Quaestio CXII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio CXII

QUAESTIO CXII

Post hoc transeundum ad tertium quod spectat ad iustitiam et providentiam Dei.

 

Circa quod primo sciendum quod, si omnia opera Dei sunt profunda nostrumque intellectum transcendentia, ita ut dicat Ecclesiastes quod omnium operum Dei non potest homo invenire rationem, scilicet, ad plenum : multo magis transcendunt illa opera quae spectant ad totam universitatem ipsius. Inter illa autem fere summum locum tenent iudicia iustitiae Dei, ita ut merito dicat Psalmista, iudicia tua multa, et Paulus, ad Romanos, o quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius. Unde et Deus per Isaiam dicit : Sicut exaltati sunt caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Et ideo Dei iudicia potius sunt reverenda et metuenda quam curiose et praesumptuose perscrutanda aut temere discutienda.

 

Cum igitur damnatio primi hominis et totius humani generis spectet ad universalissimum et altissimum iudicium Dei, de quo quidem non solum per fidem, sed etiam per indubitabilem experientiam totius depravationis ac miseriae : humani generis et per infallibilem rationem ex huiusmodi experimento collectam constet quia est : propter quid tamen tale iudicium datum est non est nostrum comprehendere, sed firmiter credere quod a Deo summe bono non potuit aliquod iudicium manare et praecipue tantum tamque universale, nisi cum summa iustitia et ratione. Licet igitur supra nos sit illam ineffabilem iustitiam divini iudicii limpide contueri, et temerarium ac periculosum sit de ipsa aliquid inde perscrutari et loqui nisi cum summa reverentia et timore, quia tamen multitudo infidelium hoc iudicium negat et derisui habet, et in fine temporum fortasse fidelium animos acriter super hoc propulsabit : idcirco compellimur aliquid inde fari in defensionem potius quam in discussionem tanti iudicii Dei.

 

Dicimus ergo primo quod Deus rationabiliter voluit ab homine sic damnato humanum genus debere propagari, secundo, quod a peccatore sic damnato non debuit fieri propagatio nisi prolis infectae et damnatae, tertio, quod Deus propter hoc non debuit cessare ab animarum creatione et infusione, quarto, quod rationabilissime permisit eas infici.

 

Primum autem septiformiter declaratur ex septem concurrentibus circa humanum genus. Primum est opus creationis, secundum est opus conservationis, tertium est opus gubernationis, quartum est opus suae praevaricationis, quintum est opus punitionis, sextum est opus reparationis, septimum est internus actus divinae praescientiae et praedestinationis.

Primo igitur manuducimur ad hoc ex opere creationis. Quod quidem respectu omnium sequentium operum debuit habere primitatem, fundamentalitatem et exemplaritatem, respectu vero Dei debuit habere expressam imaginem creatoris, secundum se vero debuit habere perfectam integritatem et connexivam coordinationem et unitatem.

 

Ex eo autem quod est primum, debuit naturaliter praeire cetera Dei opera et non sequi. Ex eo autem quod est fundamentale, de ipso aut in ipso debuerunt reliqua fieri. Quia autem est exemplare, debuerunt in eo quasi in materiali semine et quasi in prima dispositione sequentia opera relucere, ut sic opera Dei ad invicem se haberent sicut se habent via et terminus ac signum et signatum et sicut antecedens ad consequens et sicut ea quae sibi mutuis proportionibus correspondent.

 

Debuit etiam in eo tam pro se quam pro sequentibus operibus eminenter relucere immensitas divinae potentiae et sapientiae ac bonitatis et iustitiae, ut sic in eo singulariter reluceret quantum Deus est timendus et amandus et in omni suo opere glorificandus. Ex eo vero quod esse debuit ad imaginem conditoris, decuit fieri duplicem naturam rationalem et sub duplici ordine. In quarum una expressius refulgeret Dei simplicitas et spiritualitas secundum quam est ab omni natura alia segregatus, in altera vero summa Dei unio et condescensio ad inferiores naturas regendas et sua maiestate implendas, ita quod per hoc ex prima appareret in Deo summa potentia segregandi diversas naturas, sicut utique distat natura angelica a corporali, ex secunda autem appareret in ipso summa potentia uniendi diversas naturas, sicut utique sunt miro modo unitae in homine spiritualis et corporalis.

 

Quia vero duplex est ordo rerum in Deum et rerum a Deo, primus videlicet per hoc quod res ab intimis per media ad suprema in Deum tendunt et a supremis per media in infima dona Dei descendunt, alius vero quo ab initio temporis per processum intermedium veniunt ad finalem terminum : ideo decuit unam principaliter in uno ordine fieri et aliam in alio, iuxta quod possibile fuit. Quia vero angelica natura non est ab altera generabilis, homo vero propter corpus sibi coniunctum potuit unus ab altero propagari : ideo merito primus ordo servandus fuit in natura angelica, secundus autem in natura humana. Et ex hdc contingit quod ratio unitatis et causalitatis primi principii potius refulsit in homine, ratio vero simultaneae immensitatis et invariabilitatis Dei potius refulsit in creatione naturae angelicae quae tota simul in suis suppositis fuit multiplicata et per hierarchias et ordines in quadam universitate tota simul collecta.

