Quaestio LXXIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXXIII

QUAESTIO LXXIII

Secundo quaeritur an aliqua virtus cognitiva vel alia secundum suam essentiam exterius non emissa possit ab extrinseco et distanti medio vel obiecto absque eorum influxu mutari.

 

Per mutationem autem vel passionem intelligo protensionem sui.ad extra et protensionem pertransitivam percussivam medii et fractionem incessus vel virtualis radii aut reflexionem a speculo vel specularibus vel diverberationem aut resistentiam vel prohibitionem vel fixionem aut terminationem eius in obiecto et consimilia.

 

Et quod non videtur.

  1. Nulla mutatio potest in aliquo fieri, nisi illud sit indistanter praesens immediato efficienti illius mutationis, nam ipsa mutatio non potest distare a sua causa immediata.
  2. Item, omne agens prius naturaliter agit in extrinsecum patiens quam eius actio vel modus agendi possit ab ipso patiente mutari vel aliquid pati, sed prius naturaliter aspicit in patiens vel in obiectum quam agat ; ergo suus virtualis aspectus per quem agit multo minus potest immutari a suo patiente vel a suo obiecto.
  3. Item, omnis protensio alicuius ab interiori ad extra est motus localis, nam ad locum extrinsecum non potest aliquid protendi, nisi aliquam partem sui emittat versus illum locum et sic quod vadat versus illum ; in quo etiam oportet quod habeat partes, quarum una possit a situ alterius exire et hoc cum quadam continuatione earum ; hoc autem videtur esse idem quod corporalis extensio ; videtur etiam esse ibi rarefactio et prioris condensationis transmutatio quae in virtualibus aspectibus agentium et praecipue spiritualium non videtur posse dari.
  4. Item, pertransire totum intermedium spatium usque ad obiectum est unam partem spatii post aliam peragrare ; hoc autem est idem quod primo esse in una et postmodum esse in alia, nam esse in omnibus simul non est pertransitio, sed potius simultanea in omnibus mansio ; neutrum autem horum potest esse, si essentia eius quod est in eis non est ibi, quia nulla res potest esse alicubi absque sua essentia.
  5. Item, impossibile est quod aliqua virtus per id ipsum attingat simul omnes partes spatii usque ad obiectum quod videt vel in quod agit ; ergo oporteret eam habere tot partes quot habet illud spatium, et quod una sic se haberet ad aliam sicut una pars spatii se habet ad aliam, et quod sicut ultima pars spatii plus distat a prima quam a media, sic pars virtutis attingens ultimam spatii plus distaret ab illa quae attingit primam quam ab illa quae attingit mediam ; haec autem sunt impossibilia in virtutibus incorporeis.
  6. Item, si fractio aspectus et sui incessus est in virtute cognitiva, ergo ipsa est res frangibilis in plures partes aut obliquabilis, ita quod una pars aliquando iungetur alteri secundum rectam lineam et sine angulo, aliquando secundum curvam et cum angulo, et idem est de reflexione.
  7. Item, si virtus agentis frangitur aut violenter repellitur, oportet eam ab aliquo incidente et repercutiente esse fractam et percussam seu impulsam ac repulsam ; ergo specula vel.corporalia obstacula vel grossa media seu perspicua realiter inciderent et repercuterent et repellerent ac reflecterent seu recurvarent partes virtualis aspectus potentiae cognitivae aut aliorum agentium.
  8. Item, nulla virtus tollit sibi suam naturalem et rectam inclinationem nec facit in se oppositam et innaturalem ; sed si virtus animae realiter reflectitur a speculo aut frangitur aut mutat incessum per varia media : tunc aut ipsamet sibi tollit naturalem et rectam inclinationem quam habet ad rectum, incessum seu aspectum, aut hoc facit ipsum speculum vel corporale medium ; quae, sicut et praedicta, videntur esse impossibilia et absurda.
  9. Item, quomodo figetur et terminabitur in obiecto et ab obiecto cui non immediate iungitur nec inhaeret ?
  10. Item, quando oculus apertus cum suo aspectu movetur intra se vel de loco ad locum, quomodo tunc consimili modo movebitur eius aspectus per totum spatium quod tunc succesive aspicit, quomodo etiam super eodem se variabit, ut illud quod primo aspiciebat sub angulo recto, postmodum aspiciat sub angulo obtuso vel acuto ?
  11. Item quando sol movetur, tunc intrinsecus aspectus suae lucis, quo in corpora mundi irradiat mutatur de uno obiecto in aliud, et idem fit, si sole stante aer sub ipso mutatur ; sed sol et eius lux non acquirit tunc in se vel perdit nisi solum aliquod ubi seu aliquem situm localem ; iste autem, situs non est essentia irradiativi aspectus lucis, immo est ei accidentalis ; ergo nihil essentiale praedicti aspectus variatur.
  12. Item, si absque reali emissione a nobis vel ab obiecto possumus obiecta aspicere et videre, tunc per intermediurn vacuum possumus illa aspicere et videre ; quod tamen secundum omnes est impossibile.

 

[Respondeo]

Circa quaestionem istam fuit ab antiquo multorum opinio quod praedictas passiones vel mutationes impossibile esset dare in virtute vel potentia alicuius agentis secundum suam essentiam exterius, non emissa, et praecipue hoc dixerunt esse impossibilein potentiis animae vel spiritus separati. Unde et haec fuit una de causis praecipuis propter quam posuerunt res extrinsecas cognosci per species ab obiecto genitas et immis-. sas per potentiam cognitivam. Propter hoc etiam dixerunt radios lucis solaris vel alterius non quoad omnes sui partes immediate gigni a luce existente in sole, sed solum illam partem radii quae immediate cohaeret luci solis ; illa vero gignit immediate sequentem et sic deinceps usque ad finem, ita quod sunt ibi per ordinem infinitae generantes et genitae. Ne tamen per hoc videantur ponere infinita in actu, dicunt quod iuxta modum partium continui non sunt infinita actu, sed solum in potentia.

 

Quidam vero Platonici seu Academici dixerunt potentiam visivam cum quibusdam radiis corporalibus realiter emitti usque ad res visas ibique recipere corporalem speciem ab obiecto. Hos etiam radios dixerunt esse corpora subtilissima et lucida et quasi. spiritus vaporeos ab anima vegetatos et ab oculo usque ad res visas protendi et exinde retrahi per virtutem animae ipsos agitantis et moventis se ipsam in eis.

 

Horum autem opinionem secutus est Augustinus, in libro De quantitate animae et VI libro Musicae, ita quod ipsos radios dicit esse quaedam corpora quasi quasdam virgulas ab oculis emicantes.

Item, IV Super Genesim ad litteram, circa finem, dicit quod acies nostri visus vel radius oculorum nostrorum non posset pervenire usque ad solem, nisi prius transiret totum spatium aeris et caeli quod est inter nos et solem, et tamen uno ictu simul omnia transit, sic tamen quod prius unam partem et posterius aliam. Quod autem omnia simul transeat probat : Quia si clausis oculis contra solem faciem ponamus, mox ut eos aperuerimus, ibi potius aciem nostram nos invenisse quam illuc eam produxisse putabimus, ita ut nec ipsi oculi prius aperti fuisse videantur quam illa ad locum quo intenderat pervenisse. Et subdit : Certe, iste est corporeae lucis radius emicans ab oculis nostris et tam longe posita tanta celeritate contingens ut aestimari compararique non possit ; nam haec et illa omnia tam ampla tam immensa spatia simul uno ictu transiri manifestum est, et quod prius posteriusque transeatur nihilominus manifestum est. Item, supra, libro I, bene ante finem, dicit : laetus radiorum ex oculis nostris cuiusdam lucis est iactus, et contrahi potest, cum aerem oculis nostris proximum intuemur, et emitti, cum quae sunt longe posita attendimus. Nec sane, cum contrahitur, omnino desinit cernere quae longe sunt, sed certe obscurius quam cum in ea obtutum emittet.

III autem libro De libero arbitrio dicit quod in corporibus lux tenet primum locum, et vocat eam ibi corpus primum, id est, supremum.

Item, IX De Trinitate, capitulo 3, dicit : Per oculos corporis corporea videmus, non autem ipsos oculos, quia radios, qui per eos emicant et quicquid cernimus tangunt, restringere atque retorquere in ipsos non possumus, cum specula intuentur. Et subdit quod ex his quae in speculis videndo probamus Plato asserit radios oculorum restringi in speculis et ex eis postmodum retorqueri. Et post hoc subdit Augustinus quod hoc subtilissime et obscurissime disseritur, donec demonstretur ita se rem habere vel non ita. Unde et subdit : Sed quomodocunque se habeat vis qua per oculos cernimus, ipsam certe vim, sive sint radii sive aliquid aliud, oculis cernere non valemus. Haec Augustinus. Ex quo patet quod hoc definitive non dicit, sed solum dubie et opinative.

 

Item, in II epistola Ad Volusianum dicit : Quomodo anima quae sunt extra carnem sentit, quae non nisi in carne sua vivit ? An non ab eius carne longissime absunt in caelo sidera ? An in caelo non videt solem ? An et in caelo vivit, quia et in caelo sentit ? Et sensus esse non potest ubi vita non est. An sentit et ubi non vivit, quia cum in sua carne tantum vivat, sentit et in bis locis quae praeter eius carnem continent ea quae tangit aspectu ? Attende et auditum, nam et ipse foras quodam modo se diffundit a carne. Unde enim dicimus foras sonat, nisi ubi sonat ibi sentiamus ? Ergo et illic extra carnem nostram vivimus. Aut sentire possumus ubi non vivimus, cum sensus sine vita esse non possit ? Ceteri tres sensus apud se ipsos sentiunt, quamvis de olfactu possit utique dubitari. Visus tamen et auditus afferunt mirabilem quaestionem, scilicet, aut quomodo anima sentit ubi non vivit aut quomodo vivat ubi non est. Nec enim est nisi in carne sua, sentit autem etiam praeter carnem suam, ibi enim sentit ubi videt et ubi audit. Aut ergo ibi vivit et per hoc etiam ibi est, aut sentit ubi etiam non vivit. Haec omnia mira sunt, nihil horum affirmari et sine quadam absurditate potest. Haec Augustinus.

Item, IV libro Contra Iulianum, capitulo 23, dicit hoc ipsum, scilicet, quod actus videndi et audiendi fit extra in loco in quo est res visa vel audita.

Et idem dicit in libro De quantitate animae, probans per hanc rationem quod, si actus videndi fieret in oculo, res visa videretur esse in oculo, et non longe ab oculo. Cum ergo rem in suo loco videmus, oportet quod visus noster sit praesens ibi ubi res videtur.

Cum autem, in libro De quantitate animae, Adeodatus contra hoc argueret quod si nos per radios extramissos videmus ubi res est, non autem ubi nos sumus, videtur quod anima nostra sit extra corpus nostrum, quia oporteret eam esse praesentem suae visioni : ad hoc Augustinus non respondet sibi aliquid certum, sed dicit quod quamquam istud videatur absurdum, non tamen deficiunt doctissimi homines quibus id placuerit nec nunc arbitror deesse.

 

Hanc etiam opinionem videtur sequi Anselmus, libro De veritate, capitulo 6, ubi loquitur de veritate sensuum exteriorum, ubi reddens rationem quare visus, cum per medium vitrum coloris viridis vel rubei videt ulteriora, videntur omnia esse sibi viridia vel rubea dicit sic : Quod etiam dicis de vitro, ratio est, quia cum visus transit per corpus aliquod aerei coloris, non aliter impeditur assumere similitudines coloris quem ultra videt quam cum transit per aera, nisi in quantum illud corpus quod transit est spissius aut obscurius aere, ut, cum transit per vitrum sui coloris, id est, cui nullus alius color est admixtus aut per purissimam aquam aut per cristallum. Cum vero idem visus transit per vitrum non sui coloris, sed cui alius color est additus : ipsum colorem qui prius occurrit suscipit. Quapropter post unum acceptum colorem, secundum quod illo affectus est, alium, qui cunque occurrat, aut nullatenus aut minus integre suscipit, et ideo illum, quem prius cepit, aut solum aut cum eo qui post occurrit renuntiat. Si enim visus tantum afficitur priori colore quantum capax est coloris, non poterit simul sentire alium colorem. Si autem minus quam colorem sentire possit priori afficitur, potest alium sentire, ut, si transit per aliquod corpus, veluti per vitrum quod ita sit perfecte rubicundum ut omnino ipse visus afficiatur eius rubore, nequit diverso simul affici colore. Si autem non tam perfectum invenit ruborem quantum est capax coloris, quasi nondum plenus potest alium assumere colorem. Hucusque Anselmus.

 

Praedicta autem opinio Platonicorum est conflata ex impossibilibus et ex improbabilibus et ex inutilibus ad actum sentiendi vel cognoscendi.

Ex impossibilibus quidem, quia animam, dum est et vivit in carne, est impossibile esse extra corpus suum. Impossibile etiam est quod suus actus sentiendi sit secundum suam essentiam in loco in quo ipsa non est. Impossibile est etiam, quod aliquod corpus, quantumcunque subtile et agile et radiosum, possit in eodem instanti a nostris oculis exire et totum mundi spatium usque ad caelos pertransire, ita quod prius naturaliter sit in primis partibus, non tamen prius tempore. Impossibile est etiam quod ad solam repentinam interpositionem manus vel nubis vel alterius obstaculi tota pars radiorum oculi ultra illud obstaculum diffusorum non sit divisa a ceteris partibus citra illud obstaculum existentibus, sed potius tota simul et subito sit ad eas retracta. Unde et Avicenna probat ex hoc radios solis per mundum diffusos non posse esse corpora, sed potius accidentia a suis subiectis nunquam localiter recedentia, sed quod quando videntur localiter recedere, non est aliud quam priorum corruptio et novorum generatio.

