Quaestio CXI — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio CXI

QUAESTIO CXI

Secundo videndum quae sit causa eius effectiva.

 

Circa quod sciendum primo quod causa eius effectiva non potest esse aliquid quod sit mere bonum naturae vel voluntatis, quia impossibile est aliquod vitium virtuti contrarium gigni necessario et naturaliter ab aliquo bono naturae vel voluntatis, et dato quod fieret, tunc generatio illius vitii esset potius attribuenda creatori et institutori naturae. Ex hoc autem patet quod non est nec esse potest ab essentia animae vel corporis nec ab aliquo quod spectet ad integritatem naturae eorum. Ex quo patet quod non potest causari a naturali appetitu animae qui est de integritate naturae suae. Non etiam potest causari ab anima per actualem eius consensum aut appetitum, quia tunc esset peccatum actuale potius quam originale vel naturale.

Praeterea, aut anima posset non exire, in illum actum consensus vel appetitus aut non. Si non, ergo antequam haberet peccatum, esset, prius naturaliter necessitata ad peccandum. Si sic, ergo non necessario, sed ex sola libertate propriae voluntatis contraheret originale, et tunc esset mirabile quomodo nulla earum in hora unionis nollet talem actum habere.

Praeterea, si originale causatur ab actu animae, ergo differt ab illo actu sicut effectus a sua causa et est naturaliter posterius illo actu. Sed actus animae qui est tota causa alicuius peccati est necessario peccatum et magis quam suus effectus. Ergo anima prius haberet peccatum quam contraxisset originale.

 

Contra tamen aliqua praedictorum fortasse dicet aliquis quod aliqua virtus activa animae ad praesentiam corporis infecti sibi naturaliter coniuncti habeat necessario in anima gignere infectionem originalis peccati, ita quod non faciet eam absolute, in quantum bona, sed occasione necessaria sibi data ex corporis infectione, eo modo quo radius solis transiens per nubem grossam et nigram aut per vitrum viride ad praesentiam talium colorum intingit se colore consimili aut eo modo quo a quibusdam dicitur potentias animae ad praesentiam obiectorum generare in se actus vel species obiectis consimiles vel conformes.

 

Sed contra hoc est primo, quia aut illa vis activa accipit occasionem ab infectione corporis sicut ab obiecto indebite terminante eius aspectum aut sicut a subiecto recipiente eius actum aut sicut a medio disponente tale subiectum. Duo ultima non dantur nec dari possunt, quia peccatum primo et principaliter in anima gignitur et recipitur. Primum etiam esse non potest, quia tunc illud quod primo gigneretur a tali potentia in tali obiecto terminata esset actio apprehensiva vel appetitiva illius obiecti, et tunc originale peccatum esset actio, non habitus.

Secundo, quia virtus recta non accipit obliquitatem vitiose operandi ex obiecto vitioso, nisi loquendo de vitiositate non culpabili.

Tertio, quia cum peccatum originale prindipaliter sit in appetitu et sit amor corruptus, non posset gigni ab alia potentia quam a potentia appetitiva. Quae, si est recta, non amat, sed odit et detestatur obiectum pravum, ac per consequens tanto magis ab eo offenditur, quanto est propinquius sibi.

Quarto, quia si talis potentia ad praesentiam pravi obiecti necessario generat in se habitum pravum, ergo ad praesentiam contrarii obiecti habebat in se necessario generare habitum virtutis praedicto habitui pravo contrarium. Quod est impossibile, sicut in qhaestionibus de caritate seu gratia est probatum. Haec enim est radix haeresis Pelagianae, quamvis Pelagiani a virtute naturaliter operante non posuerint virtutes posse gigni, sed solum a libero arbitrio. Et credo quod potentia non possit illo modo gignere in se aliquem habitum. Nullum enim gignit nisi per actum quem postea potentia aut elicit cum eodem habitu aut aliquem illi consimilem. Quod dico propter actum per quem gignitur species memoriae.

Quinto, quia dato quod per modum praedictum fiat originale peccatum, tunc potius debet imputari virtuti illi effectivae et creatori eius quam praefato obiecto et causis eius. Ex quo sequeretur quod plus esset imputandum Deo et bono naturae ab eo condito quam pravae voluntati Adae.

Sexto, quia nos saepe videmus dispositiones seu passiones habituales appetitus sensitivi variari per solam mutationem complexionis vel organorum. Nec potest dici quod tunc potentia appetitiva destruat in se unam affectionem et generet aliam. Sed non videtur quod in hora generationis hoc fiat aliter quam fit tunc, nisi solum pro quanto illud est primum et radicalius et universalius quam sit istud.

