Quaestio XLI — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XLI
Secundo quaeritur an potentia peccandi sit pars nostrae libertatis.
Et videtur quod non.
- Quia Anselmus, libro De libertate arbitrii, capitulo 1, arguit primo contra hoc sic : Quamvis liberum arbitrium Dei et angelorum et nostrum differant, definitio tamen libertatis in ipsis secundum hoc nomen debet esse eadem ; licet enim animal differat ab alio animali substantialiter vel accidentaliter, definitio tamen animalis secundum nomen suum est omnibus eadem ; sed liberum arbitrium Dei et bonorum angelorum non potest peccare ; ergo posse peccare non pertinet ad definitionem libertatis arbitrii, quia tunc inesset omnibus habentibus libertatem ; sed quod non pertinet ad definitionem libertatis non est libertas nec pars libertatis nec aliquid essentiae eius ; ergo et caetera.
- Secundo arguit, sic : Illa voluntas quae sic vult et potest non peccare ut nullatenus flecti valeat a rectitudine non peccandi est liberior quam illa quae aliquo modo potest flecti ad peccandum, quia liberior est qui sic habet quod decet et quod expedit ut hoc amittere non queat quam ille qui sic habet hoc ipsum ut perdere possit et ad hoc quod dedecet nec expedit valeat adduci ; sed illud quod additum minuit libertatem et separatum auget ipsam non est libertas nec pars libertatis ; potentia autem peccandi minuit eam, ut iam declaratum est ; ergo potentia peccandi non est libertas nec pars eius.
- Tertia ratio trahitur ex iis quae 2 capitulo dicit respondendo ad obiectionem sibi factam qua dicitur quod omnis peccans peccat sponte vel ex necessitate ; si autem sponte : ergo per liberum arbitrium ; si autem non sponte : ergo ex necessitate. Respondet enim ad hoc quod peccavit quidem sponte et per liberum arbitrium, sed non per hoc unde est et erat liberum, quia non peccavit per potestatem qua poterat non peccare, sed per potestatem peccandi, quae quidem rioh iuvabatur ad hoc a libertate non peccandi. Ex hoc enim arguo sic : liberum arbitrium est liberum ex hoc quod potest non peccare et a servitute peccati se praeservare ; sed ex hoc quod potest non peccare non habet potestatem peccandi ; ergo ex hoc quod est liberum non habet potentiam peccandi ; ex quo sequitur quod potentia peccandi non sit pars libertatis.
- Quarta ratio trahitur ex ultimo capitulo, ubi probat quod perfecta definitio libertatis nihil habens superfluum vel diminutum est potestas servandi rectitudinem voluntatis ptopter ipsam rectitudinem. Ex hoc enim sequitur quod posse peccare non includatur in definitione libertatis nec in aliqua parte eius. Primum autem, scilicet quod sit perfecta et indeficiens, probat sic : Nam potestas est genus libertatis ; quod vero additur servandi segregat eam a potestate aliorum actuum, scilicet ridendi vel ambulandi ; addendo vero rectitudinem secernitur a potestate servandi quodcunque aliud quod non, est rectitudo ; per additionem vero voluntatis segregatur a potestate servandi rectitudinem aliarum rerum, ut virgae vel semitae ; per hoc autem quod additur propter ipsam rectitudinem distinguitur a potestate servandi rectitudinem propter aliud, ut cum servatur propter pecuniam vel naturaliter, sicut canis servat naturaliter rectitudinem voluntatis, cum amat catulos suos aut dominum suum sibi benefacientem. Et subdit : Quia igitur non est aliquid in hac definitione quod non sit necessarium ad concludendum libertatem arbitrii rationalis voluntatis et ad excludendum omnia alia, ita quod ipsa sufficienter includitur et alia excluduntur : ergo haec definitio nihil habet superfluum nec diminutum.
- Quinta ratio est : nullum excludens aliquod essentialium libertati seu libero arbitrio potest simul stare cum ipsa, saltem non ipsam minuendo sed potius perficiendo ; sed ner cessitas servandi iustitiam excludit potentiam peccandi, non autem libertatem liberi arbitrii, immo potius perficit ipsam, sicut patet in beatis ; ergo potentia peccandi per huiusmodi necessitatem exclusa non est essentialis libero arbitrio.
