Quaestio XCIX — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XCIX

QUAESTIO XCIX

Decimo quaeritur an omnia vitia sint spiritualia vel omnia sint carnalia.

 

Quod enim omnia sint spiritualia videtur : Quia omne vitium culpabile est primo et per se in spiritu et contra spirituales gratias et virtutes.

 

Quod autem omnia sint carnalia videtur per illud Apostoli [ad] Galatas 5 : Manifesta, inquit, sunt opera carnis, scilicet, fornicatio et cetera, et inter illa subdit inimicitias, contentiones, aemulationes, iras, sectas et invidias et homicidia. Item, I Corinthiorum 3, dicit : Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis ? ergo zelus secundum eum est vitium carnale.

 

Contra : Quia Gregorius, XXXI Moralium, ubi supra dicit quod ex septem principalibus vitiis quinque sunt spiritualia, duo vero carnalia, scilicet, gula et luxuria.

 

Dicendum quod proprie loquendo quaedam sunt spiritualia, quaedam vero carnalia. Illa enim proprie vocantur carnalia quorum obiecta sunt primo et immediate obiecta sensualis appetitus, ita quod mens, ad illa non afficitur nisi solum per hoc quod a carnali affectu inclinatur vel per hoc quod secundum sensualem carnis sensum et appetitum delectari quaerit. Illa enim quae non hahent talem delectationem in sensu carnis vocantur, proprie spiritualia, quia, eorum appetitus et complacentia fundantur in solo spiritu. Attamen in his est magna differentia, quia quaedam sunt quorum obiecta sunt sensibilia, ut sunt obiecta avaritiae, quaedam vero non sunt proprie et per se sensibilia, ut est honor vel dignitas vel inimicabilitas, quamvis signa honoris et inimicitiae sint sensibilia, et ideo haec magis vocantur spiritualia, reliqua vero sunt quasi media inter haec carnalia. Rursus, quaedam sunt directius et altius opposita spiritualissimis actibus et virtutibus, ut sunt praesumptio et simulatio sanctitatis et ambitio primatus et gloriae spiritualis et haeresis ac zelus eius. Et haec iterum magis proprie vocantur spiritualia quam illa quae quaerunt carnalem gloriam vel vindictam vel quae praesumunt de carnali potentia potius quam de spirituali.

 

Ad primum igitur in contrarium dicendum quod licet omnia pro tanto sint spiritualia, pro quanto formaliter et primo et per se sunt in spiritu et pro quanto non sunt res corporales : nihilominus propter causas praedictas quaedam dicuntur carnalia, quaedam spiritualia.

 

Ad secundum dicendum quod caro aliquando stat pro toto homine, prout non sequitur Deum, sed semetipsum. Et secundum hoc ab Apostolo omne vitium dicitur carnale et omnis actus eius dicitur opus carnis. Unde, cum I Corinthiorum 3 dixisset, nonne carnales estis, adiecit, et secundum hominem ambulatis, et iterum subdit, cum enim quis dicat, ego sum Pauli, alius autem, ego sum Apollo, nonne homines estis ? Sic etiam supra vocat sapientiam humanam et sapientiam hominum illam quae non est plene spiritualis et immediate sequens spiritum Dei. Potest etiam dici quod, pro quanto tota vita humani spiritus, dum hic vivit, fundatur in carne : pro tanto omnia vitia hominis in hac vita possunt dici carnalia et opera carnis, id est, hominis carnalis.