Septimo, quia amor animae ad corpus suum sequitur unionem animae ad ipsum. Quod enim anima amet vel appetat hoc corpus potius quam aliud illi simile non habet nisi ex hoc quod est vel fuit huic unita. Non ergo debet intelligi quod unio animae ad suum corpus sit unio illa qua suus appetitus unitur corpori ut amato, immo oportet quod habitus et actus appetitus sensitivi et organici sit habitus et actus totius coniuncti ex potentia animae,et organo. Nec videtur quod possit reflecti super se et super suum organum seu super coniunctum ex utroque, cum non sit potentia reflexiva, quamvis sensus interior bene possit ferri super sensus exteriores et in illis sibi complacere. Et dato quod hoc semiplene possit fieri, adhuc non poterit diligere in suo organo aliquam dispositionem pravam et suae rectitudini naturali contrariam seu nocivam, nisi prius ponatur in eo aliqua obliquatio per quam inclinetur ad amandum talem dispositionem perversam. Non enim ex hoc quod naturaliter amat suum corpus sequitur quod amet omnes pravas dispositiones eius, quia ex hoc sequitur quod amaret eius aegritudines et dolores et debilitates, quod constat esse falsum, immo odit eas.

 

Secundo sciendum quod causa eius non potest esse aliquis defectus naturalis animae, datus sibi a creatore seu competens sibi ex essentia sua, quia tunc eo ipso causalitas illius, vitii redundaret in Deum. Praeterea, aut iste defectus esset pura negatio aut aliquid positivum. Si pura negatio, tunc non posset esse causa effectiva habituum vitiosorum quos in se comprehendit originale peccatum ac per consequens nec deformitatum seu negationum quae essentialiter fundantur in habitibus illis. Si vero est aliquid positivum, aut est mere bonum naturae, et tunc ab eo esse non potest, aut est aliquid vitiosum, et tunc, antequam contraxisset originale, haberet in se aliquid vitiosum, quod nullo modo est dandum.

 

Tertio sciendum quod nullum agens extrinsecum, animae non naturaliter coniunctum potest esse causa eius immediata, quia nullum tale agens potest necessario immutare intima mentis. Constat autem originalem corruptionem innasci et esse in intimis totius mentis.

Praeterea, anima prius naturaliter existit in actu et in corpore suo, antequam aliquod extrinsecum possit agere in ipsam ; actionem autem eius corruptivam vel infectivam non posset facere nisi movendo eam de bono in malum. Effectus etiam corruptionis in ea remanens necessario differret ab immediata actione seu impressione agentis. Cum etiam, ut supra ostensum est, originale sit amor corruptus : oportet quod posset in ea generare amorem corruptum, ita quod ille amor pravus necessario haberet in ea gigni ad praesentiam talis actionis. Quae omnia sunt impossibilia, sicut ex iis quae tradita sunt de actionibus agentium et de natura potentiarum et habituum et actuum animae satis patet, et praecipue quod hoc totum fieret in primo instanti creationis eius. Quod utique oporteret dare, alias in primo nunc sui esse non, esset infecta, ac per consequens nulla esset ratio quare non fuisset sibi data iustitia originalis.

Praeterea, nulla ratio conveniens posset dari quare Deus permisisset eam infici et depravari ab extrinseco et naturali agente aut quare ante actionem illius non dedisset sibi originalem iustitiam.

Praeterea, aut istud agens esset naturale vel voluntarium. Si naturale, sicut sunt corpora caelestia, aut esset infectum vitio vel non. Si non, tunc non posset esse causa immediata pravitatis. Si sic, hoc non potest dari nisi per viam propagationis per quam generatur corpus hominis, Si vero esset agens voluntarium, tunc non posset in eam trans ; fundere malum nisi secundum mensuram virium sui mali velle. Malum autem velle personae extrinsecae non potest necessario immutare naturas mentium aliarum nec voluntates earum et praecipue de bono in malum.

 

Oportet igitur dicere quod originale peccatum animae causetur ab aliqua dispositione vitiosa corporis sui sibi naturaliter coniuncti ; et quod praedicta dispositio causetur a vi formativa corporis seu potius ab aliqua vitiosa qualitate virtutis seminalis seu formativae ; quae iterum causata sit ab aliqua vitiosa qualitate virtutis generativae ipsius patris.

 

Ad huius igitur evidentiam ista per ordinem sunt videnda.

Primo scilicet, quid sit huiusmodi prava dispositio corporis.

Secundo, quomodo per eam fiat in anima originale peccatum.

Tertio, quomodo ipsa efficiatur a virtute formativa vitiose qualificata.

Quarto, quomodo illa mala qualitas seminis sit a virtute paterna.

Quinto, unde et quomodo mala dispositio vis generativae venerit in omnibus patribus et praecipue, in primis velin primo.

Sexto, quomodo remanet in illis in quibus originalis culpa est per gratiam deleta.

