Quaestio XLVI — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XLVI
Septimo quaeritur an citra diem iudicii habeant aliquas complacentias et gaudia in iis quae pro voto volunt et agunt ; et an aliquando habeant intensiores actus irae et tristitiae seu alacritatis et complacentiae et astutiae, aliquando minores ; quaero etiam an timor poenae retrahat eos ab aliquo malo quod alias facere volunt et possunt.
Videtur enim quod sic.
Quia quantum est ex horrore poenae, poenitet eos peccasse iuxta illud Sapientiae 5 : Dicentes intra se, poenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes et caetera ; quod non esset, nisi plus horrerent poenam quam voluptatem vel commodum sui peccati ; ergo horror poenae quam sciunt se ultra hoc acquisituros pro pluribus quae nunc agunt, et non acquisituros, si illa non agunt, habet eos retrahere ab illis malis peragendis.
[Respondeo]
Ad primum dicendum quod secundum dicta sanctorum ipsi complacuerunt et complacent sibi in. honoribus idolatriae eis quasi deo exhibitis et in omnibus nocumentis quae per suas tentationes humano generi inferunt et in Dei iniuriis ex hoc subsecutis et universaliter in omnibus tentamentis quae ad votum explent.
Quod ex triplici ratione probatur.
Primo scilicet, quia si nihil complacentiae in huiusmodi haberent, non tantopere studerent et conarentur ad illa callide prosequenda et iuxta intentum explenda.
Secunda est, quia omnis voluntas et appetitus necessario complacet et delectatur, quando ad votum obtinet illud quod fortissime concupivit et concupiscit et ad quod obtinendum fortissime insudavit.
Tertia est, quia quamdiu voluntas non est sic ab acerbis doloribus et poenis absorpta quin possit cum multo conatu et studio pluribus sibi desideratis libere vacare, non omnino impeditur a complacendo sibi in illorum praesentia et obtentu ; sed voluntas daemonum nos multiformiter tentantium non est sic absorpta a poenis quin in huiusmodi tentamentis sibi valde acceptis et desideratis et suae facultati usque ad certam mensuram a Deo concessis libere et multipliciter vacet.
Sciendum tamen quod huiusmodi complacentia non est mera, sed amaris et corrosivis faecibus turbulentae irae et invidiae et insatiabilis et furiosae concupiscentiae semper plus in infinitum famelicae quam satiatae, faecibus etiam indubitabilis expectationis omnimodae suae poenae semper est commixta. Et primae quidem tres faeces, scilicet irae, invidiae et insatiabilis semperque famelicae concupiscentiae malorum deteriorum, sunt simul culpa et poena ; quarta vero est potius poena, quamvis pro quanto est ibi desperatio de Deo et desperativa elongatio ab ipso et ab omni eius bono, sit etiam culpa.
Ad secundum dicendum quod secundum quod obiecta et caetera cooperantia sunt efficaciora ad hunc vel illum actum a daemonibus vel damnatis fortius et passionalius eliciendum, secundum hoc habent fortiores et intensiores actus. Unde quando ad horam in infernum detruduntur aut a tentando cohibentur aut a sanctis viriliter et triumphali ter expugnantur aut a Deo et eius sanctis angelis multiformiter deluduntur : utique amplius contristantur et irascuntur ; quando vero iuxta votum de nobis triumphant, complacent sibi, et quanto amplius, tanto magis. Unde nunc per superbam complacentiam et praesumptuosam audaciam seu confidentiam ascendunt usque ad caelos, ac deinde per contabescentiam et desperatam diffidentiam praevalendi descendunt usque ad abyssos, propter quod continue sicut ebrii perturbantur.