 

Ex his autem patet quod tota humana natura fuit creanda in una persona, quae esset principium omnium personarum et singularium naturarum generis humani, sicut unus Deus est principium personarum divinarum et omnium creaturarum. Quia etiam coniunctio extremorum naturali ordine sequitur ipsa extrema : ideo decuit quod homo ultimo, post creationem scilicet naturae angelicae et corporeae, crearetur, et praecipue, quia oportuit quod eius consummata propagatio finem daret universo. Et ex hoc sequebatur pulchra commendatio principii et finis et mutua praehonoratio utriusque naturae praedictae ; quia illa in qua singularius refulsit imago primi principii accepit ordinem creationis finalem, illa vero in qua tota creatio naturae et suppositorum fuit simul finita seu consummata accepit ordinem creationis primarium. Quia vero opus creationis naturarum seu universi debuit esse integrum, non dimidiatum aut semiplenum : ideo in principio debuit totum opus creationis aliquo modo consummari, sic tamen quod hoc fieret sub aliquo ordine exemplari sequentium operum. Et quia homo, sive servaret innocentiam sive non, sub certa distinctione temporum erat ad suum finem ducendus : ideo decuit sub aliquo numero parvo et perfecto et figurativo gubernationis humani generis, sive maneret in statu suo sive caderet, opus creationis aliquo modo integre consummari. Creatio vero animarum per successionem propagationis corporum fienda non potuit tunc temporis consummari, nisi Deus statuto immobili eam includeret in creatione primorum parentum.

 

Ex quo iterum sequebatur praeclarior refulgentia primi principii et maior honor hominis conciti, quia per hoc erat quodammodo principium animarum, sicut homo per doctrinam et sacramenta est principium gratiarum. Et certe, sine hoc. connexio paternitatis et filiationis non dabatur humano generi quanta dari poterat. Creatio vero animarum ibi immobiliter includi non potuit nisi duobus praesuppositis, scilicet, quod apud Deum esset immobiliter fixa creatio animarum et propagatio humanorum corporum usque ad numerum congruum universo. Hoc igitur credo velle innuere Scripturam, quando ait quod sexto die perfecit Deus universum opus quod coeperat et quod septimo die quievit ab universo opere quod patrarat, et sic videtur debere intelligi verbum Ecclesiastici 18, qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Ex hoc autem sequebatur mirabilis, nexus et unitas totius humani generis ; nam ex hoc quodammodo omnes homines fuerunt in creatione primi hominis creati et omnes fuerunt quasi unus homo et ex hoc omnes habuerunt se mutuo aspicere et amare, quasi essent unus homo. Ex hoc etiam iure naturali filius fuit patri subiectus, quasi aliquid eius et tanquam non solum corpus, sed etiam quodammodo animam obtinens per ipsum. Ex hoc etiam unitas et causalitas primi principii et nexus et originalis habitudo personarum aeternarum plenius exprimebatur in opere isto. Ex quo patet quod Deum decuit humanum genus hoc modo creare. Sed si hoc modo creatum est, et ut sic crearetur immobiliter est praefixum : ergo propter peccatum subsequens impediri non debuit nec dimidiari, immo hoc statuto praesupposito impediri a Deo non potuit, nisi esset contrarius sibi ipsi.

 

Sed forte contra hoc dicetur quod Deus non debuit successivam propagationem humani generis absolute et in omnem eventum praeordinare, sed solum conditionaliter, videlicet, si homo non peccaret aut si fieret absque infectione.

Dicetur etiam fortasse quod opus creationis congrue potuit ab initio fieri imperfectum, sicut et erat in primis diebus, antequam homo crearetur.

 

Sed contra primum dictum est totum quod praemissum est. Secundum hoc enim opus creationis non fuit primum, etiam in causalitate divini velle, immo secundum hoc praesupponebat opus gubernationis et opus hominis. Praeterea, eadem ratione posset dici quod Deus non debuit ab initio immobiliter proponere angelum vel hominem creatum conservare in aeternum, nisi sub conditione, si non peccaret. Secundum hoc etiam in creatione hominis non refulsit imago primi principii et connexio ordinis supradicti nisi solum conditionaliter. Secundum hoc etiam opus creationis hominis non solum fuit factum semiplene, sed etiam sub miranda levitate et instabilitate operantis aut operis ; quia secundum hoc, si homo peccaret, totum opus humani generis fuit annullatum ac per consequens et quoddam maximum universum, quod incomparabiliter est altius quam sit universitas corporum caelestium et elementalium. Tunc etiam sequitur quod opus creationis humani generis non erat opus fundamentale et exemplare sequentium, sed potius ad sui fundationem praesupponebat alia. Et sicut ex sequentibus magis apparebit, non solum hic confunditur refulgentia potentiae et sapientiae Dei, sed etiam perfectio sequentium operum Dei.

 

Contra secundum vero est, quia sicut pars universi non fuit recte ordinabilis ad creari et ad esse nisi sub respectu et ordine ad aliquod universum integrum et perfectum : sic nec divinum velle potuit ordinate ferri ad aliquid partiale creandum, nisi ferretur ad creandum aliquod universum integrum et perfectum. Constat autem quod quilibet singularis homo se habet ad humanum genus sicut pars ad universum et sicut membrum ad totum corpus. Ergo idem fuisset ferri ad creandum unum hominem solum sicut esset ferri ad creandum solum caput vel solum cor aut solum solem. Quare autem opus creationis per sex dies protelatum sit, causam aliqualiter superius innui. Et tamen, secundum eandem legem dici potest quod in prima creatione caeli etterrae seu in prima voluntate creandi illa fuit immobiliter praefixa creatio hominis et omnium principalium partium universi primo conditi. Quod dico propter Christum qui non cadit in ordine primae conditionis, sed in ordine altior.