 

Circa primum ergo sciendum quod sensitivae potentiae animae recipiuntur et existunt in partibus corporis sicut in propria materia et, ut ita dicam, sicut in proprio vase, ita quod, in illis et cum illis inclinantur et diriguntur ad sua obiecta et ad suos actus quos utique habent intra ipsas. Et ideo habitus et aspectus et actus potentiarum sensitivarum sunt in certis partibus corporis sicut in propria materia potentiarum quarum sunt. Hoc autem facile est videre in sensibus particularibus. Constat autem quod isti non possunt recipi aut existere in corpore, nisi corpus sit debite dispositum ad eorum receptionem. Alias ita possent recipe in una parte sicut in reliqua, et ita posset anima videre in oculo caeco vel lippo sicut in oculo sano. Ergo virtutes seu dispositiones virtuosae quae participative habent esse in potentiis sensitivis et earum virtuosi actus non possunt existere nisi in corpore convenienter disposito ad earum receptionem. Haec autem dispositio pro tanto poterit dici virtuosa, pro quanto proportionatur et famulatur ac cooperatur virtutibus et actibus earum virtuosis. Contraria autem disposition pro tanto erit vitiosa et mala, pro quanto repugnat virtutibus illis et earum receptioni et existentiae et pro quanto proportionatur et famulatur et cooperatur habitui et actui vitioso potentiae sensitivae. Adverte igitur quod corpus humanum eo ipso, quo est capax animae aptae natae habere virtutes et vitia et eo ipso quo est capax potentiarum subiectarum imperio voluntatis, est capax dispositionis correspondentis rectitudini virtutum et tortuositati vitiorum et correspondentis promptae vel gravi et tardae oboedientiae vel mobilitati potentiarum inferiorum ad imperium superiorum virtuose vel vitiose motarum.

 

Circa secundum sciendum quod huiusmodi prava dispositio corporis humani habet duplicem modum causae respectu originalis peccati, in eadem tamen radice fundatum. Habet enim modum prohibitivum seu impeditivum virtutis et habet modum effectivum vitii.

 

Impeditivum quidem habet, quia quamvis Deus posset eam tollere, ipsa tamen manente non potest virtus cui ipsa repugnat in anima tali corpori unita recipi, nisi forte hoc fieret miraculose et miraculo indecenti ; quia per hoc fieret quod incorpore vitiose disposito staret virtus, ita quod illa indispositio esset quasi medium quo mediante virtus staret in corpore. Quod an absolute contradictionem implicet non curo. Unum scio quod, implicat contradictionem ordinis seu deordinationisDeo disconvenientis et pro tanto sibi impossibilis.

Effectivum autem modum habet non omni modo efficiente, sed speciali. Duplex est enim modus efficiendi ad praesens. Quorum unus est per conversionem et erectionem virtutis activae in patiens, ita quod aspectu dominativo fertur in illud. Et hoc modo sol agit in inferiora et cetera agentia quae imprimunt suas species in alia. Alius modus est per colligantiam seu per quandam naturalem consequentiam. Et hoc modo movens partem unam trabis movet omnes alias pdrtes, non quod ipse aliquid immediate aut directe imprimat in alias, sed quia ad impressionem factam in illa, quam tangit aut directe aspicit, ratione continuationis seu colligantiae sequitur consimilis inclinatio in partibus sibi continuatis vel colligatis. Quod quidem fit aliquando solum quasi habitualiter, ut, si quis unuih magnum pondus suspendat ad unam partem trabis ipsa non mota, eo ipso non solum ipsa, sed et partes ceterae sunt fortius inclinatae ad centrum. Aliquando vero fit actualitur seu motionaliter, ut, cum actu ad motum partis trabis omnes aliae partes moventur.

 

Per modum igitur colligantiae efficitur originalis corruptio a corpore prave disposito a generante, quia propter naturalem unionem animae ad corpus naturali ordine inclinatio et motio uniusredundat in alterum. Quod quidem experimento probamus. Primo, in motu locali, quia eo ipso quo corpus localiter movetur constat quod anima sibi coniuncta consimiliter mutat locum. Secundo, in appetitu famis et sitis, quia ad certam repletionem corporis sequitur in anima satietas vel fastidium, et ad exinanitionem sequitur fames aut sitis. Tertio in aspectu dato organis sensuum. Videmus enim quod eo ipso quo oculo datur aspectus ad obiectum visibile eo ipso sequitur novus aspectus seu nova conversio in potentia visiva ad idem obiectum. Et generaliter - praeter hoc quod anima hominis substantialiter non corrumpitur nec corrumpi potest - sicut ad motionem materiae corporalis fit, variatio in formis vel dispositionibus eius : sic ad motionem corporis fit variatio in dispositionibus et inclinationibus animae correspondentibus motioni vel inclinationi factae in corpore. Et hinc est quod ad certam motionem factam in cerebro sequitur somnus vel vigilia et ad certam commotionem fumositatum seu spirituum animalium cerebri fit commotio specierum in memoria sensuali ex qua surgunt varia somnia. Sic etiam ad varias commotiones corporis sequitur varia commotio sensitivi appetitus sive ad motus irae aut audaciae aut timoris aut tristitiae aut laetitiae et sic de aliis. Videmus etiam quosdam ab initio esse amentes aut hebetes. Quod utique provenit ex mala dispositione corporis ad quam sequitur mala dispositio imaginativae seu phantasiae. Sic etiam ex parvitate infantilis corporis causatur in anima impedimentum pleni unus liberi arbitrii quod tollitur corpore augmentato.

