Quaestio XLV — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XLV

QUAESTIO XLV

Sexto quaeritur an eorum habitualis malitia.. usque ad diem iudicii augeatur.

 

Et videtur quod sic.

  1. Quia qua ratione ex priori actu malorum eorum aggenerata est in eis aliqua habitualis malitia, eadem ratione et ex secundo aequaliter malo aggeneratum est tantumdem, et sic deinceps.

 

  1. Item, quanto specialius et magis explicite invehuntur contra aliquas rationes boni divini, tanto eorum malitia magis explicite contra illas habituatur ; sed per successus temporum, Deo diversa lumina et beneficia suae gratiae electis misericorditer dispensante et e contrario contra peccatores iusta iudieia irrogante, semper magis ac magis diversae rationes divinae iustitiae et misericordiae ac potentiae et sapientiae sunt ostensae ; contra quas tanto plus exarsit malitia daemonum, quanto expressius illae eis per effectus suos apparuerunt ; unde et in personam Unigeniti Dei humanatam et in suae redemptionis opera longe specialius et acrius insaevierunt, ex quo ea de facto fieri perceperunt, quam antea insaeviissent.

 

  1. Item, contra novos status populi Dei et contra novas et inusitatas gratias sanctorum nova excogitant tentamenta ; quae excogitationes in eorum affectu et memoria habitualiter retinentur, nam et optime recordantur de illis et complacent sibi in illis ; ergo, saltem pro tanto crescit eorum habitualis malitia.

 

  1. Item, quanto plures.actus malos usque ad diem extremi iudicii faciunt, tanto maius supplicium promerentur et hoc ipsum bene sciunt ; ergo tanto maiorem poenam indubitabiliter exspectant quam prius exspectarent ; quae quidem exspectatio, quanto est maior et maiorispoenae, tanto maiorem desperationem et cordis aggravationem habet secum annexam.

 

Contra : 1. Mox cum se irrevocabiliter damnatos esse sciverunt, totis viribus contra Deum et omnia eius opera facta et flenda insaevierunt, ita quod etiam vellent Deum non esse ; sed ultra applicationem totius sui posse in malum et contra bonum non potest maior malitia in eodem subiecto dari ; ergo et caetera.

 

  1. Item, si augetur, aut hoc fit necessario, ita quod datis talibus obiectis et opportunitatibus seu occasionibus non est in eorum potestate se ab augmento huiusmodi cohibere ; aut hoc fit non necessario, ita quod possent se a tali augmento cohibere. Si primo modo : ergo totum illud augmentum erat radicaliter in sua causa ex qua necessitatem suae factionis habebat, et sic tota formalis malitia sua erat prius in causa illa ; ex quo sequitur quod habitus malitiae non sit maior effectus. Si autem secundo modo : tunc aut se cohiberent, pro eo quod excrescentia mali displicet eis, ex eo quod est nimis mala et nimis virtuti et iustitiae contraria, aut ex eo quod est maioris poenae promeritiva. Primo autem modo est impossibile, nisi aliquis amor virtutis et iustitiae et aliquod virtuale odium iniustitiae in eis remansisset, et hoc sic quod possent eo uti ad aliquam sui applicationem ad bonum ; quod est contra statum damnationis desperatae, quia hoc spectat ad statum meriti ac poenitentiae et spei. Si ergo ex timore incrementi poenae se cohiberent : ergo eadem ratione se cohiberent ab omnibus actibus malis, quia optime sciunt per eos reatum sui futuri supplicii exaugeri.

 

  1. Item, qua ratione per continuationem malorum actuum augeretur nunc in eis habitus malitiae : eadem ratione et post diem iudicii in aeternum, et sic haberent infinitam capacitatem ad augmentum malitiae infinitum ; sequeretur etiam quod sicut semper cresceret malitiae habitus, sic semper in infinitum cresceret et poena.

 

[Respondeo]

Dicendum quod quantum ex argumentis hinc et inde factis colligitur, sicut arbor aliquando excrescit in ramis, stipite et radice secundum se non augmentatis : sic eorum habitualis malitia quantum ad suam radicem non excrescit, prout duae primae rationes secundae partis hoc probant ; sed solum quantum ad maiorem explicationem ramorum suorum, prout tres ultimae rationes primae partis hoc probant. Iuxta quod et de Christi matre creditur quod ex quo facta est mater, eius radicalis bonitas habitualiter in hac vita non creverit, quamvis ramificationes habituales explicatiores acceperit usque ad mortem.

Secundum hoc etiam poena radicali eorum malitiae debita habebit quandam radicalem principalitatem et totalitatem respectu poenae eorum malitiosae ramificationi debitae ; facile enim est Deo poenam culpae comproportionare et praemium merito.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum vero primae partis et ad ultimum secundae, quia nimis arguunt, respondendum. Non enim sequitur quod secundus actus, quamvis primo aequalis, tantundem habitus generet quantum primus, nisi subiectum esset ita susceptibile ulterioris et tanti habitus quanti erat tempore primi actus. Haec est enim una de causis quare per actus gloriae non ita aggeneratur novus habitus seu habilitas sicut fit per actus gratiae in hac vita ; subiectum enim, postquam est habitualibus formis repletum et per eas positum in termino suae tendentiae et sui motus, non est ad ulteriorem formam ductibile, saltem ab agente creato non habente vires movendi ultra terminum illum.

Et eadem ratione non sequitur quod si habitus malitiae daemonum potest usque ad aliquod tempus per eorum actus augeri, quod ideo possit hoc in aeternum, aut postquam erunt a Deo totaliter et secundum omnem modum infixi in ultimo termino suae poenae in qua tota eorum culpa totaliter vertetur in poenam, non quod non sit culpa, sed quia sic arctabitur et agitabitur a poenis quod tota cedet daemoni ipsi in intolerabilem poenam.