Quaestio XXVIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XXVIII
Sexto ad id quod secundo quaerebatur
[sc. ad quae praedicamenta motus terminari possit]
Dicunt quidam quod quaecunque sunt quae per se de materia educuntur aut educi possunt ad omnia, illa potest motus per se terminari, quia secundum supra dicta non est aliud motum ad aliquid terminari quam illud successive de materia educi ; quaecunque autem inveniuntur in rebus transmutabilibus de novo inesse et postmodum permanere et a subiecto dependere quae habent essentias per se et secundum se distinctas ab omnibus aliis oportet quod per se et secundum se de materia educantur, quia esse quod modo est et antea non fuit habens secundum se essentiam ab aliis distinctam oportet quod secundum suam essentiam fuerit productum in esse ; non enim per solam productionem alterius essentiae posset illud produci, nisi praeter hoc sua essentia secundum se produceretur in esse ; ergo ad omnia talia motus potest per se terminari.
Omnia autem illa praedicamenta quae secundum se non dicunt alias essentias ab illis in quibus immediate fundantur, sed solum dicunt aliquas rationes reales earum non habent productionem aliam ab illa qua producitur essentia in qua immediate fundantur ; si enim haberent aliam productionem, haberent necessario aliam essentiam, quia omnis productio aliquam novam essentiam introducit in esse nec aliqua ratio alicuius rei potest fieri, nisi per hoc quod fit essentia sua, nec potest esse facta, nisi quando est facta tota essentia sua.
Quidam autem praedictis consentiunt praeterquam in illis accidentibus quae a multis dicuntur fieri per hoc quod resultant a suis subiectis, ut calor ab igne et sic de aliis ; si enim verum est quod haec flant per resultationem, tunc, quamvis habeant propriam factionem et diversam numero et specie a factione subiecti, tamen eorum factio non debet dici motus, sicut nec factio primarum impressionum. An autem huiusmodi accidentia possint effici a suis subiectis et praecipue per viam resultationis in sequentibus quaeretur ; valde enim dubium est hoc quibusdam et etiam mihi, quamvis in multis locis hoc supposuerim tanquam coim muniter ab aliis dictum.
Ad videndum igitur secundum priores ad quae praedicamenta motus per se termineturet ad quae non, non oportet aliud videre nisi quae praedicamenta secundum se dicant essentias distinctas ab aliis et quae dicant solummodo rationes super essentias aliorum fundatas absque omni diversitate reali. Quia autem de hoc diversae sunt opiniones, idcirco absque omni assertione diversorum sententias recitabo.
Quidam enim sequaces Aristotelis credentes quod Aristoteles voluerit decem praedicamenta esse decem genera rerum inter se essentialiter distinctarum acceperunt quasi pro primo principio quod hoc ita se habeat, quamquam Aristoteles non inveniatur multum expressisse quod dicant semper necessario diversas essentias et multo minus inveniatur aliquam rationem sive necessariam sive probabilem ad distinctionem et numerum praedicamentorum probandum alicubi adduxisse. In Praedicamentis enim nihil facit super hoc nisi variare, acsi quicquid dicat esset per se notum ; nec in Metaphysicis aliquid de hoc probat, sed potius tanquam notum supponit ; et quoniam motum non posuit per se in aliquo praedicamento, sed posuit inter postpraedicamenta : ideo multi sequaces eius dixerunt quod motus non erat per se in aliquo praedicamento, sed erat solum per reductionem in illis praedicamentis ad quae terminatur ; dicunt enim quod motus non dicit ens nisi secundum quid, non enim dicit actum purum, sed actum permixtum potentiae, unde non proprie dicit ens, sed potius viam ad ens. Avicenna tamen in suis Physicis non multum iis consentire videtur nec credit quod numerus praedicamentorum possit sufficienti ratione probari.
