Quaestio LXXXIX — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO LXXXIX
Tertio quaeritur an quandocunque anima movet unam partem corporis, aliqua alia stet tunc fixa a quo inchoetur motus alterius partis.
Et videtur quod sic.
- Quia Augustinus, libro VIII Super Genesim ad litteram, bene ante finem, contra quosdam credentes animam, quando movet corpus, localiter seu dimensive moveri, acsi esset corporaliter distensa, dicit : Si possent diligenter aspicere cardines membrorum corporis sui, quomodo articulatim dispositi sunt quibus initia motionum innitantur, invenient ea quae per spatia locorum moventur nisi ab eis quae loco fixa, id est, immobilia sunt non moveri. Non enim movetur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo velut immoto cardine moveatur. Sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri et humerus a scapula commovetur, stantibus utique cardinibus quibus motio nitatur per loci spatium quo movetur. Sic plantae in talo est articulus quo stante movetur, sic cruris motus in genu, et totius pedis in coxa. Et nullus motus membri omnino est quem voluntas moveat nisi ab aliquo articuli cardine, quem virtus eiusdem voluntatis primitus figit, ut ab eo quod per loci spatium non movetur agi valeat quod movetur. Denique nec in ambulando pes levatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille qui motus est a loco unde fertur ad locum quo fertur immoto articulo sui cardinis innitatur. Haec Augustinus.
- Item, rectus et consubstantialis ordo naturae nunquam est frustra ; sed ordo flexurarum corporis humani et animalium est rectus et eis consubstantialis, ut scilicet est flexura pedis in cavilla et tibiae in genu et coxae in coxalibus seu natibus et ut sunt tres flexurae digitorum et sic de aliis ; ergo talis ordo flexurarum non est frustra corpori humano insertus ; sed constat quod non. est ad aliud, nisi ut pars flexibilis possit moveri, altera super quam flectitur fixa stante ; ergo ex naturali et consubstantiali ordine naturae est praefixus talis modus movendi.
- Item, quando, lumbrici seu vermes oblongi moventur contrahendo caudam versus aliquem medium punctum corporis et ab eodem puncto partem anteriorem protendendo in ante : tunc punctus iste stat fixus et anima in illo, et ab illo incipit motus caudae tractivus et impulsus partis anterioris in antea protensivus ; et idem est in motu cordis quo unum cornu eius versus aliquem punctum medium contrahitur et aliud cornu ab eodem puncto versus situm oppositum dilatatur ; sed punctus ille qui stat fixus non potest esse solum quid indivisibile, tum quia anima non posset stare fixa in solo indivisibili puncto corporis nec per illud impellere, aut attrahere corporis partes, tum quia punctus est aliquid partium, ergo motis partibus in quibus consistit, esset et ipse necessario motus ; ergo oportet quod cum illo puncto sit aliqua pars fixa et immota..
- Item, omne quod movetur ex se dividitur in movens et motum, movens autem motu locali oportet quod sit vel totum suppositum alicuius substantiae diversum ab supposito mobilis aut in aliqua eius principali parte consistens et per illam movens reliquam partem ; sed subsistentia suppositi non figitur in sola forma nec in sola materia ; ergo oportet quod pars in qua principaliter figitur et per quam movet reliquam partem sit composita ex materia et forma ; sed animae sensitivae brutorum non habent materiam nisi partem corporis ; ergo et cetera.
- Item, sicut movens se habet ad esse, sic se habet ad movere, quia si non est eps per se et in se ipso solum existens, non est solus ipse motor, sed potius totum compositum ; ergo quando forma existens in materia dicitur movere, tunc totum compositum ex illa forma et materia est ipse motor ; sed totus motor, in quantum motor, est immotus ; ergo in omni movente se est dare unam partem ex materia et forma compositam pro motore et aliam pro mobili seu moto.
Contra : Quando angelus vel anima separata movet se per locum, movet simul se totam, quia non est ibi una pars mota et alia immota ; ergo quando cum corpore glorioso se totam voluerit simul movere, hoc facere poterit, quia corpus illud non erit sibi ad aliquam gravitatem seu impedimentum ; ergo tunc poterit movere simul omnes partes corporis gloriosi, iuxta quod Ezechielis I de sanctis animalibus dicitur quod ibant et revertebantur instar fulgoris coruscantis ; ergo non est de absoluta necessitate localis motus corporis humani et vivi quod una pars eius stet fixa et immota, dum aliae moventur.