 

Est etiam conflata ex improbabilibus. Quorum unum est quod a nostris oculis exeant talia corpora radiosa a nostra anima vegetata et per totum spatium se diffundentia et quae sic pro libitu et repente possint a nobis protendi et retrahi, et quod anima in eis et cum eis nou habeat sensum tactus, ita quod quando a ventis et turbinibus procellosis in toto mundi spatio tangentur et percutientur et hinc inde violentissime propellentur, quod anima in eis existens nullum dolorem ex eis sentiat aut frigus vel calorem. Quando etiam per magnos ignes transeunt et ibi diu immorantur, utpote, cum diu interiora ignis et etiam ultra aspicimus, quomodo tunc ab igne non incendentur vel resolventur ? Quomodo etiam ab eadem causa naturali erunt tot motus oppositi, puta, rectus motus et reflexus ac remissus et retractus et nunc sursum nunc deorsum nunc dextrorsum et sinistrorsum et antrorsum et nunc late et nunc restricte ? Non enim potest dici quod hoc fiat semper ab imperio nostrae voluntatis, immo saepe fit hoc contra nostram voluntatem et saepe absque imperio eius.

Rursus, eadem ratione oportebit alia corpora subtilia ab auribus exire et per totum mundum diffundi usque ad loca ubi audiunt tonitrua et ceteros sonos. Oportebit etiam quod penetrent parietes et omnia obstacula ultra quae nos audire possumus et audimus.

Et idem erit forte de odoratu vulturum, quando, ut fertur, ultra trecenta milliaria sentiunt odorem cadaverum illic existentium.

 

Est etiam conflata ex inutilibus ad actum videndi et audiendi res ut distantes a nobis.

Primo quidem, quia nos certissime sentimus quod nostrum videre fit et existit iu nostro oculo et nostrum audire in nostris, auribus sentimus etiam quod ceteris paribus huiusmodi actus nostri non sic clare vident vel audiunt res longinquas sicut propinquas, ita quod sentimus ipsa obiecta longinqua plus distare non solum a nobis, sed etiam ab ipsis nostris actibus quam propinqua.

Secundo, quia aut visio et auditio et ceteri actus sentiendi fiunt per species ab obiectis influxas aut non. Si sic, frustra ponuntur praedicti radii ad eas deferendas usque ad nos, cum hoc sufficienter fiat et fieri possit per aerem et per alia media ad hoc apta. Praeterea, quando radius visualis prope solem existens susceperit ibi speciem a sole influxam, statim cum inde versus nos redibit, corrumpetur illa species ; quia eadem numero aut eiusdem aequalis vigoris et claritatis non potest fieri in duobus locis quorum unus est propinquior soli quam alter. Praeterea, tantae quantitatis erit species ibi recepta quanta est superficies solis quam praedicti radii immediate et valde expanse contingent. Ergo sol non videbitur nobis quantitatis pedalis, sicut nunc videtur, nec aliqua res propter maiorem distantiatn sui a vidente videbitur minor, nisi dicas quod radii coarctant speciem primam magis ac magis usque ad oculum nostrum, et cum illa sit successive coarctata, redeunt ad oculum nostrum, ut ibi fiat visio. Quod de se est absurdum et nihilominus inutile visui nostro, quia per speciem a sole per aerem usque ad oculum nostrum pyramidaliter derivatam poterit hoc facilius et probabilius compleri. Si autem actus sentiendi non fiant,per species ab obiectis influxas, tunc superfluit emissio corporalium radiorum ad eorum speciem suscipiendam, ad videndum vero vel audiendum res ubi sunt sufficiet Interna directio nostri virtualis aspectus ad ipsas res visas absque aliqua reali emissione suae essentiae, prout in sequentibus ostendetur.

 

Quia vero opinio Augustini tripartita fuisse videtur, quia partim, opinatus est radios corporales emitti et partim quod anima, dum vivit et manet in corpor e, absque ipso exiret usque ad loca suorum obiectorum, ita quod simul esset in corpore et extra corpus. Iuxta quod, libro XVIII De Civitate Dei, capitulo 18, reddens rationem quomodo quidam homines vivi potuerunt in forma bestiali aliis apparere absque hoc quod eorum corpora in formam bestialem essent conversa, dicit quod phantasticum hominis, id est, potentia eius imaginativa potuit, ipso vivente et alicubi iacente, in corporea forma et in alicuius animalis effigie diversis sensibus apparere. Et in libro De cura pro mortuis agenda, circa finem, dicit de Iohanne sancto monacho qui in somnis apparuit uni feminae, sicut ante promiserat, quod quaesivisset ab eo, si eum vidisset, utrum spiritus eius in effigie corporis sui venisset ad illam in somnis aut hoc factum fuerit per angelum aut per somnium in anima mulieris factum. Et idem quaerit ibi de martyribus qui aliquando adsunt et apparent suis devotis. Est etiam partim tertio opinatus quod potentiae animae per suos virtuales aspectus attingerent sua obiecta et quod ex hoc dicerentur quodammodo esse cum suis obiectis.

Et forte quoad hunc modum secutus est eum Anselmus, in libro De veritate, in verbis ex eodem libro superius allegatis.

 

Quod autem secunda pars praetactae opinionis sit falsa et impossibilis sicut et prima facile est advertere et probare.

Primo quidem, quia secundum naturam impossibile est formam simul esse in sua materia et extra eam et hoc pro libitu, ita quod libere se ad exteriora diffundat materiam non relinquendo, et iterum ab illa diffusive redeat. Ex hoc enim sequeretur quod forma talis materiae, in quantum eius forma, esset quaedam substantia separata et non innitens materiae corporali aut saltem quod simul esset utrumque, scilicet, forma corporis et substantia a corpore separata.

Secundo, quia aut simul esset extra et intra tanquam in pluribus locis, quod est impossibile naturae finitae, aut tanquam in uno loco, et tunc sua existentia in corpore et sua existentia extra essent unigeneae partes unius localis existentiae suae. Impossibile est autem quod esse animae in materia sit idem modus existendi cum suo esse extra materiam.

Tertio, quia quando se diffunderet extra suum corpus, tunc illud sui, quod diffunderet, a suo corpore et ab eius informatione et informativa unione separaret, et cum illud sic diffusum recolligeret ad corpus, tunc reuniret illud corpori ut formam materiae, et ita solo nutu posset suam unionem formalem dissolvere et reunire.

Quarto, quia anima sic extra existens et exteriora obiecta illic sentiens aut esset ibi cum omnibus suis potentiis aut cum sola illa cuius obiectum ibi sentiret. Et quodcunque horum detur, patet, multa inconvenientia inde sequi. Quare etiam obiectum distans non sentiret ita clare et ut sic immediate praesens suo visui sicut quando suo oculo est propinquius ?

 

Relictis ergo duabus partibus opinionis praemissae tertiam tanquam internae experientiae consonam et multiplici rationi innixam et catholicae fidei, prout aestimo, valde accomodam explicare et probationibus fulcire intendo.

 

Ad huius, igitur declarationem est primo demonstrandum quod modus iste nullam impossibilitatem includit et per consequens quod est possibilis, secundo quod est necessarius tam in potentiis cognitivis distantium in longinquum quam in quibuscunque potentiis activis influentibus in longinquum.

Circa primum autem est primo attendendum quid sit ille aspectus quo virtus cognitiva aspicit suum obiectum remotum vel propinquum aut quo virtus influxiva aspicit in patiens propinquum vel remotum. Ut autem hoc a rudioribus facilius capi possit, utamur ad hoc sensibili et grosso exemplo. Sicut enim ferrum aliquando recusum est velut massa informis et versus se involuta, aliquando vero per protensionem suarum partium acuitur in modum ensis : sic potentia cognitiva aliquando stat vel ut recusa et in se involuta, ita quod sua vis intentiva in nullum obiectum intendit, aliquando vero sic intra se protenditur et protendendo acuitur quod est acute ad aliquod sibi obiectum intenta. Hunc autem modum existendi et se habendi vocamus eius actualem aspectum. Motio tamen istum aspectum praecedens et causans vocatur conversio potentiae ad obiectum ; non enim haec conversio est ipse aspectus, quia ipsa cessat esse perseverante aspectu super eodem obiecto. Quidam tamen volunt quod conversio potentiae ad obiectum sit idem quod ipse aspectus ut est in primo nunc sui esse factus. Quodcunque autem horum sit, non refert ad propositum.

 

Secundo sciendum quod omnis virtus influxiva alicuius in patiens habet aspectum directum in patiens in quibusdam consimilem praedicto aspectui potentiae cognitivae, et ideo ex aspectu corporalium virtutum in suum patiens possumus manuduci ad aliqualem intelligentiam cognitivi aspectus.

Praedictus autem corporalis aspectus habet triplicem magnitudinem. Prima est secundum magnitudinem sui subiecti vel formae cuius est vel in qua fundatur.

Secunda est secundum multitudinem linearum prodeuntium vel ducibilium a quolibet puncto sui subiecti vel suae formae. Sicut enim centralis punctus sphaerae habet maiorem aspectum, prout per infinitas lineas simul aspicit totam sphaeram quam prout per unam solam lineam aspicit solum unum punctum sphaerae : sic, si ibi esset lux et punctalis aspectus lucis, maioris ambitus esset, prout respicit et irradiat totam sphaeram per radiosas lineas infinitas quam prout per solam unam lineam respicit et irradiat solum unum punctum sphaerae. Per hoc autem non intelligo quod lux habeat radios aut partes actu indivisibiles et infinitas.

Tertia est secundum quod per eandem lineam potest in longinquius agere, ita quod simul potest in totam illam lineam, sive possit in eam mediate sive immediate, quamvis plus sonet in eius intrinsecam magnitudinem ; si super totam potest immediate.

 

Ad instar huius triplicis magnitudinis est consimiliter triplicem assignare in aspectu potentiae cognitivae.

Prima est secundum totalem et radicalem magnitudinem suae formae, et etiam sui organi, si est organica. Unde aspectus potentiae tactivae in toto corpore est longe latior quam aspectus potentiae visivae in sola pupilla oculi, et ista est maior in tota pupilla quam in eius medietate aut quam in solo centro ipsius, et latior et multiplicior est in duobus oculis quam in solo uno.

Secunda est, prout ab eodem puncto pupillae ducitur aspectus per diversas lineas rectas in totum hemisphaerium orbis aut prout ab eodem puncto auditus vel auris ducuntur lineae rectae vel curvae in totum orbem.

Tertia est, prout in omnes partes unius lineae simul vel successive dirigitur aspectus ab oculo vel ab aure, scilicet, per totum medium usque ad rem visam vel auditam.

 

Post hoc igitur est tertio attendendum quomodo praefatus aspectus transeat vel figatur aut frangatur vel reflectatur ubi simpliciter et absolute non est. Ad hoc igitur sciendum quod esse in sumitur aequivoce multis modis, sicut alibi etiam in logicalibus est ostensum. Nam aliquando esse ad aliud vel esse directum vel coordinatum ad aliud vocamus esse in illo, et praecipue quando huiusmodi directio et coordinatio habet quandam efficaciam cuiusdam magnae intimitatis seu fortis et firmae adhaesionis. Et secundum hoc aspectus visivus dicitur esse in loco illo ad quem est directus et intentus. Sicut igitur ibi dicitur esse, sic dicitur et ab eo in ultra transire, quando dirigit se ab illo in ulteriorem locum aspiciendum. Quod quidem dupliciter facere potest et facit : primo scilicet, desinendo omnino aspicere primum locum, secundo, non omnino desinendo. Sicut enim, quando super unam totam superficiem in latum dirigit suum aspectum, dicitur ipsum dilatare et ampliare, et cum post hanc dilatationem totum se dirigit ad unam modicam partem illius superficiei, dicitur restringi et coadunari : sic, quando in profundum se dirigit successive procedendo, scilicet, a proximiori in remotius, tunc ; dicitur illa successive transire. Si autem simul dirigat se in totum illud profundum, tunc dicitur simul esse in toto, id est, simul intendere in totum, dicitur etiam tunc simul pertransire totum, quia quodam ordine naturali nequit aspicere remotiorem partem profundi, quin prius naturaliter et simul tempore aspiciat primas usque ad oculum. Primas autem potest aliquando prius tempore aspicere antequam sequentes, et tunc a primis ad sequentes dicitur successive transire.

 

Si igitur quaeras in quo sit mutatio huius aspectus tanquam in subiecto : patet quod est in potentia et in eius organo.

Si autem quaeras in quo sit tanquam in termino formali et intrinseco : patet quod est in ipso aspectu, quia ille qui de novo acquiritur respectu talis acquisitionis se habet ut terminus ad quem, ille vero qui corrumpitur se habet ut terminus a quo.

Si vero quaeras in quo sit tanquam in obiectivo termino ; patet quod in obiectis quae vario modo aspicit, id est, nunc uno modo, nunc alio, et nunc unum, nunc aliud.

Si autem quaeras a quo sit tanquam a causa efficiente : patet quod vel a voluntate potentias movente vel aliquando per naturalem colligantiam fit ab aliquo motu vel mutatione sui organi vel totius corporis.

Si vero quaeras a quo sit tanquam a terminativo et per modum terminativi cooperativo : patet quia sic est ab obiectis.

Videsne igitur quomodo in praedictis praedicto modo expositis totum est planum et possibile et nihil impossibile.

 

Sic igitur attende et de defixione ipsius. Quando enim sic aspicit obiectum quod tota inclinatio et impendentia perfecte quiescit et stabilitur, et tota eius capacitas ex cognitiva apprehensione obiecti repletur et occupatur, et hoc sic quod non praevalet aliquid aliud aspicere ultra : tunc dicitur perfecte figi et terminari in illo obiecto, et tale obiectum dicitur habere plenam rationem obiecti fixivi et flxi seu fixivi et terminativi. Quantum autem praedicta minorantur vel augentur, tantum eius fixio et terminatio dicitur minui vel augeri. Quando vero obiectum est tale quod aspectus intendendo in illud non quiescit nec stabilitur impetus suae inclinationis, sed ex vi sui impetus habet aspicere ultra : tunc illud obiectum dicitur habere rationem medii deductivi et rationem medii pertransibilis et tandem pertransiti. Sicut autem diversi sensus habent diversa obiecta, sic et alia sunt quae terminant visum, non autem auditum et e contrario. Unde auditus faciliter audit ultra parietem, et pro tanto eius aspectus dicitur esse ultra ; et tamen, noster visus, dum adhuc sumus animales et etiam mortales, non praevalet ultra parietem videre et pro tanto dicitur ultra non posse transire.