 

Secundo declaratur idem breviter ex opere conservationis quae est idem quod continuatio operis facti. Si enim opus humani generis inchoatum propter peccatum non fuit conservandum : ergo aut simpliciter fuit annihilandum, nullum alium hominem pro principio alterius humani generis creando, aut alium primum hominem pro eo qui lapsus est statuendo.

Primum autem videtur esse contra ordinem aeternitatis et immortalitatis cuius est capax natura rationalis et secundum quem videtur fuisse condita et condenda, et multipliciter derogare videtur magnificentiae Dei secundum quam dicitur magnificare se in operibus suis.

Secundum autem videtur inducere Deum ad semper mutandum opera sua, nullum ipsorum consummando ; quia dato quod homo secundo creatus peccet - quod utique est ppssibile contingere eadem ratione qua fuit possibile de primo - tunc eadem ratione erit tertius loco eius ponendus, et sic poterit hoc idem contingere de quarto, et sic in infinitum. Praeterea, aliud est peccatorem sub opere seu poena iustitiae ordinare, aliud propter peccatum eius compelli opus suum annullare ; in hoc enim videtur potius Deus vinci a peccato quam vincere.

 

Ex opere vero gubernationis declaratur idem sic. Gubernare enim non est rem gubernandam omnino destruere, sed potius secundum suam proportionem eam debite perducere ad terminum sibi decentem.

Item, non minoris potentiae et sapientiae est rem fractam aut destructam mirifice gubernare quam rem in sua integritate durantem. Unde plus laudaretur nauta navem vetustam et fractam optime ducens aut viellator de viella distemperata optimam melodiam eliciens aut rex populum perversum indefectibili regimine regens quam si in praedictis nullus esset defectus dissonans industriae rectoris. Ergo omnino decuit Deum ostendere suae gubernationis artem et industriam atque potentiam in homine lapso.

 

Ex opere vero humanae praevaricationis declaratur idem sic. Aut enim peccatum primi hominis meruit humanam generationem in eius virtute positam infici aut non. Si sic, ergo nulla iniustitia, si quod meruit, permittatur, immo nisi per singularem gratiam Deus hoc impediat, iustitia videtur exigere quod, sicut demeruit ; permittatur. Si autem non demeruit eam infici, ergo non fuit tollenda propter peccatum eius.

Forte dices quod non meruit eam infici, sed sibi tolli. Licet autem huius contrarium in sequenti quinto articulo plenius ostendatur : nihilominus contra hoc arguitur, quia qua ratione daemon qui plus peccavit non meruit suae naturae et suarum naturalium potentiarum annihilationem, sed potius earum infectionem ac destitutionem et praecipitationem, sic nec homo. Quod non dicitur quin digni essent annihilari, sed quia eorum peccatum potius exigit eos permitti in malo, quod elegerunt, praecipitari.

 

Ex quinto vero, scilicet, ex opere iustae punitionis peccati commisi hoc idem declaratur sic. Dictat enim lex et ordo iustitiae quod rebellans suo superiori sit puniendus in simili, ut scilicet sibi rebellet suum inferius. Et maxime hoc est iustum, quando tota vis dominandi illi inferiori dependet a speciali gratia et virtute domini superioris ab eo offensi. Et potissime tunc hoc decet, quando servus ille movet suum inferiorem contra dominum suum, sicut utique fecit Adam, quando per voluntatem suam pravam movit suam partem inferiorem contra Deum. Ergo sicut Adam Deo rebellavit, sic in eius poenam debuit permitti quod sua pars inferior sibi rebellaret. Quod non est aliud quam permittere eam infici.

Item, qui cum ingratitudine et contumelia deserit suum conservatorem iuste ab eo deseri potest, et maxime in iis per quae connectebatur rectitudini et amicitiae ac familiaritati conservatoris. Huiusmodi autem erat in Adam plena concordia et obtemperantia carnis ad spiritum et sensitivae ad intellectivam.

Item, iustum est ut qui contra domini sui consilium et imperium temere ac praesumptuose suo sensui ac propriae voluntati et virtuti innititur, quod sibi relinquatur, et potissime quoad illa in quibus spreto domini sui consilio propriam est voluntatem secutus, sicut fecit Adam adhaerendo sensibili cibo et uxoris consilio et Eva suggestioni daemonis. Ex tribus igitur primis habetur quod homo meruit quod permitteretur eius vis generativa a rectitudine sibi data destitui et ipsi Adae rebellis effici.

 

Et licet eo ipso videatur sequi quod meruit suam generationem infici, nihilominus probatur hoc sic. Iustum enim est ut ille qui singulariter erat factus imago primi principii et qui naturali ordine factus erat primum principium et pater ac praelatus totius universitatis humani generis et postmodum tanti doni ingratus offendit Deum datorem et specialiter in ratione primi principii, utpote, faciens se primum principium, iniquitatis et exemplar impiorum : iustum, inquam, est ut in eius poenam permittatur abunde fieri principium iniquorum et iniquitatis.