Quidam autem volentes ostendere numerum praedicamentorum rationabiliter ab Aristotele positum dicunt quod eorum distinctio accipitur secundum diversum modum essendi. Modi autem essendi sunt proportionales modis praedicandi, quia cum praedicamus hoc de illo, dicimus hoc esse illud, unde et decem genera entis dicuntur decem praedicamenta ; ergo secundum quod diversificatur modus praedicandi, diversificabitur et modus essendi. Tripliciter autem fit omnis praedicatio. Unus modus est, quando de subiecto praedicatur id quod pertinet ad essentiam eius, ut Sortes est homo ; et secundum hoc accipitur praedicamentum substantiae. Secundus modus est, quando praedicatur de subiecto id quod non est de essentia eius tamen inhaeret ei, et tunc aut absolute aut per respectum ad aiterum. Quodsi ei inhaereat absolute et hoc ex parte materiae, est praedicamentum quantitatis quod proprie consequitur materiam. Si autem sequatur formam, sic est praedicamentum qualitatis, unde et qualitates fundantur in quantitate, sicut color in superficie et figura in lineis vel superficiebus. Si autem inhaeret ei per respectum ad alterum, est praedicamentum relationis. Tertius autem modus est, quando aliquid extrinsecum de aliquo praedicatur per modum alicuius denominationis, Hoc autem contingit aut communiter in omnibus rebus aut specialiter in iis quae ad homines tantum spectant. Primo modo potest fieri aut secundum rationem causae vel secundum rationem mensurae ; denominatur enim aliquid quantum et mensuratum ab alio exteriori. Cum autem sint quatuor causae quarum duae, scilicet materia et forma, sunt partes substantiae - unde praedicatio sumpta ab eis spectat ad substantiam -, causa autem finalis non causet seorsum aliquid ab agente - finis enim in tantum habet rationem causae, in quantum movet agentem - : restat igitur sola causa agens a qua sicut ab exteriori potest aliquid denominari. Et si effectus denominetur ab ipsa causa, est praedicamentum passionis ; si vero causa ab effectu, est praedicamentum actionis. Mensura autem aut est intrinseca aut extrinseca. Si intrinseca, sic non est aliud quam quantitas propriae magnitudinis a qua res non denominatur nisi sicut ab extrinseco ; exteriores autem sunt tempus et locus. Secundum autem quod aliquid denominatur a tempore, est praedicamentum quando ; secundum autem quod a loco, est praedicamentum ubi et praedicamentum situs quod addit super ubi ordinem partium in loco ; super quando vero non fuit additum aliquod praedicamentum, quia ordo partium in ratione temporis importatur ; ordo vero quem dicit situs non ita importatur per ubi vel per locum. Denominatio vero sumpta ab aliquo quod est speciale in hominibus est praedicamentum habitus ; cum enim homo dicitur armatus vel vestitus, denominatur ab aliquo extrinseco quod non habet rationem neque causae neque mensurae, sed solum habet rationem quasi actionis, scilicet ornandi, et ideo est speciale praedicamentum. In aliis autem animalibus non est hoc praedicamentum, nisi secundum quod In hominis usum veniunt, ut si dicamus equum sellatum vel armatum.
E contra autem quidam sentiunt, rationem hanc ultimo, allatam nullam reputantes.
Primo quidem, quia ut dicunt, diversitas modorum praedicandi non necessario infert diversitatem modorum essendi, quoniam modus praedicandi potius sequitur modum intelligendi quam modum essendi ; unde quaedam attribuimus rebus secundum modum intelligendi nostrum quae non omnino ita se habent secundum modum essendi qui est in re.
Secundo, quia modus essendi diversus non necessario infert diversitatem praedicamentorum realem, cum eadem essentia possit in diversis temporibus et suppositis diversos modos essendi habere, et essentia unius generis et maxime generis generalissimi habet modos essendi diversissimos in diversis speciebus ; unde oporteret ponere innumerabilia praedicamenta, si diversitatem modorum essendi attenderemus. Praeterea, quod quodlibet praedicamentum habeat modum essendi realiter diversum ab aliis non plus- est probatum quam quod habeat diversas essentias ; posito enim quod, aliqua eorum non differant nisi solum secundum solas rationes reales : constat quod illa non haberent diversum modum essendi secundum rem.
Tertio, quia ut dicunt, ponere membra sequentia non est numerum praedicamentorum probare, sed solum narrare : si quis enim vellet addere aut subtrahere aliqua, membra ad sufficientiam praedicamentorum praeassignatam, posset per viam consimilis narrationis ponere plura praedicamenta vel pauciora. Ad hoc igitur quod praedicta sufficientia et consimiles habeant vim efficacis argumenti oporteret probare quod non possunt plura membra poni aut pauciora et quod quodlibet membrorum necessario ponit unum praedicamentum ab aliis realiter distinctum ; nihil autem horum fit hic.
Quarto, quia ut dicunt, in ipsis membris aliqua falsa includuntur.
