Quaestio IX — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio IX

QUAESTIO IX

Tertio quaeritur an esse rerum creatarum, spiritualium saltem, sit successivum vel habeat totam durationem suam simul.

 

Et quod totum simul videtur.

  1. Nullum simplex et indivisibile potest mensurari mensura composita quanta et continua ; sed esse rerum, saltem spiritualium, est simplex et indivisibile ; si autem habet durationem successivam, habet mensuram compositam quantam et continuam ; ergo et caetera.
  2. Item, variatio propriae passionis causatur a variatione proprii subiecti ; ergo et variatio durationis ipsius esse causabitur a variatione ipsius ; ipso igitur non variato et mensura erit non variata.
  3. Item, omnis variatio continua aut est motus aut sequitur motum, quoniam variatio includit factionem unius et destructionem alterius ; sed in esse aeviternorum non est motus nec duratio eorum sequitur motum ; ergo ibi nulla est variatio ; sed in omni successione est variatio, cum ibi sit dare praeteritum et futurum ; praeteritum autem est cuius esse est destructum, futurum autem est quod de novo acquirit esse, quando fit praesens ; ergo et caetera.
  4. Item, solus motus est subiectum per se et primae durationis successivae aut saltem mobile in eo quod mobile seu in quantum motui subiectum ; sed esse in quantum tale non est motus nec mobile nec motui subiectum et maxime esse rerum immobilium ; ergo et caetera.

Probatio primae : motus enim, secundum Aristotelem, est per se subiectum et causa temporis, in tantum quod vult quod tempus non sit aliud quam numerus motus secundum prius et posterius ; sed omnis mensura successiva nihil aliud est quam tempus, quia quicquid formale seu quaecunque differentia formalis invenitur in uno, et in reliquo ; non enim potest poni pro differentia specifica et formali quod unum est mensura mobilium, aliud immobilium, quia sic differret specie linea corporis mobilis a linea corporis immobilis ; nec diversitas materialis subiecti sufficit ad diversificationem formalem accidentis seu specificam, nisi cum hoc implicet aliquam differentiam formalem et specificam in ipso accidente ; qualis non videtur posse hic dari, quia in utroque nihil amplius invenitur quam successio seu mensura successiva secundum prius et posterius, et maxime quia talis mensura exigit in subiecto prius et posterius quod numeret et mensuret.

  1. Item, quod simpliciter impossibile est esse nulli enti potest convenire ; sed successionem durationis impossibile est esse, quia nec divisibile potest succedere divisibili nec indivisibile indivisibili ; divisibile quidem non, quia in successivis quod praeteriit nihil est nec quod futurum est ; ergo solum illud erit quod actu praesens est ; sed nullum divisibile successivum potest esse simul actu praesens, quia mra pars semper prior est altera ; ergo nullius successivi potest esse aliquid actu praesens nisi indivisibile ; sed non praeteriit nisi quod aliquando fuit praesens nec futurum est quod aliquando non erit praesens ; ergo nihil praeteriit nec futurum est nisi indivisibile ; indivisibile etiam indivisibili succedere non potest, quia simplex simplici additum facit maius ; in successivis autem posterius additum priori maiorem successionem facit ; ergo nullum successivum potest aliquo modo esse.
  2. Item, omnis successio dicit fluxum alicuius fluentis quod manet in toto fluxu, sicut mobile in toto motu ; sed in duratione successiva non potest esse aliquid fluens nisi suum nunc ; hoc autem in aeviternis non fluit, sed potius invaria- tum manet ; ergo et caetera.
  3. Item, nulla duratio potest componi ex solis et meris instantibus ; sed si esse aeviternorum habet durationem successivam, eius duratio ex talibus componetur ; esse enim eorum, cum sit simplex, nunquam potest esse nisi in instanti ; si enim esset in aliquo divisibili, tunc oporteret quod una pars eius esset in una parte illius divisibilis et alia in alia ; ergo sua duratio in qua erit non poterit habere nisi sola instantia.

Item, Dionysius, 10 capitulo De divinis nominibus : Proprietas aevi est antiquum et invariabile et totum secundum totum metiri ; et post : Nos aevo participaturos theologia dicit, quando incorruptibile semper eodem modo habens aevum consequemur.

Item, Augustinus, XII De Civitate, 15 capitulo : Si immortalitas angelorum non transit in tempore nec praeterita est, quasi iam non sit, tamen eorum motus ex futuro in praeteritum transeunt ; hic videtur innuere quod quantum ad suum esse nullam successionem habeant. Et XII Confessionum, capitulo 4, dicit quod angeli beati non habent futurum quod expectent nec praeteritum quod meminerint, nulla vice variantur nec in tempora ulla distenduntur.

Item, libro 83 Quaestionum quaestione 71 : Inter aevum et tempus hoc distat quod illud stabile est, tempus autem mutabile.

 

Item, in ipsa substantia aeviternorum aut in eorum esse substantiali nulla cadit successio secundum se, cum in ipsis secundum se non sit dare prius secundum durationem nec posterius, cum esse eorum sit simplex et semper simul totum ; sed eorum duratio non differt ab eorum esse, ut probabo ; ergo et caetera.

Probatio minoris : si enim differt, oportet quod sit accidens etiam separabile, cum secundum partes suas adveniat et recedat ipsis manentibus et in nullo secundum substantiam variatis ; sed accidens eorum nullo modo esse potest ; omne enim accidens recipit esse et permanentiam seu durationem a suo subiecto et in suo subiecto ; ergo aevum recipiet hoc a suo subiecto potius quam e contrario. Subiectum etiam est naturaliter prius actu quam suum accidens, ita quod semper eius existentia praecedit natura existentiam sui accidentis, et sic tota existentia seu permanentia subiecti praecedet totam existentiam cuiuscunque sui accidentis ; ergo praeter ipsum aevum habebunt aeviterna aliam durationem seu permanentiam ipso aevo naturaliter priorem.

 

Praeterea, posito quod Deus nihil aliud det aeviternis nisi solum suam substantiam et suum esse : eo ipso intelligeretur durare et durationem habere ; unde duratio nihil aliud esse videtur, quam ipsum esse continue existens nec eius instans videtur esse aliud quam praesentialiter esse seu quam esse praesentiale.

 

Praeterea, si est accidens, aut Deus concreat ipsum cum suo subiecto aut oritur ab ipso subiecto, si est concreatum ; ergo ita Deus potest illud idem conservare, sicut et ipsum esse, absque omni variatione et successione. Tunc etiam non esset aliud durare in eis quam eis concreari seu infundi unum accidens, sive infunderetur semper aliud et aliud sive unum solum ab initio. Si vero oritur a subiecto, ergo subiectum erit causa originalis et efficiens suae durationis et permanentiae. Nec videtur quod plus debeat originare aliud et aliud quam in aliis proprietatibus ; de quibus clarum est quod semper eadem et simul tota generantur.

 

Praeterea, si est accidens, oportet, ut videtur, quod informet omnia de quibus poterit dici quod veraciter durant ; et ita nihil erit in subiecto, quin totum informetur ab ipso aevo sicut et totum subiectum ; informare autem non poterit ipsa, ita quod per ipsam durent sicut per suam durationem formalem et intrinsecam, nisi cuilibet illorum intrinsece inhaereat ; haec autem, ut videtur, stare non possunt ; ergo et caetera.

 

Praeterea, cum Deus posset separare ea quae realiter differant faciendo unum esse sine alio, saltem accidens a suo subiecto, et maxime cum esse subiecti in nullo dependeat a suo accidente : ergo Deus poterit facere angelos esse absque omni duratione ; sed hoc patet esse impossibile ; ergo et caetera.