 

Post hoc attende de reflexione aspectus a speculis, quod est praemissis admirabilius, unde et specula in nostro vulgari vocamus miracula et speculari in eis vocamus mirari. Sciendum ergo quod sicut luci corporali et potentiae visivae est naturale quod aspiciant et transeant sua media per lineas rectas : sic est eis naturale quod suum aspectum a speculo dirigant in oppositam partem et hoc sub quadam conformitate, ut in hoc. ipso quaedam naturalis et recta proportio observetur, ut scilicet angulus seu angularis conus reflexionis a speculo sit ; aequalis angulo seu cono sub quo prior aspectus terminatur in speculo. Quamvis enim, ut supra dictum est, aspectus visivus non transeat realiter per medium ad rem visam : nihilominus non est communiter aptus natus aspicere res nisi per lineam rectam, praeterquam cum aspicit per intermedia spedula vel per media diversa. Quia enim in speculo non figitur nec quiescit impetus suae inclinationis nec potest aspicere ultra propter opacitatem speculari politurae subnexam aut propter quodcunque obstaculum sibi subnexum : ideo eadem virtuali efficacia et eodem impetu quo per speculum aspiceret directe in ultra, si per nullum obstaculum prohiberetur, habet naturaliter dirigi et aspicere in reflexum seu in oppositam partem, servata tamen aequalitate anguli ad angulum, prout est praemissum.

 

Si ergo quaeras a quo tanquam ab efficiente fit ista mutatio in aspectu : dico quod duplex est hic efficiens, mediatum scilicet et immediatum. Sicut enim causa quae per naturalem generationem dedit igni levitatem dicitur eo ipso ipsum movere sursum, sic tamen quod ipsa levitas est causa immediata motus ignis in sursum, et idem est de motu lapidis, cuius quidem causa immediata est impulsus seu inclinatio impetuosa sibi data a proiectore, ipse vero proiector est eius causa remota seu mediata : sic voluntas vel natura genitrix visualis aspectus et in ipsa generatione dando sibi talem naturam, per quam in speculis non omnino quiesceret, sed necessario intenderet in ulteriora, et hoc sub certa mensura et modo, est huius reflexionis causa mediata, sed ipsa naturalis inclinatio aspectus ad se sic reflectendum est huius reflexionis causa immediata.

Speculum vero est causa obiectiva, quia ex natura quam habet sic terminandi aspectum et sic non terminandi cooperatur praedictae reflexioni ipsius aspectus. Quae quidem cooperatio non est proprie actio vel efficientia, sicut saepe et saepius est iam dictum.

Omnium autem istorum causa prima et suprema est Deus qui causis efficientibus et passivis et causis terminativis tales naturas et naturales limites indidit ad sic agere et sic pati et ad sic terminare et sic terminari vel non terminari.

 

Si vero obicias quod idem non est causa sui, inclinatio autem aspectus ab oculo usque ad speculum et a speculo usque ad rem visam est realiter eadem, ergo prima non est causa secundae : dicendum quod non sunt sic idem quin sint partes unius totalis aspectus, quarum prima est prior naturaliter quam secunda.

Dicendum etiam quod potentiae habent duplicem aspectum. Unus est ex se indeterminatus ad haec vel illa obiecta, ut, cum oculus stat pervigil et clausis oculis vel in tenebris intendimus in exteriora, ita quod potentia visiva est a voluntate vel a natura applicata ad videndum, sed propter indispositionem medii vel propter impedimentum alicuius obstaculi non intendit determinate in aliquod obiectum.

Secundus est determinativus vel determinatio primi, nam primus se habet ad secundum sicut radix ad ramum et ex primo cum praesentia obiecti causatur sensus ; ut verbi gratia, detur quod solus horno apertis oculis esset ante omnia creatus et sic toto conatu niteretur per oculos intendere ad videndum acsi essent visibilia extra : constat quod tunc aspectus eius non terminaretur nec determinate ferretur in aliquod extrinsecum obiectum, et si paulo post omnia exteriora sicut nunc sunt crearentur, eo ipso primus aspectus oculi determinaretur ad obiecta exteriora. Ergo tunc primus aspectus esset immediata causa secundi, quamvis primus motor esset imperium voluntatis vel alius motor per naturalem colligantiam causans et conservans primum aspectum.

Si vero obicias quod nullus aspectus potest hic dari, quin sit ad obiectum determinatum determinatus, quia omnis aspectus aliquid aspicit, et si nihil aspicit, non est aspectus : dicendum quod aspectus sic indeterminatus ideo dicitur aspectus, quia quantum est ex se et ex parte sui motoris, est efficaciter directus et inclinatus ad extra seu ad aspiciendum in extra, et quod determinate non feratur in aliquod obiectum est ex defectu obiecti vel ex obstaculo, palpebrae aut alicuius consimilis.

 

Quod autem de aspectu visivo dixi, intellige per simile de aspectu auditivo. Nam et ipse reflectitur a concameraturis tebtorum vel a superficialibus concavitatibus montium inter quas sunt convalles aut etiam a vi venti flantis in oppositam partem, quamquam et hoc possit fieri per viam diverberationis et fractionis de quo infra tangetur. Propter primum autem clamorosa vox eiusdem clamantis simul bis auditur et quasi in duobus locis, scilicet, per aspectum auditus irreflexe tendentem in obiectum et per alium aspectum a concavitate montium reflexum in illud. Non enim, sicut quidam aestimant, imago rei existens in speculo videtur a nobis, quando videmus rem in speculo, immo ipsa res videtur in suo loco per reflexionem aspectus in illam, nec alia vox genita a prima voce clamantis auditur per resonantiam montis, immo eadem vox per reflexionem aspectus auditivi in ipsam auditur in loco suo.

 

Primum autem, scilicet, quod imago non videatur in speculo, sed potius res in suo loco, quadruplici ratione probatur.

Prima est : quia quantum res visa distat a speculo, tantum ut saepius videtur res esse in profundo speculi. Si autem imago rei ibi videretur, potius videretur in superficie speculi in qua existeret, et maxime cum non sit dare talem ac tantam profunditatem in ipso speculo qualis et quanta ibi nobis esse videtur.

Secunda est : quia si imago rei videretur in speculo, tunc de omni loco, a quo potest videri totum speculum aut illa pars speculi in qua est imago rei, posset videri ipsa imago. Cuius contrarium experientia docet, quia nihil tale videtur in speculo, nisi oculus sit in tali situ et loco quod radii visuales possint reflecti de speculo usque ad rem. Quod non potest fieri, nisi angulus lineae directae ab oculo usque ad speculum sit aequalis angulo lineae directae a speculo usque ad rem visam. Loquor autem de angulo quem utraque linea facit in speculo. Quorum primus, qui scilicet fit, a linea seu radio primo incidente in speculum, vocatur a perspectivis angulus incidentiae, secundus vero, qui scilicet fit a radio inde reflexo, vocatur angulus reflexionis.

Tertia ratio est : quia tunc nullo modo posset videri res in speculo maior quam ipsum speculum ; quia imago rei existens in speculo non posset excedere quantitatem speculi. Licet autem res non videatur tanta in speculo quod est minus re visa, quanta videtur in speculo aequali vel maiori ipsa re propter coarctationem visualis aspectus terminati in speculo minori : nihilominus, quando unus mons vel una magna domus videtur in speculo parvo, apparet homini satis maior quam sit ipsum speculum ; quia aspectus visualis qui per modum triangularis coni terminatur et coarctatur in speculo procedit inde, se dilatando versus rem visam, quasi a cono cuiusdam secundi trianguli ad suam basem. Ad apprehensionem vero quantitatis obiecti concurrunt mensurae magnitudinis vel parvitatis partium aspectus primarum et mediarum et postremarum ; nam secundum variam proportionem parvitatis et magnitudinis horum trium consurgit maior vel minor dilatatio et certificatio visionis rerum, prout infra amplius ostendetur.

Quarta est : quia aut imago a re per totum aerem alibi genita et influxa est de se visibilis ab oculo aut non. Si non, ergo nec illa quae est in speculo est visibilis ab eo. Si sic, ergo etiam ceterae videbuntur ab oculo et praecipue illa quae magis est iuxta oculum.

 

Sed dicitur ad hoc quod illa quae est in speculo est visibilis et non aliae, quia est densior seu intensior et intensius condensata.

Sed contra hoc arguitur.

Primo, quia illa erit intensior quae est propinquior rei et in perspicuo aeque susceptibili radii lucis et coloris, sicut est vitrum speculi.

Secundo, quia in speculo non fit multiplicior generatio imaginum quam in aere sibi propinquo, nec illa quae est ibi genita generat aliam reflexive super se, sed solum extra speculum et in oppositam partem. Ergo illa quae est in speculo non est densior suis prioribus.

Tertio, quia videmus quod radius visibilis solis incidens super speculum non est ibi maior quam in vitro quod directe pertransit in ultra.

Quarto, quia intensior erit illa quae per reflexionem multiplicem generabit super se plures spacies rei. Et secundum hoc sol videbitur in superficie terrae super quam fit multa reflexio radiorum eius potius quam in speculo.

Quinto, quia secundum hoc visibilis et multum intensus ac densus radius solis erit perfectior imago solis quam sit illa quae videtur in speculo. Ergo videns illum radium potius videbitur sibi videre solem quhm quando videt ipsum in speculo.

 

Si vero quaeras quomodo hoc potest fieri sic quod visus non percipiat talem reflexionem sui aspectus, sed potius videatur sibi nunquam aspicere nisi in rectum nec nisi in speculum : respondetur quod hoc est propter fortitudinem simul et primitatem et maiorem radicalitatem recti aspectus oculi in speculum et propter debilitatem et posteritatem aspectus a speculo ad rem visam. Primus enim et eius fixa determinatio ita fortiter se ingerit visui quod totus sequens aspectus videtur sibi esse in prima terminatione.

Est etiam huius alia causa : quia quando anima agit aliquid cum summa facilitate et cum maiori attentione ad aliud quam ad illud, tunc illud fit sibi insensibile ; sicut patet, cum aspectus subitissime transit medium usque ad obiectum, totam attentionem suam ferens in ultimum obiectum, tunc enim transitum ipsius medii et ipsum medium vix sentit aut advertit. Quia ergo declinatio aspectus a speculo ad rem fit cum summa facilitate, et anima est plus attenta adversus. speculum quam adversus illam declinationem : idcirco non sentit eius obliquationem. Nec oportet hic obici quod visus non potest reflecti in suum aspectum vel actum apprehendendum, quia per videre suum aspectum intelligo hic videre viam spatii quod aspicit et quod aspective pertransit.

Praeterea, forte huiusmodi apprehensio flt per sensum communem, cuius actuale et sensuale iudicium particularibus sensibus attribuitur propter intiinitatem et indistinctionem sui actus cum actu illorum.

Quibusdam etiam videtur quod quilibet sensus aliqualiter sentiat suum actum, licet non cum illa perfecta reflexione quae competit soli intellectui et voluntati.

 

Secundum etiam, quod scilicet vox clamantis vel campanae quasi, a montibus resonans, quae dicitur echo, non sit alia vox apprima voce clamantis vel a primo sono campanae, probatur.

Primo, quia si esset vox alia per continuam et successivam generationem a campana usque ad montem et a monte usque ad aurem genita, tunc potius audiretur illa vox quae est immediate in aure genita quam illa quae, gignitur in monte. Et sic videretur homini quod vox quam audit esset in aure potius quam quod esset in monte.

Secundo, quia cum proprium subiectum soni audibilis sit aliquis corporalis motus, corporis resonantis, impossibile est sonum audibilem esse, nisi ubi est ille motus. Non est autem verisimile quod vox clamantis moveat sic consimili motu totum aerem omnis spatii in quo illa vox auditur et audiri potest, et praecipue quod moveat eum ubique sub sic distincta articulatione litterarum et syllabarum sicut fit in ore clamantis.

Tertio, quia si quis subtiliter et diligenter attendat, advertet quod vox per huiusmodi reflexionem a monte vel a tecto audita auditur ut aliqualiter distans a loco reflexionis, sicut et res videtur in speculo distans a superficie speculi. Huiusmodi tamen distantia non potest sic percipi per auditum sicut per visum, quia auditus non sic apprehendit spatium intermedium quod est inter aurem et vocem auditam sicut facit visus. Spatium enim, id est, corpora replentia spatium de se sunt visibilia potius quam audibilia.

 

Ex praedictis autem patet quomodo praedictus aspectus patitur resistentiam a quibusdam obiectis. Non enim patitur eam ab eis sicut ab efficientibus, sed sicut a terminis sibi non perviis, cum tamen secundum suum activum impetum conaretur exire in ultra, et ideo pro tanto resistunt conatui eius. Huiusmodi autem resistentia seu resistiva terminatio aliquando se exhibet ut duram et asperam, et a talibus resilit aspectus quasi aspere et, dissute, id est, cum quadam dissuta et inaequali divisione suorum partialium aspectuum. Aliquando vero se exhibet ut nimium acutam nimiumque subtilem et in sua acuta vivacitate nimium transcendentem vires ipsius aspectus, et tunc resilit a tali obiecto cum quadam, intolerabilitate et cum horrenda dissuitione et quasi secatione suorum partialium aspectuum. Aliquando vero exhibet se ut planam et suavem, et tunc eius resistentia est quasi insensibilis intuenti. Haec autem est resistentia speculorum, et ideo tunc resilit cum quadam suavi et insensibili reflexione.

 

Post hoc igitur attende qualiter praefatus aspectus frangitur et disgregatur per diversa media. Perspicuum enim grossum, sicut est aqua vel vitrum, non exhibet ei se sic penetrabile et pertransibile, id est, in suum profundum sic faciliter aspectabile, sicut facit perspicuum rarius, ut est aer purus. Et ideo sicut a speculo totus resiliebat in oppositam partem, quia non poterat ultra transire : sic a densiori perspicuo semiresilit, quia non potest plene libere pertransire in rectuim Ista autem resilitio est quaedam disgregatio seu dilatatio virtualium partium ipsius aspectus, id est, quorundam partialium aspectuum qui sunt partes ipsius totalis aspectus. Et ex hoc est quod minimus visus in aqua apparet maior quam sit. Ex hoc etiam est quod remus cuius una pars est intra aquam et alia pars extra videtur fractus. Quando autem aspectus a medio densiori transit ad medium subtilius : tunc a sua priori disgregatione fortius adunatur versus axem, id est, versus medium totius aspectus.