Quod enim in primo membro dicitur quod quando praedicatur aliquid essentiale, tunc est praedicamentum substantiae, non est simpliciter verum ; quia in aliis praedicamentis praedicatur superius de inferiori essentialiter sicut et in substantia, et ita quantum ad hoc omnia essent in praedicamento substantiae.
Praeterea, aut isti intendunt dicere quod ea quae sic praedicantur solum compleant praedicamentum substantiae, et tunc ipsa subiecta quae de nullo alio praedicantur non erunt de praedicamento substantiae. Et quidem hoc sequitur non solum ex isto, sed etiam ex supradictis ; si enim ex modis praedicandi sumuntur praedicamenta, tunc subiecta et modi subiciendi non spectabunt ad ipsa. Si dicatur quod talia praedicantur de se ipsis per identitatem et ideo possunt poni in praedicamento : tunc eadem ratione Deus et omnes perfectiones eius possent poni in praedicamento.
Praeterea, secundum illos quorum est haec sufficientia et secundum alios sequaces Aristotelis substantiae intellectuales et quaecunque substantiae incorruptibiles non habent aliquod genus seu aliquod commune, univocum cum substantiis corruptibilibus ; ergo secundum eos oportebit dare duo praedicamenta substantiae.
Quod etiam in secundo membro dicitur quod scilicet quantitas dicit quoddam accidens quod immediate sequitur materiam est secundum eos falsum. Si enim quantitas est accidens, tunc oportet quod dicat quandam formam accidentalem absolutam ; omnis autem forma talis videtur esse qualitas, quia per suam informationem reddit materiam talem vel talem.
Praeterea, cum forma substantialis primo uniatur materiae quam aliquod accidens, quoniam a forma substantiali suscipit esse, in tantum quod sine ea esse non potest, accidens vero recipit existentiam a supposito et non dat ei esse simpliciter, sed solum tale esse, et cum hoc oporteat dicere quod quodlibet accidens primo et per se informet materiam sui subiecti : nihil est dictu secundum istos quod quantitas primo inhaeret materiae quam qualitas.
Praeterea, secundum istos quantitas discreta nihil addit ad res in quibus fundatur. Quorum rationes, quantum ad speciem numeri spectat, in quaestione an unitas addat aliquid ad ens recitavi. Alia enim species quae dicitur oratio non videtur aliquid addere super essentiam motus vocalis et, super essentiam soni vel vocis ; distincta enim coordinatio et coacervatio plurium motuum vocalium seu plurium vocum facit orationem, sicut coacervatio plurium hominum vel lapidum facit unum numerum vel acervum ; et hinc est quod omnis oratio videtur habere duplicem quantitatem, scilicet quantitatem motus et temporis - pluri enim tempore durat una quam alia et velocius profertur una quam alia -, et quantitatem numeralem secundum numerum litterarum et syllabarum. Rationes vero eorum quantum ad quantitatem habentem positionem in quaestione an voluntas sit potentia activa recitavi, quantum vero ad quantitatem continuam et successivam in quaestionibus de tempore et aevo.
Quod etiam in tertio dicitur quod scilicet qualitates fundantur in quantitate, ut color in superficie, non videtur istis ; videtur enim istis quod color non sit in profundo sicut in superficie aut quod color non informet aliud quam materiam habentem istas dimensiones ; nihil enim videtur eis dictu quod informet ipsas dimensiones, acsi in quantum tales habeant in se potentiam materialem per quam sint colorum susceptibiles.
Praeterea, color ipse suam propriam, habet extensionem sicut et suum subiectum.
Volunt etiam isti quod figura nihil addat ad totalem positionem omnium partium in quibus figura consistit ; si enim aliquam qualitatem adderet, tunc intellectus noster posset intelligere omnes partes ut sic vel sic positas absque hoc quod intelligeret aliquam figuram, hoc autem videtur omnino impossibile ; tunc etiam Deus posset facere partes cum tali positione nullam faciendo figuram. De hoc autem plenius tetigi in quaestione an Deus possit facere accidentia sine subiecto.
Quod etiam in quarto dicitur quod sola relatio inhaeret per respectum ad alterum falsum eis videtur, quia omnes habitus substantiarum et virtutum informant potentias in relatione ad actus et ad obiecta. Actio etiam et passio inhaerent patienti in relatione ad agens. Quis etiam dicet quod ubi et situs seu positio non inhaereant suis subiectis cum respectu ad alterum, utpote in respectu ad locum ?
Praeterea, secundum istos relatio nihil addit ad ea super quae immediate fundatur. Quorum rationes in quaestione an potentiae animae sint omnino eaedem recitavi.
