Quaestio LXXV — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXXV

QUAESTIO LXXV

Ad secundum dicendum quod quidam ex hoc argumento et consimilibus moti tenent quod Dei essentia sit sic unica intellectui beatorum quod gerat eis vicem speciei repraesentantis ac formalis principii actus videndi Deum et res in Deo.

 

Dicunt enim quod aliter non esset visio facie ad faciem, sed potius per speculum speciei creatae.

Cum etiam omnis creata species sit finita et plus Deo dissimilis quam similis nec in aliquo sibi univoca, sed solum analoga : impossibile est quod repraesentet Dei infinitatem aut secundum univocam formam seu speciem suae naturae, id est, sicuti est.

Cum etiam species creata sit contracta et limitata ad certum genus et ad determinatam speciem, non potest in se comprehendere rationes multarum diversissimarum specierum et generum ; species vero repraesentans multas ideas et res ideatas et multas rationes divinarum perfectionum quae in solo Deo sunt unum et id ipsum - quia eius essentia est extra et supra omne genus - talis, inquam, species comprehendit in se rationes tot specierum quot sunt ideae et res ideatae per eam repraesentatae ; ergo talis species transcendit omne genus, sicut et essentia Dei.

Dicunt etiam praedicti quod licet essentia, Dei non possit esse forma alicuius entis creati ad dandum sibi esse, quia tunc esset forma inhaerens et impressa materiae : potest tamen esse forma intellectus creati, non respectu actus essendi, sed actus intelligendi.

 

[Respondeo]

Haec autem positio multis catholicis et magnis theologis displicet tanquam in fide calumniabilis et periculosa.

Et quidem ad praefatum actum videndi nihil affert necessarium aut utile et praeter hoc includit multa inconvenientia et impossibilia.

 

Nihil quidem affert necessarium, quia omnes rationes, quibus ad hoc ponendum cogi se dicunt, probant potius quod ipse actus visionis Dei est impossibilis aut non est facie ad faciem nec videt Deum ut infinitum aut ut trinum et unum aut ut multas ideas et rationes habentem. Si enim est verum quod nihil creatum potest repraesentare Deum sicuti est, et sic de aliis conditionibus supradictis : ergo actus divinae visionis creatus non potest Deum exprimere et expressive repraesentare, sicuti est aut facie ad faciem aut ut trinum et unum aut ut infinitum aut ut extra et supra omne genus aut ut multas ideas et rationes in se simul habentem. Si igitur horrendissima haeresis est negare in beatis beatificum actum videndi Deum infinitum et trinum et unum et sicuti est et facie ad faciem : patet quod ratio qua auctores praefatae positionis se necessario cogi dicunt non solum est non necessaria, immo et haeretica.

Praeterea, si consequentia rationis eorum est bona, tunc necessario sequitur quod omnis species repraesentans asinum sicuti est et facie ad faciem sit asinus, et quod omnis species repraesentans partes situaliter distinctas et extensas habeat in se consimiles partes. Si ergo vident hoc esse falsum et absurdum, consimiliter videant quod non sequitur haec species repraesentat Deum infinitum et sicuti est, ergo est infinita et Deo univoca. Bene tamen sequitur quod infinitum repraesentat sub inodo finito et creato, quia licet Deus videatur a beatis esse infinitus, non tamen visione infinita et suae infinitatis totaliter comprehensiva. Hanc autem difficultatem satis explicavi in responsione argumentorum quaestionis an absque visione Dei possit homo beatificari.

 

Ne tamen solum contraarguendo videamur rationes eorum effugere : sciendum quod, sive sit ibi species creata ab actu visionis diversa sive non diversa, non oportet maiorem simplicitatem aut nobilitatem ponere in specie quam in ipso actu, cum in actu visionis et fruitionis sit summa et ultima perfectio gloriae. Si igitur actus absque omni compositione potest attingere omnes rationes in Deo visas, bene quidem. Si autem non potest absque compositione, puta, quod visio ompium idearum quas mater Christi videt in Deo sit ex tot visionibus composita quot sunt in Deo rationes ideales visae ab ea : tunc non oportet speciem visionis esse extra et supra omne genus, quia in una simplicissima essentia non comprehendet plures rationes diversorum generum et specierum. Et hoc ultimum dixerunt magni doctores nostri quorum opiniones multipliciter probavi in fine quaestionis an in angelis sint species universales, et ideo sufficiat quod ibi est dictum.