 

Causa autem adunationis suorum lateralium aspectuum prius disgregatorum seu dilatatorum a sua axe est ex duabus causis conflata, scilicet, ex terminativa seu deductiva et ex effectiva. Deductiva enim causa est ex eo quod subtilius et rarius perspicuum exhibet se ut facilius pertransibile ab aspectu, nec per resistentiam densitatis vel impurae grossitiei disgregat et dilatat ipsum versus latera sua.

Causa vero effectiva est radialis impetus et inclinatio ipsius totalis aspectus. Qui utique conatur unire et recte tendere versus obiectum et semper pro posse sua latera colligere versus axem, et ideo, cum non invenit obicem medii densi, recolligit latera versus axem. Eadem autem ratio est de dilatatione radiorum lucis in medio densiori et de subsequenti restrictione seu adunatione ipsorum in medio subtiliori.

Causa autem quam quidam perspectivi super hoc assignant est alias a me tacta in quaestione an voluntas sit potentia activa, in responsione ad aliam supprobationem decimi quarti articuli principalis. Ubi ostendi quod melius sumitur ratio huius per respectum ad axem virtualis aspectus agentis quam per respectum ad lineam perpendicularem ducendam a loco fractionis ; quia illa non spectat ad virtutem activam radii nec ad eius lineas sive partes. Et ideo fortitudo vel debilitas suae actionis non procedit ab illa perpendiculari nec attenditur penes illam, sed potius per respectum ad suam axem, quae est quasi media linea ipsius aspectus intima et fortissima, quam et in quibusdam quaestionibus voco perpendicularem ipsius, quia firmius et sub rectiori angulo aspicit obiectum et terminatur in ipso.

 

Post hoc igitur attende quomodo praedictus aspectus retrahitur ab obiecto ad oculum. Quod quidem fit duobus modis.

Primo scilicet, per voluntatem moventem sic vel sic potentias inferiores et earum organa, id est, nunc ad hoc, nunc ad illud, et aliquando in remotiora, et aliquando in propinquiora, et secundum hoc dat sibi aspectum nunc longum, nunc curtum, id est, nunc remotiora aspicientem, nunc propinquiora. Et quando removet eum a remotioribus dirigendo ipsum ad propinquiora sic quod ibi figat aspectum : tunc dicitur ipsum retrahere, et multo plus hoc facit, quando totaliter usque ad interiora oculi retrahit eum, ne scilicet aliquid extra oculum aspiciat.

Secundo, hoc fit per interpositionem obstaculi inter oculum et inter rem longinquam quam tunc aspiciebat ; nam tunc eo ipso et in eodem instanti totus aspectus est citra obstaculum directus, ita quod nihil aspicit ultra illud. Ne quis autem in hoc nimium obstupescat, attendat quod in eodem instanti quo manus primo est abscissa desinit, anima esse in manu, ita quod simul in eodem instanti ab omnibus partibus manus est absentata et quasi versus brachium a manu retracta. Et tamen est hoc impossibile fieri per motum localem animae ab extremis partibus digitorum quas utique informabat usque ad alteram extremitatem manus, id est, usque ad brachium. Si igitur anima potest absque motu locali vel successivo recedere a manu in qua eius substantia erat realiter et retrahi a manu versus brachium - si tamen hoc retractio debet dici - : non mirum, si aspectus Visivus vel auditivus potest absque motu locali retrahi ab obiecto in quo eius essentia non erat, sed solum de oculo ubi erat aspiciebat in illud obiectum.

 

 Ut autem videas quomodo hoc fit, adverte quod aspectus prius naturaliter intendebat in medium quam in remotum obiectum nec ab illo medio transiisset ad aliquid ultra aspiciendum, si eius impetus in illo medio fuisset finaliter fixus. Quando ergo ibi ponitur aliquod obiectum potens figere aspectum ibi iam directum : eo ipso totus ibi figitur et eo ipso quod se ibi figit totus eius impetus qui erat in ultra est ibi directus et eo ipso cessat aspicere ulteriora. Et hoc vocatur retrahi ab ohiecto ulteriori usque citra obstaculum. Haec autem mutatio fit utique in potentia aspectiva sicut in subiecto ; nam unus partialis et quasi postremus aspectus tunc sibi tollitur et alius sibi datur. Huius autem immediatum efficiens est primus et radialis et indeterminatus impetus sui generalis aspectus. Causa vero effectiva huius radialis impetus est causa prima et mediata praedictae mutationis, obstaculum vero, id est, obiectum fixum interpositum est praedictae mutationis causa per modum terminativum et prohibitivum, prout est superius explicatum.

 

Patet ergo ex praemissis quod modus iste nihil continet impossibile aut improbabile, quin potius sequitur ubique internum et assiduum experimentum.

 

Sequitur igitur videre quomodo est necessarius. Hoc autem monstratur triplici via. Primo quidem, probando quod hoc est necessarium ponere in omnibus potentiis activis influentibus in longinquum seu in profundum cuiuscunque extrinseci patientis. Secundo, probando quod hoc est necessarium ponere in potentiis sensitivis. Tertio, probando quod hoc est necessarium ponere in spiritibus separatis, quando praesentialiter vident quaecunque individua, prout sunt ab eis localiter distantia et in propriis locis posita.

 

Primo igitur probatur quod hoc sit necessarium ponere in omnibus potentiis influentibus in longinquum. Et ut sensibilius arguamus, sumatur loco omnium lux solis et eius radius ab ea usque ad nos derivatus. Arguitur ergo primo sic : aut totus radius praedictus gignitur a sola luce informante solem aut saltem aliqua pars eius dimensivam profunditatem in profundum sui subiecti protensam habens. Sed tota non potest gigni a sola prima, nisi secundum se totam et secundum omnes sui partes attingatur immediate a prima ; nam omnis effectus immediatus immediate attingitur a sua causa immediata. Sed hoc non potest fieri, nisi virtualis aspectus primae lucis attingat ubi non est, scilicet, in totum profundum subiecti ubi sunt partes radii a se totaliter et immediate geniti.

Maior autem huius rationis probatur tripliciter per tria impossibilia quae ex eius oppositione necessario sequuntur. Quorum primum est quod in radio praedicto erit dare partes vel species actu infinitas simul continuas et discontinuas ac divisibiles et indivisibiles. Detur enim oppositum praedictae maioris, scilicet, quod nulla divisibilis pars radii in profundum protensa gignitur totaliter et immediate ab aliqua una, sed est ibi continua successio generantium et genitarum. Hoc enim dato arguo : omne creatum generans est actu distinctum a suo genito tam per relationes realiter oppositas quam per essentias actu diversas, alias eadem essentia generaret se ipsam. Ergo in tota continua successione partium radii erunt omnes generantes actu distinctae a suis genitis. Ergo tot erunt ibi actu distinctae quot per quamcunque divisionem in infinitum possunt sibi dari generantes et genitae. Sed hoc modo possunt ibi dari infinitae, id est, non tot quin plures. Ergo ibi sunt infinitae actu distinctae. Ex quo ulterius sequitur quod infinita sint et in eodem nunc pertransita. Sequitur etiam quod quaelibet immediate genita fuerit punctalis et solum unum punctum subiecti attingens, quia nullam distensionem in profundum habebit. Ex hoc autem sequitur quod omnes sint discontinuae, quia continuum non est ex punctis vel indivisibilibus, et e contra propter continuitatem totius radii et sui subiecti oportebit omnes partes eius esse continuas et divisibiles.

Secundum impossibile est quod post primam luce solis immediate genitam nulla alia poterit gigni ; nam prima genita ponitur esse indivisibilis respectu dimensionis in profundum protensae. Sed post situm illius sic indivisibilis nihil sequitur nisi divisibilis dimensio profunditatis. Ergo post primam genitam nulla immediate gignetur, quia nulla posset ibi gigni absque dimensione profunditatis.

Tertium impossibile est quod erit dare lucem superficialem nihil penitus habentem de dimensione profunditatis, et puta illam quae immediate gignetur a luce solis. Quod autem sit impossibile esse aliquam talem probatur primo ex hoc quod oporteret eam informare aliquam partem materiae. Impossibile autem est dare aliquam partem materiae corporalis, quin habeat trinam dimensionem. Unde impossibile est dare aliquam quae sit superficialis, sicut et impossibile est dare aliquam quae sit linearis vel punctalis, et si esset eas dare, sequeretur quod essent ibi infinitae lineales et infinitae punctales, quia omni parti materiae potest dari alia sibi aequalis. In qualibet etiam essent plures superficiales, quia quaelibet per divisionem ab aliis potest habere plures superficies. Secundo, quia prout alibi est probatum, individuales termini dimensionum non possunt ponere aliquid situaliter extra divisibiles partes ipsius. Cuius oppositum oporteret dari, si modo praedicto poneretur lux primo genita esse superficialis. Tertio, quia simul esset pars et non pars totius radii. Non pars quidem, quia sicut omnis pars continui est continua et divisibilis, sic omnis pars continuitrinam dimensionem habentis habet trinam dimensionem. Pars vero esset, quia totus radius ponitur unus continuus ex radiosis speciebus compositus, ita quod quaelibet radiosa species in ipso existens est pars eius.

 

Item, ad principale : nulla influentia est univoca cum suo influente, prout in praecedenti quaestione fuit ostensum. Et praeter ibi tacta probatur hoc : quia essentiae aequales et univocae aequaliter et univoce se habent ad esse. Sed essentia influentiae in tantum se habet inaequaliter ad esse respectu essentiae influentis quod haec simpliciter et absolute et semper dependet ab illa et hoc tam quoad essentiam quam quoad esse.

Praeterea, qua ratione prima pars radii a luce solis influxa non est univoca cum luce solis : eadem ratione nec aliqua subsequentium erit univoca cum illa a qua immediate influitur. Concesso igitur quod non sunt univocae, sed analogae, arguo : omnes partes radii solaris sunt univocae ; ergo nulla earum influitur ab altera ; ergo omnes immediate influuntur a sola luce solis, ac per consequens eius virtualis et activus, aspectus omnes immediate attingit. Minor autem, quod scilicet omnes partes radii sint univocae, est ab omnibus communiter concessa, et praeter hoc satis docet hoc visibilis uniformitas earum.

Praeterea, positores etiam opinionis contrariae tenent et tenere coguntur quod pyramis speciei radiosae per quam res videtur sit sic uniformis et univocae naturae in omnibus partibus suis quod per quamlibet earum res potest videri. Alias oculus ubique, in quocunque loco unius earum positus, non posset rem videre per speciem ibi influxam.

 

Item, tota virtus et essentia speciei influxae attingitur intime a virtute activa sui immediate influentis. Ergo influxa nihil attigit virtualiter, quin attingatur virtualiter ab influente, unde et communis propositio est quod omnis causa prima plus influit in suum causatum quam causa secunda. Ergo lux solaris attinget virtualiter secundo genitam et hoc ita intime sicut et primo genitam, et idem sequetur de tertio genita et sic per ordinem usque ad postremam.

Item, virtus primi agentis est maior et maioris efficaciae in agendo quam sit sua influentia ab ipso immediate genita. Si ergo illa potest immediate agere in profundum et in aliquam partem profundi a se corporaliter distantem : sequitur quod multo magis et in remotius possit immediate agere virtus primi influentis.

 

Item, species quae propter obstaculum prohibens eam in rectum influere reflectitur seu reflexive convertitur ad intuendum in oppositam partem non potest per se suum aspectum convertere ad oppositam partem nec aspectum rectum sibi tollere, nec obstaculum potest hoc facere, nisi ageret in eius simplicem et formalem essentiam, et hoc sic quod eius virtualem aspectum impelleret in oppositam partem ac per consequens quod in essentiam virtutis influeret et imprimeret illum impulsum tanquam in quoddam patiens directe sibi subiectum. Si ergo haec sunt absurda, oportet quod ab illo influente a quo habuerat inclinationem procedendi in rectum convertatur in oppositum propter variam terminationem aspectus influxivi ab obstaculo tanquam terminativo aspectus acceptam.

Item, non sola prima superficies lucis vel caloris ignis vel solis est causa influxus post illam superficiem existentis, immo tota virtus lucis et caloris in eius profundo existens. Unde et plus possunt omnes partes caloris et lucis in simul quam una sola, et multae partes plumbi vel terrae vel ferri in simul sumptae plus ponderant et fortius tendunt ad centrum quam si non essent in simul counitae. Oportet ergo quod virtus postremarum et mediarum, quae scilicet sunt in medio suae profunditatis, concurrant virtualiter ad agendum illam influentiam quae fit et est post superficiem influentis. Ergo virtualiter attingunt ubi non sunt.

 

Forte dicetur quod illa sola pars quae est in superficie, prout est per aliarum associationem confortata, facit totam praedictam influentiam et quod, in quantum sic confortata, potest maiorem facere quam non sic confortata.

Sed contra hoc obicitur quod huiusmodi confortatio et eius maius et maius augmentum secundum maiorem multitudinem partium factum : erit aliqua forma vel formalis virtus informans partem confortatam eritque in eam influxa vel educta ab aliis partibus. Ex hoc autem sequuntur tria inconvenientia. Primo scilicet, quod pars sic confortata erit vigorosior quam illae quae sunt in profundo, nisi dicas quod omnes mutuo et aequaliter se confortant ; et tunc ex hoc sequeretur quod ultra totam quantitatem partium esset ibi quantitas mutuarum confortationum omnibus superaddita, et ita in una statera longe plus ponderarent decem librae sibi invicem continuae quam discontijiuae. Praeterea, quando massa plumbi cadit deorsum, tunc totum pondus superiorum partium eius opprimet partem inferiorem plus quam illae opprimantur ab ea ; et tamen non propter hoc inferior ponderat plus quam supremae sibi aequales. Secundo, sequitur quod virtualis aspectus omnium partium attingeret illam extremam partem superficiei quae confortatur ab eis. Ex quo sequitur quod virtus partium remotarum ab illa extrema superficie attingat ubi non est. Tertio, sequitur quod nulla pars formae aut suae virtutis aliquid agat, quia nulla est superficialis, prout superius est probatum.