Quod autem in sequentibus dicitur quod a causa finali non potest praedicamentum sumi, quia nihil causat nisi movendo efficientem : dicunt isti quod res denominantur utiles ex ordine ad finem, et ita qua ratione ab, indumentis potest sumi praedicamentum habitus, sic a fine praedicamentum ordinis finalis.
Quod etiam in sexto membro dicitur quod quando causa denominatur ab effectu, est praedicamentum actionis : mirantur isti quomodo a denominatione secundum hoc quod nihil ponit in re sumatur praedicamentum ; denominatio enim ab effectu sumpta nihil ponit in agente. Mirantur etiam quod cum idem effectus sit actio et passio, diversis tamen respectibus, quomodo possint ab eo accipi duo praedicamenta essentialiter distincta ; posito enim quod respectus illi essentialiter differant, non videntur posse reponi nisi in praedicamento relationis.
Quod autem in septimo dicitur quod tempus est mensura extrinseca, quomodo secundum istos falsum sit tactum est in materia de tempore et aevo.
Praeterea, posito quod ita esset, quid reale poneret eius mensuratio in rebus temporalibus et maxime tale quod esset praedicamentum realiter distinctum non videtur posse dari ; nam motum istum vel illum esse in tempore nihil addit super actualem existentiam ipsius motus, eo enim ipso quo est actu eo ipso est in tempore et non per aliud et aliud.
Praeterea, posito quod adderet, non videtur quod adderet nisi ordinem rei temporalis ad tempus ; ordo autem in praedicamento relationis esse videtur.
Praeterea, sicut mensurari a tempore ponet unum praedicamentum in re temporali : sic mensurare active sumptum ponet eadem ratione unum aliud praedicamentum in tempore ; quod poterit dici quando activum, primum vero quando passivum ; quae omnia videntur absurda. Videtur igitur istis quod sicut albedo et esse album seu sicut albedo et eius inhaerentia non faciunt duo praedicamenta, sic nec tempus et esse in tempore.
Praeterea, quid ad rumbum quod propter hoc quod propria magnitudo est mensura intrinseca, idcirco mensurari ab ea non faciat praedicamentum distinctum ? Unde enim est hoc probatum potius quam de mensura extrinseca ?
Quod autem in octavo de ubi dicitur quod sumitur a denominatione facta a loco : dicunt isti quod si esse in loco non dicit essentiam, cuius ratio in quantum talis in nullo aliorum praedicamentorum possit reponi, quod causa illa praedicta omnino ridiculosa est. Quid autem de hoc sit infra in quaestione de ubi seu de esse in tangetur.
Quod autem in nono dicitur quod situs qui dicit ordinem partium in loco idcirco est praedicamentum distinctum ab ubi, quia ordo ille partium non includitur in ratione loci : mirantur isti quod cum huiusmodi situs non videatur dicere nisi quandam differentiam ipsius ubi, quendam scilicet modum eius determinatum - potest enim aliquid esse in loco tali vel tali modo -, mirantur, inquam, quomodo possit esse praedicamentum distinctum ab ubi, non dicam secundum rem, sed nec etiam secundum rationem.
Praeterea, posito quod dicat aliquid aliud ab ubi, non videtur quod possit dicere nisi vel relationem vel positionem partium in toto quae ad praedicamentum quantitatis spectat.
Quod autem in decimo de habitu dicitur quomodo secundum istos non valeat in quaestione au voluntas sit potentia activa recitavi.
Quaerunt etiam isti unde potest probari quod non sint plura. Si enim dicatur quod per hoc quod nos plura non experimur nec scimus, stulta est huiusmodi ratio ; multa enim sunt occulta in sinibus tam naturae corporalis quam intellectualis quae omnino nos latent, multa etiam possunt a Deo fieri quae nunquam facta sunt. Et tamen isti intendunt ponere pro primo principio quod nec Deus plura praedicamenta facere possit. Et tunc quaero ab eis in quo praedicamento continetur illud esse in quo corpus Christi est in speciebus panis aut in quo continetur conversio panis in corpus Christi ; impossibile est enim quod sit in eodem genere univoco cum actionibus et passionibus agentium creatorum. Et idem dico de creatione.
