Quaestio LXXXVII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
Quoniam contra sublimem et utilem veritatem, qua dicimus quod voluntas libera movet se ipsam, quidam ex processivo motu animalium vel ex locali motu cordis et membrorum philosophari se putant : idcirco de praefato motu animalium tria quaerantur ad praesens.
QUAESTIO LXXXVII
Primo scilicet, an motus eorum voluntati vel appetitui sensitivo subiectus causetur immediate ab intrinseco actu appetitus motivi, quo scilicet sufficienter vult et appetit se movere.
Et videtur quod non.
- Quia, quantumcunque hoc appetat, si membra sint paralytica aut per alias vias ad motum indisposita, non movebuntur ; ergo appetitus movendi non est tota causa motus corporis vel membrorum.
- Item, si corpore mortuo eius anima localiter seu praesentialiter sit in ipso, non movebit ipsum solo appetitu movendi ; ergo praeter appetitum requiritur alius immediatior motor.
- Item, sicut est ordo in potentiis, sic in earum actibus ; sed inter appetitum et corpus sunt potentiae vegetativae ; ergo inter motum corporis et actum appetitus est intermedius vegetativae potentiae motus ; ergo appetitus non potest movere corpus nisi per intermedium motum vel actum alicuius potentiae vegetativae.
- Item, continuus motus localis dilatationis et constrictionis cordis non est ab appetitu, cum sit in nobis, etiam cum dormimus et cum nihil actu appetimus vel cogitamus ; ergo oportet dare aliam vim motivam illius motus.
Contra : Appetitus sensitivus est potentia alicui organo corporali infixa ; ergo per actum appetendi, quo sufficienter appetit moveri ad aliquem locum, sufficienter et immediate movet organum suum ad illum locum ; sed ad motum illius organi sequitur motus aliorum membrorum ; ergo et cetera.
Item, si alia potentia intermedia ad hoc exigitur, aut exigitur tanquam dispositio per quam membrum reddatur bene mobile ab appetitu, et tunc non exigitur ut virtus motiva membri, sed solum ut dispositio passiva seu materialis disponens, ad recipiendum impulsum et motum ab appetitu, aut exigitur ut virtus efficiens motum membri ; sed quod hoc esse non possit probatur.
Primo, quia virtus activa et motiva, in quantum talis, non accipit immediate suum agere vel movere ab alia potentia, quia tunc non efficeret illum motum, sed solum reciperet ; ergo non potest illum recipere ab altera nisi per hoc quod ab. altera convertitur et applicatur ad suum actum, sicut voluntas convertit intellectum vel oculum ad actum intelligendi vel videndi seu ad propria obiecta illorum actuum, ita quod conversio est alius actus ab actu videndi, et respectu primi se habet potentia visiva solum passive, respectu vero secundi se habet active, saltem ex quo est sufficienter habituata et disposita ad agendum ; sed potentia quae non habet aliud obiectum nisi solum patiens in quo agit non indiget ad aliud converti vel applicari nisi solum ad suum patiens ad hoc quod agat in illud ; ergo si illa sit sufficienter praesens suo patienti et e contrario, non est amplius applicanda ad illud, immo absque omni applicatione efficiet suum actum ; sed si in membris est potentia motiva potentiae appetitivae subiecta, ipsa non habet aliud obiectum praeter suum patiens cui est praesens et infixa tanquam forma suae materiae ; ergo talis semper moveret membrum nec indigeret ad motum applicari ab appetitu.
Secundo, quia nulla forma impellit suam materiam ad motum nisi sola potentia appetitiva quae ipsum actum appetitus habet pro impulsu ; ergo praeter impulsum membrorum ad quem sequitur localis motus eorum non, est hic dare aliam potentiam motivam praeter appetitivam.
Tertio, quia nulla alia videtur posse hic nominari nisi quidam vigor membrorum et ossium et nervorum quo sentimus nos agiles et fortes ad motum ; sed impulsus et applicatio huius vigoris ad motum non est alius ab impulsu membri per ipsum vigentis ; ergo immediatus motor membrorum est ille a quo fit ille impulsus ; si euim membra, moyerentur ab illo vigore, tunc praeter impulsum ipsius vigoris quo impellitur ab appetitu faceret ipse alium impulsum in membris quo membra impelleret et moveret, sicut videmus quod praeter impulsum quem manus mea facit in baculo fit alter impulsus in lapide per baculum moto.
[Respondeo]
Dicendum quod loquendo proprie de vi motiva membri, quae scilicet facit eius motum, per intermedium impulsum quem primo dat membro, videntur cogere rationes secundae partis quod non sit ibi alia motiva intermedia inter appetitum et membrum primo motum. Si tamen totum primum membrum, ut est motor secundi membri, vocet quis potentiam motivam : sic inter appetitum, et membrum secundario motum est potentia intermedia, scilicet, membrum primo motum cum suo vigore. Sumendo vero vim motivam pro quacunque vi disponente membrum ad efficaciter suscipiendum impulsum appetitus et ad hoc ut motus, debitus post illum impulsum sequatur : sic debitus vigor ac figura et complexio et connexio nervorum et ossium et membrorum potest hic poni pro vi motiva media inter appetitum et corpus.
[Solutio obiectorum]
Ad primum igitur in contrarium patet ex dictis, quia quod membrum paralyticum vel alias indispositum non possit ab appetitu moveri non est ex defectu alicuius potentiae impulsivae, sed solum ex indispositione mobilis ad suscipiendum influxum motoris.