 

Probato igitur ex praemissis quod omnes virtutes in longinquum influentes attingunt efficaciter ubi non sunt : facile est probare quod super varia obiecta mutant suos aspectus, nullum influxum ab obiectis recipiendo. Constat enim quod quando sol movetur, tunc quilibet punctus suae lucis accipit novum aspectum super obiecta et amittit priorem aspectum. Propter quod et in aliqua de novo incipit influere et in priora influit aliter quam prius ; nam illa quae primo aspiciebat perpendiculariter seu sub angulo recto aspicit post sub angulo acuto vel obtuso.

Praeterea, quando terra est in punctali centro mundi, tunc suae gravitatis inclinatio figitur ibi tanquam in suo ultimo termino ; quando vero est in aliquo puncto superiori, non figitur ibi, sed tendit ad centrum. Et tamen constat quod huiusmodi puncta nihil influunt in eam et quod nec ex se dicunt naturam aliquam activam vel influxivam.

Praeterea, quanto proiector lapidis fortius ipsum impellit, tanto ille impulsus est in longinquiorem terminum directus ; unde et ab ipso immediate causatur totus motus lapidis usque ad illum terminum. Ergo ille impulsus a sui initio vere aspicit et aspiciendo quasi attingit praedictum terminum. Et si lapis fortius vel remissius impelleretur, tunc aspectus praefati impulsus dirigeretur in terminum ulteriorem vel citeriorem, et si ante perventionem lapidis ad suum terminum interveniat aliquod obstaculum, tunc aspectus praedictus resilit a priori termino in alium. Si enim dicas quod immo tunc totaliter corrumpitur : contra hoc est, quia tunc ita parum moveretur in oppositam partem sicut si illud obstaculum invenisset in suo ultimo termino in quo tota efficacia praedicti impressus habet finiri et desinere esse. Cum ergo hoc non ita sit, patet quod ideo fit repercussio in oppositam partem, quia adhuc primi impulsus virtualis efficacia durat ; unde et quanto adhuc fortior perdurat, tanto lapis fortius repercutitur et fortius resilit ab obstaculo in oppositam partem.

Praeterea, quando grave distat a centro, qualiter sua gravitate diditur appetere centrum seu inclinari ad centrum, et quanto est gravius, tanto est fortius inclinatum ad ipsum ? Nonne potius deberet dici quod tunc non inclinatur nisi solum ad superficiem quae sequitur immediate post ipsum ? Ut quid etiam, quando grave impellitur sursum, dicitur suae gravitati violentia inferri aut aspectus a centro distantior sibi dari, ita quod tunc inclinatur ad illam partem sibi tunc subiacentem, ad quam, cum sibi ante superemineret, nullatenus inclinabatur ? Nunquid etiam ferrum indeterminate inclinatur ad adamantem, quando est ab eo nimis absens, mox vero cum sibi sub proportione debita est propinquum, sic determinate inclinatur non ad omnem, sed ad hunc adamantem quod et statim movetur ad eum ? Et perinde habeo, si dicas e contrario, scilicet, quod aspectus huius adamantis determinatur tunc ad hoc ferrum.

 

Si vero obiciatur quod virtualis aspectus lucis et ceterarum formarum corporalium est idem quod essentia ipsarum, et ideo non potest variari, nisi earum essentia varietur : contra hoc, quod scilicet praedictus aspectus non sit idem cum essentia formarum quarum dicitur aspectus, sunt multae rationes praedictae.

Praeterea, contra hoc est id quod secundum catholicam fidem de corporibus gloriosis beatorum tenemus, quod scilicet possunt se offerre nobis ut visibiles et palpabiles et ut invisibiles et impalpabiles, possunt etiam facere quod lux corporalis eorum, quae est maior et clarior luce solis, non irradiabit nisi tibi et quantum ipsi voluerint, sicut patet de Christo transfigurato in monte, aut quando post resurrectionem solis suis discipulis apparebat. Constat autem quod absoluta essentia lucis et coloris corporum gloriosorum manet semper eadem. Quod igitur aliquando irradient exteriora et aliquando non, potius provenit ex retractione vel protensione sui aspectus quam ex absoluta essentia ipsorum. Idem etiam videtur, quando angeli in corporibus assumptis exhibent se visibiles uni plus quam alteri aeque praesenti, aut quando per lucem illorum corporum irradiant pro libitu quaedam loca et non alia aeque vel plus propinqua. Unde videtur quod ipsi habeant potestatem retrahendi et protendendi aspectus corporalium formarum corporis ab eis assumpti.

Praeterea, quare aspectus potentiarum nostrae animae non essent aeque essentiales eis sicut aspectus lucis luci et sic de aliis ?

Praeterea, gravitas et levitas non. videntur aliud dicere quam habitualem et naturalem inclinationem gravium ad deorsum et levium ad sursum. Ex quo videtur quod non dicant aliud quam aspectus corporum ad certos terminos locorum, sicut et violenta inclinatio sagittae ab arcu emissae non videtur esse aliud quam fortis aspectus ad certum terminum sibi datus. Et tamen, inclinationes terreae gravitatis vel igneae levitatis sunt ablatae corporibus gloriosis salva absoluta essentia ceterarum formarum suarum.

Praeterea, quis audebit dicere quod Deus non posset sic retrahere virtualem aspectum lucis solaris quod eius lux nihil influeret extra ?

 

Probato igitur quod omnes virtutes in longinquum influentes attingunt ubi non sunt per huiusmodi virtuales aspectus et quod variantur in eis ex varia terminatione ab exterioribus obiectis accepta absque influxu obiectorum in illas : sequitur probare hoc ipsum esse necessario ponendum in potentiis sensitivis. Primo ergo prohetur hoc de sensibus particularibus, secundo de sensu communi.

 

De sensibus autem particularibus probatur hoc duplici via.

Prima est, probando quod per nullam speciem ab exterioribus obiectis receptam possunt ipsa et eorum situm et distantiam sentire. Hoc enim probato necessario sequitur quod cognitivi aspectus et actus ipsorum sensuum terminentur in suis obiectis et hoc diversimode absque influxu ab eis recepto.

Secunda via est, probando quod ultra quascunque species et post quascunque ab obiectis receptas est adhuc necessarium ponere in sensibus praedictos aspectus et eorum mutationes praedictas.

 

Primum autem, quod scilicet per nullam speciem ab obiectis receptam, possint ea et eorum distantias sentire, probatur sic. Quemadmodum enim est in praecedenti quaestione probatum, impossibile est quod aliquid corporale directe influat in potentias animae, ita quod illa influentia primo et immediate recipiatur in ipsa potentia. Ergo si potentiae sensitivae apprehendunt per species ab obiectis corporalibus influxas : oportebit quod primo et immediate recipiantur in organo ipsius potentiae.

Quod autem per tales non possit hoc fieri probatur multipliciter.

Primo quidem, quia principium immediate productivum actus cognitivi non est minus intrinsecum potentiae cognitivae quam ipse actus. Ergo actus cognitivus non poterit immediate gigni a specie corporali existente in organo, quia tunc actus esset magis intrinsecus potentiae cognitivae quam illae species. Nam actus cognitivus primo et immediatius est in potentia quam in eius organo, unde nec in organo potest aliquo modo esse, nisi sit informatum per ipsam potentiam cognitivam et hoc prius naturaliter.

Secundo, quia immediatum principium actus essentialiter vivi et cognitivi oportet essentialiter esse vivum et cognitivum ; nam essentia talis actus trahitur et influitur a suo principio immediato. Sed species corporis primo et immediate informans corporale organum non potest esse essentialiter viva et cognitiva. Ergo et cetera.

Tertio, quia potentia cognitiva non informabitur nec poterit informari a praedicta specie. Ergo nec per eam formaliter fiet actualis et potens ad producendum in se actum cognoscendi. Praeterea patet ; tum quia omnis forma informans potentiam animae est prius in ipsa quam in eius organo, nam et forma non dicitur a forma altera informari, nisi quia ipsa interiacet tanquam media inter materiam et illam ulteriorem formam et disponit materiam ad illius receptionem, et quia haec forma media quasi a subteriori seu per modum fundamenti sibi prius cohaeret, unde omnis corporalis forma humani corporis potius dicitur, informari ab anima quam e contrario ; tum quia nulla species extensa secundum extensionem organi potest esse forma subiecti simplicis et spiritualis.

Quarto, quia actus simplex et spiritualis non potest influxive gigni a specie extensa et corporali. Sed omnis actus cognitivus est simplex et spiritualis. Quod clamat non solum communis ratio cognitionis, quae in tantum est nobilis ut Deo proprie ascribatur et per quam omne cognoscens, in quantum tale, in infinitum excedit omne quod caret cognitione et potentia cognoscendi. Immo etiam clamat hoc eius immediatum subiectum, quia sicut dictum est, non potest primo et immediate esse nisi in simplici et spirituali potentia animae.

 

Item ad primum, species influxa prius et fortius et magis proprie et conformius repraesentabit speciem a qua immediate gignitur quam aliam. Sed ab obiecto distanti non potest fieri species in visu nostro nisi per aliquam genitam in medio. Ergo prius et fortius et conformius et magis proprie repraesentabit illam speciem quam illud obiectum. Sed illud videtur prius et immediatius et expressius quod visui sic primo repraesentatur. Ergo sola, species immediate gignens speciem per quam fit visio videbitur primo et principalius et proprie.

 

Forte dicetur quod illa species non est apta repraesentari per modum principalis obiecti, sed solum per modum imaginis obiectum repraesentantis.

Contra hoc arguitur.

Primo, quia contrarium huius patet ad sensum in visibilibus radiis a sole genitis et in visibilibus speciebus colorum ; nam species ex panno viridi vel rubeo in parietem radians videtur aperte a nobis ita quod paries appareat viridis vel rubeus.

Secundo, quia oculus gloriosus aut saltem spiritus angelicus potest omnes species aeris videre et suo intellectu totam essentiam ipsarum intelligere.

Tertio, quia aut idem est posse repraesentari quod posse speciem sibi similem et sui repraesentativam gignere aut saltem hoc secundum semper includit primum.

Quarto, quia dato quod repraesentet eam ut imaginem principalis obiecti, nihilominus ipsa primo et per se videbitur et hoc aut ut imago differens a re cuius est imago aut quasi ipsa sit ipsa res. Sive autem fiat sic sive sic, potius videbitur esse in loco suo quam in loco, ubi res est. Non etiam videbitur maior quam sit, et ita per speciem visualem ab hac genitam non poterit videri proprius situs et propria quantitas rei.

Quinto, quia noster visus videt totum spatium intermedium inter se et obiectum. Quare ergo non videbit species existentes in illo spatio, et maxime cum ipsum ut per eas informatum debeat esse visibilius quam sit ex se solo ?

 

Item ad primum, si nulla virtus potest aspecti ve attingere nisi solum illud quod est sibi realiter et immediate cohaerens et contiguatum, tunc inter primum influens et speciem in loco distante influxam erunt infinitae species generantes et genitae etiam in minima distantia, prout superius est probatum. Ergo species visualis ab obiecto distante influxa repraesentabit primo et per ordinem infinitas species intermedias ad hoc quod repraesentet primum influens. Ergo aut visio erit ex tot repraesentationibus confusissima aut distincte videbit ipsas species infinitas. Non enim potest dici quod species actu plures et infinitae et differentis situs et quantitatis et quarum una est intensior et virtualior alia habeant vim unius solius speciei, et saltem illa quae erat in oculo per quam et fiet visio non habebit vim eiusdem aut consimilis speciei cum illis quae erunt in aere intermedio.

Item, quantitas spatii intermedii non potest repraesentari per speciem rei exis tentis ultra illud spatium ; tum quia species non repraesentat nisi id a quo gignitur et cui assimilatur ; tum quia nullius rei quantitas repraesentatur nisi per speciem lucis vel coloris per illam quantitatem formaliter extensi. Ergo per speciem obiecti praedicti non videbitur quantitas seu distantia spatii intermedii ac per consequens nec obiectum videbitur ut distans ab ipso vidente.

 

Sed ad hoc respondetur quod quantitas pyramidis ex omnibus speciebus intermediis constitutae repraesentatur per speciem in oculo genitam, et ideo per eam videtur quantitas praedictae pyramidis, et eo ipso videtur quantitas spatii in quo est pyramis praedicta.

Sed contra hoc arguitur. Primo, quia si ipsa pyramis per speciem in oculo genitam non videtur nec potest videri, ut ipsimet supponunt, multo minus per eam videbitur quantitas ipsius pyramidis ; quia quantitas non est primo et per se repraesentabitis aut visibilis, sed solum per hoc quod est quantitas alicuius formae visibilis, et idem est de figura et situ et consimilibus.

Secundo, quia species genita in oculo non potest per id ipsum repraesentare quantitatem obiecti et quantitatem praedictae pyramidis, cum istae quantitates sint valde diversae et in diversis subiectis et locis et diversas species figurarum habentes. Quae quidem figurae et earum diversitas a visu nostro videtur.

 

Forte respondebitur ad primum aliter, scilicet, quod quaelibet pars perspicui spatium intermedium occupantis generat suam speciem in oculo, ita quod in oculo sunt plures species partium perspicui praedicti simul cum specie obiecti principalis, per primas autem ut simul sumptas repraesentatur quantitas spatii, per ultimam vero quantitas obiecti.

Sed contra hoc arguitur.

Primo, quia ex quo istae species sunt in eodem situ oculi aut fere in eodem seu in valde modico et proximo, sequitur quod repraesentabunt omnes quantitates partium spatii ut quasi aeque distantes ab oculo.

Secundo, quia species obiecti potius habebit ipsum repraesentare ut intra se quam ut extra se, quia non repraesentat ipsum nisi per hoc quod est vel refulget in ea ut repraesentatum in repraesentante seu ut simile in suo simili.

Tertio, quia locus obiecti non cohaeret inseparabiliter formae obiecti a qua gignitur species, immo obiectum cum tota illa forma est saepe in aliquo loco propinquiori vel remotiori. Ergo ex hoc quod species visualis repraesentat formam obiecti non repraesentabit plus unum locum eius quam alium.