Praeterea, quomodo constat quod omnes qualitates habeant unum genus univoce ? in nulla enim natura quae possit habere rationem generis videtur convenire habitus virtutum et scientiarum cum albedine vel colore vel siccitate aut cum figura aut cum naturali potentia ad currendum vel ad non scindi ; nec videntur plus habere de univocatione cum istis quam cum ubi vel cum situ, aut si habent, quaeritur ab istis quae est illa natura vel ratio ; nomine enim qualitatis non apparet quomodo talis natura significetur, quia hoc nomen videtur sumptum ab informatione et dispositione substantiae per quam possit dici talis vel talis potius quam ab aliqua natura vel ratione ipsarum qualitatum absoluta.
Praeterea, si secundum illos quorum est haec sufficientia substantiae spirituales nihil habent univocum cum corporalibus : ergo nec eorum accidentia spiritualia cum accidentibus corporalibus aliquid tale habebunt.
Praeterea, quaerunt isti in quo genere ponentur aspectus potentiarum animae ; non enim sunt habitus vel passiones nec sunt actus potentiarum, utpote non sunt sentire vel intelligere vel appetere. Quaerunt etiam in qua specie sunt violentae inclinationes quae datae sunt sagittis et lapidibus a suis proiectoribus et universaliter omnes inclinationes naturales vel non naturales quibus una res inclinatur ad aliam ; si enim dicatur quod sunt in genere naturalis potentiae, hoc non potest esse verum de inclinationibus non naturalibus. Praeterea, inclinatio nihil videtur habere univocum cum illa essentia n quae nullam dicit inclinationem. Naturalis autem potentia quam dicit durum vel molle non videtur dicere aliquam inclinationem actualem, sicut faciunt grave et leve.
Praeterea, similitudines genitae a qualitatibus tertiae speciei vel primae in qua specie qualitatis erunt, cum nullum commune univocum habeant cum illis a quibus sunt genitae ? Si enim dicatur quod per analogiam reducuntur ad speciem suarum originum et ideo non faciunt per se aliquam speciem vel aliquod praedicamentum : eadem ratione posset dici quod omnia accidentia resultantia a substantia essent per analogiam in praedicamento substantiae nullum aliud praedicamentum constituendo ; sic etiam posset dici quod creatura cum creatore faceret unum praedicamentum, ita quod creatura nullum per se constitueret, cum creatura sit quaedam similitudo Dei analoga.
Praeterea, unde est tractum et probatum quod non sint plures species seu genera qualitatis quam quatuor ? si enim dicatur quod nos plura non sumus experti, stulta est ratio.
Non etiam videtur istis quod possit stare illud quod praedicti dicunt de postpraedicamentis sequendo in hoc Aristotelem. Quod enim dicunt quod postpraedicamenta sunt illa quae diversa rerum genera consequuntur, sicut sunt opposita et prius et posterius et simul et habere, secundum quod habere sumitur respectu cuiuscunque quod habetur, et motus qui secundum eos abstrahit a ratione actionis et passionis - unde idem motus dicitur motus moventis et moti, cum tamen actio non dicatur nisi respectu moventis seu agentis nec passio nisi respectu patientis, unde sequitur actionem et passionem tanquam commune ad utrumque eorum : haec, inquam, istis non placent ; quia ista aut sunt, eiusdem generis cum iis in quibus primo et per se fundantur, quia prius aut posterius motus et temporis sunt idem cum partibus eorum et prius quod est in numeris idem cum ipsis, aut si non sint idem cum ipsis, oportet quod dicant essentias alterius generis, et si non possent poni in decem praenominatis, constituent alia praedicamenta.
Praeterea, oppositio quaedam species relationis esse videtur et etiam simultas ; habere vero aliquando dicit relationem, aliquando vero dominativam potestatem, aliquando vero inhaerentiam accidentalem - subiectum enim habere sua accidentia idem est quod accidentia ei inhaerere -, aliquando vero dicit unionem essentialem vel accidentalem ; per hanc enim totum habet suas partes et una pars alteram, ut materia formam et e contrario.
Quod autem, dicitur de motu ridiculosum eis videtur ; nihil enim potest actioni et passioni aut quibuscunque praedicamentis esse commune, nisi sit idem omnino cum eis aut sit commune analogum aut aliquod accidens eis inhaerens ; ex nullo autem istorum debet dici quod motus sit postpraedicamentum. Et idem est de aliis quae vocantur postpraedicamenta. Quod autem motus possit dici respectu moventis et moti non provenit ex aliqua diversitate vel communitate reali quam habeat respectu actionis vel passionis, sed potius ex modo significandi quem habet nomen eius, sicut in sequenti quaestione tangetur. Quomodo etiam una et eadem essentia motus possit esse in praedicamento ad quod terminatur et esse postpraedicamentum et esse simul actio et passio non videtur posse dari, nisi dicatur quod hoc sit solum per diversas rationes eius potius quam per diversas eius essentias.
