Quaestio XXVI — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XXVI
Quarto quaeritur an primae impressions omnium agentium fiant ab eis in instanti.
Et quod non videtur.
- Illa quorum fieri, durat per tempus et mensuratur tempore non fiunt in instanti, sed in tempore ; sed fieri harum impressionum est huiusmodi, non enim sunt, nisi quando et quamdiu fiunt ; ipsae autem durant per aliquod tempus, alias nunquam essent nobis sensibiles ; et ita eodem modo eorum fieri. Prima autem sic probatur : illud enim quod est et fuit non fit, cum fieri naturaliter praecedat esse aut saltem impossibile sit quod esse eius quod fit praecedat suum fieri ; sed si ea quorum fieri durat per tempus fierent in primo nunc totaliter, ita quod secundum se tota essent in primo nunc : tunc in sequenti nunc et in toto sequenti tempore fieret esse quod praecessit et quod prius factum est, quia quamdiu durat fieri alicuius rei, tamdiu ipsa fit ; ergo et caetera.
- Item, impossibile est instans immediate sequi post instans ; sed hoc sequitur, si impressio fiat in instanti, quia cum impressio seu actio agentis non duret, nisi quamdiu fit, aut semper fiet eadem tota aut semper alia et alia ; si semper fit eadem tota, semper eius fieri mensurabitur solo instanti, et similiter, si semper alia, et alia, nisi sint partes unius impressionis continuitatem partium habentis quarum una successive fiat post aliam.
- Item, omne agens virtuosius, pro quanto virtuosius, pro tanto in minore duratione aget actionem aequalem caeteris paribus ; sed si omne agens agit actionem suam primam in instanti, praedicta regula erit falsa, cum non possit esse minor duratio quam sit instans ; ergo et caetera.
- Item, actionis non est actio, non enim potest actio terminari immediate et per se ad aliam actionem ; sed omnis motus est quaedam actio, est enim actio motoris ; ergo impossibile est quod aliqua actio terminetur per se et immediate ad aliquem motum ; sed ad primas impressiones agentium per se et immediate sequuntur motus, nisi ipsae sint motus ipsi quo ab agentibus moventur eorum patientia ; si autem sunt motus, fiunt in tempore et non in instanti ; ergo et caetera.
- Item, patientia non semper sunt sufficienter aut aequaliter disposita ad suscipiendum impressionem agentis, ut nubes ad receptionem luminis non sicut aer.
Contra :
- Inter virtutem agentem et speciem genitam non est dare motum intermedium, cum ipsa sit primus eius effectus nec educatur per motum nec de potentia materiae ; sed si agens non ageret eam in instanti, tunc motus praecederet eam tanquam eius causa aut ipsa non esset aliud quam quidam motus ; quod esse non potest, cum esse mobile prius ab agentfe inclinetur ad terminum motus quam moveatur ; sed inclinari non potest nisi per aliquam impressionem in ipso factam ; ergo et caetera.
- Item, Augustinus dicit quod si ignis esset aeternus, splendor eius esset sibi coaeternus, vult enim quod sint coaeva ; sed impossibile est quod sint coaeva nisi fieret et esset in primo instanti quo ignis habet esse ; ergo et caetera.
[Respondeo]
Circa quaestionem istam est quorundam perspectivorum opinio, ut auctoris Perspectivae, quod agentia corporalia agunt impressiones suas in tempore, licet nobis imperceptibili. Sed an velint hoc dicere pro tanto quod scilicet in toto medio seu in omnibus partibus patientis non fiant simul, sed species quae est in priori parte successive generet sibi similem in altera, ita tamen quod in eo quod est sibi immediatum generet immediate seu in instanti, aut pro tanto hoc velint quod in quocunque generatur successive generetur, ita quod usque ad certum terminum illius temporis non possit dici facta, sed solum in fieri, sicut est in illis quae de potentia materiae educuntur, aut velint hoc propter utrumque : ex dictis eorum non est multum clarum, licet quorundam dicta satis innuant quod pro utroque lioc intendunt.
Haec autem via aliis non videtur posse stare ; de quorum numero videtur Aristoteles esse, sicut patet in II De anima.
Quod enim secundum stare non possit rationem sumunt ex parte agentis et patientis et ex parte ipsius speciei seu impressionis.
Ex parte quidem agentis : quia praesente agente et patiente et virtute agentis existente in ultima actualitate sua vel ad agendum sufficienti statim sequitur aliquid ab agente in patiens ; qua enim ratione non statim, eadem ratione nec postea unquam ; quod autem primo sequitur ab agente in patiens est eius effectus et similitudo.