 

Ad hoc ultimum dicendum quod quidam breviter volunt quod nihil addat ; et isti dicunt quod in ipso esse angelorum cadit successio, non quidem hoc modo quod una pars ipsius esse constitutiva succedat alteri parti, sed hoc modo quod ipsum esse omnino idem manens succedit sibi ipsi per continuam et pluriflcatam sui ipsius productionem ; et haec ipsa est successio aevi et non alia.

Sed quoniam communiter tenetur quod tam aevum quam omnes aliae quantitates sint accidentia, dici potest quod est accidens concreatum et tale quod suum subiectum non praecedit ipsum naturaliter quantum ad esse actuale seu quantum ad existentiam, quoniam hoc accidens tale est quod suum subiectum formaliter per ipsum durat ; et ideo hoc est singulare in ipso. Nec est verum quod additur quod Deus possit facere subiectum sine omni accidente, quoniam non posset facere corpus sine partium positione, utpote non corpus humanum, cum tamen positio sit accidens.

Quidam tamen magni volunt quod aevum sit accidens originatum in parte a suo subiecto, principaliter tamen ponunt ipsum esse, a divina virtute rem in esse conservante. Sed sive sic sive sic ad propositum non refert ; quoniam quomodocunque sit accidens, nihil inconveniens, si sit in aevo successio, quamvis non sit in essentia vel substantia sui subiecti.

 

Contra : Nulli durationi quae est simul tota potest aliquid succedere vel addi ;- si ergo duratio ipsius esse est simul tota, nulla alia potest ei succedere vel addi nec etiam minui ; ergo Deus non posset augere vel minuere durationem alicuius entis.

 

 

[Respondeo]

Ad quaestionem istam quidam dicere voluerunt et volunt quod esse illarum rerum quae non sunt subiectae motui sit totum simul quantum ad suam durationem ; illarum vero quae subiectae sunt motui ponunt esse in tempore eo modo quo mobile ponitur in motu et tempore, quod quidem per se ponunt in nunc fluente et ipso mediante ponunt ipsum esse in tempore. Moti sunt autem ad hoc, quia omnis durationis successivae seu variabilis causam et subiectum dicunt successionem et variationem motus, in tantum quod variationem durationis ponunt in se necessario implicare variationem motus, sicut numerus in sua ratione necessario includit illud quod numerat seu cuius est numerus. Volunt enim quod duratio successiva non sit aliud quam numerus motus secundum prius et posterius ; unde inter durationem successivam et tempus nullam distinctionem ponunt, immo pro fabula habent differentiam quam quidam inter aevum et tempus assignant, scilicet quod aevum dicat successionem sine innovatione, tempus vero cum innovatione. Dicunt enim quod omnis successio necessario dicit innovationem et variationem ; innovatio enim nihil aliud dicit nisi novum adventum seu factionem alicuius, successio autem essentialiter in se includit novum adventum et novam factionem praesentis et novam destructionem praeteriti, variatio autem haec duo simul includit. Contra hoc etiam sunt obiectiones ad primam partem factae quibus illi innituntur. Moti sunt etiam ad hoc, quia cum secundum eos nunc sequatur per se et directe substantiam rei et esse, si ipsum esse est manens, et nunc necessario erit manens ; nunc autem manens successionem non causat, sed solum nunc fluens secundum Aristotelem.

 

Alii vero non minus catholici dicunt quod esse omnium creatorum est successivum seu in successione, sed diversimode ; quia quorundam esse sic est successivum seu in successione quod tota eius entitas est in qualibet parte successionis, sicut et materia mobilis tota est in qualibet parte temporis mensurantis suum motum ; aliorum vero esse sic est successivum quod una pars ipsius esse est in una parte durationis et alia in alia, quale est esse albedinis seu albi in motu dealbationis.

 

Et istis magis assentiendum iudico ; nam durationem cuiuscunque rei creatae ponere totam simul multa inconvenientia includit. Si enim hoc posset poni in aliquo absque inconvenienti, hoc fieri posset in iis quae dicuntur aeviterna ; et tamen in iis multa inconvenientia includuntur. Quod patet, si attendamus ad eorum initium et ad eorum finitatem vel terminum et ad eorum dependentiam qua a Deo dependent et ad eorum coexistentiam qua temporalibus coexistunt et ad eorum operationem et ad durationis suae rationem.

 

Si enim aeviternorum duratio est tota simul et praesens, tunc impossibile est unum eorum esse vel fieri prius altero, in tantum quod nec Deus potuisset vel posset facere unum prius altero nec intellectus hoc intelligere. Omne enim quod sic fuit prius altero quod etiam est simul cum illo praeabundat in duratione respectu illius, quantum fuit illud prius ; si enim in nullo praeabundat, in nullo fuit prius. Cum etiam in ea parte durationis in qua fuit illo prius non sit nec esse potuerit cum eo simul : necessario oportet quod aliquam partem durationis habuerit quam non habet, dum est cum eo simul, et quam nunquam habuit illud cum quo nunc est simul ; ergo in eo quaedam pars durationis transiit in qua fuit prius isto et quaedam pars successit in qua simul est cum isto. Unde ex ista positione videtur sequi angelorum aeternitas ita a parte anteriori sicut ex parte posteriori, cum non sit maior ratio quare illud simplex nunc aevi per suam simplicitatem attingat totam aeternitatem suae existentiae a parte post quam a parte ante ; et ad minus sequitur inde possibilitas aeternitatis eorum a parte ante ; si enim tota simul potuit eis dari a parte post, constat quod ita bene potuit eis dari a parte ante.

 

Nec valet quod a quibusdam dicitur quod in aeviternis potest dari prius et posterius respectu temporis, sed non per se et respectu propriae durationis : quia si ibi potest dari respectu temporis, necessario sequitur, ut infra ostenditur, quod et detur per se et respectu propriae durationis ; et tamen omni fideli intellectui absurdissimum est dicere quod amoto tempore et intellectu temporis anima mea fuerit ita cito sicut primus angelus vel sicut anima Adae. Et ad minus hoc sequitur quod sine factione temporalium et temporis Deus non potuisset facere unum angelum prius altero nec posset facere simpliciter priorem nisi solum per respectum ad tempus ; quod non solum absonum, sed etiam infidele videtur. Si etiam loquendo pro nunc aeviternitatis verum est dicere actu et realiter angelum esse beatum : verum erit tunc et de anima mea loquendo pro nunc eiusdem durationis ; nec erit respectu talis nunc seu talis durationis aliqua in hoc differentia. Cum etiam intellectus angeli possit intelligere suum esse et aliorum aeviternorum non cointelligendo temporalia : ergo tali intellectu non potuit intelligere simul coexistere animam meam non esse et se ipsum esse, si sine respectu temporalium non potest in eis intelligi prius et posterius, cum modo tali intellectu videat animam Petri coexistere sibi ; et tamen tali intellectu non potuit videre eius coexistentiam, dum ipso existente ipsa non erat.

Praeterea, quaecunque sunt secundum mensuram propriam aequalia, ad quantum se potest commetiri unum eorum per mensuram illam, ad tantum possunt et alia ; illud enim quod posset se commetiri ad plura, constat quod plus haberet intra se de ambitu et potestate commetiendi se pluribus ; unum igitur aeviternum non potest se commetiri pluribus temporibus quam aliud, nisi excedat illud in propria duratione, scilicet in aevo.