Causas etiam propter quas praedicti cum Aristotele ponunt quod motus non terminetur nisi ad tria vel quatuor praedicamenta, scilicet ad qualitatem, quantitatem, ubi et secundum quosdam ad substantiam, non approbant isti. Volunt enim praedicti quod omnia alia praedicamenta naturaliter consequantur ad quatuor priora, ita quod illis factis per motum ista immediate sequantur.
Et primo probant hoc de relatione, quia videmus quod aliquando incipit esse relatio in aliquo subiecto absque aliqua mutatione subiecti ; in quOcunque autem genere est per se motus, nihil illius generis invenitur in aliquo subiecto absque subiecti mutatione ; ergo motus non est per se in ad aliquid. Et ex eadem ratione dicunt quod motus non est per se in situ nec in habitu, quia situs dicit quendam ordinem partium, ordo vero relatio est ; habere etiam dicit quandam habitudinem corporis ad id quod ei adiacet et e contrario et ita dicit quandam relationem. In actione vero et passione et in motu probant hoc ipsum ; primo, quia si generatio esset generationis, , ita quod una generatio fieret per aliam, tunc erit procedere in infinitum, quia omnis generatio habebit aliam ante se per quam fiet et sic non erit dare primam generationem ac per consequens nec aliquam.
Secundo, quia cum quicquid generatur possit corrumpi, si generatio generatur, ergo corrumpetur ; quod autem corrumpitur oportet quod sit actu, dum corrumpi tuf, sicut e contrario quod fit non est actu, dum fit ; ergo generatio simul, dum erit, corrumpetur ; et, cum suum esse non sit aliud quam quoddam fieri, sequitur quod, dum fit, corrumpatur.
Tertio, quia omne quod generatur fit de aliqua materia quae transit in speciem geniti, et ita generatio haberet quandam materiam de qua fieret.
Quarto, quia sicut se habet genus ad genus, sic se habet species ad speciem ; si ergo generationis est generatio, ergo doctrina erit generatio doctrinae ; sed hoc est falsum, quia doctrina est generatio scientiae, non autem doctrinae.
Quinto, quia secundum hoc sequetur quod motus secundum locum localiter moveatur et quod alteratio alteretur.
Sexto, quia cum termini motus sint sibi contrarii, si motus est terminus alicuius praecedentis motus, oportet quod ille praecedens motus inchoaverit a motu contrario motui per eum facto ; et ita nunquam posset generari generatio ignis nisi incipiendo a corruptione ignis quae sibi contrariatur. Ex eadem autem ratione supponunt hoc de quando, quia cum quando idem sit quod esse in tempore, tempus autem sit mensura motus, qua ratione non est motus in actione et passione quae pertinent ad motum, eadem ratione nec in quando.
Sic igitur dicunt praedicti.
Aliis autem videtur quod haec non possint sequi ad prima quatuor absque hovo motu vel mutatione, si ab eis realiter differunt, sicut et primi volunt. Omnis enim essentia de novo existens habet causam efficientem suae essentiae immediatam ; omnis etiam nova factio alicuius essentiae prodiens ab agente creato est motus vel mutatio, et impossibile est aliquam essentiam de novo advenire alicui subiecto aut de novo recedere, quin eo ipso subiectum illud mutetur ; sed essentiae istorum praedicamentorum secundum eos existunt de novo post factionem priorum quatuor ; ergo habent aliquam causam immediatam efficientem suae existentiae et tunc aut eandem cum primis aut diversam. Si eandem : ergo fiunt per motum vel mutationem, sicut et illa ; si diversam : tunc non videtur posse alia causa dari nisi illa priora ad quae necessario sequuntur ; si ergo illa sunt causa immediata istorum : ergo postquam sunt in actu, efficient ea et tunc aut in instanti aut in tempore. Et quocunque dato, semper habebunt factionem aliam a factione suorum efficientium et semper eorum nova factio et eorum novus adventus erit motus vel mutatio.