Ad secundam quaestionem dicendum
Quod aliqua pars corporis quadrupliciter potest dici moveri ab appetitu.
Primo, per hoc quod actio appetendi fit et recipitur in ipsa, ut sic ipsa appetitio dicatur eius formalis motio, sumendo multum generaliter nomen motionis et motus.
Secundo, per hoc quod efficaciter dirigitur ad partem aliam impellendam, et movendam, ita quod huiusmodi directio seu inclinatio dicatur eius formalis motio ab actu appetendi causata.
Tertio, ut impulsus quo pars aliqua impellitur ad alium locum ad quem transeat dicatur formalis motio illius partis.
Quarto, ut ipse transitus de loco ad locum dicatur motus. Et hic modus ultimus habet magis proprie rationem motus, quia primi duo et forte etiam tertius possunt fieri in instanti.
Quantum autem ad primos duos modos illa pars primo movetur in qua principaliter insidet sensus appetitus et eius appetitio. Et hoc communiter creditur esse cor aut in non habentibus cor aliquid quod gerit vicem cordis, id est, radicalis sedes animae sensitivae.
Quantum autem ad tertium modum illa pars semper prius naturaliter impellitur quae inter omnes impulsas est propinquior impellenti, quamvis aliqua remotior aliquando intensius et aggregatius recipiat influxum et impulsum primi impulsoris, sicut et radii solis et stellarum plus aggregantur in terra vel centro mundi quam in multis intermediis partibus aeris.
Quantum autem ad quartum modum illa inter simul motas prius naturaliter movetur ad alium locum quae propinquior est termino loci ad quem seu versus quem fit ille motus ; quia quando impingitur in cornu suo posteriori, impossibile est quod illud cornu moveatur in antea, nisi pars anterior prius naturaliter transeat in antea, quia pars posterior oportet quod transeat ad primum locum anterioris. Quod non potest fieri, nisi anterior prius naturaliter inde recedat ubi pars, posterior potest subintrare post anteriorem, ita quod fiat in eodem situ et loco cum illa, aut nisiper expulsionem aeris vel spiritus aerei de locis porosis pars posterior transeat ad loca illa porosa, quod quidem in motu animalium valde contingit.
Loquendo vero de prioritate temporis patens est illas prius moveri quae ceteris stantibus fixis prius mutant suum locum. Sed an hoc sit semper necessarium in responsione tertiae quaestionis tangetur.
[Solutio obiectorum]
Ad primum igitur dicendum quod non est necesse partem in qua primo insidet motivus actus appetendi semper impelli ad hoc ut mutet locum, sed sufficit quod dirigatur ad impellendam illam quam vult appetitus movere ad aliuni locum. Non enim est necesse quod, ubicunque est actus dolendi vel delectandi, ibi sit illa actio appetitus per quam corpus localiter movetur. Illa enim actio sequitur actum imaginationis vel sensus communis, quamvis per quandam intimam coassistentiam et efficaciam adsit actibus sensuum particularium seu organorum exteriorum, sicut et eis coassistit actus sensus communis.
Ad secundum dicendum quod sicut ad locum cordae vel arcus, in quo immediate infigitur sagitta iacienda, concurrit finalius et efficacius totus impulsus sagittae, nec tamen propter hoc oportet quod illum finalem impulsum non praeeat aliquis alius impulsus alicuius alterius partis : sic, quando extremam partem digiti fortius prae ceteris impellere volumus et impellimus, non propter hoc oportet quin aliquae aliae prius impellantur, saltem spiritus pulsatiles, nec etiam propter hoc oportet quin intermediae prius dirigantur ad illam impellendam.
Ad tertium patet ex dictis, quia quando cor cum pectore movetur in antea : tunc, licet cor primo impellatur ad motum, pars tamen anterior pectoris prius mutat locum, nisi pro quanto cor in ipso impulsu per dilatationem unius cornu sui et constrictionem alterius mutet aliqualiter locum.
Primum vero alterius partis potest concedi, nisi quod quando dicit quod pars in qua primo fit impulsus primo movetur, non est verum, nisi motum sumat pro ipsomet passivo impulsu.