Praeterea, impossibile est quod patiens incipiat pati, nisi agens incipiat agere ; sed omne patiens incipit pati in instanti ; non autem incipit pati, nisi quando incipit in eo esse aliquid ab agente ; ergo in primo instanti in quo incipit pati est in eo aliquid ab agente. Praeterea, incipere agere oportet quod aliquid ponat quod non erat prius quam inciperet agere, alias aut semper posset dici omne agens incipere agere aut nihil reale de eo affirmaremus, quando dicimus quod incipit agere ; sed novum non potest ponere, quin illud sit de novo factum ; ergo .necessario ipsum incipere agere dicit quendam novum effectum ; sed primus effectus agentis est eius actio seu eius similitudo ; ergo in initio actionis erit vere actio et similitudo ; initium autem non solum actionis sed etiam omnis successivi est in instanti ; ergo ipsa vere fit et erit in primo suo instanti seu in initio suae factionis.
Ex parte vero patientis : quia patiens aptum natum est illa suscipere in instanti ad quae suscipienda non indiget praevia dispositione vel motu ; sed respectu primarum impressionum non indiget praevia dispositione, quoniam praedisponi non posset nisi per aliquam aliam impressionem ; et tunc erit prima impressio ante primam, erit etiam abire in infinitum, nisi sit dare aliquam impressionem quae non exigat suum patiens praedisponi de novo.
Praeterea, dispositione illa iam facta : tunc saltem in instanti fiet impressio illa quae praeexigebat talem dispositionem, utpote si lux praeexigit aerem de novo disponi, ad minus post dispositionem illam fiet ipsa a suo agente in instanti ; non enim erit dare causam ex parte patientis, cum sit sufficienter dispositum, nec ex parte agentis, cum sit sufficiens ad agendum et simul habeat totam virtutem suam activam.
Ex parte vero speciei seu impressionis sic arguunt : primo quidem, quia id cuius fieri praecedit tempore suum esse non est prima impressio patientis, sed potius eius fieri, et ipsum est terminus sui fieri et alterius speciei, eo modo quo nunc differt a tempore et mutatio a motu ; si enim essent eiusdem speciei, tunc idem esset, fieri eius et suum esse, cuius contrarium modus ille ponit. Amplius, omne quod mediante aliquo fieri et per ipsum et post ipsum exit in esse per motum exit in esse ; sed primae impressiones non exeunt in esse per motum, quia tunc non essent primae nec causae motuum et educerentur de potentia materiae. Rursus, in prirnis impressionibus idem est fieri et factum esse, propter quod impossibile est quod earum fieri tempore praecedat earum esse.
Quod etiam primum stare non possit, hoc scilicet quod in diversis partibus successive generetur, ita videlicet quod in prima parte temporis generetur in prima parte patientis, in secunda vero parte temporis generetur in secunda parte patientis et sic deinceps, sicut de motu locali videmus, probant ex parte agentis et patientis et ex parte ipsius speciei et ex parte nostrae apprehensionis seu experimenti.
Ex parte quidem agentis : sive enim tota species fiat immediate a virtute agentis, sive una pars speciei fiat per alteram, necessario sequitur quod fiat in instanti. Si enim tota est a virtute agentis tanquam unius effectus, tota erit ab eo simul et ita cito ultima pars sicut et prior, quoniam in ratione agentis ita est ultimae parti praesens ipsa virtus agentis sicut et primae. Nec est contra hot quod quando obstaculum amovetur, videmus in partibus patientis sequentibus de novo speciem generari, ipsa longe ante genita in partibus obstaculum praecedentibus ; quia propter obstaculum virtus in ratione agentis non erat praesens partibus sequentibus, antequam esset amotum, et ideo quod poterat alias generare in rectum generabat per incessum non rectum. Si vero una pars speciei est ab alia, cum unaquaeque, statim cum est, habeat totam virtutem suam quae sibi secundum gradum suae essentiae competit, statim cum est, poterit agere eadem ratione qua et post ; primum autem quod aget erit pars speciei eam sequens, quia semper primum quod agitur est similitudo agentis ; sed si prima, statim cum est, agit sequentem et sic deinceps : totum agitur simul et in instanti ; ergo quocunque horum dato semper flet simul et in instanti.