 

Secundum hoc igitur ad pravam dispositionem corporis sequitur aggeneratio pravorum habituum in parte animae sensitiva, ad quos per consimilem colligantiam sequitur aggeneratio perversorum habituum in parte animae superiori. Cuius simile experimento probamus, quandocunque sentimus ad motus et inclinationes partis sensitivae necessario sequi conformes motus et inclinationes in superiori appetitu et in intellectu.

 

Sed contra hoc sex obiectiones esse videntur.

Prima est, quia secundum hoc anima est subiecta corpori ut materia fabricatori. Quod Augustinus, libro XII Super Genesim et VI Musicae negat.

Secunda est, quod libertas arbitrii et tota pars superior erit subiecta impressionibus corporis et sensitivae ac per consequens et impressoribus illarum.

Tertia est, quia secundum hoc per aliam viam quam per generationem humanam potuit et poterit anima infici, quia poterit immutari corpus a bona dispositione in pravam. Sequitur etiam quod naturaliter poterit anima a sua infectione purgari, quia per actiones naturales aut medicinales poterit, ut videtur, corpus mutari a prava dispositione in bonam ac per consequens et anima, aut saltem homo per exercitium virtutis poterit eam a se radicitus extirpare, quia qua ratione potest purgare unam partem vitii, potfe.rit et totum.

Quarta est, quia habitus vitiosi non poterunt generari a corpore nisi per motum aut per simplicem influxum. Si autem fit per motum, tunc non fient in primo instanti, et iterum oportebit quod educantur de materia animae. Si vero per simplicem influxum, tunc efficiet eos secundum primum modum efficiendi praetactum. Praeterea, cum omnis effectus immediatus sit similitudo suae causae et non sit altioris naturae quam sua causa : ergo habitus animae vitiosi erunt eiusdem speciei cum prava dispositione corporis a qua causantur.

Quinta est, quia cessante causa immediata praedictorum habituum cessabunt et ipsi aut conservabuntur ab alia causa, quam oportebit esse vitiosam, cum conservare malum sit quid vitiosum. Ergo recedente corpore et prava eius dispositione desinet esse in anima originalis infectio.

Sexta est, quia eo ipso quod Deus non dat animae virtutes sequitur necessario quod anima diligat se propter se, et quod appetitus et dispositiones partis sensitivae nullam mensuram virtutis servent, sed currant impetu suo absque regula rationis. Non ergo oportebit dicere quod praedicta vitia fiant a prava dispositione corporis, nisi solum pro quanto huiusmodi dispositio impedit ne a Deo dentur virtutes animae.

 

Ad primum dicendum quod Augustinus ibi loquitur de primo modo agendi. Modum enim secundum ipse asserit, libro Contra Iulianum, ubi dicit quod originale transit a parente in prolem et a carne in animam non migrando, sed afficiendo, sicut color virgarum Iacob transierat in foetus ovium per animam matris, quae affecta illo colore afficiebat corpus prolis. Asserit etiam ipsum in epistola Ad Nebridium, ubi dicit quod sicut ex affectionibus animae resultant quaedam consimiles affectiones in corpore, sic e contrario ex affectionibus corporis resultant aliquae affectiones in anima, unde qui habent corpus multum dispositum et affectum ad iram de facili irascuntur. Et certe, solus primus modus agendi dicit superioritatem ex parte agentis, non autem secundus. Alias omnis materia esset superior sua forma, quia ad mutationem factam in materia sequitur mutatio aut in substantia suae formae aut in aliqua formali dispositione ipsius. Secundum hoc etiam partes homogeneae essent se ipsis superiores, quia constat quod ad motum unius per solam colligantiam sequitur motus alterius. Secundum hoc etiam omnia superiora essent subiecta suis inferioribus, quia videmus quod ad tollendum vacuum sic sunt omnia sibi invicem connexa quod ad tractum inferioris oportet superius descendere ad locum inferioris. Et dato quod hoc dicat aliquam subiectionem, dicimus quod a tali subiectione nulla forma creata potest esse immunis, quia omnes aliquo modo dependent a materiis suis et a partibus suppositorum suorum et naturaliter sunt limitatae ad sequendum leges et dispositiones materiae suae. De primo autem modo agendi non est mirum, si corpus illo modo non potest agere in animam, quia in alias formas nulla materia earum illo modo agere potest. Quod patet, quia si illo modo ageret in suas formas, tunc oporteret quod materia sic agens haberet vim activam potentem et dominantem conversam et erectam super suam formam. Oporteret etiam quod forma esset subiecta aspectui illius virtutis activae, sicut materia aeris est subiecta virtuti solari, ita quod aspectus ille figeretur et terminaretur in ipsa forma sicut in patiente conculcato ab ipsa. Sequerentur etiam aliqua alia inconvenientia de quibus non curo ad praesens.

