Quaestio LXXI — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO LXXI
Quantum autem ad duodecimum, an scilicet vegetativa animalium differat ab anima sensitiva eorum, ita quod ex ambabus integretur una perfecta anima et vita eorum.
Est quidem communis opinio quod sic, praeterquam quorundam tenentium quod in nullo ente est nisi unica et siniplex forma substantialis. Isti enim tenent quod in homine sola anima intellectiva dat esse corporeum et vegetativum et sensitivum. Sed hoc pro opinione non habeo, sed potius pro brutali errore ; quia non solum rationi apertae et multiplici, sed etiam ipsi sensui contradicit et multa catholicae fidei contraria in se includit, prout satis alibi est ostensum.
Pro prima vero est triplex ratio.
Quarum prima est : Quia in plantis est vegetativa absque sensitiva ; ergo ex ratione sui generis dicit formam non solum diversam, immo et separabilem a sensitiva.
Secunda est : Quia in animalibus sunt aliquae partes quae vivunt et crescunt atque decrescunt et tamen carent omni sensu, ut sunt capilli et ceteri corporis pili et quatuor humores et cornua et ungulae quae non sentiunt nisi pro quanto sunt nervis sensitivis conserta ; si enim horuin vegetatio esset a sensitiva, tunc essent eo ipso sensificata possentque sentire.
Terti.a est : Quia potentia digestiva et nutritiva et augmentativa et generativa non sunt potentiae sensitivae et tamen sunt aliquae formae seu naturae formales ; ergo sunt formae diversae a forma sensitiva.
Quarta etiam ratio datur a quibusdam, quae tamen aliis non placet, scilicet, quod quidam actus vitae procedit a corde in omnia membra quem oportet produci ab aliqua potentia animae ; hanc autem tantum oportet a potentiis sensitivis differre quantum illa operatio eius differt a sensitivis actionibus potentiarum sensitivarum.
Hae quidem sunt rationes primae positionis cui semper adhaesi, verumtamen cum dubio quodam, quod nunc explico gratia solius collativae inquisitionis. Videtur enim posse sustineri quod sola sensitiva absque alia forma vegetativa faciat omnes vivificos actus animalium et sit sufficiens vita corporis eorum. Et primo probatur hoc per septem rationes in simul conflatas, ita quod saltem opines in simul vim sufficientis rationis habere videntur.
Prima est : Quia forma sensitiva et quaelibet potentia eius est quidam vigor vitalis et quaedam vita et tanto vigorosior et robustior omni vita inferiori, quanto ipsa est secundum suam speciem altior et nobilior. Ergo corpus animalis nulla alia vita informatum nisi sola ipsa est vere vivum et per vitam eius vigens altius et nobilius quam plantae per suam vitam vivant et vigeant.
Secunda est : Quia actio quae non manet in agente, sed instar communium impressionum vel motuum fit in materia patiente non videtur exire a forma substantiali nisi per intermediam qualitatem accidentalem. Sed attractio et digestio materiae nutrimentalis et ceterae consimiles actiones quae fiunt in ea sunt huiusmodi. Ergo non fiunt a forma substantiali nisi per intermediam qualitatem vel potentiam accidentalem, iuxta quod et experientia docet : quia anima exercet ista per qualitates elementares ex eius vitali praesentia sublimatas et praecipue per calorem qui ex eius praesentia fit quodam modo vivificus et vitalis.
Tertia est : Quia animalia in sua prole generant animam sensitivam ac complexionem et organizationem illius informationi idoneam et immediate connexam, in se ipsis vero convertunt nutrimentum in carnem, sensitivam, ita quod informatur a potentiis sensitivis. Sed hoc, non potest fieri absque cooperatione animae sensitivae ipsorum, oportet enim quod ipsa in hoc sit causa principalis et superior. Ex quo iterum sequitur quod sensitiva non solum possit in actus sensitivos et appetitivos, sed etiam in generativos et nutritivos et etiam in augmentativos ; quia augmentum animalis principaliter est ordinatum ad debitam quantitatem organorum sensitivae et ad perfectam dilatationem et consistentiam potentiarum sensitivarum in eis et ad hoc ut cum eis et in eis possint actus sensitivos sufficientes et plenos habere.
Quarta est : Quia in separatione vel destructione animae sensitivae semper et necessario separatur vel destruitur tota vita animalis. Si autem praeter sensitivam haberet aliam formam vitalem et vegetativam, tunc eadem ratione, ut videtur, posset haec, saltem ad aliquam horam, remanere post destructionem sensitivae, sicuhremanent quaedam aliae formae substantiales.
Quinta est : Quia in generatione animalis non educitur forma vegetativa, nisi cum educitur sensitiva, nam actiones quibus formatur corpus et eius membra sunt a virtute formativa quae cum materia seminali fuit a generante decisa, nec aliqua forma potest sibi propriam et principalem materiam aptare et unire nec se ipsam de ea et in ea educere. Si autem vegetativa animalium et sensitiva essent formae diversae, tunc sicut in formatione corporis natura successive procedit a priori et imperfectiori forma in ulteriorem, sic primo videtur quod inchoaret vegetativam et perficeret et deinde ascenderet ad educendum sensitivam et dispositiones corporis sibi competentes.