Ad illud vero secundi quo dicitur quod omnis ordo motuum priorum et posteriorum incipit ab aliquo uno primitus moto : si unum primum sumatur hic pro divisibili multas partes habente, verum est, alias autem non, quia motus corporalis non est proprie nec simpliciter nisi in subiecto divisibili.
Quod etiam ibidem subdit quod oportet dare talem partem primo motam per quam ceterae moveantur : si de motu directionis vel impulsionis loquatur, verum est, non tamen, si loquitur de motu transitus localis ; quia illa quae primo transit non movet semper sequentes nisi solum per viam colligantiae, propter quam posterior necessario sequitur priorem, et e contrario, si posterior primo mutet locum.
Ad tertiam quaestionem dicendum
Quod hic est distinguendum de partibus animalis et de multiplici statu ipsius. De partibus quidem, quia est pars quae est mere forma et pars quae est mere materia et pars composita ex utraque, non tamen sic quod in se includat totalitatem totius materiae et formae sui totius, quia tunc non esset pars, sed totum.
Loquendo igitur de prima, in quantum est principium motivum, et etiam de secunda, in quantum sibi solum subservit ad agere seu movere, non ad recipere eius actionem vel motum : sic oportet quod omnem motum naturaliter praeeat primus motor imihotus, saltem immotus ab illo motu qui primordialiter manat ab ipso. Ideo autem dico prius naturaliter tum quia sumendo motum pro actione vel passione quae potest fieri in instanti - sicut est actio quae dicitur velle aut virtualis directio aspectus visualis aut ille impulsus lapidis qui fit in primo instanti quo primitus contingitur a manu vel baculo ipsum impellente -, tunc ipse motor potest in eodem instanti moveri a motu quem facit, pro quanto recipitur in materia vel in passiva potentia eius, ita quod ex consequenti agitur et movetur per actum a se factum ; tum quia, licet motus localis quantum ad successionem suarum partium non sit in primo instanti sui initii, ipsa tamen initiatio eius fit vere in illo instanti, et hoc sic quod, sicut illud instans non omnino sic praecedit tempus cuius est initium, quasi sit extra ipsum, sicut est prior pars temporis extra sequentem, sic nec illud initium motus est extra ipsum motum quasi divisibile ab illo. Et ideo, quandocunque primum principium motus localis facit motum et eius initium in materia sua, et hoc sic quod redundat in ipsum, ita ut ipsum per consequens vere dicatur illo eodem motu moveri aut saltem altero ab illo in eodem nunc resultante : tunc est prius naturaliter immotum et carens passivo initio motus quam sit illo initio motus agitatum vel motum seu mutatum.
Et pro tanto est semper et necessario verum quod in omni movente se est aliquod principium motivum quod in initio motus est prius naturaliter stans fixum et immotum.
Ad videndum autem quando oporteat aliquam partem animalis quiescere per tempus illud in quo alia pars movetur oportet distinguere de multiplici statu animalis seu hominis ; quia si sit in tali statu in quo nulla pars sui corporis resistit motori nec aliquod gravamen vel impedimentum dat ei in motu, sed, est secundum omnes sui partes summe oboediens et summe dispositum ad suscipiendum motoris impulsum et motum, et cum hoc ipse motor est potentissimus ad illud pro voto movendum, sicut utique est nunc anima Christi : tunc, ut aestimo, potest totum corpus sic simul movere quod nulla eius pars quiescet in loco priori. Et sic credo Christum ascendisse in caelum et ad iudicium instar fulguris esse venturum.
Quando vero est in statu in quo vis motiva animae non est plene praepotens super suum mobile nec super eius motum, et in quo corpus multipliciter resistit motori et sua gravedine impedit motum, et hoc, sive illa resistentia sit poenalis et dolorosa sive non, sicut utique non fuit poenalis in homine ante primum lapsum : tunc oportet motum limitari et moderari secundum limites et mensuras mobilitatis corporis et virtutis motivae sui motoris. Et haec est causa quare in homine, quamdiu habet corpus animale, oportet ut plurimum unam partem figere, quando aliam movet ; quamvis ad horam sic et possit aliteresse, ut in saltu post eius initium constat quod totum corpus cum omnibus suis partibus mutat locum, unde in medio spatio saltus nulla pars corporis est quae non transeat per spatium saltus.