 

Ad secundum dicendum quod, sicut iam dictum est, illud non debet proprie vocari subiectio, sed naturalis ordo et connexio. Et dato quod aliquo modo possit dici subiectio, non est inconveniens supremam partem animae hoc modo esse subiectam parti inferiori, quia hoc in nullo contrariatur suae essentiali libertati, de cuius essentia non est quod nullam necessitatem naturalem patiatur. Sed hoc est de essentia eius quod ipsa, in quantum libera et ad liberos actus libere ordinata, cogi non possit et quod, pro quanto habet dominium super oppositos actus, necessitari non possit ad alteram partem nisi a solo Deo vel a se ipsa per casum peccati auferendo sibi potentiam operis meritorii.

 

Ad tertium dicendum quod sicut radicalis formatio corporis humani non potest fieri nisi per humanam generationem - nisi fieret a Deo - : sic dispositio corporis secundum quam anima radicaliter unitur corpori non potest fieri radicaliter nisi a virtute formativa corporis humani. Et hinc est quod radix illius dispositionis est radicalissime, inserta ipsi corpori et radicalissime connexa intimis radicibus ipsius animae. Quia ergo dispositio per quam originale contrahitur respicit radicalem formationem corporis et radicalem unionem animae ad ipsum et ipsius ad animam : ideo a nullo potest fieri nisi a generante per intermediam vim formativam. Bene tamen potest quoad quid augeri vel minui sive per propria exercitia animae sive per aliquam variationem corporalis complexionis. Et hoc modo diabolus plerumque incendit concupiscentias et etiam varii potus et cibi. Non autem sequitur quod si homo per aliquod exercitium virtutis potest partem originalis vitii purgare, quod ideo possit totum, tum quia maius est posse in totum quam in solam partem, tum quia una pars vitii est radicalius inserta quam alia. Cuius exemplum est in panno fortiter intincto, cuius tincturae aliquam partem possumus per diversas lotiones abstergere, non tamen totum. Sic etiam videmus quod aliquas intemperies aegritudinum nostrarum possumus sanare, sed illam intemperiem per quam habemus necessitatem moriendi non potest sanare nisi solus Deus. Est etiam alia ratio in proposito : quia dispositio illa mala non potest totaliter tolli nisi sublimando virtuales dispositiones mentis et corporis ad tantam puritatem et ad tam altam connexionem in Deum, et in divinum amorem quod nec minima scintilla impuritatis vitiosae in radicibus corporis et animae remaneret. Ex quo patet quod hoc non potest fieri nisi a solo Deo, sicut factum fuit in Virgine, quando Filium Dei concepit.

 

Ad quartum dicendum quod nec fit per motum nec per influxum, nisi solum pro quanto prava dispositio corporis est terminus motus generationis suae. Non enim est verum quod omne quod non fit per simplicem influxum fiat per motum. Quod patet tam in spiritibus quam in corporibus. In spiritibus quidem, quia constat quod in primo actu peccati primus angelus et primus homo genuerunt in se habitus vitiosos per actus intermedios ; actus enim peccati. eorum naturaliter praecessit habitum sicut causa suum effectum. Illi ergo habitus non fuerunt primi influxus agentium, unde et remanserunt transeunte actu eorum. Quando etiam aliquis proponit se amodo sic victurum vel facturum, utique simul cum actuali proposito generat in se propositum habituale. Unde autem huiusmodi habitus generentur alibi est tactum, nec est inconveniens dicere quod de potentia animae educantur. In corporibus etiam hoc est dare, ut verbi gratia, detur quod maximum pondus plumbi ponatur super aliquam trabem parietibus hinc inde affixam : constat quod terminus suae applicationis ad trabem fit in instanti, in illo scilicet in quo primo incipit tangere eam. Constat autem quod, in eodem instanti, in quo tangit eam, trabs illa fortius inclinatur ad centrum terrae quam prius. Ergo in instant est aliqua inclinatio educta in trabe. Nec curo, si dicas quod plumbum illud non potest totum simul applicari super trabem, sicut nec totum simul potest inde elevari, sed pars post partem, ne circa medium contactus sit dare vacuum ; quia dato quod Deus hoc faciat in instanti, sicut facit unio naturae corporis et animae, constat quod tunc illa inclinatio trabis causaretur in instanti a pondere plumbi. Si tamen dicatur quod inclinatio data trabi non est qualitas habitualis seu permanens, immo est passio fluens, sicut est irradiatio aeris : tunc saltem potest.dari exemplum de affectionibus in corpore resultantibus ex affectionibus animae.

 

Unde propositio illa qua dicitur quod nullum agens creatum potest aliquid educere de potentia sui patientis in instanti, si sumatur omnino universaliter, est, prout credo, falsa ; et si alicubi eam videor sic dixisse, corrigo dictum illud, quia nec potest ad illud dari ratio cogens. Sicut enim non est contra limites creaturae posse primos influxus suarum actionum agere in instanti, sic non est contra limites eius posse aliquid educere in instanti, nisi quando subiectum de quo illud educitur est in termino opposito, localiter aut virtualiter seu intelligibiliter distante a termino educendo, ita quod naturali ordine non potest simul fieri sub primis et postremis gradibus illius distantiae. Tunc enim oportet quod successive transeat illam distantiam, nisi miraculose fieret in altero termino in instanti.