Ex parte autem patientis : quia omni agenti est dare primum et immediatum patiens ; et hoc velle videtur Aristoteles, libro De generatione. Si enim non esset dare primum patiens, tunc nec primum effectum et sic nec primum agens. Sed primum patiens necessario est quantum et divisibile ; et hoc ipsum ibidem velle videtur Aristoteles ; non enim est dare aliquam partem patientis nisi divisibilem. Ergo ad minus in illo primo patienti fiet primus effectus in instanti et in sequenti primo fiet etiam in instanti. Si igitur non fiunt in eodem instanti, sed in alio et alio : ergo pars prior speciei quae fuit primus effectus stetit per tempus aliquod, antequam ageret secundam partem speciei in aliquo sequenti instanti ; non enim potuit eam agere in aliquo instanti immediate sequente ; et idem sequitur de aliis sequentibus partibus. Sed qua ratione stetit per tempus aliquod, eadem ratione et per totum sequens tempus. Et nihilominus posito quod sic in diversis instantibus partes speciei producantur : non proprie poterit dici quod ipsa tota producitur in tempore nisi valde per accidens, et adhuc semper esset verum quod omne agens agit in instanti impressionem suam primam.
Ex parte vero speciei sic : redibit enim infinitas actualis partium speciei, quia quaelibet generans erit actu distincta a sua genita, et infinitas partium subiecti, quia quaelibet pars speciei distinctae significabit aliquam partem in patiente, et infinitas partium temporis, quia quaelibet distincta pars et quaelibet generatio habebit partem temporis certam et distinctam seu potius suum instans, redibit etiam impossibilitas terminationis ipsius fluxus seu generationis totius speciei, cum impossibile sit infinita in actu pertransire.
Ex parte vero apprehensionis nostrae seu nostri experimenti sic : in tanta distantia patientis in quanta fit ad minus generatio lucis solaris sensibile esset tempus generationis.Et haec est ratio Aristotelis. Item, secundum eum, X Ethicorum, visio fit in instanti ; sed secundum eum fit per speciem genitam a re ; si ergo haec fit in tempore, et visio fit in tempore, et erit etiam visio vere motus alterationis ; quod est contra eum, II De anima. Quod autem visio sit in instanti praeter auctoritatem Aristotelis et praeter rationes multas quae habent in sua materia locum suum per hoc patere potest : quia si prius unam partem visibilis et postea aliam apprehenderemus et hoc sive secundum extensionem sive secundum intensionem sive secundum utrumque, de nullo visibili aut sensibili haberemus certitudinem ; quia in nullo uno nunc aliquid apprehenderetur de eo nec unquam aliquid simul et ita nihil determinate. Augustinus etiam, IV Supra Genesim, vult quod radii oculorum quos ipse ponit tendere usque ad visibilia quantuncumque remota non prius tempore perveniunt ad loca propinquiora quam ad remotiora, sed solum prius natura. Et si radium vocaret virtualem protensionem aspectus et non localem, non esset hoc inconveniens secundum opinionem superius dictam in prima quaestione ; et saltem magis hoc velle potuit Augustinus de radio lucis solaris qui secundum idem non ponitur simul esse in diversis partibus medii, sed solum secundum diversas eius partes. Experimur etiam in aliis quod statim cum movetur aliqua pars continui solidi, simul moventur omnes partes aliae et omnes simul incipiunt moveri. Statim etiam sicut sentimus in pede aut in quacunque corporis parte, sentimus per sensum communem nos ibi sentire ; et hoc nullo modo possemus, nisi in eodem instanti sit facta in utroque propria species et proprius actus.
Isti igitur dicunt quod omnis prima impressio fit ab agente in initio suae actionis seu in instanti.
Sed in modo ponendi diversificantur. Quidam enim volunt quod illa et eadem species quae fit in primo instanti fiat continue, quamdiu durat actio illius agentis ; quidam autem quod semper fiat alia et alia ; alii vero quod quamdiu patiens se habet ad agens sub eodem aspectu et modo, quod tam diu fiat eadem, quamdiu vero di versificatur sive per mutationem patientis sive per translationem agentis, fiat semper alia et alia.
Primi autem assumunt pro ratione : quia, ut dicunt, si semper fieret alia et alia, sequeretur inflammatio aeris seu totius medii, quia prior aliquam calefactionem faceret et sequens aliam et sic continue calefactio augeretur. Dicunt etiam quod continue succederet nox diei et tenebra luci et e contrario ; quia destructio prioris diei tenebram et noctem induceret, quam prius oporteret destrui quam sequentem generari. Potest etiam pro hoc fieri ratio talis : quia prima fieret in instanti secundum praedicta et sequens eodem modo in instanti ; et sic sequeretur instans post instans immediate.