[Solutio obiectorum]
Ad primum igitur dicendum quod Augustinus loquitur de illo modo movendi qui nunc communiter competit nobis nec dicit quod nullo modo possit aliter fieri. Sufficiebat enim hoc sibi ad nionstrandum per locum a minori quod anima, quando movet corpus, non necessario movetur quasi distensa in loco.
Quod vero dicit manum, dum movetur, inniti super nodo seu articulo brachii stante fixo et sic de aliis : non est contra nos duplici ex causa.
Primo, quia totum corpus moveri absque inflexione manus super brachium vel tibiae super genu, eo scilicet modo quo una trabs movetur, non est de illo genere motus circumflexi de quo ibi loquitur Augustinus. Et ideo in tali motu non circumflexo non est necesse unam partem corporis quiescere ad hoc ut super eamalia circumflectatur.
Secundo, quia dum brachium et tibia et totum corpus movetur, potest manus super brachium et pes super tibiam circumflecti, sicut, dum navis portans quatuor rotas movetur, possunt simul rotae super partes navis quibus sunt infixae moveri. Iuxta quod et in caelis ponuntur orbes excentrici intra orbes concentricos moveri, ita quod nihilominus concentrici suo proprio motu moventur. Sufficit enim quod illud super quo aliud circumflexive movetur sit fixum et stabile respectu, illius motus quo illud aliud super eum movetur, ut scilicet illo motu non moveatur.
Ad secundum dicendum quod ille ordo movendi non est sic insertus naturae ut semper et necessario oporteat ita fieri, sed est principaliter ad hoc ut corpus humanum possit pluribus modis moveri, ut in hoc ipso facultati et appetitui voluntatis plenius et multiformius subsit et famuletur et ut vario moderamini operum prudentiae ceterarumque virtutum decentius et significantius proportionetur ; quia varia distinctio et subdistinctio membrorum cum suis nexibus et flexuris sub mira significantia correspondet variis distinctionibus et subdistinctionibus ac nexibus et flexuris virtutum et suarum partium.
Ad tertium dicendum quod, quando simul, dum una pars contrahitur, altera dilatatur, sicut fieri videtur in motu cordis : tunc est duplex modus respondendi. Primus est quod non solum unus indivisibilis punctus stet fixus, sed etiam aliqua pars divisibilis, licet modica. Et tunc potest esse quod illa pars fixa sit cum soliditate sic subtilis et spiritualis quod aliae grossiores et porosiores possunt super eius situ seu loco moveri absque motu illius. Iuxta quod a quibusdam peritis creditur ventus per spatium aeris moveri, aliquibus partibus aeris eiusdem spatii stantibus immotis et quasi intra grossiores, partes ipsius venti. Sicut enim spiritus a corde manantes suo motu subintrant nervos et carnem : sic, si spiritus starent fixi et carnes vel nervi moverentur in eos, eo ipso penetrarentur ab ipsis spiritibus. Et dato quod hoc esse non posset, sufficit quod quomodocunque aliqua pars stet tunc fixa. Secundus modus est quod vis animae motiva, id est, vis appetitiva cum sensu communi. stet fixa in uno indivisibili puncto, non quidem sic quod sit in solo illo puncto, sed potius in partibus corporis, prout uniuntur in illo puncto quasi in suo intimo centro. Iuxta quod sphaera tangit planum vel connexum alterius sphaerae in indivisibili puncto, non quidem sic quod partes unius sphaerae non tangant partes plani vel alterius sphaerae, sed sic quod non tangunt eas nisi in puncto illo. Nec per hoc intendo quin illa potentia animae sit infixa alicui parti organicae et toti magnitudini eius, sed quod eius radix simplicissima et quasi centralis fiat tunc fixa in illo puncto seu in partibus circumadiacentibus, prout terminantur et uniuntur in illo puncto. Iuxta quod dicimus quod vis visiva viget potissime in centro oculi, vel pupillae, et quod ipse actus videndi viget potissime in terminali puncto axis sui lati aspectus vel axis speciei radiosae. Licet autem punctus ille, pro quanto est aliquid partium motarum, moveatur : non tamen movetur respectu intentionis sensus communis et potentiae appetitivae, sicut nec angelo stante fixo in uno loco dicitur locus respectu eius mutari, quantumcunque omnia corpora illius loci cum suis quantitatibus inde recedant et alia adveniant.