 

Non etiam valet evasio dicentium quod unus angelus non debet dici prior altero nec posterior nec unum aevum alio maius vel minus, quia aeva eorum sunt plura nullum ordinem inter se habentia ; quae autem inter se ordinem non habent unum eorum non potest dici prius altero nec posterius, cum prioritas et posterioritas dicant quendam ordinem ; quia necessario oportet dicere quod illi qui modo actu sunt simul coexistant, sicut et vere conceditur quod simul beatificati sunt et ab Ecclesiastico quod simul tam ipsi quam omnia creata sunt. Potuit autem Deus facere quod aliquo eorum actu existente alius aliquando non coexisteret et tamen postea coexisteret, sicut et de animabus fecit ; ergo oportet salvare coexistentiam et non existentiam per aliud et aliud nunc seu per possibilitatem alterius et alterius nunc in duratione eorum. Est etiam necessarium dicere quod ille qui altero existente fuit et non fuit minorem habuit durationem suae existentiae quam illi qui ipso existente et non existente semper erat ; in durationibus autem impossibile est esse maioritatem sine prioritate et posterioritate. Quae etiam simul coexistunt habent paritatem suae simultatis quae est medium inter prius et posterius, sicut aequalitas inter maius et minus ; et ideo si inter ea non est possibilis ordo et proportio prioritatis et posterioritatis, nec simultatis et e contrario. Omnes etiam rationes tam praemissae quam sequentes probant in aevo seu in aevis prius et posterius ; mirabileque est quod quae habent durationem et maxime eiusdem speciei non sint comparabilia ad se invicem in duratione, cum temporalia et aeviterna in duratione sint sibi comparabilia et cum omnia subiecta sint sibi comparabilia in proprietatibus uniformibus seu unius generis et speciei, comparatio auteih durationis non sit aliud quam comparatio secundum prius, simul et posterius. Unde talis evasio non videtur aliud quam fugae petitio.

 

Secundo patet hoc intuendo ad eorum finitatem vel terminum. Si enim tota duratio eorum est simul, nihil poterit addi, etiam a Deo, durationi eorum ; et tunc Deus non posset facere unum plus durare quam reliquum ; quod, ut credo, non solum est faisum sed etiam infidele ; et tamen in hoc ipso implicatur quod habeant durationem actualiter infinitam et sic etiam esse actualiter infinitum. Si enim duratio ipsorum est finita : cum omni finito possit aliquid addi, et durationi eorum poterit addi ; duratio ni autem addi non potest non intellecta successione. Cum etiam in omni finito sit dare terminum et intelligere ultra quem se non extendit : sic et in duratione finita erit dare terminum ultra quem se non extendet ; et tunc ultra illum nullo modo existet, nisi alia duratio addatur.

 

Nec valet quorundam evasio dicentium quod duratio aeviternorum est infinita negative, sed non positive ; negat enim infinitum defectum non existendi a parte termini, sed non ponit infinitum actum existendi : adhuc enim sequetur quod finito positive possit aliquid addi et quod finitum positive habeat positive terminum ultra quem non se extendat, et tamen praeter hoc oportebit dare quod negatio infiniti defectus existendi fundetur super positione ihfinitae existentiae ; non enim iste infinitus defectus potest tolli, saltem simul et de praesenti, nisi per virtutem infinitam ; de praesenti enim et simul negatur infinitus defectus in eo quod habet totam durationem simul quam habebit et habere poterit in futuro seu respectu futuri. Licet etiam negatio infinitarum positionum possit fundari super essentia finita, ut negatio infinitarum specierum in essentia lapidis, tamen negatio infinitorum defectuum quae est negatio infinitarum negationum videtur dicere quandam positionem infinitam ; sicut enim illud negat positiones infinitas per infinitum defectum quem habet ratione suae finitatis, ita et istud videtur negare infinitas negationes ratione positionis infinitae ; negatio enim negationis magis videtur dicere positionem secundum rem quam negationem, ut verbi gratia in proposito aeviternitas angeli negat non existentiam crastinam et quamlibet quae in futuro esse posset ; non existentia autem crastina vel futura non potest negari nisi per positionem cia- stinae existentiae seu futurae ; ipsae enim negationes hoc ipsum dicunt secundum rem et nihil aliud ; ergo istae infinitae negationes important infinitas positiones sive sub simplicitate sive sub extensione aut aequivalentia infinitarum positionum.

 

Hoc ipsum autem magis patet attendendo ad tertium, scilicet ad eorum dependentiam qua a Deo dependent. Sic enim maxime secundum fidem nostram esse creaturae dependet a Deo quod per solam desitionem seu cessationem dandi sibi esse statim cadit in nihilum. Secundum hoc autem nec Deus poterit intelligi posse cessare nec aliquod aeviternum posse annihilari ; rem enim non esse, dum est, est contradictio manifesta ; et eodem modo Deum non facere rem, dum eam facit sive pro illo nunc pro quo eam facit. Sed si tota duratio et existentia aeviternorum est simul et sic tota sibi praesens, non potest intelligi non fore nisi pro illo eodem nunc pro quo actu est nec Deum cessare a faciendo nisi pro eo nunc pro quo facit ; si enim intelligas aliud sive secundum rem sive secundum aequivalentiam sive secundum intelligentiam, tunc usque ad illud solum extendebatur duratio aeviterni et ita non attingebat per sui praesentiam esse futurum ; ex quo etiam ultra illud non attingebat, pro illo non posset habere existentiam, nisi super durationem quae ad illud nunc terminabatur Deus durationem adderet.

 

Nec valet evasio quorundam dicentium quod quamvis aeviternum deficeret, quod ibi non esset successio aliqua secundum rem, quia non esse seu mera nihilitas nullo mensuratur et ideo nec instanti creato liec Dei aeternitate mensuratur : quia cum intellectus verus sit qui dicit quod illud non esse non est simul cum esse . angeli quod per huiusmodi non esse negatur, sed est eo posterius, oportet quod super aliquo veritas eius fundetur ; et non est dare nisi terminum durationis ipsius esse certum et fixum cum possibilitate additionis alterius durationis ; sicut patet in eo quod dicimus quod ultra ultimum caelum posset a Deo fieri aliud ; per illud enim « ultra », licet non significemus locum realem, significamus tamen terminum fixum ultimi caeli et possibilitatem ulterioris loci. Sic et etiam est, quando dicimus quod mundus antea potuit fieri ; si enim caelum ultimum sive sub extensione sive per aliam viam attingeret infinitam distantiam, tunc nihil esset dictu quod ultra ipsum posset aliquid fieri ; et idem est, si mundus attingeret infinitatem durationis a parte ante. Implicat igitur non esse quod post esse ponitur veram possibilitatem successionis alterius nunc ; et pro tanto dicitur mensurari alio nunc, quia , non potest intelligi ibi aliqua entitas nisi ut in alio nunc ; pro tanto vero mensurari dicitur Dei aeternitate, quia Dei aeternitas attingit omne nunc possibile coexistere illi non esse quod negat et consequitur esse angeli.

 

Item, ponatur quod Deus angelum annihilatum faciat esse : tunc non erit dubium quod nunc mensurans esse datum post annihilationem non est idem vel simul cum illo nunc quod mensuravit esse eius ante annihilationem, immo impossibile est etiam intelligere quin sit posterius et quin sit magis posterius quam si annihilatio non fuisset intermedia.

Item, quam cito verum est dicere, « angelus non est », tam cito potuit Deus facere unum alium angelum cuius esse non fuisset prius nec posterius quam noii esse prioris angeli ; ergo nunc mensurans esse huius angeli est posterius nunc mensurante esse angeli prioris et aevum illius aevo istius et tamen immediate se habens et immediate consequens hoc ad illud ; talibus autem potest considerari unum commune successivum.