- Sexta ratio est : pura negatio seu nihil non est essentia vel pars essentiae alicuius entis ; sed posse deficere est pura negatio et defectus et nihil, quia non est aliud quam defectus seu negatio immutabilitatis seu indefectibilitatis ; ergo non est essentia nec pars essentiae liberi arbitrii.
- Septima est : liberum arbitrium, in quantum liberum, est praedominans et dicit praedominium ; sed ipsum, in quantum potest peccando deficere, non est praedominans nec dicit praedominium, sed potius defectibilitatem cadendi in servitutem peccati.
- Octava est : quia Anselmus, libro praefato, capitulo 3, dicit quod illa potestas qua illud quod potest impedire actum videndi vel alium dicitur conferre illum actum, quando non impedit eum, dicitur improprie potestas videndi seu agendi illum actum ; quia non impedire non est aliquid illius actus efficere, sed est tantum non auferre. Sed ipse, libro De concordia gratiae cum libero arbitrio, dicit quod hoc habet homo in bonis iustitiae, quia cum posset ea sibi auferre deserendo iustitiam et peccando, non sibi ea abstulit, sed cum gratiae auxilio ipsa servavit. Ergo potestas peccandi non cooperatur proprie et per se, sed improprie et per accidens ad meritorios actus iustitiae ; ergo non est pars illius libertatis quae proprie et per se cooperatur gratiae seu cum gratia ad actum merendi.
Et haec ratio sufficiat pro altera parte alterius quaestionis qua quaeritur an posse peccare cooperetur seu conferat ad rationem merendi.
In contrarium autem arguitur.
Quia Hieronymus, in secunda epistola Ad Demetriadem, dicit : Quare Deus fecit hominem cum potestate faciendi male sive peccandi et non potius astrictum ad immutabilis boni necessitatem ? Et respondet : Quia in hac utriusque partis libertate positum est rationalis animae decus, hinc totius naturae nostrae honor consistit, hinc dignitas, hinc denique optimi quique laudem merentur, hinc praemium, nec esset omnino ulla virtus in bono perseverantiae, si is ad malum transire non potuisset ; utriusque enim partis possibilitatem homini inserendo fecit Deus proprium eius esse quod vult, neque enim aliter spontaneum habere poterat bonum, nisi illa quae mala sunt habere posset ; utrumque nos posse voluit Omnipotens, sed solum unum facere, scilicet bonum, quod et imperavit, malique facultatem ad hoc tantum dedit, ut voluntatem eius ex nostra voluntate faceremus ; unde hoc quoque ipsum quod etiam male facere possumus bonum est, bonum, inquam, quia boni partem efficit meliorem, facit enim ipsam voluntariam sui iuris non necessitate devinctam sed iudicio liberam ; licet enim nobis eligere et refutare, probare et respuere nec est quo magis rationalis creatura caeteris praeferatur, nisi quod cum omnia alia tantum habeant naturalis conditionis et necessitatis, haec sola habet etiam voluntatis ; haec Hieronymus. In quo expresse videtur tenere oppositum rationum praemissarum utriusque quaestionis.
Item, Damascenus, libro II, ubi agit de libero arbitrio, dicit quod eorum quae fiunt haec quidem sunt in nobis, haec autem non in nobis ; in nobis. autem sunt quae nos sumus liberi arbitrio facere et non facere, haec autem sunt omnia quae per nos voluntarie aguntur et simpliciter omnia quae sequitur laus vel vituperatio et super quibus est lex ; principaliter autem sunt illa de quibus consiliamur, consilium autem est eorum quae pariter contingunt, pariter autem contingens est quod et ipsum possumus et oppositum eius, puta moveri et non moveri, impetum facere et non facere, mentiri et non mentiri, dare et non dare, laetari et non laetari in quibus oportet vel in quibus non oportet, et quaecunque talia in quibus sunt opera virtutis et malitiae ; haec enim sumus liberi arbitrio facere ; haec Damascenus. Ergo secundum eum mala facere fiunt a nostro libero arbitrio, in quantum est liberum ; et essentiale est ei posse facere illa et utramque partem oppositorum praedictorum. Ex quo etiam sequitur quod nostrum liberum arbitrium non sufficienter definitur per solam potestatem servandi iustitiam, immo debet ibi poni potestas ad omnia opposita per nos libere factibilia. Item, paulo ante dicit : Si homo non est causa et principium actuum, oportet Deo ascribere turpes actus et iniustos, quod non est fas, aut necessitati vel fortunae aut casuali eventui aut naturae. Quorum oppositum ibi breviter ostendit. Ex quo infert : relinquitur itaque ip.sum hominem, agentem scilicet turpia et iniusta, esse principium propriarum operationum et arbitrio liberum ; sed hoc nihil est, si non fiunt ab eo, in quantum est liberum.