Attamen contra hunc modum est : quia potentia appetitiva et sensus communis cui est inserta sive connexa exigunt aliquam materiam radicalem cui principaliter et immobiliter sint fixae. Et consimiliter centralis radix earum exigit aliquam centralem radicem aliquarum partium corporis vel organi cui immobiliter sit infixa.
Sed ad hoc forte dicetur quod, licet oporteat potentiam esse in aliqua radicali materia immobiliter fixam : non tamen oportet quod centralis radix suae virtutis sit semper infixa eidem reali puncto sui organi, sed secundum variam iactationem suae aciei et sui aspectus et intentionis figitur diversimode, nunc scilicet in hoc puncto et nunc in alio. Iuxta quod Augustinus, XII Super Genesim aci litteram, capitulo 15, dicit quod in dormientium cerebro consopitur via sentiendi quae intentionem ad oculos ducit, ideoque tunc in aliud aversa cernit visa somniorum. Ubi aperte videtur velle quod intentio sensus interioris possit ab una parte organi sui in aliam duci et moveri, sive hoc fiat cum spiritibus corporalibus sive non. Quicquid tamen sit de hoc, primus modus est facilior ad sustinendum, licet iste subtilior videatur. Quando autem pars anterior primo in ultra protenditur, antequam posterior contrahatur vel e contrario : tunc potest ultra hoc responderi quod vis motiva tunc figitur in tota parte tunc quiescente, et praecipue in illa quae propinquius circumiacet illi puncto a quo inchoat impulsus vel attractus alterius partis.
Ad quartum dicendum quod non est necesse quod omne movens se ipsum sic dividatur in movens et motum, quasi oporteat totam essentiam moti esse realiter diversam ab essentia moventis, eo modo quo manus differt a brachio ; sed sufficit quod illud per quod est principaliter movens et illud secundum quod est principaliter motum differant sicut potentia activa et potentia passiva. Sufficit etiam cum hoc quod movens, in quantum movens, differat a se ipso moto, in quantum moto, diversis realibus rationibus et respectibus. Unde, in quantum forma potentiae cum sua materia subiacet motui vel actioni, est utique subiectum patiens, in quantum vero eadem forma cum sua materia efficit illum motum, non habet rationem subiecti patientis, sed solum rationem agentis et moventis. Qui autem huius contrarium contra nostrae voluntatis libertatem astruere nititur probet quod dicit, quia non dubito quod non poterit facere rationes nisi falsas et ridiculosas. Praeterea, omissis multis alibi a me tactis unum grossum et sensibile quaero ab eis, an scilicet ignis lucens possit alterius ignis vel lucis radio perfundi et irradiari. Et utique habebunt dicere quod sic. Ergo tunc idem ignis qui irradiat irradiatur.
Quaero igitur, quare dato quod irradiationem quam facit in alia reflectat super se, ut scilicet se ipsum irradiet, quare, inquam, non ita absque omni. contradictione potest in hoc casu idem ignis esse irradians et irrradiatus, sicut erat, quando alia irradians ab alio irradiabatur. Et certe non poterunt dare.
Ad quintum patet ex dictis, quia licet motor, in quantum est movens, sit immotus : non propter hoc sequitur quod simpliciter et secundum omnem aliam rationem atque respectum sit immotus.
Quod vero materiam dixi esse partem principii motivi : non est sic intelligendum quasi ipsa ibi aliquid directe efficiat, cum secundum se non sit nisi passiva seu receptiva, sed intelligendum est hoc, pro quanto fundat et sustentat esse et existentiam formae activae et pro quanto facit unum ens actu cum illa. Ratio vero ibidem facta in contrarium potest concedi.
Quod tamen dicit quod, quando angelus movet se per locum, movet se totum : non oportet sic intelligi quin secundum aliquid sui possit stare fixus in aliqua parte prioris loci, quando secundum aliud sui movet se de alia parte prioris loci. Sed propter hoc non sequitur quod hoc fiat secundum tales partes quales habet corpus, sed potius iuxta illum modum quo anima secundum aliquid sui stat fixa in parte corporis quiescente, quando secundum aliquid sui mutat locum cum parte corporis quae movetur.