Quod etiam in speciali dicunt de relatione non placet istis, quia si relatio habet essentiam ab aliis realiter distinctam et ad alias essentias naturaliter consequentem : tunc omnia alia poterunt a nobis intelligi et a Deo fieri absque relatione, et ita unionem substantialem materiae et formae et quarumcunque partium substantialium poterit. Deus facere et nos intelligere absque relatione, immo et ipsa unio prius erit quam sua relatio et erit principium efficiens immediatum sui respectus ; et idem erit de respectibus qui fundantur in habitibus et actibus et sic de aliis. Quae manifeste videntur absurda.
Praeterea, si relatio habet essentiam ab aliis distinctam, quomodo potest ipsa noviter advenire alicui subiecto, quin de novo flat sua essentia in illo ? et quando de novo subiectum illud mutetur, quomodo etiam poterit de novo advenire aut fieri in subiecto, nisi sit aliqua causa efficiens tunc operans in illo subiecto ? quomodo etiam essentiam relationis non poterit Deus annihilare et a subiecto tollere nihil aliud tollendo ab extremis ? quare etiam non poterit essentiam paternitatis tollere a patre absque hoc quod tollat essentiam filiationis a filio, immo quare hoc etiam non poterit fieri per naturam, cum ex quo filius est actu, nihil quod in ipso sit dependeat quoad esse a subiecto paterno ? nullum enim horum videtur posse dari.
Quod etiam dicunt de situ non videtur istis. Si enim situs dicit aliam essentiam praeter essentiam sui respectus, sicut oportet quod dicat secundum praedictos, cum sit aliud praedicamentum a relatione : ergo quamvis probatum esset quod relatio non fiat per motum, non ex hoc esset hoc probatum de situ.
Praeterea, non videtur quod situs maiorem includat in se relationem quam ubi, cum ubi non sit aliud quam praesentialis applicatio seu adhaerentia locati ad locum, situs vero dicat quendam modum huius applicationis. Et tamen sensibiliter patet quod motus terminatur ad ubi. Et, ut isti dicunt, ita sensibiliter patet hoc de situ etetiam de positione quae ponitur esse differentia quantitatis. Unde isti nolunt quod motus terminetur ad quantitatem maiorem vel minorem nisi per hoc solum quod terminatur ad positionem ; per hoc enim quod pars quae primo erat simul cum alia et quasi intra eam efficitur extra eam accipiendo positionem seu situm extrinsecum fit dilatatio quantitatis, qualis est in rarefactione, e contrario autem est in condensatione. Per hoc etiam quod aliqua pars eiusdem speciei incipit de novo apponi, et continuari ad priores partes efficitur augmentum, e contrario vero est in motu dimi- nutionis.
Item, videmus quod quantitas cerae latior mutatur in longiorem per hoc quod partes quae prius erant positae circa alias secundum latum assumunt per motum positionem secundum longum ; unde sensibiliter videmus quod volens mutare ceram de una figura in aliam nihil aliud facit primo et per se nisi partes a priori positione ad aliam positionem successive mutare.
Dictum etiam de habere eisdem rationibus improbant. Oportebit enim quod ponant in eo aliam essentiam praeter relationem ; et videtur quod non sit aliud ponere vestimentum circa corpus quam dare ei suum ubi quod tunc de novo acquirit nec videtur quod secundum rem sit aliud quam contiguitas talium rerum certo modo applicationis facta.
De actione vero et passione et motu concedunt quod non possint esse terminus intrinsecus seu immediatus alterius motus vel actionis ; nihilominus tamen volunt quod eorum essentia vere flat et exeat in esse ab aliquo efficiente, et si dicerent essentias distinctas a se invicem et a forma quae per ea dicitur fieri, oporteret quod diversas factiones haberent ; nolunt autem quod fiant per aliquod fieri quod realiter differat ab ipsis, cum eorum esse non sit aliud quam fieri. Causa autem quare isti nolunt quod possint fieri per aliam actionem et, motum est, quia secundum eos actio vel motus non dicit aliam essentiam a suo termino intrinseco seu ab eo cuius est ipsum fieri, utpote non differt ab essentia formae quae fit ; sicut igitur una forma non potest esse idem cum alia, sic nec una actio terminus alterius, quia boc non esset aliud quam quod una actio esset altera. Qui autem posuerunt quod motus terminetur ad formam boc modo quod forma nihil sit de essentia motus, sed totaliter de novo accipiat esse post ipsum coguntur dicere, iudicio istorum, quod motus terminetur ad actionem seu ad mutationem. Cuius contrarium intendit probare Aristoteles in sex rationibus supra praemissis ; constat enim quod ipsa introductio formae erit quaedam mutatio et quaedam actio seu passio, et tamen motus tunc terminabitur ad illam. Et ad hoc ipsum coguntur illi qui volunt quod terminus intrinsecus ipsius motus sit quaedam mutatio facta post omnes partes motus quadam nova factione differente a tota factione ipsius motus.