Item, si esse aeviterni totum est simul, ergo tota conservatio qua a Deo conservatur iam tota facta est et etiam tota illa quae a Deo sibi dari potest ; sed quod factum est et datum non potest a Deo fieri non factum et non datum ; ergo impossibile est ipsum non conservari pro infinito futuro et pro omni conservatione Deo possibili ; mirabile est etiam, si habere de praesenti omnem conservationem. qua a Deo potuit conservari non implicat veram et realem infinitatem conservationis passivae, cum Deus potuerit dare conservationem aliam et aliam in infinitum.

 

Hoc etiam magis patet attendendo ad quartum, scilicet ad coexistentiam eorum qua tempori et temporalibus coexistunt. Si enim duratio angeli tota est simul et simplex, impossibile est quod possit coexistere diversis nunc temporis et continuae successioni eius, nisi saltem habeat virtualem quantitatem et ambitum in sua simplicitate ; totaliter enim adesse non potest cuilibet nunc et toti successioni, et ideo secundum partem suae virtualis quantitatis coexistit uni nunc et secundum aliam aliii nunc et secundum aliam continuae successioni ; ergo infinito tempori non potuit coexistere nisi per infinitam quantitatem virtualem.

Item, si sua praesentia coexistit infinito tempori, simul adest infinito tempori suo modo sicut et Deus, ita quod si per impossibile posset esse infinitum tempus simul, coexisteret omnibus partibus eius, et ita simul attingeret infinitum in actu.

Item, nunc temporis minus est ipsa duratione aeviterni seu quam nunc eius, si tota in uno nunc comprehenditur ; si enim esset aequale, tunc non extenderet se ultra nunc temporis ; et sic etiam potest dici de omni tempore finito quod est minus eo, quia extendit se ultra omne tempus finitum, quodcunque detur ; sed hoc est impossibile, nisi sit actu infinitum.

Item, cum in duobus nunc temporis possint contradictoria esse vera, in uno autem nequaquam, pro eo quod non possunt simul verificari : si unum nunc angeli coexistit multis nunc temporis in eodem nunc aevi, contradictoria verificabun- tur ; et tamen impossibile est quod ibi sint simul ; sed ibi non possunt non esse simul, si nulla ibi sit successio aut nulla virtualis quantitas secundum aliud et aliud sui attingens ad contradictoria ; si autem secundum virtualem quantitatem attingit ad contradictoria, . tunc sicut prius ad successionem infinitarum contradictionum non poterit nisi per infinitam virtualem quantitatem.

Item, quod in uno nunc temporis non possint contradictoria esse aut est ratione suae simplicitatis aut ratione suae parvitatis. Si ratione simplicitatis, ergo nec in nunc aevi, nisi ipsum nunc aevi sit magis compositum quam nunc temporis. Si vero ratione suae parvitatis, ergo nec in nunc aevi, nisi ipsum sit maius quam nunc temporis ; sed maius esse non potest, nisi plus positive comprehendat de ratione durationis seu morae vel permansionis ; si autem positiva comprehensione excedit duo nunc, ergo et excessus quo excedit quodcunque determinatum tempus erit per positivam comprehensionem et sic per realem infinitatem.

Item, omnis simplicitas aequivalens et praevalens extensioni plus ponit de entitate quam talis extensio ; sed omnis simplicitas ambiens aliquam extensionem seu commetiens se ei praevalet tali extensioni ; ergo plus ponit de entitate quam ipsa ; ergo simplex commetiens se infinito tempori verius ponit infinitatem actualem quam ipsum, utpote si angelus commetiret se infinitis locis, nobiliorem et maiorem haberet infinitatem quam infinita loca.

 

Nec valet evasio dicentium quod hoc locum non habet nec veritatem in iis quae successive et non simul commetiuntur se seu coexistunt tali extensioni ; si enim angelus transeundo attingeret infinita loca, non propter hoc oporteret quod esset infinitus, aut si ipso stante immoto multa circa ipsum, transirent et per hoc multa sibi successive coexisterent. Sic autem dicunt de aevo, quia ipsum non simul sed successive pluribus temporibus coexistit et hoc per transitum temporis, non per transitum eius ; quia superiora probant necessario coexistentiam sui esse simul cum pluribus temporibus a parte ipsius et quod secundum aliam et aliam partem virtualis quantitatis coexistat coexistere etiam quo angelus uni parti temporis existit aliud est ab illo quo alteri parti temporis coexistit, sicut et existere angeli in uno loco circa ipsum transeuntem aliud est ab illo quo existit in loco postea succedente, sed multa coexistere non sunt aliud quam partes aevi aut quam partes subiecti eius.

Praeterea, si uni rei non motae localiter multa loca successive circa ipsum transirent, sicut tempora sibi invicem succedunt et succederent circa aevum, posito quod sit simplex, hoc scilicet modo quod unum in loco posteriori attingeret illud et sic semper magis ac magis posteriorando loca, ut verbi gratia posito quod mihi stanti in uno loco unus homo praesentialiter mihi assistat in hoc nunc et in sequenti nunc alius veniat post eum et in loco qui sequitur post ipsum et sic iterum alius et alius in infinitum, ita quod, unusquisque sit post alterum, non solum ordine temporis sed etiam ordine loci : nulli esset dubium quin res illa quae sic commetiretur se in infinitum omnibus attingeret ad loca infinita seu ad spatium infinitum locorum sibi succedentium in infinitum. Sic autem necessario esset de tempore, quoniam nunquam pars temporis sic semper succedit in ordine suo quod nunquam secundum eandem rationem distantiae possunt uni et eidem assistere nec e contrario.

Item, posito quod Deus nunc temporis conservet, ne deficiat, sicut ab istis ponitur de nunc aevi, necessario aliquid sibi additur ; maius enim efficitur et maiorem existentiam et conservationem accipit ; unde et duo contradictoria tunc possent esse sub eo simul ; sed nunc aevi non potest pluribus temporibus coexistere nisi per continuam conservationem ; ergo secundum quod pluribus coexistere ponitur, eo ipso maius esse ponitur.

 

Quinto patet idem aspiciendo ad eorum operationem. Operationes enim angelici intellectus et voluntatis, quamdiu durant, ita sunt totae in quolibet suae durationis sicut et esse eius ; non enim habent suum esse in successione diversarum partium sicut motus, et maxime illae quae Dei aeternitati altissimae et immediatissimae coni unguntur, ut Deum videre seu aliqua in eo et ipso perfrui, ita mensurabuntur uno nunc aevi simplici sicut et esse eius, et tamen in istis cadit successio ; succedit enim una operatio alteri durante eodem esse angeli, utpote quando de uno obiecto transit ad aliud vel quando de velle transit ad nolle et e contrario ; ergo idem esse angeli commetitur se duobus nunc sibi succedentibus donsimilis generis et speciei cum suo ; sed hoc est impossibile, nisi in sua duratione cadat successio. Licet autem quidam dicant quod sicut lux continue alia et alia generatur etiam sole et aere immoto, quod sic actus praedicti semper fiunt alii et alii ; dicunt enim quod proprietas est solius Dei continue et quasi pluries posse facere simpliciter idem et tamen nolunt quod propter hoc fiant consimiliter sicut motus, quia, motus non potest esse totus in quolibet nunc sui temporis nec aliqua pars eius attingit plene et secundum se totum suum terminum nec terminum totius motus ; praedicti autem actus, quamquam fiant semper alii et alii, plene semper attingunt totum obiectum qui est terminus eorum et ita bene possunt esse, in uno nunc sicut et in parte divisibili suae durationis. Posito autem quod ita esset sicut isti dicunt, - non est enim hoc multum certum -, tamen contra eos qui tenent positionem istam non valet, quia ipsi tenent quod primo dictum est de actibus angeli.