Secundi vero moventur ex hoc : quia si agens semper generat eandem, ergo mutato agente vel patiente species mutabit subiectum ; in quo multa inconvenientia implicari videntur ; hanc autem rationem concedunt tertii. Si autem priori subiecto amoto in sequenti generatur alia : ergo agens habebat virtutem ad aliam, quia species suam essentiam et suae essentiae distinctionem accipit principaliter ab agente per virtutem suam activam ; cum autem in virtute activa nulla sit facta variatio ratione motus localis ipsius agentis aut subiecti patientis : ergo ipsa virtus habet ex se potestatem sufficientem ad generandum continue aliam, et aliam. Si autem subiecto eodem uniformiter manente semper fit eadem : tunc ipso mutato tota ratio quare fit alia erit ex parte ipsius subiecti et non ex parte agentis ; quod isti pro impossibili habent, cum patiens non, cooperetur ad ipsam productionem nisi recipiendo.
Tertiis autem media via magis placet, quia minus videtur eis pati difficultatis.
Quicquid de hoc sit, prima tamen via non multum rationalis videtur , nec rationes eius multum cogere videntur. Non enim sequitur inflammatio ex secunda via plus quam ex prima, quia etiam posito quod semper fiet eadem, nihilominus semper aliam et aliam calefactionem causaret ; et pro tanto magis, quanto virtus unita maior est divisa caeteris paribus ; unde si sol staret semper in eodem aspectu, tunc fortassis omnia inferiora incenderet, sicut videmus quod in aestate, quando est in signis stationalibus, fortius inferiora incendit. Quamquam igitur causetur calefactio alia et alia, non sequitur ex hoc incensio nisi priori manente et in eodem subiecto in quo sequens generatur. Non etiam propter hoc succedet tenebra luci aut nox diei, quia destructio prioris in eodem instanti erit cum generatione alterius ; sicut et in omnibus quae per motum- educuntur videmus quod corruptio prioris est generatio alterius et e contrario, idem est enim ibi desinere et destructum esse. Non etiam sequetur quod instans sit immediate post instans ; sed quia hoc in argumento quod contra hoc fuit facturn tactum est, et in responsione id ipsum tangetur.
[Solutio obiectorum]
Ad primum ergo quod est in contrarium dicendum quod licet fieri istarum impressionum duret per tempus, nihilominus est in instanti, sicut et esse rerum permanentium sic durat per totam successionem quod tamen fuit in primo instanti suo.
Quod autem arguitur quod illud quod est et fuit non potest fieri, nisi in verbo flendi aequivocatio cadat, falsa est. Augustinus enim vult, libro Supra genesim quod eadem gratia semper est in fieri et Avicenna, VI Metaphysicae suae, quod creatura semper suscipiat esse a Deo ; quod fieri non potest, nisi idem in quolibet instanti et qualibet parte sui temporis et suae durationis totum fiat ; fieri enim in iis quae simul fiunt et facta sunt potest idem significare quod accipere esse seu idem quod ab alio esse ; nihil autem inconveniens quod aliquid, quamdiu durat eius esse, semper accipiat illud a sua causa a qua semper est et a qua secundum essentiam et esse semper dependet aequaliter. Si autem fieri dicamus solum accipere esse post non esse seu nunc primo ab alio esse : sic non potest alicui convenire nisi pro primo ipstanti sui esse ; et sic poterit dici quod fieri primae impressionis non durat in tempore, quamvis secundum viam secundam superius tactam prima pars impressionis non sit nisi in primo instanti et ita secundum hanc viam nullo modo durat per tempus.
Ad secundum dicendum quod si semper fit eadem, tunc tota erit in primo instanti et tota in sequenti tempore, sicut de aeviternis dicitur ab iis qui ponunt aevum successivum et sicut de primo mobili ponunt omnes. Unde non propter hoc sequetur quod eius fieri mensuretur solo instanti, quia in ipso fieri erit dare veram continuationem, sicut et in esse ipsius speciei ; initium autem continuationis solum erit in instanti vel instans, tota vero continuatio in tempore vel tempus ; quod quomodo possit fieri in quaestionibus de tempore et aevo habet tangi. Si autem fit semper alia et alia, tunc sola prima impressio fiet in instanti actuali, reliqua vero in tempore aut in instantibus potentialibus.