Sexta est : Quia in corporibus gloriosis non sunt actus nutritivi nec augmentativi nec generativi, et tamen est in eis perfectissimus actus vitae quo corpus gloriosum potentissime vivit et viget. Si ergo tale vigere potest sufficienter in eis esse per vigorem quo sensitiva formaliter viget : sola absque alia vegetativa sufficiet ibi, et maxime quia robur vitae intellectivae est sibi annexum et resultative redundat in eam et in corpus ipsum.
Praeterea, ex hoc saltem habetur quod actus nutriendi et augendi et generandi non sunt simpliciter seu pro omni tempore et statu necessarii ad perfectam subsistentiam et vitam humani corporis, immo nec se compatiuntur cum illa.
Septima est : Quia quando iuxta sententiam veriorem sensitiva recedit cum intellectiva tanquam illi radicaliter connexa, non occurrit probabiliter quis alius actus vitae, cum illa recedat ; et tamen supponimus, quod tota anima et tota substantialis eius vita cum illa recedat. Si etiam in angelis qui solide et robuste vivunt et vigent per solam intellectualem vitam - et dato quod haberent potentias sensitivas ab intellectu diversas - non videtur in eis ponendus aliquis alius vigor vitae : videtur quod anima separata sufficienter vigeat per vitam intellectualem et sensualem.
Secundo, respondetur ad rationes in contrarium factas.
Ad primam enim dicitur quod vegetativa plantarum specie et genere differt a vegetativa animalium, genere quidem, quia vegetativa plantarum in varias species per varias differentias dividitur secundum numerum specierum ipsarum plantarum, et consimiliter vegetativa animalium secundum specificam diversitatem ipsorum et suarum sensitivarum animarum diversificatur. Nec intendo dicere quod differentiae vegetativarum in plantis addant formas essentialiter diversas a vegetativa quam specificant, sicut nec differentiae sensitivarum leonis et bovis et caprae addunt formas essentialiter diversas ad sensitivam quam specificant seu cuius sunt specificatio. Sicut ergo non valet argumentum arguentis quod quia ratio corporeitatis est in formis aliis a forma ignis, ergo forma corporeitatis in igne est realiter alia a forma per quam est ignis, vel ut clarius pateat, non valet quod quia ratio formae substantialis est in corporeis, oportet quod forma per quam corpus est corpus sit realiter diversa a forma per quam corpus est substantia : sic nec valet in proposito, quantum est de vi ipsius consequentiae.
Ad secundam dicitur quod solus essentialis et absolutus vigor formae sensitivae non sufficit ad suos actus sentiendi, immo praeter hoc exigitur debitus aspectus et ordo ad actus et ad eorum obiecta, sicut patet in somno in quo utique corpus per sensitivam viget, quamvis nullos habeat actus sentiendi. Forma enim absolutius respicit suum esse et suum subsistere quam suum agere ; unde et stabile robur agendi praesupponit stabile robur essendi et subsistendi. Dicitur ergo quod sensitiva secundumsuum esse absolutum et radicale participatur ab omnibus partibus corporis sui, sed non sub ordine ad illud suum agere quod est aliquid sentire vel amare, nisi solum pro quanto suum absolutum subsistere est fundamentum illius ordinis secundum quem est ordinata ad tales actiones. Quod autem ita sit dupliciter probatur :
Primo quidem , quia potentia visiva non solum habet esse in oculo, sed etiam intus in nervo optico usque ad cerebrum, et tamen in uno sine altero non est ordinata ad agere actum videndi. Ergo aliud est participare eius essentiam et esse quam participare eius sufficientem ordinem ad actum videndi.
Secundo, quia si medullae et quatuor humores corporis et pinguedo carnis diversa a suis nervis et partes ossium quae sunt diversae a suis filis nervosis non habent aliquid de essentia, et esse formae sensitivae : quomodo ergo eorum vegetatio tunc regitur et sublimatur per sensitivam ? Ulterius, illi spiritus per quos intentio sentiendi defertur ad sensus non sunt ubique sensitivi seu ad actus ipsorum sensuum ordinati ; et tamen oportet quod ubique in corpore habeant essentiam formae sensitivae, alias enim quomodo eius animalis intentio posset in eis deferri.
Ad tertiam dicitur quod eo ipso quo partes corporis vivunt et vigent per formam sensitivam, sublimantur et vigorantur et quasi vivificantur formae corporales ipsarum partium et praecipue illae quae magis sunt activae ; et ideo eo ipso sunt potentes ad attrahendum et digerendum et convertendum et incorporandum materiam nutrimentalem, quantum exigit debita existentia ipsius sensitivae in corpore suo et in partibus eius. Si autem aliqua potentia activa animae esset ad hoc directe et immediate ordinata, ita quod eius virtualis et activus aspectus esset directe, et immediate conversus ad materiam nutrimentalem attrahendam et digerendam et incorporandam : tunc tria sequerentur contraria veritati expertae et manifestae.
