Quaestio CII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio CII

QUAESTIO CII

Tertio decimo quaeritur an ab uno extremo vitio sit recedendum ad aliud extremum ad hoc quod, tandem perveniatur ad medium virtutis.

 

Dicendum quod hoc potest duplici ratione competenter fieri.

Primo quidem, sub illa ratione qua minora mala sunt infirmis assumenda, ut vitentur peiora. Unde Gregorius, Moralium XXXII, super illud Iob, nervi testiculorum eius perplexi sunt, dicit : Cum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus patet aditus evadendi sine peccato, minora semper eligantur, quia Paulus, cum quosdam incontinentes aspiceret, concessit minima, ut maiora declinarent, dicens, propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat. Cum enim in dubiis constringimur, utiliter minimis subdimur, ne in magnis sine, venia peccemus.

Item, Aristoteles, in fine II Ethicorum, dicit quod quia medium attingere summe difficile est, ideo secundum secundam navigationem minimum malorum sumendum. Quia ergo unum vitium extremum est minus malum quam aliud, ideo potest ex hac causa convenienter assumi, non tamen tali convenientia quae vitet omne inconveniens seu peccatum.

Non solum autem propter causam superius tactam est unum extremorum minus, malum quam aliud, sed etiam propter aliam quam Aristoteles ibidem tangit, quia scilicet ad quaedam sumus proniores quam ad alia, ut ad excessum carnalium delectationum quam ad nimiam restrictionem. Quia vero nimia pronitas faciliter immergit in vitium et auget illud, ideo pro tanto tale vitium est nobis periculosius et pro tanto magis cohibendum.

 

Secundo potest hoc fieri sub ratione disponente ad rectitudinem medii virtutis. Ut enim ibidem Aristoteles dicit, sicut dirigentes tortuosa ligna inflectunt illa in oppositam partem ad hoc ut veniatur ad medium rectitudinis : sic qui a vitiosa delectatione vult ad temperantiam venire debet in tristia ei opposita se fortiter ducere, ut sic facilius et plenius veniat ad medium. Et tunc utitur tali extremo quasi pro medicina curativa sui contrarii, iuxta quod calida frigidis curantur et e contrario. Quando autem hoc extremum non est ex se infectum seu illecebrosum, immo potius infectionis purgativum : tunc in tali casu et hac ratione illo uti, et hoc, quantum est utile medio virtutis acquirendo, nullum in se includit peccatum, immo potius meritum ; nam ut sub hac ratione sumptum non habet formaliter rationem extremi, sed potius rationem viae disponentis et tendentis ad medium tanquam ad sanitatis terminum.