Quaestio XCII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XCII
Tertio quaeritur an idem actus numero possit esse in duabus speciebus vitiorum et an diversae vitiositates eiusdem actus se habeant sicut genus. et differentia eiusdem vitii.
Dicendum quod quando diversae vitiositates eiusdem actus sic sunt ad invicem connexae et co ordinata e quod una determinat alteram, sicut forma differentialis determinat formam generalem : tunc se habent sicut genus et differentia eiusdem speciei. Et tunc actus potius debet dici in sola una specie vitii quam in duabus. Et sic est, cum quis mendose iurat ; nam vitiositas mendositatis se habet ad vitiositatem iurationis super mendacio confirmando assumptae sicut ad suam differentiam. Et ideo actus talis periurii non dicitur esse nisi in sola specie periurii. Et consimiliter occidere patrem est in sola specie patrici dii, quia vitiositas quam addit ad homicidium se habet ad ipsum sicut pater se habet ad hominem.
Quando vero non sic se habent, sed quaelibet est tanquam ex se specificata : tunc idem actus est in duabus speciebus vitii. Non tamen ex hoc debet dici esse duo vitia, quia hoc esset idem quod dicere quod unus actus esset duo actus vitiosi. Et sic est, quando quis cum sacra cruce vel alia re consecrata occidit hominem ; nam sacrilegium quod committitur tunc in crucem non videtur determinari per homicidium. Si vero dicatur quod hoc determinatur per primum, ut dicatur homicidium sacrilegum : detur aliud exemplum, puta, cum quis uno ictu ensis occidit hominem et spargit sanguinem Christi in calice existentem, ita quod scienter et duplici malitia facit utrumque, tanquam non solum intendens occidere hominem, sed etiam conculcare Christi sacramentum. Sciendum tamen quod idem actus interior voluntatis non potest sic ferri in duo talia sicut potest idem actus exterior. Unde praedictus actus exterior manat a duobus actibus internis malae voluntatis. Vel exemplum huius est, cum, meretrix fornicatur propter lucrum cupiditatis ; non enim ipsa fornicatio fit per hoc avara nec avaritia fit fornicaria, sed actus ex ratione sui generis et sui obiecti proximi est in specie fornicationis, ex ratione vero finis et finalis intentionis imperantis actum est in specie avaritiae.