Primum est quod per illam potentiam animae non generarentur formae diversae speciei in materia nutrimentali ; nunc autem videmus quod uni datur forma ossea et alteri carnea, et alteri nervicea et alia fit sanguis, alia vero cholera, et universaliter secundum differhntes species membrorum et radicalium partium diversificantur formae corporales ili eis.
Secundum est quia potentia illa aut sibi, soli incorporabit partes nutrimenti quas in corpus animalis convertit aut ceteris potentiis animae ; et certe, oportet quod ceteris potentiis eas incorporet, quia per eas complentur et supplentur organa omnium potentiarum animae. Sed quomodo hoc possit per unam specialem potentiam fieri nullo modo apparet. Unde potius videtur quod unaquaeque pars porporis potens ad alias convertendas et sibi incorporandas hoc faciat per suas formas corporales, in quantum sunt vigentes per vitalem essentiam animae, ita quod per hoc sint tanquam instrumentales potentiae eius.
Tertium est quia conversio nutrimenti in carnem et ossa non mensurabitur secundum limitatam mensuram dilatabilitatis existentiae animae in corpore, et partibus eius, sed potius secundum mensuram illius activae potentiae ad agendum et cum eius vis activa non minuatur per augmentum corporis, immo potius vigoretur. Ergo post plenum augmentum et complementum corporis poterit semper plus et plus convertere, quamdiu sibi adhaeret nutrimentalis materia in quam agat. Cuius oppositum sensui patet.
Si vero instes quod idem sequitur, si hoc fit per virtutes activas corporalium formarum et partium corporis : respondetur hoc non sic sequi.
Primo, quia partes corporis cum suis formis non.attrahunt nutrimentalem materiam principaliter sibi, sed potius ipsi animae, cuius in hoc sunt instrumentum, ut scilicet existentia animae iuxta exigentiam suae mensurae dilatetur in eis. Unde ipsa dilatatio existentiae animae ad hoc exigitur, quae ad praesentiam partium sibi incorporandarum naturaliter sequitur ex sola redundanti actualitate substantialis vigoris et vivacitatis substantiae animae, quia quasi coarctata stabat in primis partibus et ideo in partes alias poterat naturaliter redundare, non tamen nisi subordinata et intima connexione ipsarum ad primas.
Secundo, quia primae partes sic se habent ad secundas quas sibi incorporant quod primae distenduntur et replentur per secundas ; quod si ultra debitam mensuram primarum fieret, eo ipso destrueretur earum virtus et earum proportio ad animam. Secundae vero non participant formam, et virtutem animae nec formam et virtutem carnis vel ossis nisi per intermediationem primarum et formalis virtutis earum, ad quam non sufficiunt nisi sub certa magnitudine et mensura. Tanta enim posset esse magnitudo et multitudo partium advenientium quod non posset usque ad omnes pertingere vigor animae nec virtus primarum partium corporis.
Rursus, quoad potentiam generativam specialiter dicitur quod si ipsa est quaedam essentialis potentia animae directe et immediate actum generativum faciens : nunquid tunc tota erit in sexu femineo sicut et in masculo ? Si enim dicas quod tota quidem est in femella, sed non habet ibi organa sufficienter virtuosa, sicut habet in masculo : contra hoc est quia femella est ex recto et completo ordine naturae instituta et facta, nam sine illa in perfectis animalibus non potest species multiplicari. Ergo nulla potentia animae est in femella, quin secundum rectum et communem sensum naturae femellae sit provisum de organo sibi sufficienti. Quod tamen non est verum, si potentia animae eius est de se potens ad tantum et talem generationis actum ad quantum et qualem potest perfectus masculus.
Ad quartam vero dicitur quod actus vitae aequivocatur ad essentiam animae et potentiarum eius et ad earum intrinsecos actus et ad quosdam actus corporales qui per intermedias partes corporis et, virtutes corporales earum in corpore ipso fiunt ad hoc ut partes eius in debito vigore conserventur et regantur et ad hoc quod debite connectantur cordi et animae principalius existenti in eo. Ad huiusmodi autem actus non exigitur specialis potentia animae ad hos peragendos directe conversa, sed sufficit ad hoc essentialis vigor formae sensitivae vel vegetativae cum corporalibus formis et virtutibus cordis et ceterarum partium. Unde nec naturalis motus cordis fit nisi per quandam naturalem resultationem ab essentiali vigore animae ipsum cor informante.
Haec dicta sunt conferendo et investigando potius quam asserendo, quia non solum commune iudicium his obstat, immo etiam non sic necessario probatur vegetativam in nobis et ceteris animalibus a sensitiva non esse diversam prout etiam certificationi plenariae expediret. Satis tamen probari videtur quod propter actus nutritionis et augmentationis et generationis non oportet dare speciales potentias animae ad haec directe ordinatas ac conversas et applicatas.