Ad quod sciendum est quod in istis speciebus erit tunc dare triplicem modum extensionis seu continuitatis. Quorum unus est secundum eiusdem subiecti extensionem, alius est secundum agentis et subiecti successivam mutationem seu localem variationem, tertius est seu esse poterit secundum unius et eiusdem speciei temporalem permanentiam et durationem.
Secundum autem modum secundum continuatio sic est accipienda : sol enim, cum fertur super diversas partes hemisphaerii, nisi eadem illuminatio continue mutet subiectum, continue fiet alia et alia, sicut continue solis latio est alia et alia et sicut continue partes hemisphaerii succedunt aliae et aliae ; semper enim sol influet in partem sibi praesentem ; cui igitur est praesens in instanti, influet in instanti, quibus vero non est praesens nisi in transitu et in tempore, sicut est omnibus partibus post initium motus, non influet nisi in transitu et in tempore. Et tamen sicut in motu locali est dare transitum et nihilominus existentiam super quamlibet partem parti adaequatam quae ab Aristotele vocatur mutatio vel mutatum, quae quidem in toto transitu non sunt nisi in potentia praeterquam in principio et in fine - sicut nec ipsae partes a se invicem distinctae sunt nisi in potentia : - sic et in generatione speciei, ut lucis, super partes sibi invicem continue succedentes erit intelligere, ita quod transitui simile erit partes successive illuminare seu lucem in eis successive generare, simile vero existentiae erit partem sub certis punctis et terminis acceptam illuminare. Tale autem in toto intermedio non erit, dare nisi in potentia. Et sic nulla illuminatio in instanti generata immediate sequetur aliam in instanti generatam, sed erit semper intermedia illuminatio cuius partes sic se habent sicut partes sui subiecti et motus localis quo mediante successive est facta.
Secundum autem tertium modum erit sic accipere : supposito enim secundum viam secundam superius positam quod sole immoto et patiente non variato fiat semper alia et alia lux, sicut in eadem parte patientis in eductionibus formarum, quamdiu durat motus, fit semper alia et alia pars formae aut sicut in eadem parte patientis fit semper alia et alia pars motus, ut alterationis, ab agente seu alterante : sic erit dare tunc et in proposito. Et tunc prima et ultima impressio seu illuminatio ibabebunt se ad intermedias sicut initium motus ad motum et sicut instans ad tempus et sicut lux quae in superficie est ad eam quae in profundo differetque ab ea sicut indivisibile a divisibili. Nec tamen propter hoc erit specie diversa, sicut superficies a profundo ; quia lux non dicit de sua specie rationem huius vel illius dimensionis, sicut superficies et profundum. Dimensiones igitur illarum illuminationum erunt diversae specie et non ipsae illuminationes ; nec ista differentia erit plus realis quam illa qua instans differt a tempore et punctus a linea, quae non sic differunt quasi instans et punctus dicant aliquid, extra squ ultra partes temporis et lineae, sicut habet alibi ostendi. Sic igitur semper fiet alia et alia quod erunt partes unius speciei continuitatem habentis.
Et secundum hoc patet ad illud quod superius in responsione tangebatur : licet enim prima impressio fiat in instanti, sequens tamen immediate non fiet in instanti, sed solum illa quae fiet in quocunque instanti mediante tempore sequenti post primum.
Ad tertium dicendum quod respectu eorum quae in instanti fiunt unum agens non dicitur virtuosius altero, quia in minori duratione agat, sed solum ratione maioris effectus ; qui quidem a maiori virtute erit maior, nisi sit defectus ex parte patientis aut nisi sit agens voluntarium. Alias, si supremi angeli intelligunt in instanti, sequetur quod inferiores non possint intelligere nec velle aliquid in instanti. Sequetur etiam quod a nullo agente respectu cuius est dare superius agens possit aliquis formalis terminus motus introduci in instanti. Maioritas autem quae in agentibus consideratur ex minoritate durationis reducitur ad primam ; quod enim motus maior fiat in minori tempore est propter maiorem inclinationem datam mobili, quae maior inclinatio fuit primus effectus motoris. Et secundum maioritatem istarum inclinationum debet considerari proprie et per se maioritas virtutis moventium et non secundum maiorem velocitatem motuum ; quia aliquando hoc fallit et quia non est effectus primus et immediatus.
