamen posset ei subesse, nisi esset sub ea ; oportet enim quod habeat aliquam formam substantialem per quam actu existat, alias enim non posset subesse motui.

Quod autem dicitur quod motus est accidens : secundum aliquos non est verum de motu qui ad substantiam terminatur ; de hoc tamen in sequenti quaestione agetur. Quamdiu igitur forma sequens non est in materia simpliciter et per praedominantiam, tamdiu debet dici materia existere per formam expellendam, postea vero e contrario.

Ad tertiam patet per iam dicta. Quamvis enim materia non subiciatur motui illi per formam contrariam, .non tamen subiceretur eidem, si non esset sub illa ; per illam autem et sub illa est in loco. Cum etiam quantum habeat de motu generationis, tantum habeat de forma generanda et quantum habeat de ista, tantum habeat de locabilitate : patet quod frivola est ratio illa ; et maxime quia non est multum probatum aut per se notum quod omnis motus exigat mobile actu existens in loco ; nec videtur habere necessitatem nisi de motu corporali, non ratione ipsorum motuum, praeterquam de motu locali et forte de motu augmenti et detrimenti, sed potius ratione ipsorum corporum, pro quanto scilicet corpora communiter non possunt esse sine loco aut sine actuali locabilitate.