Item, angelus intelligit quicquid in eo est actu, saltem naturalia sua ; ergo intelligit totam durationem suam, ex quo tota est in eo actu et simul ; sed ipsa per id quod habet praesentialiter potest attingere infinitatem temporis ; ergo intelligit aliquid quod sua actualitate praesenti attingit ad infinitum et sic etiam per consequens intelligit tempus infinitum.

 

Sexto patet aspiciendo ad durationis suae rationem. Cum enim ratio durationis, quando idem durat invariatum, dicat eiusdem permansionem et hoc sit idem quod dicere eiusdem esse iterationem seu continuationem, continuatio autem et iteratio necessario includant aliquam diversitatem - licet enim id quod iteratur et manet semper sit idem, ipsa tamen iteratio est alia et alia et continuatio varias partes habet ex quibus componitur, licet ipsum esse quod per talem continuationem durat et permanet semper sit idem - : unde idem videtur dicere quod duratio non habeat extensionem et successionem et dicere quod aliquod corpus sit quantum et continuum et tamen nullam .habeat partium extensionem nec compositionem. Idem etiam videtur dictu quod nunc habeat magnitudinem more permansionis et dicere quod punctus habeat quantitativam extensionem ; sicut enim punctus dicit simplicitatem parvitatis in corporalibus, ita et nunc in durationibus. Istud autem plenius appareret, si quis fideliter intelligeret quod creatura ad divinae simplicitatis immensitatem accedere magis ac magis non potest nisi per diversarum perfectionum aggregationem et compositionem : tunc enim consimiliter videret quod ad simplicissimae aeternitatis Dei immensitatem accedere non potest nisi per durationis et conservationis compositionem et aggregationem ; hoc autem est de natura durationis et permansionis quod in ea non potest intelligi aggregatio partium nisi secundum prius et posterius seu secundum successionem, quia quaecunque simul sunt non habent rationem nisi unius simplicis nunc.

 

Pro ista autem parte est manifeste Anselmus, Proslogion, 20 capitulo, loquens de Dei aeternitate ubi sic ait : Hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est, cum illa nondum habeant de sua aeternitate quod futurum est ; sic quippe semper es ultra illa, cum semper ibi sis praesens, sed cum illud semper sit tibi praesens ad quod illa nondum pervenerunt. Et 22 capitulo dicit quod omne aliud ens praeter Deum habet fuisse quod non iam est et futurum esse quod nondum est ; et ideo secundum eum nullum aliud ens est proprie et absolute.

Hieronymus etiam in quadam epistola.

 

Via autem philosophorum paganorum, quantum credo, decepit istos ; illi enim coacti fuerunt ponere in intelligentiis durationem simplicem, quia posuerunt eas exire a Deo necessario et aeternaliter et eas impossibile destrui et habere quandam rationem universalitatis in sua essentia seu totum ambitum suae speciei, qui comprehendit, quantum est de sui ratione, totam aeternitatem tam a parte ante quam a parte post ; universale enim secundum rationem suae universalitatis excedit omne tempus et omnem locum. Posuerunt etiam in eis operationes intrinsecas invariabiles et aeternas, immo etiam eis consubstantiales, sicut apparet inspicienti subtiliter dicta eorum et maxime sequacium Aristotelis ; nec mirum, quia posuerunt eas tanquam deos, licet inferiores Deo summo. Istis autem positis quae directissime evacuant totam catholicam fidem necessarium fuit tenere durationem earum esse simul simplicem et actu infinitam ; isti autem in parte dicta eorum accipientes, pro quanto videlicet visa sunt eis non repugnare fidei, visi sunt non attendisse quod contradictio implicabatur in accipiendo partem dicti cum abiectione partis alterius quae fidei aperte contrariabatur.

 

 

[Solutio Obiectorum]

Ad rationes igitur in contrarium dicendum et primo ad primum : quia prima propositio falsa est de mensura successiva. Sicut enim eidem parti mobilis potest inesse quantitativa successio motus, sic eidem enti quantitativa successio durationis. Est tamen sciendum quod mensura, si proprie accipiatur, exigit in mensurato aliam quantitatem numero, specie tamen consimilem et proportione aequalem ; mensuratio enim idem est quod certiflcatio rei mensuratae per aliquid fixum et certum eiusdem generis ; et hoc modo semper mensura quanta et composita habet mensura- tum quantum. Quando autem nihil aliud dicit quam quantitatem rei intrinsecam, non oportet quod subiectum seu mensuratum sit quantum alia quantitate quam ipsa ; alias iretur in infinitum. Et ideo non oportet quod esse respectu quantitatis spectantis ad genus durationis seu successionis sit quantum alia quantitate quam sit quantitas durationis. Quidam tamen dicere voluerunt quod quantitas ista non est quantitas ipsius esse immediate, sed permanentiae seu conservationis eius ; quid tamen talis quantitas addat super permanentiam ipsius esse non est mihi clarum. Unde et aliqui alii dixerunt quod permanentia ipsius esse et quantitas durationis eius idem sunt.

 

Ad secundum dicendum quod duratio ipsius esse non est talis passio eius quod causetur ab ipso, sicut communiter propriae passiones causantur a propriis subiectis, cum idem sit principium essendi et conservandi ; causa autem suae variationis praeter causam suam efficientem est natura eius, quia scilicet eius esse et essentia est in continuo fieri seu continuo transitu ; et ideo statim post suam factionem naturaliter transit et deficit.

 

Ad tertium dicendum quod non omnis variatio est motus nec sequens motum, sumendo large variationem ; in proposito enim non est variatio eius quod conservatur et quod per conservationem continuatur, scilicet ipsius esse, sed solum continuationis eius ; quia continuatio succedit continuationi et conservatio conservationi. Et pro tanto verum est quod non dicit innovationem, quia non ipsius continuabitis ; dicit tamen innovationem partium ipsius continuationis ; quae innovatio, cum non sit formarum subiecto dantium esse formale et absolutum, non est innovatio includens motum. Et ut breviter dicam, non videtur haec continuatio super ipsum esse absolute acceptum aliquid addere nisi rationem prioris et posterioris ; ipsum enim esse ut posterius acceptum continuatur sibi ut est prius acceptum ; sicut et Aristoteles de tempore dicit quod non addit ad motum nisi rationem numerationis per prius et posterius seu per rationem prioris et posterioris. Additio autem seu iteratio sui ipsius ad se ipsum quae magis proprie dicitur continuatio non dicit in se ipso acquisitionem alicuius alterius a se, sed solum acquisitionem, ut ita dicam, sui ipsius, cum ratione tamen prioris et posterioris ; factio enim durationis non dicit impressionem alicuius accidentis in re durante seu eductionem alicuius de ea, sed magis continuum fieri rei durantis seu aliquid consequens ipsum ; esse enim rerum secundum Avicennam et multos alios sapientes continue fit et est a Deo, in tantum quod conservari a Deo non est aliud quam continue esse et fieri ab eo ; et ideo successio seu variatio talis durationis non dicit nisi successivam factionem ipsius esse aut cum ipso esse.

 

Ad quartum dicendum quod prima propositio falsa est : non enim solus motus est subiectum, durationis successivae, sed omne durabile.

Ad id autem quod additur quod omnis mensura successiva sit idem quod tempus, quia nulla differentia formalis inter ea inveniri potest, fateor me nescire dare differentiam formalem. Nec tamen propter hoc tenendum mihi esse iudico aevum non esse successivum, quia maius et periculosius inconveniens est et, ut credo, evidentius tenere aevum non esse successivum quam tenere quod sit eiusdem speciei cum tempore ; propter hoc autem minus inconveniens et ignotius tollendum non est concedendum maius et manifestius, sicut quidam in proposito fecerunt ; haec enim est summa ratio quae movit solemniores huius positionis ad tenendum quod aevum iion sit successivum.