 

Quod autem subditur, scilicet, quod omnis effectus immediatus est similitudo suae causae : falsum est loquendo de similitudine univoca aut etiam loquendo de tali similitudine, qualis est similitudo influxa ab agentibus, qualis est radius solis. In iis autem quae fiunt per colligantiam bene potest effectus esse altioris naturae quam sit suum efficiens, et praecipue, si illud educitur de subiecto suo. Et idem est in iis quae de materia per motum educuntur. Unde videmus quod animae brutorum sunt longe nobiliores quam sit vis seminalis seu formativa per quam educuntur. Licet autem habitus animae vitiosi sint quoad quid nobiliores quam prava dispositio corporis a qua causantur, quoad quid tamen sunt ignobiliores, pro quanto scilicet sunt peiores.

 

Ad quintum dicendum quod illud non est verum in iis quae educuntur de subiecto, sed solum in iis quae fiunt per solum simplicem influxum. Si tamen dicatur quod in anima separata non videtur remanere fames vel sitis aut concupiscentia venereorum aut quorumcunque carnalium, et ita videtur quod ex vi separationis cessat in ea infectio originalis : dicendum primo quod dato quod ista non remaneant, nihilominus remanet in ea reatus infectionis contractae in corpore, remanet etiam inea amor sui propter se et privatio originalis iustitiae. Secundo potest dici quod nos ignoramus quid vel quantum remaneat in ea de sensualibus passionibus quas habuit in corpore. Credendum est tamen quod aliqua prava dispositio remanet in eius parte sensitiva, licet per illam non omnino uniformiter exeat in actum, sicut faciebat in corpore ; quia nec ipsae potentiae sensitivae habent omnino eundem modum agendi separatae quem habebant organis affixae.

 

Ad sextum dicendum quod, si Deus subtractis virtutibus non permitteret animam infici a corpore, oporteret necessario dicere quod anima nullam rem diligeret propter se. Deum quidem non, quia non haberet virtutem, alia vero non, quia non haberet aliquem perversum amorem. Et ita sequeretur quod non esset in statu secundum quem posset exire in aliquem actum amoris qui competit voluntati liberae et omnia propter finem aliquem vel aliquos facientis. Et consimiliter dico de appetitu sensitivo quod non haberet concupiscentiam virtuosam nec vitiosam. An autem Deus de potentia absoluta possit animam sic facere nescio. Quibusdam enim videtur quod sicut moles cerae non potest fieri sine certa figura, nec animal, quin sit sanum vel aegrum, quod sic nec anima rationalis, quin diligat Deum vel aliquid aliud tanquam finem ultimum, et hoc tam amore amicitiae quam concupiscentiae. Quicquid tamen sit de hoc, videtur quod, saltem de potentia ordinata non possit creari non ordinata in Deum, nisi per aliud agens fiat culpabiliter aversa a Deo in instanti creationis. Quibusdam autem videtur quod, si corpus in nullo inficeret animam, sed solum impediret ne in parte sensitiva reciperetur virtus sibi competens, quod nihilominus possent virtutes esse in parte superiori ; quia non haberet in parte inferiori aliquid repugnans aut ad contrarium inclinans, quamvis saltem secundum naturam impossibile sit quod corpus impediat animam a receptione virtutis nisi per hoc quod ex eius prava dispositione ipsa perverse afficitur et inclinatur ad contrarium virtutis.

 

Ex praedictis autem patet responsio ad tertium principale et ad quartum ; quia vis formativa non habet in se illam sublimitatem et efficaciam quod possit sublimare corpus prolis ad dispositionem puram et rectam quae exigitur ad purissimam receptionem virtutum seu partium animae virtutibus informatarum, et insuper est talis quod necessario habet corpus formare sub dispositione contraria. Quae autem sit illa proportio vel improportio non est nostrum scire, cum ignoremus essentiam ipsius virtutis et miras alias profunditates eius.

 

Consimiliter autem est de vi generativa quae est in patre. Quae quidem prae ceteris potentiis notabiliter est in suo actu infecta. Et hoc quadruplici ex causa.

Primo scilicet, ex se ; tum quia habet existentiam immediatius et materialius adhaerentem carni ; tum quia eius aspectus est ad educendam virtutem seminalem de nihilitate seu potentialitate corporalis materiae, quod fieri non potest, nisi eius aspectus sit conversus et profundatus usque ad intima, materiae seminalis ; tum quia in suo actu est corporalis materiae resolutio seu dissolutio et ideo multam transmutationem sui corporis habet annexam.

Secundo, ex concursu omnium cooperantium suo actui. Quia enim proles toti generanti assimilata debet educi, ideo oportuit quod virtus et conatus omnium virium ad hoc intensissime concurrerent.

Tertio, ex ratione operis producendi. Quod est altissimum in ordine naturae, ad quod oportuit conatum summum praecedere.