 

Quod autem dicitur species creata esse plus dissimilis Deo quam similis : dato quod sic sit in essendo, non tamen in repraesentando, id est, Deus ut est ab ea repraesentatus non est Deo dissimilis nec alius. Sciendum etiam quod aliquid potest quadrupliciter dici dissimile alteri.

Primo quidem, respectu similitudinis univocae in specie aut saltem in genere ; et hoc modo analoga sunt inter se dissimilia.

Secundo, quia inaequaliter participat eandem speciem vel rationem univocam aut sub diversis accidentibus.

Tertio, quia non exprimit vel non repraesentat ipsum totaliter seu coaequaliter.

Quarto, quia repraesentat ipsum aliter quam sit, ut, si album repraesentaretur esse rubeum aut infinitum esse finitum aut rectum esse curvum.

Primo modo et tertio est creatura dissimilis Deo, non autem secundo et quarto, saltem species creatae visionis qua videtur Deus.

 

Ad illud vero de visione unius deitatis in tribus personis et trium personarum in una essentia patet via facilior attendendo tam ad leges et vias aspectuum et respectuum quam ad alias vias. Quot enim termini dantur aspectui, tot sunt in ipso respectus et partiales aspectus. Pro quanto autem personae divinae sunt tres, pro tanto aspectus in eas terminatus habet in se trinum respectum et aspectum ; pro quanto vero sunt una essentia, pro tanto aspectus in eas terminatus est unus. Secundum hoc ergo visio qua videntur est respectu trinitatis personarum ex trina visione conflata ; nam visio personae Patris, in quantum est alia a ceteris et alium modum existendi habens, non est visio personae Filii, quamvis una visio non possit esse sine altera. Visio etiam paternitatis seu paternae relationis Patris ad Filium non est omnino idem quod visio filiationis, immo debent quantum ad essentiam longe plus differre quam differant in Deo paternitas et filiatio. Quamvis enim relatio non possit videri sine visione suorum extremorum, non propter hoc sequitur quod visio eius sit visio extremorum, et praecipue de illo extremo in quo non fundatur, sed est extrinsecus terminus eius. Paternitas enim non fundatur nec existit in Filio, sed in Patre, Filius autem est extrinsecus terminus eius, quamvis extrinsecum ponatur improprie in divinis, quia omnia sunt sumine intrinseca. Unde per extrinsecum non intendo ibi significare nisi personalem et relativam alietatem.

 

Rursus, differentia visionis Dei per speculum et facie ad faciem melius sumitur, ex varia terminatione aspectus et actus. Nam illa proprie dicitur facialis cuius aspectus et actus figitur et terminatur in ipsa facie essentiae Dei, illa vero est per speculum cuius aspectus figitur in aliqua specie creata, a qua quasi a speculo transit mens ad speculandum Deum ut aspectui absentem, fitque hoc eo modo quo per species memoriales absentia cogitamus. Et quia fides innititur praefato speculo tanquam immediato obiecto, visio vero et eius aspectus figitur immediate in ipsa forma seu specie Dei et quae est ipse Deus : ideo Apostolus, II [ad] Corinthios 5, dicit quod dum sumus in corpore mortali, peregrinamur a Domino, tanquam scilicet ab absente aspectui nostro, quia per fidem ambulamus et non per speciem, id est, non per formam Dei nostro visui praesentem. Et quod hoc sic intelligat patet, quia mox subdit quod magis volumus peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum, et ideo contendimus, sive absentes sive praesentes, placere illi.