Item, Augustinus, libro De duabus animabus, capitulo 12, volens probare quod nostra voluntas est a Deo bono, non a deo malo, ut dicunt Manichaei, creata, dicit : Nobis volqntas nostra est notissima, nec enim scirem me velle, si quid sit voluntas ipsa nescirem ; definitur itaque hoc modo : voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquod non admittendum vel adipiscendum. Et subdit : Omnis qui cogitur, si facit, nonnisi invitus facit ; restat igitur ut volens a cogente sit liber.
Capitulo etiam 13, mota quaestione quid adiuvat eum hoc contra Manichaeos dicit : Sine prius definiamus etiam peccatum quod sine voluntate esse non posse omnis mens apud se divinitus legit ; ergo peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat et unde liberum est abstinere. Et subdit : Quamquam nisi sit liberum, non est voluntas, sed malo grossius quam scrupulosius definire hanc rem. Ergo secundum Augustinum, peccatum, in quantum peccatum et in quantum a iustitia vetitum, est a nostra potestate, in quantum libera et libere potente abstinere ab ipso ; ex quo sequitur quod potestas peccandi est de essentia nostrae libertatis.
Item, Augustinus, libro III De libero arbitrio, dicit : Motus quo aut huc aut illuc voluntas convertitur nisi esset voluntarius atque in nostra positus potestate, non esset homo laudandus, cum ad superiora, neque culpandus, cum ad inferiora detorquet quasi quendam cardinem voluntatis. Haec autem et plura alia dicit ibi ad monstrandum quod si quid per meam voluntatem mali facio, non est tribuendum nisi mihi, non autem Deo. Ergo dicere quod potestas per quam facio mala non sit libera et pars nostrae libertatis est negare praedictam propositionem et eius conclusionem.
Item, his concordat Aristoteles, IV libro Topicorum, dicens quod licet male agere sit malum, potestas tamen ad illa agenda est de genere bonorum eligendorum. Libro etiam III Ethicorum, capitulo 4, definiens voluntarium liberum dicit quod voluntarium est cuius principium est in ipso agente sciente singularia et singulares circumstantias in quibus est operatio. Et capitulo 8 dicit quod operationes virtutum et malitiarum sunt secundum electionem voluntariae, et infert hoc tanquam probatum ex praemissis. Probat etiam hoc ibi subdens ; quia virtus est in nobis, id est, in nostra libera potestate, similiter autem et malitia ; quorum enim operari est in nobis, eorum non operari est in nobis ; quare si illud operari quod est bonum est in nobis, sequitur quod illud non operari quod est in se malum est in nobis ; et idem ostendit sequi, si sumantur e contrario. Item paulo post dicit quod ad monstrandum quod tam mala quam bona sunt voluntaria quorum principium est in nobis, id est, in nostra libera potestate, testificantur ea quae fiunt a legislatoribus et etiam a singulis, puniunt enim et increpant operantes mala scienter et libere, non vi nec propter ignorantiam, honorant autem operantes bona et hos ad bona provocant, alios autem a malis agendis prohibent.
Item, Ecclesiastici 31, in laudem viri iusti dicitur : Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit ; sed illud quod ex sua ratione non est bonum nec positivum sed defectivum non dat rationem laudabilis et meritorii ; ergo potentia peccandi est secundum se quid bonum et positivum.
Item, quando potentia activa efficit aliquem negativum defectum per hoc solum quod efficit aliquod positivum in quo illa negatio fundatur : tunc illa negatio seu defectus non redundat in vim activam illius potentiae nec provenit ex defectu ipsius ; alias omnis defectus creaturarum quo deficiunt ab immensitate et plenitudine summi entis et etiam a propriis entitatibus caeterarum creaturarum proveniret ex defectu creatricis potentiae, quia per hoc quod creavit eas finitas et limitatas et particulatas dedit eis praedictos defectus et negationes in earum essentiali limitatione fundatas ; ergo defectus peccati non provenit ex defectu activae virtutis potentiae qua efficimus peccatum.