Ad tertium dicendum quod timore poenae super eos mox et sensibiliter imminentis retrahuntur a multis quae alias facere vellent ; poena enim sic imminens a pusillanimi formidantis affectu et sensu assumitur quasi praesens. Et ideo daemones saepe referuntur fugisse angelorum vel sanctorum ad aliquam terram adventum, tanquam sanctorum praesentiam eis terribilem formidantes nec tolerare valentes. Timore vero poenae ab eorum sensuali aspectu absentis, qualis est novissimi iudicii poena, non retrahuntur a malo, nisi solum pro quanto ex eius expectatione indelectabilius et tristius perficiunt mala sua.
Causa autem quare propter hoc non retrahuntur est triplex seu ex triplici circumstantia conflata.
Quarum prima est indubitabilis et immobilis expectatio illius radicalis et principalis et quasi totalis poenae quae eorum radicali et quasi totali malitiae debetur. Licet enim subsequentes ramificationes poenarum sint secundum se valde magnae, respectu tamen illius principalis sunt quasi nihil ; et ideo ex quo de illa principali et quasi totali sunt desperati, quasi pro nihilo ducunt quicquid est superaddendum.
Secunda causa vel causae circumstantia est. necessitas volendi omne illud ad quod eorum radicalis malitia ipsos necessario impellit. Radicalem autem malitiam, sicut iam supra dixi, voco totis viribus velle quicquid est contumeliosius Deo et suis. Ex hoc autem habent postmodum necessario velle quicquid pro tempore in hoc vel illo particulari occurrit eis contumeliosius et damnosius Deo et suis.
Tertia est praeponderantia seu maioritas huius voluntatis super timorem poenae nondum super eos quasi sensibiliter irruentis ; quando enim altera contrariarum causarum efficacius impellit ad agendum aliquod opus quam altera retrahat, tunc opus illud potius sequitur quam impediatur. Timor autem poenae eis nondum sensibiliter imminentis non tantum retrahit eos a faciendo mala sicut eos ad hoc eorum maligna voluntas impellit, et maxime quia sciunt quod poena plus debetur voluntati operandi quam operi exteriori. Voluntatem autem talium operum, quantum est ex sua malitia, necessario habent et se habere sciunt ; et ideo propter carentiam exterioris operis sciunt se non minus aut paulo minus puniendos.
[Solutio obiectorum]
Ad obiectum vero dicendum quod displicentia vel dolor suae damnationis non facit eos simpliciter et in omnem eventum nolle se peccasse, sed solum conditionaliter et comparative, id est, quod plus nolunt et odiunt suam damnationem quam velint et ament suam voluntatem malignam. Et ideo plus vellent non esse damnati quam in sua impia voluntate manere. Quod vero subditur quod eadem ratione horror poenae quam adhuc possunt acquirere per aliqua specialia mala sua debet esse efficacior ad hoc quod citius nolint agere illa mala quam velint vel tolerent illam poenam subire : sciendum quod non est simile, propter supradictam triplicem circumstantiam sive causam.
Si vero quaeras quare saltem poena sensibiliter imminens eorum voluntatem retrahit ab agendo aliqua mala exteriora, cum e contra Apocalypsis 12 dicatur : Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet, et tamen quanto minus tempus se scit habere, danto futuram poenam scit sibi vicinius imminere : dicendum quod sensibiliter et in aliquo particulari imminentia plus movent particularem et sensualem experientiam quam sola memorialiter cogitata et aestimata. Unde cum baculus vibratur ab aliquo super caput latronis absque percussionis contactu, plus facit latronem fugere quam faciat aestimatio suspendii sibi satis probabiliter imminens. Unde daemonis voluntas non retrahitur a peragendo simpliciter volitum suae facultati subiectum nisi per hoc quod eius particularis et sensualis seu experimentalis aspectus et affectus praesentialiter afficitur ab aliquo terribili super eum actualiter vibrato sive inflicto. Praeterea, poena quae sic sibi imminet quod omnino desperat se eam evasurum potius generat in eo desperatum ad omnia mala praecipitium quam timorem retractivum ; poena vero quae sic sibi imminet quod subterfugiendo opus aliquod credat se evasurum illam potest sibi generare timorem retractivum ab opere illo.