Isti igitur respondent ad rationes Aristotelis praemissas : primo per hoc quod Aristoteles non intendit ibi probare nisi quod haec non fiant per aliam actionem vel per alium motum ; secundo, quia quaedam illarum rationum non multum valere videntur. Quod enim in prima dicitur quod iretur in infinitum non oportet, nisi primo probaretur quod omni motui et omni actioni conveniret generari per alium motum, si alicui motui vel actioni hoc convenit ; non enim sequitur quod si alicui convenit, ergo omni, nisi probetur quod nulli possit hoc convenire nisi per aliquam naturam communem omni motui et actioni. Praeterea, nos videmus quod aliquis motus est causa efficiens per se alterius motus, ut motus unius sphaerae est causa motus alterius et motus unius nucis est causa motus alterius nucis sibi continuae et motus calefactionis causa alicuius rarefactionis vel denigrationis. Et tamen non propter hoc sequitur quod quilibet motus efficiatur ab alio motu ipsum praecedente, quia hoc contingit in aliquibus ; et tamen illi motus praecedentes qui sunt causa motuum sequentium quodam modo terminantur ad ipsos.
Quod etiam in secunda dicitur quod tunc generatio simul fieret et corrumperetur : non habent isti pro magno inconvenienti, quia omne successivum simul fit et corrumpitur, quia ut ita dicatur, simul est et non est ; dicunt etiam quod in successivis non est verum quod res, dum fit, non sit et quod, dum corrumpitur, sit, sed potius e contrario.
Quod etiam in tertia dicitur quod scilicet sequetur generationem fieri de aliqua materia : dicunt quod eo modo fit .de materia sicut ; et forma genita ; non autem est verum quod : materia semper transeat in speciem geniti, nisi quando substantia generatur ; et si generatio formae substantialis est idem quod ipsa, tunc transibit in speciem eius, licet non secundum rationem secundum quam dicitur generatio, cuius causa tacta est in praecedenti quaestione.
Quod etiam in quarta dicitur quod si generatio est generationis, quod doctrina est generatio doctrinae : non valet, nisi supponatur quod generatio sit generationis universaliter ; potest enim prima verificari pro aliqua specie vel individuo generationis. Falsum etiam reputant quod doctrina sit generatio scientiae, sicut ab Aristotele ibi supponitur, nisi solum dispositive et occasionaliter.
Quod etiam in quinta dicitur quod scilicet sequetur motum localem moveri et alterationem alterari et sic de aliis motibus : dicunt quod sicut improprie dicitur quod forma quae est terminus motus moveatur vel alteretur, tamen bene dicitur quod fit et generatur ; quia moveri et alterari non denominant proprie suum terminum, sed solum suum subiectum, generari vero et fieri e contrario. Et ideo, quamvis motus localis esset terminus alterationis vel alterius motus localis, adhuc non bene diceretur quod alteraretur vel localiter moveretur. Praeterea, Aristoteles principaliter debebat probare quod ad praedicamentum actionis vel passionis non terminaretur motus et quod motus non poterat fieri per alium motum nec etiam per aliam actionem. Forte enim aliquis dicet quod motus potest terminari ad actionem seu passionem instantaneam seu simplicem et quod actio seu passio simpliciter potest terminari ad motum seu potius quod potest esse terminus initialis ipsius motus ; quamvis enim hoc falsum sit loquendo de termino intrinseco, tamen rationes Aristotelis non multum videntur contra hoc ferri. Et secundum hoc . possent dicere ad sextam quod quamquam motus non possit habere duos alios motus pro terminis, ratio tamen haec non obviat quin possit habere duas actiones seu passiones simplices pro terminis. Quando enim dicitur quod termini motus sunt sibi contrarii, non est intentio loqui tunc de terminis intrinsecis, quia termini intrinseci motus non sunt contrarii, alias sequeretur quod essentia omnis motus constitueretur ex contrariis, quia termini sui intrinseci sunt ei essentiales ; sed solum illud intelligitur de illo termino a quo motus recedit, ille enim semper aliquo modo contrariatur termino ad quem.
Haec igitur dicta diversorum, prout potui, fideliter recitans iudicii veritatem sapientibus derelinquo.