 

Ad quintum dicendum quod cum motus sit de manifestissimis non solum intellectui sed etiam sensui : non solum est patens successionem possibilem esse, sed etiam actu esse.

Ad id autem quod dicitur quod nihil divisibile potest actu praesens esse dicendum quod si praesens dicat idem quod actu in nunc existens seu idem quod ipsum nunc : sic verum est ; hoc enim modo praesens non dicit aliquam partem temporis sicut nec nunc. Si vero praesens dicat idem quod actu existens, quamvis non in nunc : sic falsum est ; pars enim divisibilis temporis actu est existens, sed non in nunc ; sicut, enim nunc existit in se ipso, sic et pars temporis in se ipsa. Quia autem actu ens vel actu existens magis proprie significat et consignificat praesentialitatem significatam per nunc quam aliam ; quia alia non habent plenam rationem entis, sed magis cuiusdam fieri, quod quasi , in infinitum distat a praesenti, pro eo quod habet entitatem suam semper admixtam defectui et non entitati et quia suum esse non habet nisi in continuo fluxu partium suarum : ideo multi crediderunt quod nihil esset secundum rem de ipsis successivis nisi solum nunc aut quod est in nunc ; quibus obviat apertissime ipse motus.

Quod autem dicitur quod pars quae praeteriit non est : si sumatur praeteritum respectu praesentis secundo modo accepti, verum est ; si autem sumatur respectu praesentis primo modo accepti : falsum est, nisi sumatur esse proprie pro sola entitate quae tota simul habet esse in nunc ; et idem dicendum est de futuro.

 

Ad sextum dicendum quod non credo quod in duratione successiva debeat poni pro fluente ipsum nunc, sed potius ipsa res durans cuius fluxus non est aliud quam continuum eius conservari vel fieri seu quasi continua eius iteratio, licet Aristoteles dicere videatur in Physicis quod idem, nunc fluit semper in tempore. Unde dicit quod idem nunc secundum essentiam manet in toto tempore, licet aliud et aliud seu potius alterum et alterum secundum esse, argumentum sumens ex hoc quia aliter oporteret quod post nunc sequeretur aliud nunc aut quod ipsum nunccommetiretur se seu quod coexisteret tempori divisibili ; pro eo quod si idem nunc non manet, oportebit quod desinat esse aut in nunc immediate sequenti ant in tempore ; si autem primum detur, tunc erit immediate nunc post nunc ; si vero secundum, tunc non commetietur se tempori. Arguit etiam ex hoc : quia, ut dicit, nunc sequitur id quod fertur sicut tempus motum ; id autem quod fertur manet semper idem, quamvis alteratum in toto motu.

Quamvis autem quidam dubitent an ipse intendat hoc asserere, sive tamen asserat sive non : non video quod possit stare, quia etiam superiora inconvenientia magis in proposito includuntur. Si enim ipsum nunc semper manet et hoc in fluxu, ipsummet immediate est sibi prius et posterius, prout est sibi alterum et alterum secundum esse ; sic etiam verius coexistet toti tempori. Et praeter hoc omnes partes temporis erunt actu divisae, quia ubicunque est actu nunc vel punctus, ibi est actualis divisio et terminatio ; unde sicut punctus non potest esse inter partes liheae nisi in potentia, quin sint inter se divisae : sic nec nunc inter partes temporis. Cum etiam nunc noh sit aliquid mobile, quomodo potest esse fluens ? Cum etiam nunc non informetur partibus temporis nec fluxu earum nec sit tale quid quod possit ab alio informari, quomodo potest esse idem secundum essentiam, alteratum vero quasi per accidentia varia ? Cum etiam propter alterationem unum subiectum non possit dici duo : tunc nullo modo in toto tempore poterit dici veraciter esse plura nunc, Cum tamen omne continuum habeat in potentia plura nunc vel puncta, sicut plures partes et actu plura, si sit actu divisum. Et tamen contra primum superiora non cogunt ; instantis enim desitio, si sumatur pro hoc quod est primo non esse, est in tempore eo modo quo negatio potest esse in aliquo ; unde nunc deficit seu primo non est in tempore immediate sequenti. Nec tamen propter hoc sequitur quod commetiatur se tempori, sed potius quod eius negatio seu desitio commetitur se tempori. Nec est vis facienda in eo quod dicitur quod primum eius non esse sit in tempore, cum in tempore non sit dare primam partem, quia primo non esse sumo pro immediate non esse ; tempus enim immediate sequitur nunc, etsi non sit dare aliquam. partem eius quae primo sequatur nunc.

Quod autem additur quod nunc sequitur id quod fertur, sicut tempus secundum quod tempus sequitur motum : potius deberet dici quod nunc sequitur mutationem seu mutatum esse, sicut tempus motum ; sicut enim nunc est aliquid temporis indivisibile partes eius continuans et terminans, sic mutatio est aliquid motus, mutatio autem in motu est alia et alia. Si etiam nunc sequitur id quod fertur : tunc ita erit unum sicut id quod fertur et ita parum continuabit partes temporis sicut id quod fertur partes motus. Si etiam manet in toto tempore sicut id quod fertur : ergo nunc temporis simul fluit et permanet et ita simul habet conditiones contrarias, quia secundum eos nunc permanens facit aevum et fluens facit tempus ; tunc etiam habebit quantitatem permanentiae et nunc maiorem nunc minorem. In aeviternis igitur non manet idem nunc nec fluit, sed nunc deficit et partes durationis succedunt.

 

Ad septimum dicendum quod licet quidam concedant quod aliqua duratio possit componi ex solis instantibus, non tamen ita quod ex eis fiat unum continuum nec quantum proprie, volunt enim quod instans in aliquibus possit immediate succedere instanti : concesso tamen eius opposito quod magis est probabile non sequitur quod aevum, quaim vis sit successivum, ex solis nunc componatur ; esse enim aeviternorum, licet sit simplex seu totam entitatem suam habens in quolibet suae durationis, non est in partibus divisibilibus suae durationis tanquam manens, sed tanquam fluens, non quidem fluens per varias formas, sed per aliam partem conservationis suae et permanentiae. Videmus autem quod unum mobile quod stando non potest esse nisi in loco sibi aequali et adaequato, tamen per motum et in fluxu est in loco sibi inaequali ; et dum nunquam simul possit esse in loco maiori se et cum semper sit in loco immediate, tamen quando .recedit a loco sibi adaequato, non est dare aliquem locum adaequatum in quo sit ; sicut post terminum a quo non est dare immediate alium terminum seu primum mutatum ; unde non est maior difficultas in aevo quam in localitate mobilis quod actu movetur. Et ideo dicendum quod esse in parte divisibili suae durationis non est per aliam et aliam partem sui, sed solum per quendam continuum transitum. Argueretur autem bene, si in parte divisibili suae durationis poneretur existere in aliquo uno nunc ; hic autem non ponitur existere sic, sed potius in tempore existit in eodem tempore, in transitu enim existit in transitu et non stando nec manendo.

Ad illud autem Dionysii dicendum quod sicut nos dicimus hoc tempus est pulchrum, clarum et bonum, illud vero malum, triste et turbulentum, attribuentes tempori proprietates sui subiecti : sic potest dici quod Dionysius dicit aevum invariabile et semper eodem modo se habens propter hoc quia suum subiectum est huiusmodi, non quia ipsum secundum se et suas partes habeat successionem et variationem. Quae variatio nullam transmutationem formarum absolutarum ponit, sed solum variationem durationis ; nec ponit in ipsa variationem, in quantum est ens, ita quod de tali ente fiat tale ens ac si esset alteratum, sed solum ponitur variari, in quantum est durabile seu durans.