Item, culpa minor non est aeque punienda ut maior. Ergo culpa primi hominis non fuit tantum punienda sicut culpa primi angeli nec ita parum ceteris paribus sicut culpa hominis lapsi, seu per lapsum infirmati. Ergo poena culpae primi hominis debuit tenere medium inter poenas duorum praedictorum. Ergo non fuit subito desperabiliter damnandus, sicut fuit primus angelus cum suis sociis. Fuit ergo ponendus in aliquo statu in. quo adhuc posset ad Deum redire et de culpa poenitere et per se vel per alterum satisfacere. Non autem decuit quod homo peccator qui respectu humanae naturae fecit se primum principium iniquitatis, et hoc in vituperium primi principii, fleret pater innocentium et filiorum gratiae et hoc naturali ordine. Ex his autem sequitur quod fuit permittendus generare sibi conformes, scilicet, peccatores possibiles ad Deum reduci.

 

Item, in primis peccatis tanquam in primis exemplaribus sequentium peccatorum debuit fortiter servari rigor iustitiae.

Primo, propter excessum gratiae primae conditionis datae primo creatis absque omni cooperatione eorum et absque omni ratione sumpta ex parte eorum, cum essent omnino nihil.

Secundo, quia inter gratiam primae conditionis et gratiam condonationis offensarum congruo ordine cadit, iustitia punitionis offensarum. Cum autem Deus sit immensus, quodlibet opus eius debuit habere singularem eminentiam magnitudinis et perfectionis. Et loquor de aliquo opere totali. Ergo sicut opus primae conditionis et opus reparationis labentium seu remissionis offensarum decenter habuerunt singularem eminentiam : sic opus iustitiae iudiciariae debuit singularem eminentiam habere, et praecipue in illis qui totum universum rectissime conditum quodammodo destruxerunt. Unde per poenam fuerunt eiciendi de illo ordine primi saeculi.

Tertio, quia super primo peccantes debuit evidenter ostendi quam grave quamque horribile est offendere summum Deum et quantum ipse detestatur malum et iniquitatem.

Quarto, quia culpa ex se plus exigit ordinem iustitiae punitivae quam gratiam remissionis omnimodae, et ideo satis fuit conveniens ut ordo quem primo exigit primo servaretur in ea.

Quinto, quia gratia remissionis offensarum melius apparet, quanta scilicet est et quomodo fit omnino indignis, quando per evidentiam poenarum primo apparuit quanta poena est dignus qui Deum offendit, et ideo, antequam Deus procederet ad gratiam remissionis, merito decuit quod prius procederet ad iustitiam punitionis.

Sexto, quia sicut Deus est summa pietas, ita est summa iustitia. Ergo ita debuit habere locum suum ubi oportuit. Quod utique Deus admirabiliter ostendit non solum in primis iudiciis, sed etiam in ipsomet opere reparationis quod est summae misericordiae, quia nec ibi peccatis parci voluit sine satisfactione condigna facta per Christum.

Septimo, quia sicut naturali ordine timor et reverentia praecedunt fiduciam et familiarem accessum servi ad dominum, sic in iudiciis peccatorum prius debuit dari locus reverentiae et timoris, antequam daretur locus fiduciali accessui et familiari amori.

 

Ex his igitur septem probata est propositio praemissa, scilicet, quod in primo peccato primi hominis fuit servandus rigor iustitiae. Ergo vis principiativa eius et dignitas praelationis sibi datae fuit rigide deicienda, et hoc in gloriam eius qui erat offensus. Quod utique plenius factum fuit, quando virtus naturae, quam Deus dederat, per opus propagationis claruit et impietas, quam homo fecerat, per eius originalem diffusionem in eius ignominiam ostensa fuit. Si autem Deus non permisisset utramque diffusionem, scilicet, naturae et peccati : tunc punitio peccati non fuisset tanta, nec opus Dei et donum virtutis et dignitatis naturalis quod homini dederat non ita apparuisset, et ita quodammodo suum honorem in hoc ipso minorasset. Iustitia igitur punitionis peccati non debuit esse occultativa iniquitatis nec doni a Deo dati, sed potius ostensiva. Ergo debuit permittere utrumque concurrere in viribus suis, semper tamen sub legibus providentiae Dei.

 

Forte dicetur quod quantumcunque homo fuerit rigide puniendus, non tamen in aliquod praeiudicium aliorum. Ergo nullo modo fuit puniendus tali modo quod nos inde inficeremur aut puniremur.

Secundo dicetur quod eadem ratione omnis pater et omnis praelatus peccans deberet consimiliter puniri in omnibus filiis et subditis suis.

Tertio, quod ex quo Deus videbat tanta mala posse contingere, si daretur homini potentia aut permissiva licentia peccandi, videtur quod non debuit eam dare.

Quarto, quia saltem non debuit permittere primum hominem tentari a diabolo, ex quo videbat quod per hanc viam esset casurus, et ad mimis non debuit, ut videtur, permittere quod illo modo tentaretur quo facilius posset ruere, scilicet, quod primo tentaretur Eva a serpente et postmodum Adam ab Eva.