Ex tribus autem praedictis aperte colligitur quod vis generativa indiguit regula et mensura fortissima, altissima et universalissima. Fortissima quidem ad tenendum et cohibendum excessum cuiuscunque impetus tantarum virium tantorumque conatuum in simul concurrentium.

Altissima vero ad elevandum virtutem immersam materiae et ad elevandum aspectum eius in materia transmutanda profundatum ad opus et ad terminum operis consonum, naturae intellectuali et universitati virtutum amorisque divini recipiendi in natura prolis.

Universalissima vero, ut sub sua harmonia omnes virtutes concurrentes universaliter servaret, ita quod nulla distemperantia aut improportio esset in eis. Ex his autem omnibus sequitur quod deficiente tali regula quasi infinita confusio et improportio et turbulentus, impetus et viscosissima ac materialissima foedatio ac per consequens intensissima simul et vilissima deordinatio sit in actu generativae.

 

Accedit autem et quartum quod est quasi formale. Cum enim duplex sit genus amoris in quo principaliter habent consistere virtus et vitium, scilicet, amor amicitiae et amor concupiscentiae : utrumque istorum, hic concurrit in tanto excessu quod, nisi adsit summa virtuosi seu casti amoris regula a supremo mentis usque ad infimum et intimum sensus tactus medullitus imbibita, impossibile est quin ibi sit maxima corruptio utriusque amoris. Concurrit enim hic amor concupiscentiae duplici ex causa intensissimus et radicalissimus. Prima est ex parte concursus virium animalium et naturalium. Unde hic est concursus maximus caloris et spirituum et humoris medullaris omniumque nervorum cum summa attentione imaginationis et sensibilis appetitus. Et quia hoc opus est propagationis naturae, oportet causas eius naturalissime in homine esse radicatas. Secunda est ex parte obiecti delectabilis, quae, quanto est intensior et vilior et adhaerentior, tanto et concupiscentia eius. Concurrit etiam hic amor amicitiae intensissimus et unitissimus. Quia enim Deus in propagatione humani generis voluit exprimi unionem Dei ad mentem, ex qua surgit fecunditas actuum gratiae et gloriae : ideo ordinavit hoc opus sub copula personarum viri et feminae, quae propter ordinem mutuae habitudinis ad tale opus possent se aspicere quasi unum principium et una persona. Propter quod dictum est quod erunt duo in carne una, et Paulus dicit quod qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur. Licet autem appetitus sensualis non sit plene capax amoris amicitiae, est tamen aliqualiter et participative. Unde videmus canes et leones magnam fidelitatem habere amicitiae, ad nutritores et dominos suos. Huiusmodi autem genus amoris sensualis in hoc casu magnum tenet locum. Ex his autem sequitur quod, nisi per altum amorem Dei cum fortissimo conatu quis dirigat se et sensus suos in Deum, quod uterque amor totus propter se ferretur ad creaturam. Et quia hoc opus terminatur in copulam corporum, oportet quod quasi more brutali altitudo mentis per vilem amorem quasi transformetur in carnem, ita quod nihil sentiat aut sapiat nisi carnem et foeditates carnales.

 

Hoc igitur in genere est causa quadruplex tantae infectionis generativae virtutis quam Deus singulariter connexuit appetitui, tum ut hoc opus singulariter subesset voluntati et rationi ac per consequens et amori Dei, tum ut tantum opus altis potentiarum superiorum viribus et regulis fulciretur.

 

Ex praedictis autem facile est videre quare Scriptura Sacra et sacri doctores singulariter infectionem peccati originalis ascribunt concupiscentiae carnis et praecipue illi quae regnat circa vim generativam. Quod quidem faciunt, tum quia haec est intensior et vilior et vitiositati carnis per quam originale traducitur coniunctior, tum quia est in illo actu per quem propagatur proles infecta. Ex his etiam patet quod non est mirum, si vis formativa prolis sit excessive infecta et pessime qualificata.

 

Circa quintum sciendum quod cum tanta naturae humanae depravatio nullo modo potuerit esse a Deo, oportet quod provenerit in omnes homines ab aliquo primo patre totius humani generis qui naturam rectam sibi absque aliquo vitio datam in se ipso depravaverit. Ex quo apparet mira veritas et fide dignitas historiae sacrae quae sola narrat ab uno primo homine primitus recto et potente non mori totum genus suum fuisse depravatum. Cuius quidem amplior clarificatio ex sequenti capitulo apparebit. Quomodo autem hoc factum fuerit, in parte iuvat nos historia Scripturae et in parte reliquit hoc perscrutationi fideli. Quod enim per aliquod voluntarium primi hominis peccatum hoc contigerit ratio cogit et Scriptura testatur.

 

 Quomodo autem per illud peccatum talis infectio naturae suae et virtutis generativae subsecuta fuerit, Scriptura non plene declarat. Dixerunt ergo quidam quod eo ipso, quo per peccatum illud expulsa est rectitudo virtutis seu casti amoris Dei, eo ipso defecit vis regitiva naturae, ipsa scilicet virtus praedicta. Natura autem sibi relicta secuta est impetum suum.