Et idem potest dici ad illud Augustini, De 83 quaestionibus : quod enim tempus dicit esse mutabile, quia subiectum eius est motus vel mobile, aevum vero stabile, quia subiectum eius, etiam in quantum est eius subiectum, non movetur aliqua specie motus sed solum fit in ipso quaedam durationis successio eo ipso quo ipsum subiectum in identitate sui esse continuatur seu quasi iteratur.

Ad illud autem Augustini, De Civitate, posset dici quod non loquitur assertive sed conditionaliter. Posito tamen quod ita credat, non negat quod ibi nihil sit praeteritum, sed quod immortalitas eorum non est praeterita ; nec de illa negat.hoc absolute, sed quod non est hoc modo praeterita quasi iam non sit, hoc est, quasi iam pro sequenti nunc totaliter esse desierit.

 

Quoniam autem in tota ista responsione hoc semper videtur poni quod in duratione aevi sit variatio, ita quod aliquid ibi desinat esse simpliciter, illa scilicet pars durationis quae transit in praeteritum, et ita quod aliquid de novo acquirat esse quod antea non fuerat, pars videlicet durationis futura, quando de novo fit praesens, et quod propter hoc non ponitur ibi esse variatio formarum absolutarum, qualis est in alterationibus seu in aliis motibus ; hoc autem non solum sit contra solemnem magistrum huius positionis qui manifeste ponit quod in aevo sit successio absque aliqua innovatione et variatione per solam continuationem eiusdem esse ; sed etiam sit, ut videtur, iste modus sui ipsius destructivus acsi contradictoria in se implicans, quoniam illud praeteritum quod ponitur totaliter desiisse aut erat accidens vel substantia ; et si substantia, tunc esset ibi corruptio substantiae ; si autem accidens, non poterat esse sola relatio, quoniam illa non advenit nec recedit nisi per adventum et recessum alicuius absoluti in quo fundatur, nec etiam duratio, seu permanentia videtur solam relationem dicere, immo quantitatem vel continuum existere : ergo secundum hoc oportebit quod aliqua forma accidentalis et absoluta recedat a substantia aevi et quod aliam absolutam acquirat semper, quando futurum fit praesens. Ergo si est ibi variatio secundum durationem, eo ipso erit ibi variatio et transmutatio subiecti secundum formas absolutas et accidentales aut saltem secundum talia accidentia qualia oportet esse terminos motuum et mutationum, saltem sicut sunt varia ubi secundum quae fit motus localis. Et saltem hoc oportebit dicere quod ipsum subiectum vere moveatur et transferatur de una parte aevi ad aliam. Et tunc oporlebit dare aliquem motorem qui impellat ipsum subiectum aevi et qui per motum ipsius generet unam partem aevi corrumpendo aliam ; nisi forte dicas quod aevum sit in ipso angelo per quendam influxum, sicut fiunt diversae illuminationes in aere ; et hoc non potest intelligi, quia tunc angelus seu quodcunque aliud subiectum aevi prius esset actu quam sua duratio nec durare in ipso esset aliud quam accidentia varia fieri in ipso.

 

Praedictus etiam modus videtur esse contrarius illi modo qui dicit conservationem angeli non esse aliud quam continuum exitum sui esse a Deo absque hoc quod aliquid realiter per essentiam diversum addat ad ipsum esse sic conservatum. Et consimiliter est contra illum modum qui ponit quod creatio passio seu creari nihil addit realiter per essentiam diversum ad rem creatam ; quoniam secundum modum praedictum prior conservatio quae non videtur esse aliud quam prior pars durationis erit omnino alia per essentiam tam a conservatione quae fit in sequenti nunc quam ab ipsa re quae conservatur ; quoniam eorum quae omnino sunt eadem et indifferentia secundum essentiam impossibile est unum corrumpi altero existente et e contrario et impossibile est quod alterum eorum tunc acquirat esse, quando alterum corrumpitur, et maxime sic quod nullo modo aliter possit fieri in esse. Substantia autem angeli secundum istum modum remanet priori conservatione praeterita et corrupta, et erat antequam sequens fieret et esset,, et quando prior corrumpitur, sequens generatur et non aliter ; ergo sequitur quod omnino ad invicem differrent per essentiam. Qui autem dicit quod conservatio prior differat per essentiam a sequenti, eo ipso ponit quod differant per essentiam ab ipsa re conservata, quoniam quaecunque sunt per essentiam totaliter eadem uni et eidem necessario inter se sunt omnino per essentiam eadem.

Et sic patet quod praedictus modus tam sibi ipsi quam illis modis dictis est contrarius.

 

Quidam igitur volens positionem magistri praedicti et istos modos de conservatione et creatione salvare et contrarietates praedicti modi evadere dicebat quod omnino idem est secundum essentiam id quod in aevo praeterit et id quod sequitur ; secundum tamen aliam rationem praeterit et secundum aliam sequitur. Cum enim dicimus quod ibi est aliud et aliud fieri et aliud et aliud existere seu conservari, idem tamen omnino esse quod diversa factione pluries, ut ita dicam, existit seu plures existentias habet : ipsa fieri et ipsa existere non sunt diversa, ita quod realiter habeant aliam et aliam essentiam, sed solum sunt diversa secundum rationem fieri seu factionis et essentiae actualis seu existentiae prioris et existentiae posterioris ; ita quod ipsum esse, in quantum est suum existere et in quantum est suum fieri sive in quantum existit et fit, est diversum a se ipso, in quantum alia vice iterum existit et fit, non autem secundum absolutam rationem suae essentiae seu suae entitatis. Et eodem modo ipsae existentiae et ipsa fieri, in quantum sunt idem quod ipsa essentia et esse angeli, sic semper manent quemadmodum et ipse angelus ; secundum tamen rationes suas diversificantur et geminantur, praetereunt et sequuntur, ita quod sunt partes unius continuae existentiae et unius continui fieri.

 

Ad id autem quod supra arguitur quod si praetereunt et sequuntur et una est altera non existente, quod oportet eas essentialiter esse diversas, dicebat quod hoc verum esset, si secundum rationem essentiae seu secundum hoc quod sunt quaedam essentiae una posset destrui altera existente, et e contrario ; non autem, si secundum rationem existentiae et existentis et secundum rationem fieri et factionis in quantum huiusmodi et non aliter hoc contingat. Unde dicebat quod ibi non est aliqua praeteritio aut futuritio, ita quod aliqua essentia desinat simpliciter esse essentia aut de novo acquirat aliquam entitatem quam antea non haberet, sed solum est ibi hoc modo quod eadem essentia desinit existere et fieri accipiendo aliud existere et aliud fieri ; aliud autem dico, non quasi sint diversa entia seu tota, sed eo modo quo partes unius continui possunt dici aliae et aliae seu aliud et aliud.