Quarto, quia quando multae species cor : porales existunt in eodem situ, sunt ibi ut aliqualiter commixtae ; unde radius existens in vitro colorato coloratur propter quandam commixtionem coloris cum ipso. Ergo praedictae species confusae et quasi commixtae repraesentarent obiectum et partes spatii.

 

Item ad primum, aut species visualis repraesentat quantitatem obiecti per propriam quantitatem aut per aliquid aliud. Si per propriam quantitatem, ergo nunquam repraesentabit quantitatem maiorem sua, et ita nulla res videbitur nobis maior oculo nostro, immo nec maior quam sit eius pupilla. Si vero per aliud, hoc non potest esse nisi sola sua ratio specifica per quam analogice est in specie coloris vel lucis et quae est per suam quantitatem propriam formaliter extensa. Constat autem quod per hoc non habet repraesentare nisi colorem vel lucem, prout sunt quaedam species qualitatis ad quam species ab eis influxae analogice reducuntur. Ergo ex hoc non repraesentabunt aliquid quod sit primo et per se in praedicamento quantitatis.

Item, cum obiecta tactus generent suas species in longinquum, tunc sensus tactus sentiet suum obiectum ut distans et distantiam intermediam, sicut visus sentit ; nam eadem ratio erit hic et ibi, scilicet, species ut de longe per intermedias species influxa. Sed hoc est falsum, prout patet ad sensum. Ergo species, prout per intermedias ab obiecto distante genita, non est ratio quare visus et auditus apprehendunt obiectum ut distans ad distantiam seu quantitatem spatii intermedii.

 

Item, aut species haec, per quam fiet visio vel auditio et sic de aliis sensibus, erit illa species aut de genere illius, quae, cum multum intenditur, sentitur et potest sentiri a nobis, sicut sentitur radius lucis, aut erit alia et alterius generis. Iuxta quod et quidam dicunt quod a quolibet obiecto sensibili gignuntur duo genera specierum, una scilicet habens esse naturale et sensibile et alia habens solum esse intentionale et spirituale et simplex, ita quod tota est in qualibet parte aeris. Quidam tamen hanc intentionalem dicunt esse extensam sicut et aliam, attamen nobis insensibilem.

 

Si autem solum est de genere primae, patet quod per eam proprie non videtur res a qua exit ; nam radius solis non repraesentat solein, prout est in sua rota et in suo loco, scilicet, in caelo. Dato etiam quod res per hanc videretur, tunc quanto plus intenderetur et augeretur, tanto plus res per eam videretur. Cuius contrarium patet, quia quando radius lucis vel coloris in tantum intenditur quod fit nobis visibilis, tunc ipsum potius videmus quam lucem vel colorem a quo exit.

 

Si vero est alterius generis a prima, tunc plura impossibilia ponuntur. Primum est quod ab eadem naturali et corporali forma et unius solius speciei fluent super eodem subiecto et per eundem aspectum et aspiciendi modum duo genera specierum. Quod perinde est acsi diceretur quod a colore fluat species coloris et lucis, vel quod a luce fluat actio irradiandi et actio levitatis tendentis in sursum.

Secundum impossibile est quod una harum specierum non habeat esse reale seu naturale, sed tantum intentionale, et tamen quod vere et naturaliter fluat a forma naturali et corporali et vere ac realiter informet corpus naturale, puta, aerem et oculum.

Tertium impossibile est quod in quolibet puncto aeris sit una species simplex et spiritualis, et quod respectu eiusdem obiecti sint tot tales in aere quot sunt ibi situs sub quibus idem oculus vel diversi oculi possunt illud obiectum videre. Et quidem haec species simul ponitur esse punctalis et punctalem situationem habere et nihilominus habere spiritualem simplicitatem quae est longe alia a punctali. Quaero etiam an haec species spiritualis sit tota in pluribus partibus aeris, sicut est anima in pluribus partibus corporis aut non. Si sic, ergo quoad esse non dependet a partibus materiae quas informat, quia quacunque una partium sui subiecti sublata adhuc existet in ceteris, nisi dicas quod in aliqua principaliter existat sicut anima in corde, ceteris vero communicat praesentiam suam non dependendo ab eis. Et certe habere ex se tale esse et primo et per se dare illud materiae corporali non est formae accidentalis, immo substantialis, et hoc non qualiscunque, sed transcendentis omnem formam extensam. Quamvis enim quaedam spiritualia accidentia animae sint cum ea in pluribus partibus corporis sui, non sunt ibi immediate nec primo et per se nec dant ipsi corpori esse simplex et spirituale, id est, animatum seu vivum et sensitivum ; quia dare tale esse est elevare materiam corporalem ad participationem esse unitissimi transcendentis omne esse corporale et extensum, et ideo hoc est dare materiae quoddam esse substantiale longe altius quam sit aliquod esse corporale. Si vero non est tota simul in pluribus partibus aeris, tunc aut est extensa aut punctalis, et neutro modo est spiritualis.

Quartum impossibile est quod forma spiritualis fluat a forma corporali et extensa et hoc dirigendo aspectum suum super aliud corpus et super corporalem locum eius. Huius autem impossibilitas est in praecedenti quaestione satis ostensa.

Quintum inconveniens est quia istimet probant nos videre per species ab obiectis influxas inter alia ex hoc, quia aliquando videmus ipsam speciem quae est in oculo, utpote, quando postquam vidimus fortem lucem et avertimus oculum, ita quod postquam avertimus, adhuc videmus aliquam lucem. Dicunt enim quod illa lux quam tunc videmus est species lucis existens in oculo per quam primo videramus ipsam extrinsecam lucem. In hoc enim supponunt isti quod species per quas videmus non solum sunt ex se visibiles, immo et aliquando videntur a nobis ; quamvis et boc improbaverim in quaestione an voluntas sit potentia activa in responsione ad octavam supprobationem decimi tertii argumenti principalis, ubi et assigno tres modos alios quae sit illa lux quae tunc videtur et quare et qualiter videtur.

 

Expedita igitur prima via probandi principalem conclusionem, per hoc scilicet quod probavimus sensus non posse sentire exteriora per species influxas ab eis, procedendum est ad secundam, ut scilicet probetur quod quibuscunque speciebus vel habitualibus dispositionibus positis in sensibus, adhuc ultra eas oportet dare praedictos aspectus et praefatas mutationes eorum. Hoc enim probato, probatum erit praefatas mutationes praedictorum aspectuum non effici ab obiectis, quamvis sint ab eis sicut a terminativis vel occasio nativis.

 

Quod ergo praeter omnes species vel habitus exigantur praedicti aspectus probo sic. Constat enim quod dormiens, auribus apertis et naribus et tactu praesente vestibus sibi iunctis, habebunt fluere species a praesentibus obiectis in aperta organa sensuum ; et tamen non sufficit ad videndum et audiendum vel ad sensum odoratus et tactus, nisi actualis aspectus sensuum pervigiliter ibi intendat. Nec mirum, quia etiam noster intellectus, quibuscunque scientiis valde habituatus, non potest actu recordari ea quae habet in sua memoria nec suosmet habitus nec se ipsum etiam cogitare, nisi per actualem conversionem aspiciat et intendat in species memoriales aut in alia interiora sua, nec sensus nostri non consopiti sed vigilantes percipiunt sua obiecta praesentia, cum per vehementem attentionem ad alia est actualis intentio sensuum retracta a suis obiectis.

Rursus, si quantum poterimus, totam intentionem nostram defigamus intra oculum non dirigendo aspectum intentionis ad extra, aut si ad extra, non tamen usque ad obiectum : constat experimentaliter nobis quod non videmus nec sic possumus videre obiectum.

Item, sensibiliter experimur quod in transitu nostri aspectus de uno obiecto in aliud vel per intermedium spatium usque ad obiectum fit quaedam sensibilis mutatio vel protensio in nostro aspectu, nec tamen potest dici quod haec mutatio sit species ab obiecto influxa. Quando etiam in ipso aspectu sentimus resistentiam obstaculorum prohibentem aspectum conanteni transire in ultra, id est, conantem aspicere et videre ulteriora, et non praevalet aut, si aliquando praevalet, facit hoc cum sensibili difficultate et cum forti acuitione et emissione seu protensione aspectus : fiuntne haec et omnia consimilia a speciebus influxis per quas videmus obiecta resistentia nobis ?

 

Item, a luce visibili immediate super oculum posita generabitur species in oculo non minus perfecta nec minorem vim repraesentandi habens quam si per intermedias species gigneretur ab eadem luce distante. Ergo magis poterit videri, cum est super oculum quam cum est remota, aut saltem cum non distat ab oculo nisi per densitatem digiti vel unius denarii. Nam et quanto erit propinquior et immediatior oculo, tanto eius aspectus poterit in luce vel in colore illuminato fortius et realius figi. Cum ergo tunc minus rem talem videre possimus : patet quod ad videndum non solum exigitur aspectus, sed etiam quod sit sub certa mensura distantiae ad exteriora protensus. Sicut enim, quando sagitta vel lapis non iacitur ultra spatium palmi, tunc supra modum remisse movetur nec potest facere fortem ictum, unde eius iactus exigit impulsum ad terminum competentem distantem directum et virtualiter protensum ad hoc quod faciat nobilem cursum et ictum : sic est et in aspectu visus. Auditus autem exigit aliquas voces debiles quasi intra suam aurem a loquente formari ad hoc quod audiat eas, aliquando vero impeditur ex nimia proximitate earum. Ex exigentia autem praefatae proportionis aspectus ad suum obiectum provenit quod res nimis modica non potest videri a nobis. Visus tamen corporis gloriosi, puta, Christi ad multa est incomparabiliter potens ad quae noster non potest. Et tamen ratio maioritatis suae potentiae non potest sic plene dari ex parte obiectorum suorum et specierum ex eis prodeuntium sicut potest dari ex parte glorificationis animae et suarum potentiarum cum organis suis. Unde ex beatifica virtuositate cognitivi aspectus eorum possunt videre res immediate iunctas oculo, etiam corpora, quae sic penetrant ut simul sint in eodem loco cum illis, possunt etiam videre minima visibilia et subtilissimos radios colorum et lucis.

 

Item, impossibile est reddere veram et sufficientem causam multorum quae nobis apparent in visu nisi propter varios modos aspiciendi, prout iam in redditione aliquarum causarum patebit et ex pluribus supra praemissis satis colligi potest. Utquid enim multa videmus longe esse maiora nostro oculo, et tamen, quanto sub acutiori angulo ea videmus, tanto minora nobis videntur ? nisi quia ex hoc quod visualis aspectus in suis virtualibus partibus postremis dilatatur ad quantitatem rei, in sua vero radice restringitur et acuitur, quando rem de longe videt, et tanto magis, quanto magis de longe : idcirco actus videndi a praedicto aspectu causatus partim proportionatur extremae dilatationi aspectus et partim radicali restrictioni et acuitioni ipsius. Et quia, quanto extremitas aspectus tendit in longinquius, tanto eius extrema dilatatio est insensibilior visui et sensui communi quam sit eius radicalis et fortis acuitio : idcirco tunc visio quantitatis rei plus conformatur radicali acuitioni aspectus quam eius extremae dilatationi. Quia etiam tunc extremi aspectus non sufficiunt ad plene discernendum et distinguendum omnes partes minutissimas rei visae : ideo non possunt tunc videri nisi sub quadam confusa implicatione, propter quod res videtur ei minor quam sit.

 

Quia etiam, quanto aspectus firmius et profundius figitur in obiectis, tanto firmius et clarius videt ea : idcirco stellae sub aequali serenitate aeris visae in oriente apparent nobis maiores quam visae directe super caput nostrum, pro eo quod versus orientem aspicientes prius dilatant suos aspectus super magnum spatium terrae. Propter quod stella in oriente sita sub latiori aspectu videtur, inter nos vero et stellam super caput nostrum stantem non interiacent alia corpora sic fixe visibilia, quin potius nimia subtilitas et invisibilitas aeris visualem aspectum confundit, et idcirco oportet ipsum fortiter circa suam axem adunari ad hoc ut super se possit fixe inspicere stellam. Quia etiam aspiciendo totum spatium interpositum inter duas res videmus mutuam distantiam earum : ideo, quanto partes illius spatii distinctius aspiciuntur, tanto idem spatium videtur maius. Quia ergo totum spatium aeris quod est inter terram et partem caeli super nos directius stantem distinctius et certius aspicitur a nobis quam spatium aeris interpositum inter terram et partem caeli orientalem vel occidentalem : idcirco pars caeli quae est recte super nos videtur nobis a terra distantior ac per consequens respectu eius altior quam reliquae partes. Hinc etiam est quod orientalis pars caeli videtur quasi cohaerere terrae, et tamen videtur pius distare a nobis quam illa quae est recte super nos ; quia inter nos et orientem videmus longum spatium terrae quod non videmus inter nos et illam aliam.