 

Sub hoc etiam sensu accipit hoc Augustinus, 1 De Trinitate, capitulo 7 : Quid est, inquit, cum tradiderit regnum Deo et Patri, quasi modo Deus Pater non habeat regnum ? Et respondet : Quia omnes iustos in quibus modo regnat ex fide Christus perducturus est ad speciem quam idem Apostolus dicit visionem facie ad faciem : ita dictum est, cum tradiderit regnum Deo et Patri, acsi diceretur, cum perduxerit credentes ad contemplationem Dei et Patris. Tunc enim revelabitur Pater a Filio, cum evacuaverit omnem principatum, id est, ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus. Ex quorum persona intelligitur dici in Cantico canticorum ad sponsam, similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex est in accubitu suo, id est, in secreto suo, quia vita mea abscondita est cum Christo in Deo. Unde et Apostolus ait : Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in aenigmate, hoc est, in similitudinibus, tunc autem facie ad faciem.

Item, capitulo 10, pertractans idem verbum dicit : Hoc significans Christus ait, haec vobis locutus sum in similitudinibus, venit hora, quando iam non in similitudinibus loquar vobis, sed manifeste de Patre annuntiabo vobis, id est, iam non eruut similitudines, cum visio fuerit facie ad faciem.

Item, paulo post : Hi qui credunt digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est, ad ipsam visionem ; quo perducens dictus est tradere regnum Deo et Patri.

Item, capitulo 13 : Eum mali videre non poterunt nisi secundum formam qua filius hominis est, illam vero Dei formam in qua aequalis est Patri impii non videbunt, quia non sunt mundi corde. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et ipsa est visio facie ad faciem et ipsa fiet, cum tradet regnum Deo et Patri. In quo suae formae visionem vult intelligi.

Augustinus etiam intelligit aliquando per speciem ipsam visionem Dei, sicut patet in penultima eius auctoritate.

Item, XIV De Trinitate, capitulo 16, ubi agit de renovatione mentis secundum imaginem Dei : In hac, inquit, imagine tunc perfecta erit Dei similitudo, quando erit Dei perfecta visio. De qua Apostolus dicit, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad facient. Item, dicit, nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam. Iohannes autem ait, nondum apparuit quid erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Ex quibus infert Augustinus : Hinc apparet tunc in ista imagine Dei fieri eius plenam similitudinem, quando eius plenam perceperit visionem.

Item, libro XV, capitulo 11 : Perveniendum est ad illud verbum hominis rationalis quod gignitur de scientia quae manet in animo. Simillima est enim cognitio visionis visioni scientiae, quando quod est in notitia hoc est in verbo, et quod non est in ista non est in illo. Hic enim agnoscitur : est, est, non, non. Sic accedit, quantum potest, ista similitudo imaginis factae ad illam similitudinem imaginis natae qua Deus Filius Patri per omnia substantialiter similis praedicatur.

Et paulo post : Verum, haec huius imaginis est quandoque futura perfectio. Ad hanc consequendam nos erudit Apostolus, ut revelata facie a legis velamine, quod est umbra, ad futuram gloriam Domini speculantes, id est, per speculum intuentes, in eandem imaginem transformemur de gloria in gloriam. Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago renovata, similes Deo erimus, quando videbimus eum non per speculum, sed sicuti est, quod dicit Apostolus, facie ad faciem.

Item, capitulo 19 : Imago quae renovatur in spiritu mentis ipsa perficietur visione quae tunc erit facie ad faciem. Propter cuius perfectionem dictum est, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Hoc enim donum tunc nobis dabitur, cum dictum fuerit, venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, cum et tolletur impius, ut non videat claritatem Dei, quando sinistri ibunt in supplicium aeternum euntibus dextris in vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum et cetera.

Item, libro IX, capitulo 10 ; Verbum quod nunc discernere et insinuare volumus est cum amore notitia. Sed omnis secundum speciem. notitia est similis ei rei quam novit ; est enim alia notitia secundum privationem, quam, cum improbamus, loquimur, et haec privationis improbatio speciem laudat. Habet ergo animus speciei notae nonnullam similitudinem. Quocirca, in quantum Deum novimus, similes ei sumus, sed non ad aequalitatem similes, quia nec tantum eum novimus quantum ipse est. Et quemadmodum, cum per sensum corporis discimus corpora, fit aliqua eorum similitudo in animo nostro, ita, dum Deum novimus, fit aliqua similitudo Dei. Illa notitia tamen inferior Deo est, quia in inferiore natura est ; quamvis meliores efficiamur quam eramus, antequam nosceremus, et maxime cum eadem notitia etiam placite digneque amata est verbum.