Ad quartum dicendum quod actio non habet motum pro termino, sed pro effectu. Et sic ponitur quod prima actio agentis causet motum in patiente, et hic motus non sequitur eam tanquam eius terminus, sed tanquam eius effectus ; quamquam secundum illos qui volunt quod motus sit quaedam actio, actio bene poterit terminari ad actionem, ut motus ad mutationem, sed non motus ad motum. Actio igitur instantanea bene poterit esse terminus alicuius actionis non instantaneae , sed actio non instantanea nullius.
Ad quintum dicendum quod non propter hoc volumus quod species agentis generetur in quolibet, nisi sit ad suscipiendum sufficienter dispositum aut quin in eodem possit successive intensior generari secundum eius dispositionem maiorem vel minorem successive, introductam. Sed hoc volumus quod ad minus illud quod primo agetur in quocunque sive bene sive imperfecte disposito, fiet in instanti seu in initio ipsius actionis ; quamvis per illud quod in primo instanti fiet possit patiens disponi ad suscipiendum in sequenti speciem magis intensam.
Sed adhuc videtur posse argui quod nullum agens finitum agat in instanti per illam regulam Aristotelis, VI Physicorum : si tanta virtus movet tantum super tantum spatium in tanto tempore, tunc dupla virtus movet aequale super aequale spatium in dimidio tempore et quadrupla in tempore quadruplo minori et sic in infinitum ; ergo illa quae erit infinita movebit aequale super aequali spatio in duratione in infinitum minori, et e contrario illa quae movebit illud in duratione in infinitum minori erit in infinitum maior ; sed nulla duratio est in infinitum minor prima nisi sola indivisibilis et instantanea ; ergo virtus infinita movebit illud in instanti, et e contrario quaecunque illud faciet in instanti erit infinita ; ex quo videtur quod agere in instanti sit infinitae virtutis, quia quantum distat instans a tempore finito, tantum excedet virtus agens in instanti virtutem agentem aequivalens in tempore finito. Et hoc modo probat Aristoteles alibi quod in nullo corpore finito, potest esse virtus infinita, pro eo quod illum motum corporis finiti quem facit virtus finita in tempore finito faceret in instanti illa virtus infinita.
Item, ad hoc ipsum potest adduci ratio quam facit, IV Physicorum, ad probandum quod si aliquid moveretur in spatio vacuo, moveretur in instanti ; quia quantum distat plenum resistens motui a vacuo non resistenti, tantum caeteris paribus distabit duratio motus facta in spatio pleno a duratione motus facta in vacuo ; sed plenum a non pleno distat in infinitum iuxta scilicet infinitam indivisibilitatem ipsius pleni ; ergo duratio motus facti in vacuo distat in infinitum a duratione motus facti in pleno ; sed non distat in infinitum, nisi sit instantanea ; ergo necessario esset instantanea.
Consimili etiam modo potest argui quod quantum actio successiva excedit non successivam in divisibilitate partium aut in recessu a simplicitate, tantum virtus agens actionem instantaneam est simplicior virtute agenteactionem successivam ; ex quo sequitur quod sit in infinitum simplicior ac per consequens in infinitum nobilior et sic per consequens quod sit infinita.
Ad primi solutionem oportet primo advertere quomodo illa regula et consimiles verificantur, non enim sufficit ibi sumere aequalitatem vel maioritatem mobilis et spatii et motivae virtutis secundum suas essentias absolutas, sed semper in relatione ad efficientiam motus, utpote quod illud mobile sit aequale, quod habet aequalem mobilitatem respectu talis motivae virtutis, et illud duplum quod est duplo difficilius respectu talis virtutis, et illud sic dimidium quod non habet nisi medietatem difficultatis seu difficilis mobilitatis. Alias enim multiplex instantia et falsificatio est in regula illa ; nam pomum quod est a manu mea facillime mobile et portabile et ab oculo meo optime visibile, si dimidiando dividatur in minimas atomos, non invenietur, quanto illa atomus est minor pomo, tanto sit a me visibilior et captibilior, immo potius oppositum.