 

Ad primum dicendum quod punire unum hominem, exterminando solum illud quod est in eo et solum secundum quod est in eo, nullatenus debet censeri esse in alterius praeiudicium, nisi forte per accidens. Unde secundum iustitiam civilem quae manat a iure naturali pater iuste exheredatur vel occiditur, licet per accidens ex hoc filii exheredentur et infamentur et patris regimine et solatio destituantur. Si ergo Deus vim Adae generativam in poenam Adae permisit destitui, nulli fecit praeiudicium.

Praeterea, ei quod est omnino nihil nullum fit praeiudicium, nec sibi, in quantum tali, aliquid debetur, et saltem Deus nihil sibi debet. Ergo propter eos qui secundum se erant nihil non fuit Deus obligatus ad non exercendam iustitiam quam voluit de Adam.

Item, in quantum eramus idem quod Adam, non plus fiebat nobis iniustitia quam Adae in punitione ipsius Adae.

Item, nulli Deus praeiudicat, quando dat sibi bonum naturae suae, quamvis ex rationabilibus causis intermittat sibi dare aliqua quae secundum magnificentiam divinae bonitatis alias essent danda. Sed Deus in creando animas et in tota propagatione humani generis cum tota punitione Adae non facit nisi bonum naturae nostrae, ex causis rationabilibus infra tangendis intermittens dare iustitiam originalem. Ergo nullum praeiudicium facit aut fecit nobis in toto opere praedicto. Quod vero post contractam culpam originalem permittit in nos infligi multas poenalitates est rectus ordo poenae ad culpam, et ideo nec in hoc est aliquid iniustum.

 

Ad secundum patet ex dictis, quia filii aut subditi iam nati non continentur causaliter et seminaliter in natura praelati vel patris, sicut continebantur in Adam homines propagandi. In patribus etiam aliis ab Adam non continebatur totum humanum genus, et ideo multiplicatio humani generis a nullo universaliter dependebat nisi a solo Adam, nec in aliquo potuit universitas humani generis praefigi nisi in solo uno primo patre omnium, quicunque, ille esset. Et ideo, dato quod Adam non peccante aliquis filiorum eius peccasset, poterat ille solus deleri et propagatio universitatis hominum per Adam et per alios fieri. Primus autem homo, antequam aliquis esset propagatus ex eo, non poterat deleri, quin eo ipso totum universum humani generis ab ipso propagandum deleretur seu cassaretur. Et tunc aut Deus omnino intermisisset facere humanum genus aut oportuisset eum condere aliud universum alterius humani generis, nisi diceres quod ipse eadem corpora numero quae trahimus ex Adam daret omnibus miraculose per simplicem creationem.

 

Ad tertium dicendum quod Deus rationabiliter fecit hominem potentem peccare. Quod patet primo per respectum ad praemium gloriae aeternae, quod est ipse Deus, quod est nimium transcendens. Et ideo decuit hominem prius probari quomodo voluntarie praeeligeret illud aliis ob amorem eius repudiatis, antequam immobiliter ordinaretur ad illud. Decuit etiam hominem prius promereri illud, antequam immobiliter sibi daretur. Si autem homo esset ab initio immobiliter ordinatus ad illud, tunc ante suum meritum ab eo manans esset illud praemium immobili ordine sibi datum.

Praeterea, secundum Anselmum in creatura pura non potest esse prima et plena ratio meriti, nisi ipsa sit aliquo modo causa sui boni. Quod proprie esse non potest nisi per hoc quod, cum posset sibi illud auferre seu ab illo faciendo cessare, noluit cessare neque auferre, quia bonum, gratiae non potuit creatura in se influere. Dicitur autem homo quodammodo dare illud quod conservat in esse, quando, si non conservaret, illud perderetur. Unde de aliquo qui servavit nos a periculo mortis instantis dicimus quod dedit nobis vitam nostram. Sed homo non posset sibi auferre bonum, nisi posset peccare. Ergo nullus existens pura creatura potuit proprie et plene mereri, nisi aliquando potuerit peccare.

 

Item, illud a quo agendo, nunquam potuit persona cessare non haberet proprie rationem gratiae nec gratuiti seu gratis impensi. Unde etiam, si Deus nullo modo unquam potuit cessare a condendis his quae condidit, non haberet plenam rationem gratuiti datoris. Et idem dicimus de persona Christi. Si enim ipsa persona nullo modo unquam potuit nos per sui incarnationem non redimere, non teneremur sibi ad tantam gratiam, sicut tenemur, quia ab aeterno potuit aliud velle. Sed nulla pura creatura rationalis potuit a bono se deflectere nisi per hoc quod potest peccare. Ergo non potest mere gratis in bonum consentire, nisi aliquando potuerit oppositum velle.

Item, quanto aliquis ordinatur ad gloriam maiorem et ad gloriosius obtinendum eam, tanto, fit sibi maior honor et maior gratia. Sed per hoc, quod homo sic fuit omnino inclinatus et ordinatus ad bonum quod tamen potuit oppositum, data est sibi occasio gloriosius obtinendi maiorem gloriam ; quia si dentur duo beati etiam in omnibus pares praeter hoc quod unus eorum, cum posset oppositum elegisse, noluit, alter vero nunquam hoc potuit, sed absoluta necessitate bonum voluit : constat quod plus habet Deus regratiari primo quam secundo, et gloriosius sibi contulit primus bonum quod habet quam fecerit secundus. Unde et gloriosius est habere idem praemium ut a se promeritum quam absque tali merito.

