Quaestio XCIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XCIII

QUAESTIO XCIII

Quarto quaeritur an omnis circumstantia vitiosa addita actui vitioso variet speciem vitii.

 

Dicendum quod circumstantia quae solum dicit maioritatem vel minoritatem eiusdem vitiositatis non variat speciem vitii, nisi illa maioritas vel minoritas includat in se aliquem specialem respectum spectantem ad aliam speciem vitii. Et hoc modo maioritas potest esse mortalis et minoritas venialis.

Si autem vitiositas circumstantiae sit simpliciter alterius speciei aut alterius differentiae specificae : tunc variat speciem, nisi forte sit ita modica quod non denominet actum pravum nisi solum secundum quid, iuxta quod scintilla nigredinis adi unctae rei albae non dicitur eam reddere nigram nisi solum secundum quid.