Secundo advertendum quod quando comparativa maioritas effectuum procedit sic in infinitum quod nunquam est dare ibi ultimum absque contradictione : tunc nunquam potest nec debet concludi quod virtus in infinitum maior faciat effectum in infinitum maiorem, quia hoc est idem quod dicere quod faciat effectum omnino ultimum omnium eorum qui in comparatione illa dari possunt, ac per consequens est idem quod dicere quod possit facere effectum contradictione plenum ; ut verbi gratia detur quod aliqua virtus finita possit dividere cubitum in mille millia partes et duplo maior in bis mille millia et sic in infinitum, sequiturne : ergo virtus infinita potest cubitum illum dividere in partes actu infinitas aut indivisibilia ? constat quod non, quia hoc apertam contradictionem includit nec habet rationem factibilis vel possibilis. Igitur licet virtus duplo maior possit aequale mobile super aequali spatio movere in tempore duplo minori et quadrupla in quadruplo minori et sic in infinitum : non propter hoc sequitur quod virtus infinita possit illud movere super eodem spatio in instanti, quia istud contradictionem includit nec habet rationem factibilis, nisi per dationem alterius impossibilis et alterius contradictionis praefatum impossibile concludatur ; sicut fit, cum datur in corpore talis virtus infinita ad motum quae naturaliter et necessario sit tota et totaliter applicata ad motum efficiendum, tunc enim ex hoc impossibili dato sequitur quod faciat motum infinitum in instanti, sicut tetigi in quaestione magna an Deus possit facere infinita in actu.
Tertio advertendum quod quamvis ex praemissis illius argumenti sequeretur quod movere aequale super aequali spatio in instanti sit infinitae virtutis : adhuc ex boc non sequitur quod agere quodcunque aliud in instanti sit infinitae virtutis ; sed solum sequitur de illo quod esset aequaliter arduum et difficile ad agi in instanti quantum esset arduum et difficile facere praedictum motum in instanti, aliter enim non fit effectus aequivalens vel aequalis instantaneae factioni motus praefati.
Ad secundi vero dissolutionem est primo sciendum quod illa argumentatio Aristotelis non est bona, quamvis captivantes intellectus suos sibi tanquam deo eorum illam et quamcunque aliam rationem eius, quantumcunque sophisticam, optimam arbitrentur, tanquam scilicet a deo ipsorum conscriptam et prolatam.
Quod autem non valeat tripliciter patet.
Primo scilicet, quia quando dantur plures causae eiusdem effectus quarum una est principalior et radicalior ac sufficiens et necessaria, tunc exclusio reliquarum hac remanente non tollit simpliciter illum effectum nisi solum quantum ad illud incrementum quod ex causis reliquis assumebat. Sic autem est in proposito, quia radicalis causa successionis motus localis est successio spatii super quod fit motus et divisibilis seu extensa quantitas mobilis eiusque limitatio ad non posse esse simul in pluribus locis ipsum undique circumcludentibus, resistentia vero ipsius mobilis aut corporum existentium in spatio per quod debet illud mobile moveri sunt causae secundariae praefatae successionis, ut scilicet fiat tardior et morosior, sicut et defectus virtutis motivae ad cito movendum est item causa maioris morositatis ; ergo remanente principali absque istis tribus semper remanebit necessitas successionis in transitu praefati mobilis super praefatum spatium. Modus autem consequentiae Aristotelis contra hoc turpiter deficit, quia secundum consimilem modum consequentiae sequeretur quod quacunque parte extensa de suo toto continuo amota totum residuum esset indivisibile et punctale. Arguo enim consimiliter : quantum, pars extensa excedit punctum vel nihil, tantum habere eam excedit carentiam eius ; sed quaelibet pars extensa est in infinitum maior puncto vel nihilo ; ergo omne habens eam est in infinitum maius omni carente ea ; sed non potest esse in infinitum maius, nisi carens ea sit punctale vel nihil ; ergo omne carens ea est punctale vel nihil. Ecce mira consequentia philosophorum! Et certe, sicut solvitur ista, sic de plano solvitur prima. Haec autem solvitur, quia excessus positivi ad privativum hic non verificatur respectu alicuius alterius positivi in privativo concomitanter inclusi, sed solum respectu eius quod privat ; respectu enim illius tantum deficit ab ente seu ab entitate quanta erat entitas eius quod privat. Licet autem talis privatio, in quantum privatio, sit in infinitum minor positione quam privat : non propter hoc sequitur quod illud positivum quod sibi subiacet sit in infinitum minus illa positione quam privat. Consimiliter ergo solvitur ratio Aristotelis : quia licet privatio pleni et resistentiae eius sit in infinitum minor eo quod privat, non propter hoc sequitur, quod pertransibilis successio quae ex positione vacui ponitur in praefata privatione includi sit quoad rationem et causam successivi motus in infinitum minor pleno et resistentia eius. Et ideo falsa, est prima propositio qua dicitur quod quantum distat plenum resistens motui a vacuo non resistente, tantum distat duratio motus facti in pleno a duratione motus facti in vacuo, nisi loquaris de sola illa duratione seu morositate quae causatur a resistentia. pleni et privatur per privationem ipsius. Ex hoc autem non sequitur quod reliqua successio et morositas ex sola successione spatii pertransiti causata sit in infinitum minor morositate ex resistentia pleni causata ; sed solum sequitur quod privatio huius morositatis, in quantum est eius privatio, est in infinitum minor ipsa.