 

Secundo patet hoc per respectum ad totum universum et ad ordinem divinae potentiae et sapientiae. Dato enim quod inferior status non sit ita bonus rei in ipso positae, si tamen eius intermixtio cooperatur ad maius bonum universi, et ad maiorem ostensionem potentiae et sapientiae Dei, nihilominus est faciendum. Sed diversa formatio statuum et operum ordinate connexorum ostendit magis potentiam et sapientiam Dei quam si solum faceret unum opus. Ipsum etiam universum nobilius currit in connexione et proportione diversorum et plenius ac pulchrius integratur ex eis quam si esset unum solum, sicut patet in homine in quo melius est quod ibi sint manus et pedes et pectus quam si totum esset caput. Sic igitur per simile intellige quod decentius fuit ordinate fieri duos status, in quorum primo posset quis peccare, in secundo non, quam si fleret solus unus, quamquam de se melior.

 

Tertio patet hoc per respectum ad gratiam Dei. Quae utique illo modo debuit dari, quo magis appareret gratis et non ex debito data, et quo ; magis apparet quod homo non erat ea dignus, quantum est ex se. Ergo Deus non debuit a principio dare totum, sed sub ordine gradato, ut sic etiam per hoc distinguerentur maiores gratiae a minoribus.

 

Quarto patet hoc per respectum ad ordines quos Deus potuit post culpam introducere. Si enim non posset eam debite ordinare, absque dubio non debuit permitti. Nunc autem triplex ordo eminens poterat post hoc introduci. Primus est iustitiae punitivae peccati, secundus est reparationis curativae et indulgentiae gratuitae, tertius est pulchrificatio boni per accidens relucens pulchrius et clarius ex contrapositione mali. Contraria enim iuxta se posita magis elucescunt. Unde ipsa turpitudo et corruptio et malitia peccati multum commendavit decorem et magnitudinem gratiae prius datae. Propter quod rationabiliter permissus est homo peccare, quia, licet peccans, quantum est ex se, vituperet Deum et deturpet ac confundat ordinem universi, tamen Deus, potenter et sapienter ac iuste et misericorditer honorat se et universum in ordinando illum et suum peccatum admirabili modo.

 

Ad quartum dicendum quod rationabiliter permissus est homo tentari a diabolo, sic tamen quod nihil penitus posset in illum, nisi quantum ipse culpabiliter assensum et aditum daret.

Cuius ad praesens quinque rationes dantur.

Prima est, quia propter casum daemonum homo ad maiorem gradum gloriae et ad maiorem numerum electorum debuit assumi, quia ultra humerum primum debuit ex hominibus reparari ruina angelorum et ad locum primi angeli cadentis debuit homo elevari. Ergo merito decuit hominem plus aliquid facere et promereri quam si daemones non cecidissent.

Secunda est, quia ex quo iam Deus habebat inimicum et hostem, merito decebat quod ab omnibus Dei amicis et ad suam gloriam provehendis ille in Dei gloriam confunderetur. Quod utique optime fiebat, quando in campo certaminis triumphabant de illo et quando illius suggestiones propter Dei amorem abominabantur.

Tertia est, quia nulla iniuria nullumque damnum fit alicui, quando, procuratur sibi maius praemium et maius meritum absque omni periculo suo, nisi ipse voluntarie se praecipitaret. Sic autem est in proposito.

Quarta est, quia Deus non tenebatur satanam impedire quin posset loqui homini quod sibi videbatur, homo autem tenebatur semper cavere sibi.

Quinta est, quia in omnibus in quibus nulla iniustitia aut indecentia concurrit ex parte Dei debet Deus apparere eminenter dominus liberrimus in agendis et permittendis, in tantum ut in toto ordine operum Dei ista supereminentia debeat singulariter refulgere, et ideo maxima pars ordinis universi debet et debuit ex hac ratione assumi. Quod enim dominium habet Deus, si disputare cum eo possumus quare sic fecit vel permisit, nisi quod prostrati dicamus, summus dominus est, et omnia quaecunque voluit fecit, nec aliter quam ipse voluit fieri debuerunt, et si aliter vellet, aliter eo ipso fieri deberet ?

 

Ex eisdem autem patet quare permitti debuit per Evam tentari ; tum quia debuit permitti quod appareret astutia daemonis in ordinando tentationem ; tum quia non fuisset magna victoria nec magnum meritum ac per consequens nec magna Dei gloria, si in apertissimis et nullam rationem appetibilis habentibus tentati ei non consensissent ; tum quia tam vir quam mulier debuerunt iuxta proportionem suarum virium permitti tentari. Si autem homo primo tentatus vicisset, non magnum erat, si eius auxilio mulier sibi praecavisset ; tum quia, sicut viro magnum donum et magna auctoritas et gloria super Evam fuit data quae ex formatione Evae sibi accreverat, sic decuit quod sciret illud totum subicere Deo et ordinare in Deum et praeferre illi Deum, et ideo merito fuit permittendus tentari in Eva ; tum quia decuit in ipsa permissione et moderatione tentationis ordinem divinae sapientiae refulgere ad maiorem informationem hominis et etiam futurorum et ad maiorem gloriam Dei, ordo autem tentationis daemonum est naturaliter, ab exteriori, per nostrum inferius procedere ad nostrum superius et interius, et hic ordo fuit repraesentatus in processu, tentationis illius, procedentis scilicet a serpente per Evam in Adam.