Item, si posse peccare non spectat ad liberum arbitrium, in quantum liberum, oportet quod spectet ad ipsum, in quantum non est liberum ; ac per consequens spectat tantum ad ipsum, in quantum est necessitatum ad peccandum et ad agendum ; quod patenter est erroneum.
Item, culpa, in quantum culpabilis, est libere facta et sic in suam causam, in quantum liberam et libere agentem, relata ; quod si aliter fiat a sua causa, non habet proprie vel saltem plene rationem culpae ; ergo potentia activa culpae, in quantum culpae, est libertas vel pars libertatis.
[Respondeo]
Ad evidentiam quaestionis huius est primo distinguendum de potentia peccandi : nam uno modo sumitur passive et alio modo active. Et passive quidem dupliciter : primo scilicet, prout recipit seu potest recipere in se privationem formae virtutum ; secundo, prout potest recipere in se actum vel habitum vitiosum et eorum defectivam vitiositatem. Active etiam sumitur dupliciter : primo scilicet, per respectum ad obiectum ad quod se convertit et ad actum quem se convertendo efficit ; secundo, per respectum ad obiectum a quo se avertit seu recedit et per respectum ad defectus vitiosos seu negativos suo actui annexos. Utraque etiam sumitur aliquando pro potentia remota seu essentiali, aliquando vero pro potentia propinqua et disposita seu accidentali.
Igitur, prout potentia peccandi sumitur solum passive, sic non est proprie libera, sed solum libere mobilis ; et si sola forma et vis activa liberi arbitrii vocetur libertas, tunc non est pars eius, sicut materia non est pars suae formae substantialis. Si vero compositum ex utroque vocetur libertas, tunc est pars ipsius, sicut materia est pars sui totius. Sua tamen dispositio accidentalis per quam ad peccandum disponitur seu inclinatur nullo modo est pars nostrae libertatis substantialis.
Prout autem sumitur active, sic quidam sequentes Anselmum dicunt quod non est libertas nec pars libertatis, quia potius est defectiva et ad deficiendum quam effectiva vel ad efficiendum. Et licet sit activa actus vitiosi, non est ex hoc activa actus vel habitus spectantis ad libertatem, sed potius ad servitutem oppositam libertati. Et ideo dicunt quod potentia peccandi, in quantum talis, non solum non dicit quid liberum, immo etiam nec quid positivum, sed solum dicit defectibilitatem seu possibilitatem deficiendi. Attribuitur tamen haec potentia nostrae libertati, quia est eius et in ipso, non in quantum est libera, sed in quantum est a summa libertate deficiens et defectibilis.
Alii vero sequentes Hieronymum et Damascenum et Augustinum et etiam Aristotelem dicunt quod potentia peccandi, et maxime prout sumitur active, non dicit purum defectum seu negationem, immo magnam et nobilem entitatem libertatis creatae et substantialis, cum defectu tamen essentiali suae limitationi per quam deficit a summa libertate Dei substantialiter impeccabili et indefectibili. Sicut enim posse se ipsum movere dicit magnam potentiam, quamvis a summa et incommutabili potentia et essentia deficientem, quia illi nequaquam competit posse moveri vel pati : sic est et de potentia peccandi activa.
Isti autem moventur auctoritatibus et rationibus secundae partis et etiam ultra hoc triplici ratione.
Quarum prima est : quia sicut libertas creata differt essentialiter a libertate increata, sic definitio libertatis creatae debet in se includere differentiam illam ; haec autem est quod est participata et essentialiter, seu quantum est ex se, mobilis et vertibilis et peccabilis.
Secunda est : quia sicut libertas increata habet duplicem rationem libertatis, quarum prima est, quia in omne suum volitum fertur ut a se et sui gratia, non autem ut ab alio mota vel inclinata vel necessitata ; secunda autem est, quia in obiecta creabilia habet praedominium super utramque partem oppositorum, ita quod in hoc vel in oppositum potest libere ferri : sic libertas creata habet per quandam disparem analogiam haec duo. Unde de sua essentiali libertate est quod possit praedominative ferri super opposita ; et quia actus oppositi actibus virtuosis non contradicunt essentiae suae, sicut contradicunt essentiae et potestati summae et increatae : ideo de essentiali praedominio libertatis creatae est quod sit essentialiter potens super actus oppositos virtutibus et super eorum obiecta, et ideo huiusmodi potestas et praedominium debet poni in definitione ipsius.