 

Rursus, non est necessarium essentiam Dei tenere ibi vicem repraesentantis, quia aut sola praesentia et assistentia obiecti de se evidentis et se evidenter aspectui exhibentis sufficit ad repraesentandum praesens obiectum aut, si ultra hoc exigitur pro repraesentando ipsum aliqua species informans aciem intellectus, tunc praeter praesentiam divinae essentiae erit ibi aliqua species vere informans aciem intellectus.

 

Non est etiam haec positio utilis, quia intellectus noster non acquiret ex hoc aliquam perfectionem formalem et potestatem. Ergo ex hoc non erit actualior et potentior ad Deum videndum.

Praeterea, qua ratione habitus gloriosus poterit intellectum unire divinae essentiae, ut est repraesentativa ratio sui et aliorum : eadem ratione uniet ipsum ut proprio obiecto. Ad actum autem videndi producendum sufficit potentiam esse sufficienter elevatam et unitam obiecto ut suo obiecto.

Praeterea, aut divina essentia ponitur ibi pro ratione repraesentativa, ut tanquam per divinam et infinitam videatur deitas et infinitas Dei, aut ut tanquam per simplicem simul et multiformem attingantur uno actu simplici omnes res et rationes a beatis in Deo visae. Ad neutrum autem horum est per modum praedictum utilis ; quia intellectus finitus non potest eius infinitatem et infinitam vim repraesentativam accipere et aspicere vel concipere nisi iuxta finitatem suae capacitatis. Eius etiam simplicitatem multas rationes absque omni reali differentia includentem non potest in suo actu transcribere et exprimere vel recipere nisi sub modo a praefata Dei simplicitate in infinitum deficiente. Si dicatur quod res creatae nequeunt a beatis in Deo videri, nisi per divinam essentiam eis repraesententur, ergo est eis ratio repraesentativa rerum : patet responsio, quia aliud est esse rationem vel speciem informantem nostrum intellectum et aliud esse obiectum.primum alterius obiecti repraesentativum, iuxta quod species memorialis est obiectum repraesentans aliud obiectum, scilicet, res, aut sicut prima principia, in quantum praecognita, sunt obiecta in notitiam conclusionum deducentia. Videre enim divinam essentiam, in quantum est-actualissima et praesentissima et immediatissima et propriissima visio rerum factarum vel fiendarum vel possibilium, est videre ipsas res, prout sunt obiecta in Dei visione expressa et contenta.

 

Est etiam haec positio impossibilis, includit enim quatuor vel quinque contradictiones.

Prima est quod Dei essentia informat intellectum nostrum et non informat. Hoc enim ponitur, cum dicitur quod non informat intellectum quoad actum essendi, sed quoad actum intelligendi. Quaero enim quid est dictu quod informat ipsum quantum ad actum intelligendi. Non enim potest esse verus sensus quod sit forma ipsius actus ; tum quia ipse actus est sibi ipsi pro forma, unde et est quoddam accidens intellectui formaliter inhaerens ; tum quia, si essentia divina informat actum nostrum, sequitur quod actus noster sit materia eius, et quod ex utroque componatur et integretur unus actus perfecte formatus. Quae non solum sunt impossibilia et absurda, sed etiam haeretica. Oportebit ergo quod sit sensus quod Dei essentia informat intellectum nostrum ad hoc ut per eam tanquam per suam formam producat actum intelligendi. Sed hoc est impossibile et nihil dictu, nisi divina essentia det nostro intellectui aliquod esse formale. Praeterea, idem est esse formam alicuius quod informare ipsum, informare autem idem.est quod ipsi informato dare esse formale, Sicut et informari est idem quod a forma habere formale esse ipsius formae.