Ad secundum dicendum quod, quando anima non est in corpore sicut forma ipsum actualiter vivificans et informans : tunc actus sui appetitus non est in aliqua parte corporis sicut in organo suo, nec unum vel alterum habet tunc naturalem unionem vel colligantiam propter quam motus unius redundet in alterum et e contrario. Unde sicut lapis mihi absque, omni colligantia praesens non trahit me deorsum sua gravitate et motu, colligatus tamen me suo pondere premit et trahit : sic est in proposito. Si vero quaeras, quomodo ergo spiritus separatus movet corpus, ex quo non habet naturalem colligantiam ad actum sui appetitus, nec spiritus habeat aliam vim motivam corporis, quam haberet, dum corpus suum informaret : potest dici quod sicut manus mea viva cum toto suo vitali vigore a meo appetitu mota movet vel capit aliquod corpus extrinsecum, sic vigor ille manum vivificans et cum anima separata recedens potest ab interno appetitu moveri et applicari ad corpora extrinseca movenda vel capienda. Nec mireris de hoc, quia, quando spiritus separatus per actum sui velle se in varia loca movet : tunc illud eius mobile quod locis corporalibus immediatius applicatur non videtur esse sua potentia volitiva vel intellectiva, sed potius aliquid inferius illis et magis forinsecum quam illa. Praeterea, cum solo imperio sui velle non moveat nec movere queat omnia corpora, etiamsi essent infinita, quae utique omnia potest simul velle movere : oportet quod inter ipsum et illa sit aliqua vis quae per imperium voluntatis mota possit usque ad aliquam certam mensuram movere corpora extrinseca ; quamvis forsitan dici possit quod, licet voluntas unico actu possit velle movere infinita, non tamen habet efficaciam ad movendum secundum numerum vel magnitudinem rerum volitarum, sed solum secundum mensuram suae formalis et activae efficaciae, et quod secundum istam non agit nisi in patiens sibi praesens, ideo licet possit velle movere absentia et longinqua et etiam non entia, non propter hoc eius impulsus vel motus redundat in illa.
Licet autem haec responsio pro tanto bona sit, quia etiam voluntas non movet suppositum suum secundum mensuram sui voliti, utpote, si vellet quod moveretur in instanti per spatia infinita, sed solum movet ipsum secundum mensuram virtualis efficaciae suae ad suum suppositum impellendum et secundum mensuram secundum quam suppositum illud est impulsibile - non enim potest simul impelli ad plura et opposita loca - : nihilominus aestimo quod nullus spiritus creatus possit aliquam rem extrinsecam movere solo intrinseco actu suae voluntatis. Cuius una ratio est : quia totus, quantum est ex se, est directus in obiectum amandum et fruibiliter amplectendum, et ideo ex se nihil in alio passivo efficit, nisi pro quanto per naturalem colligantiam alterius ad illum et illius ad alterum aliquid redundat ex ipso in illud. Propter quod eo ipso quo ad aliquod obiectum movetur aut vult moveri convertit ad illud intellectum vel sensum sibi connexum. Nullum enim agens agit directe in aliquod patiens, nisi aspectus suae virtutis activae sit directe conversus et virtualiter infixus in illud patiens. Constat autem quod aspectus voluntatis et sui velle non est directe conversus nisi in obiectum volitum et per aliquam notitiam sibi praesentatum et in suum, intrinsecum patiens in quo recipitur suum velle, quo mediante est conversus ad potentias sibi naturaliter connexas et oboedientes. Secunda, ratio est, quia tanta, est altitudo et intimitas potentiae cognitivae et volitivae, actusque cognoscendi et volendi ita intime sunt in intimo illarum quod praeter propria obiecta ad quae essentialiter efferuntur nihil extrinsecum respiciunt immediate, sed solum mediante aliqua natura vel potentia sui suppositi quae non est tantae interioritatis et nobilitatis sicut sunt ipsi. Et ideo nisi illa prius moveatur vel agatur ab ipsis, non possunt aliquem actum vel motum efficere in res exteriores eis naturaliter non connexas.
Ad tertium dicendum quod potentiae vegetativae respectu suarum propriarum actionum agunt naturaliter et necessario, ex quo habent materiam sufficientem et dispositam in quam agant, et ideo quantum ad has non sunt appetitui directe subiectae nisi solum per accidens vel oblique seu mediate. In motu vero processivo sunt membra subiecta et oboedientia voluntati, et ideo respectu istius motus non se habent potentiae vegetativae nisi solum : ut mobiles et ut partes mobilis et ut dispositivae membrorum ad motum, pro quanto scilicet membra vigent et constant et connectuntur et sunt agilia per informationem et operationem illarum. Semper tamen concedo quod sicut est ordo in potentiis, sic et in actibus earum. Sed non propter hoc oportet quod passio facta in potentia vegetativa et in organo eius sit effective ab ipsa potentia, immo potius oportet quod sit facta in ea ab altera potentia ; quia passio, per quam ipsa non agit, sed agitur et impellitur, non debet dici eius actio, sed solum eius passio.
Ad quartum dicendum quod illa dilatatio et constrictio cordis quae fit per gaudium et tristitiam aut per spem et timorem fit immediate ab appetitu, illa vero quae fit continue et naturaliter causatur ab anima, in quantum est forma et formalis vita cordis. Sicut enim ad formam ignis quae dicitur levitas sequitur naturalis et continuus motus eius in sursum : sic ad actualissimam formam vitae seu animae existentem in corde sequitur naturaliter motus cordis tanquam naturaliter redundans et resultans a formali et actualissima vivacitate ipsius animae, sicut a luce resultat splendor et radius lucis. An autem iste motus sit solum a vivacitate animae quam habet in suis potentiis vegetativis aut etiam ultra hoc a vivacitate, quam habet, in quantum est sensitiva, non spectat ad praesentem quaestionem ; nihil tamen inconveniens, si sit a tota radicali vivacitate animae.