Tertia est : quia si supradicta definitio libertatis ab Anselmo data est sufficiens et omnia essentialia eius continens : tunc necessario sequitur quod daemones et damnati non sint in usu liberi arbitrii nec faciant aliquem actum procedentem ex libertate, in quantum est libera. Et idem sequitur de nobis respectu omnium actuum nostrorum indifferentium vel non virtuosorum ; ex quo sequitur quod nulla locutio vel ambulatio nostra causetur a nostro libero arbitrio, in quantum libero, nisi solum illae quae sunt virtuosae. Quod non solum est erroneum et contra catholicam fidem, sed etiam communi iudicio omnium auferret nobis magnam partem nostrae libertatis.
Praedicti etiam cum sanctis praedictis dicunt quod activa potestas faciendi malos actus peccatorum confert per se ad prima met radicalem rationem merendi et non solum per accidens, ut dicunt alii sequentes Anselmum ; et loquor hic de merito purae creaturae, non autem de merito Christi vel beatorum angelorum quo nunc dicuntur mereri ex vi primi meriti eorum.
Probant autem dictum suum triplici ratione.
Prima est : quia posse peccatum vitare et in bono perseverare non minus distat a peccato quam posse peccare distet a virtute ; sicut ergo prima radix culpae seu reatus inexcusabilis non potest dari absque potestate vitandi peccatum et perseverandi in bono : sic nec prima radix meriti personalis potest dari absque potestate peccandi et meritum relinquendi.
Secunda est : quia actus factus a causa quae potuit ipsum non facere pro nunc pro quo ipsum fecit multum differt ab actu facto a causa quae non potuit ipsum non facere. Nam sicut ex parte praedictarum causarum multum differunt modi faciendi, sic et ex parte ipsorum actuum, et ideo primus modus actuum et factionis eorum multo aliam rationem bonitatis vel malitiae trahit a sua causa quam alius actus necessario factus a sua causa. Ex quo etiam patet dissolutio cuiusdam rationis quae pro parte contraria solet adduci, scilicet quod cum actus meritorius nihil suae essentiae trahat a potentia peccandi, sequitur quod nullam rationem meriti vel meritorii trahat ab ipsa. Dissolvitur enim hoc dupliciter : primo quidem, quia eo ipso quo potestas merendi exigit potestativum praedominium in actum bonum et in malum sibi oppositum, ita quod quodcunque ipsorum fecerit absque tali praedominio et absque modo agendi sic praedominativo, non est ibi dare primam rationem meriti vel demeriti : eo, inquam, ipso potestas peccandi cooperatur ad meritum et potestas non peccandi ad demeritum ; non enim sunt realiter duae potentiae, sed una continens vim quasi duarum et eo ipso praedominanter potens in utrumque actuum oppositorum et cum tali praedominio ipsos agens ; unde ipsi actus trahunt suam essentiam a praedominio suae causae, prout in se continet vim quasi duplicis potentiae. Secundo dissolvitur, quia saltem differens modus factionis ipsis actibus essentialis trahitur a causa super utrumque oppositorum praedominante ; qui quidem modus essentialiter concluditur in ratione meriti et demeriti, et dato quod ille modus sit accidentalis ipsis actibus, nihilominus est essentialis rationi merendi et demerendi.
Tertia ratio sumitur ex dicto alterius partis dicentis quod potentia peccandi cooperatur per accidens ad rationem merendi. Ex hoc enim arguunt isti dupliciter : primo quidem, quia, causa per se sumpta absque causa per accidens non minus causat suos per se effectus quam quando est simul cum causa per accidens ; nam aedificator non minus aedificat, si non est albus quam si est, nec fossor fodiens sepulcrum ex intentione inveniendi ibi thesaurum minus invenit ipsum quam si propter aliud foderet et sic a fortuna seu praeter suam intentionem illum inveniret. Sed non est sic in proposito, quia potestas agendi bonum sumpta absque potestate illud non agendi et faciendi oppositum non potest facere actum meritorium, saltem sic plene et proprie. Secundo arguunt : quia causa per accidens non dat causae per se specialem vim et modum agendi ; albedo enim aedificantis non dat aedificatrici potentiae specialem vim et modum aedificandi. Contrarium autem est in proposito, sicut patet ex supradictis ; nam liberum arbitrium potens peccare facit bonos actus sub alio modo et sub alia praedominativa efficacia quam faciat, quando non potest peccare. Praeterea, eadem ratione oporteret quod posse vitare peccatum esset solum causa per accidens reatus seu demeriti ipsius peccati, ac per consequens ex circumstantia talis potestatis non aggravaretur reatus peccati ; quod est contra fidem catholicam et contra dicta sanctorum et contra commune iudicium omnium.