 

Hinc etiam est quod corpora sphaerica longe distantia videntur nobis plana, quia prominentia vel concavitas suae sphaericitatis non potest plene distingui a nostro aspectu, sed quasi occurrit sibi ut totum aequale. Hinc etiam est quod quadrata longe distantia aliquando videntur rotunda, aliquando oblonga. Rotunda quidem, quando prominentia angulorum non potest a visu discerni et medium sui lateris videtur ut nobis propinquius ac per consequens et versus nos prominentius. Hoc autem fit, quando quadratum facialiter opponitur visui, quia tunc fortiori et breviori seu minus protenso aspectu attingitur et videtur medium quadrati quam anguli eius. Cum vero quadratum non occurrit aspectui facialiter, sed oblique : tunc latus quadrati directius se offerens aspectui videtur per lineam breviorem et fixiori aspectu quam latus oblique se offerens, et ideo non ita discernitur tota quantitas huius lateris sicut primi, et ideo primum videtur longius isto. Quia etiam visus fortius disgregatur a medio densiori quam a subtiliori et se disgregando versus latera dilatatur : ideo res visa per medium densius videtur maior. Quia sic etiam disgregatus non sic clare et fixe distinguit omnes partes medii densi : ideo tunc res videtur ei propinquior quam si esset visa per medium magis subtile. Ideo etiam remus partim existens in aqua partim in aere videtur fractus vel incurvatus ; quia pars existens in aqua apparet propinquior quam sit, pars autem extra aquam apparet in loco suo, et ideo non videtur nobis per rectam lineam continuari. Quia etiam extremitas aspectus in longinquius protensa non est ita fortis.et certa, sicut est prior et radicabor eius in propinquiora intendens : ideo spatium remotius quod est magis prope obiectum non ita plene et diffuse distinguitur sicut spatium propinquius, et ideo stellae minus videntur distare a nubibus quam nubes a nobis. Ideo etiam luna et ceteri planetae videntur quasi aeque esse altae sicut stellae fixae, quia varia distantia earum a terra non potest plene distingui a visu nostro. Quia vero aspectus reflexi aut in suo recto incessu divaricati seu fracti sunt post huiusmodi divaricationem debiliores et minus certificativi : idcirco distantia quae est inter initium divaricationis et inter rem visam adhuc magis confuse et implicite discernitur a nobis, et aliquando hihil eius potest per visum discerni. Et ideo res tunc videtur esse in illo loco ubi est initium fractionis seu divaricationis ; sicut patet, quando lampas videtur esse alibi quam sit, aut quando eius flamma videtur attingere usque ad superficiem lampadis vitreae. Quia tamen ille aspectus divaricatus, quo flamma illa videtur pertingere usque ad vitrum lampadis, non est ita fortis, quin visio lucis diurnae ipsum excedat : idcirco non sic apparet hoc de die sicut de nocte. Et idem est de scamma vel aqua marina seu viscosa quae de nocte potius videntur lucida quam de die, et maxime cum per motum aquae fit in ea quaedam spumatio alba.

 

Quia etiam, cum oculus est prope lampadem, tunc aspectus eius est fortior ad pertranseundum vitrum et ad discernendum aerem qui est inter flammam et vitrum : ideo illud non sic videtur de prope sicut de longe. Quia etiam a nimia claritate ignis vel solis noster virtualis aspectus fortiter diverberatur et disgregatur : ideo ipsa lux ignis vel solis, quae per illos aspectus disgregatos et reverberatos videtur, videtur esse nobis radii solares vel ignei ab igne vel sole usque ad oculum protensi, aliquando vero videtur esse scintillae tremulae hinc inde fortiter agitatae. Hinc etiam est quare distantia rei a speculo non semper apprehenditur, nec tota figura rei visae ibi discernitur, sed videtur aliquando esse quasi quaedam moles oblonga ; quia aspectus a speculo reflexus est aliquando sic debilis quod nihil illius distantiae discernere potest. Ex hoc autem provenit quod aliquando lux clara ibi repraesentata videtur sibi fusca vel viridis vel crocea et sic de aliis. Et ideo ensis vel gladius diversimode motus videtur esse diversorum colorum, quia lux ibi visa per aspectum reflexum aut per aspectum divaricatum videtur nunc unius coloris nunc alterius. Et maxime hoc contingit, quando tali confuso aspectui et visui commiscetur confusus aspectus et visus proprii coloris rei a qua fit specularis reflexio aut confractiva divaricatio. Et sic saepe contingit in collo columbae aut in ense partim polito partim rubiginoso.

 

Quia etiam uniformitas concursus gemelli aspectus duorum oculorum super idem obiectum occurrit sensui communi acsi realiter una, cum tamen secundum dualitatem oculorum sint vere duo aspectus et duae visiones eiusdem rei : idcirco sensus communis sensibiliter iudicat esse unam, vel potius res per ambas visiones non offertur tunc sibi nisi ut una, sicut et est vere una. Sed tamen bene sentit alium actum videndi esse in uno oculo et alium in alio, unde et cum unus eorum clauditur, sentit unum actum videndi esse subtractum alio remanente. Quando vero aspectus unius oculi sic divaricatur quod obiectum tunc videtur ei esse in loco ubi incipit illa divaricatio seu fractio : tunc res videtur esse in duobus locis, per unum scilicet oculum in uno et per alium in alio, et ideo tunc una res videtur esse duae, et taliter possent frangi aspectus quod viderentur esse tres et in tribus locis.

 

Ex hoc autem est quod si in speculo infra aquam vel subtus grossum vitrum posito sit aliquantulum de longe lux candelae accensae, videbis illam lucem in duobus locis, et aliquando immo videbitur tibi esse stella parvula, aliquando vero quasi flamma fusca. Unde quando sole apparente in speculo sic infra aquam posito videtur iuxta eum assistere quaedam stella : non est aliud quam idem sol per variam fractionem aspectus quasi in alio loco visus. Quia etiam aspectus in aliquo primo obiecto fortius terminatus et fixus et eius forti et clara visione reflexus non potest ulteriora plene aspicere nec eorum claram visionem simul cum prima suscipere : ideo multa lux parieti vel obiecto alteri superfusa et ab oculo prius inspecta et visa non sinit ipsum aliquando plene apprehendere proprium colorem parietis. Ex hoc etiam est quod visus per vitrum multum rubeum vel viride transiens non potest pure aspicere et videre proprios colores rerum ulteriorum, immo viriditas vitri aspicitur ab eo ut quasi superfusa ulterioribus rebus ; quia obiectum ibi esse videtur, ubi aspectus per ipsum et cum ipso transiens intendit, quantum est ex se, fortius et finalius, unde et ex hoc res videtur esse in speculo, sicut superius est dictum.

 

Rursus sciendum quod quia praefatus aspectus habet quandam virtualem et spiritualem magnitudinem cum spirituali et vitali simplicitate et hoc sub quadam virtuali latitudine ac longitudine ac spirituali profunditate et altitudine : idcirco visio multarum partium magnae rei ac multorum obiectorum sibi. coordinatorum possunt ordinate et distincte capi in visceribus visivi aspectus seu potentiae visivae per suum aspectum expansae et dilatatae. Unde visio spatii intermedii et visio ulterioris obiecti stant ibi sub eodem ordine sub quo obiecta ipsa aspiciuntur ; nam visio spatii coordinatur aspectui ipsius spatii tanquam suae causae a qua et intra quam capitur et gignitur. Et consimiliter visio ulterioris obiecti coordinatur aspectui ipsius obiecti. Et hinc est quod una visio non confundit alteram nec commiscetur alteri, nisi quando aspectus inter se confunduntur et commiscentur, sicut fit, cum transit per vitrum in ulteriora, prout superius dixi. Et certe talis distinctio et ordo non posset sic congrue assignari inter species corporales in parvissimo et strictissimo situ oculi in simul existentes.

 

Ut autem scias totam compositionem oculi huic opinioni favere et proprietatibus visualis aspectus proportionari : attende quod, ut aspectus per totum hemisphaerium nostrae faciei obiectum posset se libere diffundere simul et successive seu universaliter et collective ac singillatim et discretive, ideo factus est oculus rotundus et cito girabilis. Si enim esset planus, tunc non posset sic circumspicere a dextris et a sinistris, sed solum in ante, non etiam posset sic faciliter circumgirari. Sphaericitas etiam oculi confert ad maiorem capacitatem et regulariorem adunationem aspectus. Quia etiam aciem visivi aspectus ad acute penetrandum et fixe videndum oportet pyramidaliter acui et protendi : idcirco semicircularis superficies oculi, in cuius acumine est pupilla, ad hoc sibi proportionaliter servit ; nam ab intrinseca basi illius superficiei, id est, ab eius diametro eius cornua attingente est quodammodo basis ipsius aspectus, et in pupilla est quasi punctale acumen aciei suae. Quia etiam aspectum oportet esse radicaliter fixum et recollectum ac serenum et clarum seu perspicuum et varie ac celerrime mobilem et multarum visionum facile susceptivum et generativum seu, ut emphatice loquar, suorum obiectorum intra se inviscerativum : idcirco oportuit oculum habere quaedam fixa et solida ac serena et perspicua et facile mobilia et susceptioni praedictorum idonea. Et hinc est quod in intimo oculi est humor glacialis, id est, glaciei similis, qui sua serenitate ac mobilitate et passibili humiditate deserviat serenitati et mobilitati aspectus visivi et celeri susceptibilitati actualium visionum et quodammodo ipsorum obiectorum.

 

Ante istum vero est humor albugineus similis albugini ovi, ac deinde sunt tres tunicae. Quarum intimior dicitur uvea, quia est ad similitudinem uvae nigra et est fortis ad solidam custodiam priorum humorum. Extra vero hanc est tunica, quae dicitur cornea, quia est similis cornu. Tertia vero et extrema dicitur consolidativa et est communiter alba et fortis et pinguis. Omnes autem hae valent ad fixam solidationem et adunationem aspectus ; nam aliter humor glacialis effunderetur aut exhalaret, nec aspectus in eo posset solide figi, nisi esset intra solidas tunicas fixe contentus. Unde et praeter hoc circumdatur quadam subtili tela quasi tela araneae, ut tutius et purius conservetur et a maiori grossitie humoris albuginei segregetur, qui etiam est aliquantulum spissus, ut aspectus in eo fixior esse possit. Quia etiam nimis patula pervietas ad exteriora confunderet et disgregaret aspectum, et visum : idcirco quaedam obumbrantia sunt anteposita humori glaciali, scilicet, grossities humoris albuginei et nigredo tunicae uveae, quae in anteriori parte remanet aliquantum discooperta a duabus tunicis sibi superpositis, quia in illa discoopertura est visiva vis pupillae. Visus enim noster cito disgregatur et excaecatur a nimia claritate, umbrositas autem cum debita perspicuitate et serenitate conferunt adunationi et recollectioni et confortationi et proportionali serenationi aspectus.

 

Duae etiam tunicae interiores, scilicet, uvea et cornea, sunt duplices et consimiliter tela continens humorem cristallinum seu glacialem, tum ad firmiorem custodiam humoris interni et spirituum ibi confluentium, tum ad fortiorem stabilitionem et recollectionem visivi aspectus quae bonitati firmi iudicii multum confert. Item, frigiditas humoris glacialis et albuginei temperat fervorem spirituum in quibus defertur visivus aspectus. Qualiter autem omnia haec conferant statui gloriae est supra intelligentiam et experientiam nostram praeterquam de facili circumgiratione ac firmitate et serenitate aspectus. Quia etiam instrumentum concavum et cum debita soliditate facile compressibile et dilatabile est aptius aspectibus et actibus sensitivis - nam concavitas aerea est capacior et nobilior quam suum oppositum - : idcirco organa sensuum sunt concava et in nervis concavis et solidis facile compressibilibus et dilatabilibus fundata. Quia vero unitas cuiuslibet potentiae sensitivae et radicalis unitas sensus communis exigit aliquam radicalem unitatem in organo cuiuslibet sensus : ideo nervi sensitivi habent radicalem unitatem in sua origine, puta, circa cerebrum et etiam in corde. Et hinc est quod potentia visiva initialiter figitur in una radice duorum nervorum ad duos oculos protensorum. Alias enim in duobus oculis non posset una et eadem visiva potentia esse, nisi scilicet totum eius organum reduceretur ad aliquam unitatem.

 

Ostenso igitur quod necessarium est praedictos aspectus et eorum varias mutationes ponere in sensibus particularibus, sequitur hac iclem ostendere in sensu communi seu interiori. Arguo igitur sic. Species cuius generatio naturaliter procedit in rectum, nisi cum per media densiora aut per specularia eius incessus mutatur et hoc sub lege sibi naturaliter praefixa, impossibile est quod naturaliter et communiter teneat alium incessum. Sed species ab oculo ad cerebrum seu ad organum sensus communis non potest per rectam lineam ire, quia nervi visuales oblique tenduntur ab oculo ad cerebrum. Ergo contra naturam erit iste processus. Et multo magis hoc patet de specie tangibilium genita in pede, quam oportebit per tortuosas ramificationes nervorum procedere usque ad cerebrum ubi est organum sensus communis.

 

Sed ad hoc dicitur quod ibi species potius procedunt secundum leges spirituum quam secundum leges propriae naturae.

Contra hos autem obicitur.

Primo, quia isti, ut salvent suam opinionem de sentiendo per species genitas ab obiectis, non verentur contradicere communi et naturali et nimis experto cursui generationis corporalium specierum.

Secundo, quia sicut speciei genitae essentiale est esse per generationem, sic et quod generetur sub certis modis et limitibus suae essentiae praefixis ; sic etiam est essentiale speciei. generanti quod generet in rectum, sicut et quod generet. Non ergo poterit hoc eis auferri per causam creatam et naturalem.

Tertio, quia secundum hoc oportet dare aliquod agens in has species quod sua actione corrumpat in eis illam naturalem vim et proprietatem per quam generabantur solum in rectum et quod det eis oppositam, et hoc totiens, quotiens per varias tortuositates nervorum oportebit mutare incessum.

Quarto, quia cum tota virtus et essentia huiusmodi specierum sit a primo influente - unde et oportet eas semper continuari ad ipsum - : oportebit aut virtutem primi influentis consimiliter mutari aut eas discontinuari ab ipso et etiam repugnare. Quae omnia sunt absurda.

 

Item ad primum, sensus communis sic intime sentit omnes actus sensuum particularium acsi esset in eorum organis sicut et ipsi ; unde statim cum pungitur pes, ipse in eodem instanti hoc intime sentit quasi ibi assistens.

Ulterius, sic intime sentit eorum obiecta in suis locis quod multi proprii actus eius videntur esse proprii actus sensuum particularium ; sicut patet, cum picturae diversarum vestium et membrorum alicuius imaginis videntur nobis varias densitates sibi invicem superpositas habere, acsi colores imaginis essent corpora spissa. Quod ideo nobis videtur, quia aestimatio sensus interioris sic probavit in hominibus quorum sunt imagines illae. Sic etiam, cum titio ignitus sphaerice giratur, videmur nobis videre : quendam circulum igneum ; cum tamen visus in nullo uno instanti videat illum circulum, nec cum fit, nec post factum, sed solum unam partem videt post, aliam sic quod nunquam duas simul. Sed interior sensus, illum circulum apprehendit per memoriam retinentem praeterita et offerentem recenter acta et visa, quasi adhuc fiant et videantur. Innumera etiam alia sunt quae a solo sensu interiori apprehenduntur vel aestimantur, quae tamen sensibus ascribuntur particularibus propter intimitatem illius cum istis. Oportet ergo quod virtualis aspectus sensus communis intime attingat usque ad actus sensuum exteriorum et etiam usque ad loca obiectorum suorum. Et eadem ratione oportet hoc ipsum de intellectu nostro, quando intime videt et intellectualiter sentit actus omnium sensuum nostrorum cum suis obiectis.