 

Ex sexto autem opere, ex opere scilicet reparationis, declaratur idem sic. Quia illud de quo tantum bonum potuit Deus elicere, quantum est opus reparationis factae in Christo et per Christum, merito fuit permittendum, ex quo nullum inconveniens contraibat.

Sed forte dicetur quod, si de hominibus per opus reparationis tot salvantur quot, si homo non esset lapsus, salvarentur, et praeter hoc snperest tota multitudo hominum damnandorum, quod non omnes homines futuri fuerunt formandi, si homo non peccasset. Et ita videtur falsum esse quod in prima ratione dictum est, scilicet, quod Deus in creatione primi hominis immobiliter praefixit humani generis propagationem.

Ad quod dici potest quod Deus pro tempore creationis primi hominis ab aeterno praefixit humanum genus propagandum, sed numerum certum non praefixit ab aeterno pro illo tempore, sed potius pro tempore sequente eius plenam confirmationem vel lapsum ; sicut, licet ab aeterno pro primo nunc creationis mundi humanum genus decreverit facere, pro tempore tamen ruinae angelicae ab aeterno creditur decrevisse maiorem numerum hominum salvandorum se facturum, quam fecisset, si angeli non ruissent. Determinatio enim numeri refertur, potius ad consummationem universi secundum praeexigentiam meriti et demeriti quam ad absolutam constitutionem humani generis. Quod quidem est absolute de integritate universi. Sed numerus habuit variari secundum exigentiam universitatis beatorum, et hoc sic quod, si homo peccaret, nihilominus usque ad aliquam mensuram divini iudicii permitteretur corruptio peccati cum sua poena per propagationem diffundi.

 

Ex septimo autem, scilicet, ex actu divinae praeordinationis et praescientiae, declaratur hoc ipsum, quia licet Deus ab aeterno praevideat mala fienda et praeordinet retributiones poenarum vel praemiorum, non tamen ab aeterno praevidet et praeordinat hoc pro tempore praecedenti culpam. Absit enim dicere quod illos quos Deus ab aeterno reprobavit reprobaverit pro tempore quo erant sancti et iusti. Et ideo culpam primi hominis non praevidit Deus pro primo nunc suae creationis nisi solum ut possibilem evenire et non evenire, quia etsi pro illo nunc eam aliter praevidisset, falsum praevidisset. Ergo Deus in ordinando creationem hominis et circumstantias eius sibi secundum se competentes non debuit attendere peccatum tanquam factum aut fiendum, sed solum tanquam possibile fieri ; sicut nec ad hominem de praesenti iustum quem pro futuro tempore ab aeterno videt reprobatum se debet habere tanquam ad reprobatum aut reprobandum, immo debet eum absolute diligere tanquam iustum, et non sub conditione quasi ad amicum conditionalem se ad illum habere. Si ergo de rectis circumstantiis creationis hominis erat, vis generativa et ratio primi principii et quaedam universitas capitis et membrorum, et si haec absolute spectabant ad perfectam integritatem universi : constat quod absolute fuerunt a Deo pro hora, creationis eius praeordinanda potius quam quod hora sui lapsus esset quoad hoc attendenda, gubernatio tamen hominis conditi secundum varietates temporum et statuum fuit varie dispensanda.

 

Patet igitur ex septem praedictis in simul assumptis declaratio primi, scilicet, quod, propter peccatum primi hominis non fuit opus propagationis humani generis intermittendum.

 

Secundum etiam, scilicet, quod a primo homine peccatore et mortali effecto non debuit fieri propagatio nisi peccatorum et mortali um, patet iam ex praedictis ; tum quia punitio primi hominis hoc exigit, sicut tactum fuit supra ; tum quia vis eius infecta non potuit generare nisi infectum ; tum quia dato, quod Deus voluisset facere omnino innocentes, non debuit eos unire et subdere tali principio et praelato, quia hoc derogaret innocentiae eorum. In Christo tamen est alia ratio, quia ipse voluntarie et propter nos redimendos assumpsit carnem innocentem ex massa peccatrice, quamvis nec in hoc subditus fuerit vi generativae patrum.

 

 Tertium etiam patet, scilicet, quod Deus propter huiusmodi infectionem non debuit cessare ab animarum creatione et infusione ; tum quia universitas humani generis in genere fuit immobiliter praefixa in creatione primi hominis et in creatione mundi ; tum quia, ex quo homo fuit permittendus propagare corpora, magna esset subversio naturalis ordinis quod corporibus propagatis non darentur formae completivae quas exigit naturaliter totus ordo naturae tam particularis quam universalis. Nec hic apparet imago primi principii, immo esset monstruosa generatio, et longe minus malum ordini universi et gloriae Dei esset nihil generare quam sic generare. Unde propter particulare damnum alicuius ab alia causa quam a Deo proveniens non debuit Deus intermittere ordinem operum suorum nec ordinem totius universi.