[Solutio obiectorum]
Ad primum autem partis contrariae respondent dupliciter : primo quidem, quia in aequi vocis seu analogis non est eadem ratio seu definitio secundum idem unum, sicut est in univocis. Unde et Aristoteles, in suis Praedicamentis, dicit quod aequivoca sunt quorum ratio secundum idem unum est diversa ; sanitas enim analogice dicta de cibo et urina et animali non habet in eis eandem definitionem, immo diversam ; sanitas enim cibi est esse conservativum sanitatis animalium, urinae vero est esse significativum sanitatis animalis. Secundo dicunt quod quamvis illa ratio libertatis quae est communis libertati Dei et angelorum et nostrae sit secundum illam communitatem eadem, non propter hoc sequitur quin differentia per quam libertas creata differt ab increata sit pars nostrae libertatis et suae definitionis ; sicut et differentia per quam substantia creata differt ab increata vel substantia composita a substantia simplici est pars substantiae compositae et suae definitionis. Nec curo an pars dicat hic solam partialem rationem totalis rationis entis absque reali diversitate et compositione, immo iste modus magis spectat ad materiam huius quaestionis.
Ad secundum dicunt primo quod illa libertas quae est essentialiter inobliquabilis et impeccabilis est essentialiter liberior quacunque obliquabili ; illa autem quae non est essentialiter inobliquabilis, sed solum ratione accidentalis habitus gloriae et gratiae sibi adiuncti non est ex hoc essentialiter liberior, sed solum accidentaliter. Secundo dicunt quod hic aequivocatur libertas : sicut enim ens dicitur aequivoce de substantia et accidente, sic libertas dicitur aequivoce de potentia liberi arbitrii et de accidentali habitu eius, scilicet de habitu gratiae vel gloriae.
Ad tertium dicunt primo quod maior propositio eius qua dicitur quod liberum arbitrium est liberum ex hoc quod potest non peccare et iustitiam servare non dicit totam rationem propter quam est liberum, sed solum unam partem eius ; nam etiam ex hoc est liberum quod potest praedominanter in oppositum. Secundo dicunt quod minor qua dicitur quod ex hoc quod potest non peccare non habet potestatem peccandi est duobus modis falsa, quamvis sit vera uno alio modo ex quo conclusio non sequitur. Est enim falsa, si sit sensus quod ex eadem essentia potentiae liberi arbitrii per quam potest non peccare non possit peccare, sed per aliam essentiam alterius potentiae ; aut si sit sensus quod posse non peccare non cooperetur dominativo modo agendi peccatum et aggravationi sui reatus nec includatur in praedominativa potestate peccandi. Vera tamen est, si sit sensus quod rationes potestatis peccandi et potestatis non peccandi sunt secundum modum intelligendi diversae tanquam ad diversos actus relatae. Praeterea dicunt quod licet ex hoc solo quod potest non peccare non habeat potestatem peccandi, habet tamen ex hoc ut concurrente cum alia potestate.
Ad quartum dicunt quod illa definitio Ans e Imi nimis patenter deficit, quia non accipit universalissime formale obiectum et actum nostrae libertatis nec omnes modos agendi et possendi sibi essentiales. Unde est sicut si definiens visivam potentiam oculi humani diceret quod est potestas videndi albedinem. Sicut enim ex hoc sequitur quod potestas videndi nigrum et caeteros colores non sit actus praedictae potentiae nec videre cum oculo corporeo et hoc non bovino velbrutali sed humano : sic ex praedicta definitione Anselmi sequitur quod potestas agendi vel conservandi malitias vel agendi actus indifferentes vel quamcunque partem oppositorum non sit potestas nostrae libertatis ; quod est expresse tollere omnem rationem culpae et magnam partem nostrae libertatis. Unde praedicta definitio est acsi definiens nostrum intellectum diceret quod est potestas servandi habitum scientiae metaphysicae, acsi potestas servandi alios habitus aliarum scientiarum vel potestas addiscendi et acquirendi ipsas scientias vel potestas opinandi et credendi et dubitandi et errandi, id est, falsas opinipnes tenendi non spectent ad potentiam nostri intellectus.