Secundo patet quod non valet, quia insanus est qui non credit quod Deus posset supremum caelum sic movere quod occidentalis pars eius accederet usque ad situm ubi nunc est pars eius orientalis, ita quod pars orientalis fieret tantum in ultra quantum nunc distat a parte occidentali. Licet autem Deus posset absque motu et transitu ipsum locare in termino motus praefati, ipsa tamen pertransitio totius intermedii spatii ab omnibus extremis et intermediis partibus caeli non posset absque contradictione fieri in instanti ; quia tunc sequeretur quod caelum simul transiret loca varia et non transiret et quod simul esset et abesset in omnibus intermediis locis. Et tamen constat quod talis motus non esset factus super pleno nec aliquod restistens vel resistentiam aliquatenus habuisset.
Tertio patet quod non valet tam ex locali motu angeli quam ex locali motu gloriosi corporis Christi : quod, quamvis nullam resistentiam ex corporali repletione spatii habeat ita parum sicut si omnino esset vacuum, nihilominus non potest multa loca et spatia continua in instanti pertransire, eundo scilicet in instanti ab extremo per media in extremum. Praeterea, quando corpora inferiora transeunt per spatium : constat quod non subintrant corpus quo spatium primo replebatur, immo in ingressu illius illud omnino expellitur ; ergo prior repletio illius spatii nihil penitus cooperatur ad receptionem sequentis corporis in illo eodem spatio. Constat etiam quod corpus inde expulsum non fuit vis motiva et effectiva impulsus sequentis corporis ad illum locum ac per consequens nec effectiva sui, motus, immo potius fuit causa impeditiva et, quantum erat ex se, prohibitiva. Rursus constat quod impossibilitas qua corpus sequens non potest simul esse in pluribus locis non provenit ex corpore inde expulso, sed potius ex naturali limitatione ipsius et ex absoluta contradictione inclusa in sua simultanea pluralitate locorum. Ergo patentissimum est quod resistentia corporis expulsi non est tota nec principalis causa successionis motus localis corporis sequentis.
Secundo sciendum quod subsequens consequentia quam post rationem. Aristotelis subinduxi dupliciter fallit.
Primo quidem, quia maioritas simplicitatis ex sola subtractiva et divisiva diminutione partium alicuius totius proveniens est maioritas deficientiae et simplicitatis defectivae et privativae boni subtracti, unde et vocatur simplicitas parvitatis ; propter quod infinitus excessus talis simplicitatis potius dicit infinitum defectum quam perfectum, et ideo ex ipso non sequitur, infinitas entitatis aut activae virtutis. Licet etiam motus, in quantum successive fluens et deficiens, deficiat ab actuali simultate actionum instantanearum, pro quanto tamen infinitae actiones et mutationes instantaneae potentialiter includuntur in motu continuo, eo modo quo in omni linea sunt infinita puncta in potentia : pro tanto motus incomparabiliter est maior omni simplici actione et mutatione in ipso essentialiter inclusa et omni alia illis consimili et coaequali. Praeterea, sicut maius est solem facere irradiationes trium dierum aut duodecim horarum quam unius solius, sic maius esset unam eandem irradiationemfacere et conservare per tempus trium dierum quam eam facere in solo uno instanti ; et consimiliter sicut hoc est maius, ita et primum est maius. Si tamen tota irradiatio trium dierum fieret in uno instanti aut una simplicissima omnibus illis insimul sumptis aequivalens ; tunc bene sequeretur quod potentia quae hoc posset esset maior illa quae non potest in illas nec in earum aequivalens nisi in tempore successivo.
Secundo fallit, quia ex effectuum divisibilitate non sequitur nec probatur virtutem effectivam illius esse divisibilem ; alias simplicissima potentia Dei non .posset facere aliquem effectum divisibilem. Item, sicut divisibilitas simultaneae magnitudinis potentiae activae non causat semper et necessario successivam divisibilitatem effectus, sic nec indivisibilitas effectus respectu successionis infert semper aut necessario virtutem eius effectivam esse indivisibilem respectu partium simul permanentium et insimul constituentium essentiam agentis aut suae potentiae activae. Haec autem omnia falso supponebantur in consequentia illa.