 

Quaerenti autem. quomodo existere et fieri poterant transire et desinere secundum istas rationes et tamen remanere secundum totam suam essentiam aut quomodo in creatura potest inveniri talis rationum diversitas quod secundum eas aliqua possunt dici aliud et aliud, sicut vere potest dici quod aliud est, existere praeteritum ab existere praesenti et tamen cum hoc in ipsis sit omnimoda identitas essentiae, cum huiusmodi conditio solis divinis personis propria esse videatur et magis esse divina conditio quam creata : respondebat quod si istae rationes dicerent id quod dicunt per modum formae vel entitatis, quod haec nullo modo possent verificari ; sicut nec in divinis personis illa quae ibi plurificantur, si tales rationes dicerent, possent ibi plurificari. Si etiam dicerent rationes correlativas aut tales quod intellectus et existentia unius dependeret ab intellectu et existentia alterius, non posset una ratio tolli absque altera. Si etiam per hoc desinerent et advenirent quod aliquid fieret in ipso esse sicut in subiecto et aliquid ab ipso deperiret quod non. erat omnino id ipsum cum ipso esse seu cum ipso ente, non posset hoc fieri sine variatione essentiali. In proposito autem nihil horum est ; non enim dicunt id quod dicunt per modum entitatis nec existentia unius dependet ab existentia alterius nec desinunt aut adveniunt nisi per hoc quod ipsum esse seu ipsum ens secundum quod prius fiebat et existebat desinit, ita quod si iterum non fieret, omnino et quoad essentiam et quoad existentiam in nihilum cederet. Dicebat etiam quod non sunt aliud et aliud, le « aliud » sumpto neutraliter, ita quod dicant alietatem essentiae sed solum prout sumuntur adiective, ita quod dicant tantum alietatem existentiae et factionis.

 

Instanti autem adhuc amplius et quaerenti quid facit priorem rationem desinere et sequentem incipere et quare non vere possit dici prior ratio quae desiisse dicitur adhuc esse, cum in sua essentia adhuc existente ipsa veraciter includatur : respondebat quod totum istud patet ex natura factionis et productionis ipsius esse ; est enim natura eius talis quod non potest stare nisi per unum nunc, sicut et de motu patet. Unde ad hoc quod duret diutius oportet eam in partibus aliis et aliis seu in factionibus continuis continue renovari. Quae renovatio idcirco nihil addit essentialiter diversum, sed solum idem renovat et reiterat, quoniam haec est natura productionis quod primum et immediatum productum ab ipsa non differt per essentiam ; alias ipsa a se ipsa essentialiter differret, cum ipsa semper sit primum productum. Et etiam de natura eius est quod quando aliquid secundum se totum est productum, et simul cum hoc est primum productum ; sicut est in creatione rerum quod ipsa nihil addat ad essentiam rei, quamvis dicat veram rationem productionis eius. Quando igitur est tale agens quod potest pluries idem producere, ita quod quicquid producit primo producit secundo, sicut Deus hoc vere potest, nisi negetur esse omnipotens : tunc necessario sequitur quod productiones et existentiae plurificentur, nulla essentiaalia addita, ita quod idem penitus addatur et succedat sibi ipsi. Nec negatur quin ratio prior remaneat secundum quod in essentia implicatur, hoc est, secundum quod est idem sibi, et tamen vere desierit sicut et ipsa tota essentia quantum ad priorem existentiam et etiam quantum ad se ipsam, prout est propria prioris rationis seu prioris existentiae, quamvis ipsa essentia non desierit, prout est communis priori existentiae et sequentibus, quoniam sic semper salvatur in sequentibus.

 

Dicebat etiam quod hoc non erat divina conditio, sed potius quaedam miranda similitudo et imago personalis distinctionis divinarum personarum. Si enim hoc esset divina conditio, aut hoc esset ex eo quod plures rationes reales sunt idem secundum rem - et hoc non est verum, cum multas tales in omni ente creato sit necessario dare - aut ex eo quod una desinit alia adveniente et e contrario, et hoc multo minus potest dici, quia desinere et advenire sunt conditiones Deo contrariae et repugnantes potius quam divinae. In hoc autem est pulchra imago personalis productionis in Deo existentis quod istae rationes spectant ad fieri et ad existere, ita quod possunt dici aliquo modo plura fieri et plura existere seu plures factiones et existentiae absque diversitate essentiae ; sicut suo modo in divinis sunt plures productiones et existentiae cum summa identitate essentiae et sicut ibi quodammodo productio est ratio plurificationis existentiae potius quam e contrario, sic et in proposito.

Deficit tamen haec imago ab exemplari aeterno, quoniam illae existentiae et productiones sunt increatae, independentes, producenti coaequales et consubstantiales, nullius totius partes et maxime totius continui, immo personae completae et plures et omnino indeficientes nec aliquam successionem inter se habentes ; istae vero sunt creatae, dependentes, continue deficientes et sibi succedentes et unius continuae existentiae et continuae factionis partes et unius personae rationes diversae. Et ex iis manifestum esse dicebat quod non sunt divinae conditiones, sed solum quaedam imago divinarum conditionum, ab illarum tamen nobilitate in infinitum deficientes.

 

Et ad maiorem commendationem sui dicti verba Dionysii et Augustini superius in arguendo allegata magis hoc sonare dicebat, quod scilicet in aevo sic sit mansio et statio seu continuatio quod nulla sit ibi variatio, corruptio nec mutatio ; utrumque enim aevo attribuunt, quod scilicet sit stabile et stans et manens, invariabile et immutabile et semper eodem modo, secundum rem scilicet et essentiam, se habens et quod immortalitas angelorum non sit praeterita, quasi iam non sit. In quo Augustinus innuere videtur quod aliquo modo possit esse praeterita, quantum scilicet ad priorem rationem existentiae, ita tamen quod omnino tota remaneat secundum totum suum esse, ita scilicet quod idem secundum rem et essentiam sit praeteritum pro priori nunc et praesens pro sequenti.

 

Secundum autem hanc viam nitebatur astruere differentiam inter tempus et aevum quam communiter sancti ponunt : quoniam partes temporis realiter et secundum. suam essentiam transeunt et inter se differunt, ita quod tempus est continuum habens successionem partium secundum suam essentiam differentium et transeuntium, aevum vero continuum habens successionem partium secundum solam rationem, realem tamen, differentium et transeuntium, non autem secundum essentiam ; nisi forte essentiam accipias, non prout est communis utrique rationi seu utrique existentiae, sed solum prout est propria unicuique earum eo modo quo et in divinis essentiam, prout est Patris propria, ponunt quidam generantem et, prout est Filii propria, ponunt eam genitam, ita quod, prout est Filii propria, est personaliter a se ipsa distincta, prout ipsa est propria Patris, non autem prout est communis utrique personae. Pro quanto autem in rebus temporalibus invenitur statio et permanentia continua unius et eiusdem, pro tanto dicebat eas participare mensuram seu durationem consimilem aevo.

Non tamen propter hoc deberet dici aeviternas, sed potius temporales ; quoniam aeviternum dicimus quod est supra tempus et supra motum et corruptionem quantum ad suum esse substantiale et quantum ad suas proprietates naturales ; temporalia vero dicimus illa quae quamquam actu non transmutentur, necessitatem tamen habent in se transmutationis et corruptionis, ita quod secundum legem suae naturae sunt subiecta necessario motui et corruptioni. Nec mirum, quia per consimilem modum ponit Augustinus et Magistri quod angelus secundum suum esse sit aeviternus, secundum tamen suas actiones et motus participet aliquid de mensura temporis ; sicut patet XII De Civitate, capitulo 15, et alibi pluries, XII Confessionum materiam primam rerum corporalium dicit carere tempore sicut et angelum, quod non potest intelligi nisi secundum quid, scilicet secundum suam essentiam, non secundum sua esse formalia. Et etiam Magistri dicunt caelum secundum suam substantiam non mensurari tempore, sed solum secundum suum motum.

 

Dictum autem istius caute diiudicandum potius quam asserendum esse censeo, ne forte in aliquo praeiudicet sanae fidei et intelligentiae. Hoc solum indubitanter assero quod in aevo est successio, quoniam ex capitulo opposito multa fidei contraria sequi videntur, sicut supra aliqualiter patuit.