Ad quintum dicunt primo quod essentialis necessitas conservandi iustitiam, qualis utique est in solo Deo, excludit omnem potentiam peccandi ; sed accidentalis necessitas, qualis est illa quae est ex accidentali habitu gloriae, non excludit essentialem potentiam peccandi, sed solum accidentalem. Nam inter accidentales potentias peccandi computatur privatio habitus immobilitantis nos ad bonum seu immobiliter confirmantis nos in bono ; privatio enim eius est nobis accidentalis, unde et tollitur per adventum talis habitus. Inter potentias etiam accidentales ponitur esse in statu viae quasi mediae inter statum quasi immobilem in bono et inter statum immobilem in malo. Secundo dicunt quod ex hoc quinto argumento non minus sequitur, immo aliquo modo amplius, potentiam servandi iustitiam tolli per aeternam damnationem.vel, per totalem privationem omnis habitus iustitiae seu virtutum. Sicut ergo hic concedunt quod potentia essentialis et remota remanet, non autem accidentalis seu disposita et propinqua : sic debent concedere de potentia peccandi.
Ad sextum dicunt quod quando potestas ad deficere non potest venire in illum defectum neo referri ad ipsum nisi per actum quem potest efficere et hoc sic quod tam actum quam eius defectum respicit libere et dominative : tunc talis potentia non dicit purum defectum, immo magnum gradum entis et potestatis, quamvis non summum. Si vero respiceret ipsum defectum absque, omni suo actu et absque aliqua potestate activa, sicut potestas versionis in nihilum respicit annihilationem creaturae : tunc talis potentia diceret purum defectum. Primo autem modo est in proposito. Unde et quando dicitur quod liberum arbitrium potest peccare, quia est de nihilo : non dicitur tota causa nec causa propinqua, sed remotissima ; nam propinquior causa est libertas praedominans, sed non summa nec omnino per habitum gratiae et gloriae confirmata.
Ad septimum dicunt quod liberum arbitrium, in quantum est praedominative potens in actum peccati, non est servituti peccati subiectum, sed solum ex quo se voluntarie prostravit in ipsum, nec etiam tunc quoad amissionem essentialis libertatis, sed solum quoad recuperationem essentialis libertatis gratiae quam per se recuperare non potest et quoad exitum de accidentali captivitate peccati et obligationis ad poenam sibi debitam.
Ad octavum dicunt quod in quantum potestas peccandi est necessaria ad iustitiam sic praedominanter servandam quod praedo minanter potest in hoc et in eius oppositum, in tantum confert et cooperatur ad meritum et ad rationem meriti ; et ideo non solum cooperatur ex hoc quia non impedit, cum posset, sed etiam modo praedicto. Praeterea, quod potentia peccandi abstinet gratis et libere a peccato, nonne dicit actum abstinendi voluntarium et gratuitum et merito acceptandum et laudandum ?
Si vero adhuc obiciatur ex hac positione sequi quod nobilius et liberius sit esse in statu merendi in quo quis potest in opposita, scilicet.in bonum et malum, quam esse in statu gloriae in quo quis non potest velle nisi bonum : dicendum quod sicut status gloriae est nobilior sub ratione finalis termini et praemii, sic status meriti cum potentia peccandi est nobilior sub ratione initii et ordinatioris ascensus ad statum praemii. Nam laus et gloria meriti semper refulget in praemio per ipsum acquisito ; nam ex hoc ipsum praemium habet semper rationem promeriti, quod nequaquam haberet, si meritum cum potentia peccandi non praecessisset. Ipsum etiam praemium non esset absque hoc praeambulo decenter datum a Deo, prout in tractatu de originali peccato parte tertia per plures rationes ostendi. Sicut igitur in substantiis creatis materiale fundamentum ipsarum et suarum formarum tenet magnum et initialem seu radicalem et necessarium locum : sic in pura creatura rationali tenet magnum et initialem et radicalem gradum meriti et praemii et libertatis dominativa potestas in bonum et malum seu merendi et demerendi.