 

Item, absque positione huiusmodi aspectuum et suarum variabilitatum non potest reddi conveniens causa impedimenti usus liberi arbitrii, salva veritate nostrae essentialis libertatis et etiam libertatis habitualis seu gratiae sibi adiunctae, prout in quaestione de impedimento usus liberi arbitrii diffuse probavi, et prout patet ex pluribus a me tactis in duabus quaestionibus de libertate et activa virtute nostrae voluntatis.

 

Restat igitur ultimo probare quod praedictos aspectus oportet ponere in spiritibus separatis. Quod quidem triplici via probatur. Primo scilicet, quia nec per species innatas nec per species a rebus localiter distantibus receptas possunt videre res, prout sunt in suis lapis. Ergo oportet hoc fieri per aspectus in obiectis virtualiter terminatos iuxta modum in prima quaestione praetactum. Quod, autem non possint hoc per species innatas multipliciter probavi in quaestione de hoc specialiter facta : Quod etiam nec per species a rebus distantibus receptas probatur : quia non per receptas a corporibus, prout probat tota quaestio praecedens et etiam multae rationes in hac secunda factae. Non etiam a spiritibus localiter distantibus, quia tunc oporteret quod prius gignerent suas species in intermedio spatio corporali. Illae autem non possent esse spirituales, ex quo essent accidentia corporis extensi, prout superius est probatum. Et praeterea, cum omne spirituale, sit vivum, essent vivae et per consequens aerem et cetera corpora vivificantes. Non etiam possent esse corporales ; tum quia tunc non possent expresse repraesentare intellectualem vitam et substantiam spirituum nec specificas differentias potentiarum suarum ; tum quia ex eis non possent gigni species spirituales in intellectu spiritus, prout in praecedenti quaestione est satis abunde probatum ; tum quia valde absurdum est dicere quod spiritus generet in medio corporalem similitudinem suae intellectualis substantiae ad hoc ut a spiritu ab eo distante possit videri.

 

Sed dicitur a quibusdam quod substantia spirituum separatorum non est in loco, sed, solum eius operatio quam in corpora facit, et quod saltem suus actus intelligendi non concernit distantias locales nec impeditur per eas, immo si res per infinitum spatium distaret, aeque faciliter posset videri ab eo acsi non distaret ab eo.

 

Quamvis autem hoc in praedicta quaestione de speciebus innatis sit satis improbatum, adhuc arguitur contra hoc primo per auctoritates sanctorum. Gregorius enim, in IV libro Moralium, super illud Iob, capitulo 3, cum regibus et consulibus terrae, dicit : Dives, qui apud inferos torquetur, in sinu Abrahae Lazarum requiescere contemplatur, qui profecto, si adhuc in imis non esset, hoc ille in tormentis positus non videret. Unde et idem Redemptor pro nobis moriens inferna penetrat, ut suos qui ei inhaeserant ad caelestia reducat.

Item, Augustinus, libro De cura pro mortuis agenda, dicit : Ibi ergo sunt spiritus defunctorum ubi non vident quaecunque aguntur aut eveniunt in ista vita hominibus. Item, infra : Proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid ibi agatur, sed postea audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae indicare sinuntur, possunt et ab angelis audire qui rebus quae aguntur hic praesto sunt. Nisi enim angeli possent interesse vivorum et mortuorum locis, non dixisset Dominus Iesus, contigit autem mori inopem illum et ferri ab angelis in sinum Abrahae. Nunc igitur hic, nunc ibi esse potuerunt, qui hinc illuc quem Deus voluit abstulerunt.

Item, Chrysostomus et Ambrosius et Damascenus dicunt quod ideo mater Christi fuit desponsata Ioseph, ut Christi de Virgine conceptus et partus diabolo celaretur. Sed hoc non potest esse, nisi diabolus tunc impediretur videre incorruptam integritatem claustri virginalis et corpus Christi formatum et stantem in virginali utero eius. Sed unde hoc impedimentum poterat diabolo proyenire, nisi quia prohibebatur aspectum interiorum Virginis penetrativum protendere versus Virginis virginalia claustra ? Si etiam continue vidisset omnia loca et omnes locales tactus et actus Ioseph, sponsi Virginis : indubitabiliter scivisset quod Ioseph nunquam tactu vel opere coniugali cognoverat eam, et sic per illud coniugium non fuisset celatum diabolo quod Christus fuisset de Virgine conceptus et natus.

 

Secunda via est quod absque locali distantia sunt in eis intellectuales magnitudines et profunditates per quas intima unius sunt valde distantia non solum ab intimis alterius, sed etiam ab exterioribus eius. Propter quod unus nequit cordis aliorum secreta videre illo nolente aut non Deo revelante. Non potest autem congrua via vel ratio dari propter quam prohibeatur videre secreta cordis aliorUm actu existentia in corde eorum ac per consequens iam per se visibilia et scibilia tanquam iam actu determinata adesse, nisi quia aspectus eius non potest aspective penetrare intima cordium aliorum, quando illi intellectualiter obserant et claudunt eis penetralia cordium suorum. Quomodo autem hoc fiat tetigi super librum Angelicae Hierarchiae in quadam quaestione de hoc ibi facta. Ad hoc etiam facit quod daemon tentando Christum in deserto conatus est experiri et indagare an Christus esset Filius Dei vel non. Ex hoc enim patet quod daemon non videbat nec sciebat naturam Christi humanam non subsistere in se ipsa nec habere in se rationem personae creatae. Videtur etiam ex praemisso quod ipse non videret originalem munditiam suae carnis, scilicet, Christi et matris, per quam erat ipse Dominus Christus absque originali intectione conceptus et natus et in ea perdurans ac per consequens et a toto humano genere per legem corruptae concupiscentiae propagato singulariter segregatus. Ex his autem patet quod intellectualis aspectus daemonis non poterat aspective penetrare et penetrando aspicere interiores dispositiones carnis et animae Christi, etiam quoad eius sensualem naturam.

 

Tertia via sumitur ex impossibilitate nostra ad videndum substantias separatas et Deum. Si enim visio fit per species ab obiectis influxas potius quam per aspectum in obiecta defixum : nunquid animae separatae et angeli boni et mali possunt influere in nos speciem totius substantiae suae ac potentiarum et habituum et actuum multo magis quam corpora mundi ? Ac per consequens poterimus eorum propriam substantiam et accidentia nude et clare videre multo magis quam lucem corporalem.

Praeterea, quare saltem nostram animam et omnes eius spirituales proprietates non videmus ita clare sicut lucem solis, et etiam clarius, cum sua forma seu natura intellectualis excedat incomparabiliter lucem solis ?

Item, quare habitus et species nobis a Deo immediate, influxi ad ipsum cognoscendum, credendum et amandum et contemplandum non faciunt nos Deum facialiter et nude videre, ita quod actus eorum, sit saltem quaedam minima visio Dei facialis et nuda et immediata, saltem in animabus separatis in purgatorio existentibus ?

Vide igitur quomodo praedictorum ratio faciliter trahitur ex parte cognitivi aspectus. Quanto enim Deus et intellectuales substantiae transcendunt corporalia et sensibilia : tanto altior et perspicacior et vigorosior aspectus exigitur ad illa clare et visibiliter conspicienda. Quia ergo noster intellectualis aspectus multum distat ab altitudine illa et ab illo vigore et claritate, et hoc sic quod non potest sibi illa altitudo dari nisi a creatore : ideo nec per se nec per alterius creaturae auxilium et influxum potest ad hoc elevari, interiora tamen propriae animae conspicit quasi in tenebris per modum palpativi tactus. Quia autem nulla cognitio rerum est aut esse potest visio facialis et immediata, nisi aspectus cognitivus defigatur in ipsas : idcirco nulla cognitio Dei quae non manat ab aspectu in Deum immediate defixo potest esse facialis visio Dei ; nam aspectus tunc necessario defigitur in aliqua ratione, creata quam assumit in speculum Dei prout docet Dionysius in libris suis et generaliter de omni, re praeter facialem visionem cogitata probabitur in quaestione sequenti.

 

[Solutio obiectorum]

Ad obiectiones autem in contrarium patet responsio ex praedictis.

Ad primum enim patet ; tum quia mutatio aspectus non ponitur fieri ab obiecto sicut ab efficiente, sed solum sicut a terminante ; tum quia immediatio localis et corporalis indistantiae non est semper necessaria inter, effectum et suam causam immediatam, sed solum immediatio virtualis intimitatis et efficaciae.

 Ad secundum etiam patet, quia mutatio aspectus quae fit ex varia terminatione obiecti naturaliter subsequitur radicalem aspectum, ipsa vero terminatio passive sumpta est simul natura cum ipso particulari aspectu per eam formaliter terminato, quia realiter sunt id ipsum.

Ad tertium etiam patet, quia virtualis protensio ad extra non tanquam ad locum virtutis protensae, sed tanquam ad eius terminum obiectivum non est motus localis, sed solum motus vel mutatio virtualis, proportionata tamen in quibusdam motui locali, sicut et contactus virtualis est quodammodo proportionatus contactui situali et superficiali. Non etiam oportet virtualem protensionem habere partes situaliter extensas, sed solum virtualiter. Non etiam oportet quod ibi sit corporalis rarefactio, sed quaedam spiritualis mutatio illi analogice similis.

 Ad quartum etiam patet quod ibi non est transitus localis, sed solum virtualis, qui aliquando potest esse successivus, aliquando subitaneus, prout superius est ostensum,

Ad quintum etiam patet, quia idem punctum lucis potest aspicere totam sphaeram mundi per varias lineas, aspicit etiam omnes partes unius lineae. Cum ergo dicitur quod hoc non potest per id ipsum : si sit intentio quod non per eandem essentiam puncti lucis, falsum est, si vero sit intentio quod non per eundem respectum nec per eandem partem seu partialem gradum sui aspectus, sic est verum. Sed huiusmodi partes non oportet esse univoce similes partibus spatii, sed solum eis proportionaliter coaptari ac per consequens quasdam virtuales distantias et propinquitates maiores et minores inter se habere iuxta proportionem partium spatii.

Et per hoc patet ad sextum, quia ibi est tantum virtualis obliquatio proportionata corporali obliquationi ipsius spatii. Quae quidem non ideo dicitur fractio, quasi tollat omnimodam unionem partis obliquatae a parte priori, sed solum quia tollit sibi quandam rectiorem et simpliciorem unionem ; quia et duae lineae trianguli sibi continuantur in cono sui anguli, non tamen recte, sed oblique.

Ad septimum etiam patet, quia aspectus virtutis ab obiecto non repellitur effective nec efficit in eo aliquam passionem violentam, immo fit naturaliter ab interno impetu radicalis aspectus. Dicitur tamen esse violenta, quia est contra communem et absolutam inclinationem sui impetus seu impulsus. Et haec violentia dicitur fieri ab obiecto, quia non exhibet se ut pertransibilem, sed potius per modum contrarium.

Ad octavum etiam patet satis ex iis quae in principali responsione sunt tacta ; quia sicut ibi dictum est, idem secundum idem non agit ibi in se ipsum, sed per potentiam et radicalem partem sui aspectus variat subsequentem. Nec hoc facit absque cooperatione obiecti, quamvis non cooperetur ei per modum efficientis, sed per modum terminantis bene vel male aut fixe vel transitive.

Ad nonum etiam patet, quia aspectus non dicitur figi in obiecto per suarum essentiarum materialem contactum, sed solum per hoc quod huius ad illud inclinatio et impendentia firmiter quietatur, acsi eius essentia esset in ipso obiecto fixa. Nec ista obiectio est minus contra actum visionis quam contra talem eius aspectum ; quia constat quod actualis visio ipsius obiecti figitur et terminatur in ipso sicut in obiecto, et aliter figitur in speculo vel in transparenti medio et aliter in obiecto fixo.

Ad decimum dicendum quod potius facit pro quam contra, quia experientia teste aliter aspicimus et videmus res sub angulo recto et aliter sub obtuso ; nam visio facta sub angulo recto est ceteris paribus certior quam facta sub obliquo. Nec tamen dico quod quando oculus movetur de loco ad locum, quod tunc aspectus variet et moveat se ipsum, immo motor oculi et suae potentiae hoc facit.

Ad undecimum dicendum quod sicut contactus materialis differt a contactu virtuali, sic localis situs lucis vel solis differt a suo virtuali aspectu, ac per consequens particularis determinatio et variatio situum differt a particulari determinatione et variatione virtualium aspectuum. Et quod ita sit probat varietas effectuum ; nam lux secundum suam essentiam eadem et aequalis non influit ita fortem, et perfectum radium per angulum obliquum sicut facit per angulum rectum. Si etiam lux non fieret per virtualem aspectum propinquior rei ad quam situaliter et localiter appropinquat, non influeret plus in eam quam ante.

Ad duodecimum dicendum quod ea ratione qua omnis aspectus exigit aliquid pro obiecto, pro eo quod non potest aspective dirigi ad mere nihil, quia tunc se haberet ad nihil quasi ad quoddam ens terminativum vel deductivum ipsius aspectus, ea inquam, ratione non potest per vacuum aspective dirigi et transire in ulterius obiectum ; quia tunc oporteret quod primo aspiceret ipsum vacuum ut praevium obiectum et ut pervium et pertransibile ipsi aspectui, et ita haberet se ad illud ut ad quoddam ens aspectibile et visibile et ut ad naturam perviam et pertransibilem.

Praeterea, eo ipso quo protensio aspectus in longe distantia exigit spatium intermediae distantiae cui virtualiter coaptetur, eo ipso exigit realem quantitatem spatii ibi esse ac per consequens et substantiam illi quantitati subsistentem.

Praeterea, sicut terminatio obiectiva iuvat aspectum et sustentat impendentiam eius : sic et aliqualis terminatio perspicui medii terminat et sustentat ipsum, ita quod absque hac non esset sufficienter vigorosus et potens ad aspiciendum in ultra.