 

Quartum etiam, scilicet, quod Deus rationabiliter permittit animas sic infusas infici patet consimiliter ex praedictis ; tum quia ordo creationis formae est secundum proportionem materiae, ex quo sequitur quod prosequendo ordinem istum Deus non debuit dare animae rectitudinem virtutis, cum corpus non solum non sit dispositum ad eius receptionem, sed etiam sit contrarie dispositum et affectum ; tum quia in creatione seu productione filiorum principiandorum attendenda est vis et conditio causae proximae. Licet autem anima rationalis non posset ab homine produci, nihilominus Deus ita subnexuit et quodammodo subiecit eius creationem virtuti generativae hominis acsi esset eius effectus. Quod quidem fecit Deus propter causas supradictas, et etiam quia, quantum potest bono modo suscipere ordo causarum secundarum, tantum dat eis de nobilitate causali ; quia et in hoc se ipsum magnificat et causas ipsas honorat et universum ex causis et effectibus integratum fortius et nobilius connectit. Quia ergo conditio patrum seu paterni principii, quantum est ex se, exigit gratiam non dari proli in hora suae generationis et ultra hoc exigit quod ab ea inficiatur : idcirco rationabiliter hoc permittitur, et praecipue quia, sicut iam supra dictum est, nullum praeiudicium facit in hoc animae quam creat. Licet enim ista infectio occasionaliter proveniat ex connexione sibi data ad corpus et ad vim generativam patris : tamen Deus ab initio ordinavit hanc connexionem in bonum animae, quia aliter nunquam fuisset ab eo creanda et quia per hoc in optimo ordine creabatur, licet per peccatum alterius ordo ille sit perturbatus.

 

Si tamen dicatur quod, qua ratione Deus praefixit hominum propagationem et animarum creationem in creatione mundi vel Adae, eadem ratione habuit praefigere quod daret eis originalem iustitiam, quia aliter non faciunt per se ad complementum universi : dicendum quod donatio gratiae seu iustitiae potius spectat ad opus iustificationis vel ad opus gubernationis quam ad opus creationis naturarum, et licet illi sit annectendum, si peccatum non impediat, non tamen in omnem eventum. Opera enim gubernationis habent respectum ad opus praevium quem non habet opus creationis naturarum, et ideo in illo debet attendi aliqua proportio ad priora potius quam in isto.

 

Sed forte adhuc dicetur quod anima infici non potuit nisi corrumpendo in ea aliquam rectitudinem quam habebat. Illa autem rectitudo non potuit haberi et esse corrupta in eodem instanti. Ergo secundum hoc anima prius fuit recta in aliquo instanti, antequam esset infecta. Sed animam quae iam erat recta et absque culpa non potuit Deus iuste permittere infici.

Item, Deus non potuit eam creare nisi rectam. Ergo prius fuit recta quam depravata.

 

Ad primum dicendum quod per huiusmodi infectionem non fuit corrupta aliqua rectitudo in anima praeexistens. Unde ista infectio non dicitur corruptio alicuius praeexistentis, sed privatio alicuius quod esse debuit et appositio seu commixtio alicuius quod esse in anima non debuit, sicut est de caecitate caeci nati vel de eo qui natus est amens seu cum dispositione amentiae. Et est simile : dato quod Deus crearet aquam in vase pleno faecibus, utique illa aqua in primo instanti esset infecta et faecibus commixta et privata puritate, quam habuisset a creatore, si faeces illae non fuissent in vase.

Ad secundum dicendum quod aliud est creare animam rectam.rectitudine sibi essentiali et aliud rectitudine virtutis superadiecta suae essentiae. Primo modo creata est recta et hanc rectitudinem sub peccato retinet.

 

Ex praedictis autem patet responsio ad quandam aliam obiectionem quae solet dari, scilicet, quod si quis scienter poneret pomum vel vinum in luto, ipse diceretur ipsum foedasse et non bene fecisse ponendo illud in loco tam vili. Sic videtur posse dici de Deo.

Dicendum enim quod illud non potest nec debet dici, quando agens habet rationem et intentionem optimam hoc faciendi nec facit hoc nisi exsequendo illud opus per quod res, quantum est ex parte agentis et sui operis, ponitur in loco pulchro et sibi valde congruo. Et sic est in proposito.

 

Patet etiam ex dictis ad quoddam aliud quo dicitur quod anima rationalis est talis res cuius bonum secundum se et propter se debet in eius creatione intendi et ad Dei amicitiam ordinari.

Dicendum est enim, quod, licet creatio eius ex se ordinetur ad hoc, non tamen includitur hoc directe et in omnem eventum in opere creationis, sed potius in opere eligentis gratiae et gratificantis. Istud autem opus impeditur propter rationes praedictas propter quas Deus in creatione animarum inficiendarum non attendit, quantum est ex vi creationis earum, nisi solum ordinem naturae et naturalis propagationis, prout est de integritate universi. Non enim intendit ibi bonum amicitiae, licet hoc a principio intendisset. Vel potest dici quod licet Deus, quantum est ex se et ex voluntate antecedentis, hoc intendat : in effectu tamen impedimentum suscipitur ex rationibus praedictis, et ideo non intendit hoc ex voluntate absoluta quae dicitur voluntas beneplaciti vel voluntas consequentis.