Secunda contradictio est quod Dei essentia sit principium naturale actus nostri, et quod non sit naturale, sed mere voluntarium. Naturale quidem ponitur esse, quia ponitur ab ea exire tanquam a suo principio formali et tanquam a specie seu ratione repraesentativa et ipsius naturaliter expressiva. Nam sicut ratio intellectus et sapientiae differunt a ratione intellectus et amoris, sic primae rationis est naturaliter seu per modum naturae suum verbum gignere et exprimere, secundae vero est affectualiter suum actum spirare. Eo autem ipso quo creatrix essentia nihil creatum potest facere nisi per liberum et dominativum imperium sui velle : sequitur necessario quod ipsa non sit naturale, sed voluntarium et liberum principium nostri actus.

Ex hoc etiam sequitur tertia contradictio quod scilicet actus ille fiat ab ea per creationem voluntariam et per generationem naturalem.

Quarta est quod actus nostri intellectus nostrique habitus gloriosi fiet a nostro intellectu et habitu et non flet. Ponitur enim ab eo fieri, cum dicitur videre Deum et per divinam essentiam elevari ad hoc quod possit producere et producat actum visionis Dei. Ponitur autem ab eo non fieri, eo ipso quo ponitur quod fiat immediate a divina essentia tanquam a suo principio formali ; in hoc enim ponitur quod non fiat ab aliqua creata forma nostri intellectus et etiam quod ab eo non fiat immediate. Constat autem quod divina essentia non potest esse instrumentale ac secundarium agens actionis quae fit a nostro intellectu. Et ita sequitur quod non fit ab eo mediate, id est, mediante divina essentia, ac per consequens quod nullo modo fit ab eo, id est, nec mediate nec immediate.

Quinta est quod intellectus noster perfecto et ultimato habitu gloriae informatus erit agens voluntarium et non voluntarium seu necessarium et non necessarium. Voluntarium quidem, quia aget per divinam essentiam quae non potest esse principium nostri actus nisi voluntarium et non necessarium, et ita intellectus noster unietur ei ut rationi affectuali et voluntariae, qui modus unionis plus spectat ad voluntatem nostram quam ad intellectum. Erit etiam agens necessarium ac per se et ex se non voluntarium ; tum quia actus visionis Dei praeit naturaliter actum beatifici amoris, quia ille non fertur in Deum nisi ut in visum et ut per visionem praecognitum ; tum quia de absoluta proprietate intellectus et sui habitus visivi est in actum visivum et scitivum per modum necessarium et per modum naturalis agentis exire.

 

Quod autem in fine suprascripti argumenti obicitur quod intellectus beatorum plus agitur a Deo quam agat ad eum : dicendum quod Deus se habet in habitudine duplicis causae ad intellectum beatorum.

Primo scilicet, sub ratione infundentis et conservantis habituale lumen gloriae et actualissimum aspectum sibi annexum quo totus intellectus in Deum defigitur. Et forte praeter hoc est ibi aliqua motio passionalis qua intellectus eorum continue a Deo movetur in Deum. Sed forte haec motio est idem quod vivacissima applicatio aspectus eorum in Deum. In his ergo se habet Deus sub directa ratione causae efficientis.

Secundo, habet se sub ratione causae obiectivae. Quae, ut saepe dictum est, quamvis non habeat proprie rationem efficientis, nihilominus habet verissimam causalitatem sub ratione terminantis aspem tum et actum in se defixum. Et quanto obiectum se offert ut actualius et praepotentius et praedominantius ipsi aspectui : tanto actus sequens aspectum fit plus cum modo passionali, id est, sub modo magis ad intima potentiae resh liente seu penetrante ipsam, quia fortius agitante, prout in praecedentibus quaestionibus fuit tactum. Et quia superineffabilis et superimmensa et superexcessiva lux Dei offert se beatis intellectibus ut infinitissime praedominans aspectui eorum : ideo ipse aspectus et eius visio sic se habent acsi summe agerentur seu agitarentur ab ea. Non intelligas autem quod haec agitatio sit inquietativa ac divaricativa et repercussiva et confractiva aspectus beatorum, immo est suavissima et summe confortativa et excitativa ac sursum activa et acuitiva et simplificativa seu coadunativa aspectus eorum.