Alii dicunt, utpote, Hugo, De Sacramentis, quod ex necessitate moriendi quae propter peccatum inflicta est homini tanta est necessitas concupiscendi, quia ex hoc facta est anima immoderate sollicita de corpore suo servando et in eius regimine immoderate distracta.

Tertii dicunt quod ad debitum regimen corporis et virtutis generativae triplex virtus fuit necessaria. Prima erat virtus tenens mixtionem humorum, et elementalium qualitatum in debita proportione, ita quod nulla mors aut infirmitas vel debilitas sequeretur. Secunda erat virtus tenens potentias inferiores oboedibiles voluntati omnino subiectas et in nullo rebelles, ita quod etiam in passionibus non vituperabilibus sed mere poenalibus nullo modo voluntatis imperio aut beneplacito contrairent, et ideo ibi nunquam usus liberi arbitrii impediretur, etiam per somnum, immo ipse somnus iam actu existens subiaceret usui rationis et imperio voluntatis, mediante tamen virtute praedicta. Tertia erat virtus caritatis seu casti amoris Dei cum virtutibus moralibus sibi connexis, tenens omnia virtuti subicibilia, in nullo rebellia divinae legi neque virtuti.

 

Dicunt ergo quod ex defectu virtutis secundae et tertiae simul sumptae orta est vitiositas corporis et concupiscentia eius. Et loquor de secunda virtute, in quantum cooperabatur ad hoc quod potentiae inferiores essent subiectae virtuti morali. Hanc autem cessavit Deus dare et conservare propter peccatum. Quomodocunque autem sit de distinctione praedictarum virtutum : hoc puto pro certo tenendum quod, sive Deus immediate per se ipsum sive per causas vel virtutes intermedias, teneret rectam dispositionem corporis secundum quam radicaliter connectitur virtutibus, quod Deus fecit ne illa dispositio conservaretur a suis causis. Ad cuius defectum necessario corpus habuit dissolvi et ruere in improportionalitatem ; sicut eo ipso, quo esse desineret durities seu soliditas urcei vel ollae terreae, eo ipso partes vasis irregulariter fluerent hinc et inde. Non tamen subtracta est ita funditus quod nihil proportionis corpori remaneret. Et hoc intelligo fuisse vestimentum honestatis exterius refulgens, quo homo fuit denudatus, quando erubuit se esse nudum.

 

Contra primum autem modum videntur esse tria.

Primum est, quia secundum hoc statim in ipso actu peccati aut post immediate fuisset Eva facta mortalis et formae pudendae seu inhonestae, quod tamen non fuit factum, usquequo Adam de pomo gustavit. In ipso etiam Adam fuisset, mox post quam consensit in corde, antequam corporaliter comedisset de pomo. Ex quo apparet quod aliud fuit expulsio caritatis facta per actum peccati, aliud spoliatio dispositionis honestantis corpus.

Secundum est, quia in Virgine ante Christi conceptum credimus fuisse longe maiorem caritatem quam in Adam. Quae, licet tanta esset quod fomitem carnis ab omni actu vitioso tenebat ligatum et cohibitum, non tamen radicitus poterat per eam eradicari. Sed tamen ad hoc posset dici quod minor virtus posset tenere vas integrum ne frangeretur, quod fractum virtus longe maior non posset reintegrare ; plus est enim restituere visum perditum quam conservare iam habitum.

Tertium est, quia non est verisimile quod Adam latuisset huiusmodi dependentia immortalitatis suae a sua recta voluntate. Ex quo sequitur, ut videtur, quod ita timuisset peccare, sicut se ipsum occidere vel gladium sibi infigere, quia, ita vidisset mortem suam naturaliter causari a peccato suo sicut ab infixione gladii.

 

Contra secundum modum etiam arguitur : quia constat Christum et eius matrem post partum luisse mortales et passibiles, et tamen nulla dispositio vitiosa erat in eis.

Praeterea, appetitus naturalis quo vegetatur et regitur corpus non est aliud quam naturalis inclinatio animae ad corpus informandum et regendum, et in hac non cadit ratio peccati.

Praeterea, culpa naturali ordine debet praecedere poenam. Ergo necessitas concupiscendi debet in nobis naturali ordine praeire necessitatem moriendi. Sed si ista esset causa illius, ista naturaliter praeiret illam. Ergo ista in nobis non est causa illius. Ergo, ut videtur, nec fuit in Adam.

 

Circa sextum iam patet ex praedictis, quia gratia iustificans hominem post lapsum non reparat radicitus bonam dispositionem naturae, immo ipsa stante remanet fomes concupiscentiae, quamvis debilitatus in suis ramis. Qualiter tamen eius quod adhuc remanet reatus sit deletum, in tractatu de gratia, et sacramentis gratiae habet tangi. Ex hoc autem patet quare a regeneratis et iustificatis per gratiam Christi transfunditur in prolem corruptio originalis, quia scilicet causa proxima generationis remanet infecta.