Ad II Timotheum IV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT IV
1-6. Testificor coram Deo et Iesu Christo qui iudicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius et regnum eius, praedica verbum, insta opportune importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent ; ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple, sobrius esto. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat.
Testificor, id est adiuro, te coram Deo, id est teste Deo Patre, et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos, id est illos qui vivi reperientur qui residui erunt tormentis Antichristi, et mortuos, scilicet eos qui mortui reperientur. Vel, vivos, id est iustos, et mortuos, id est malos. Et per ipsius adventum, priorem cui debes grates agere, vel futurum qui timendus est ; et per regnum eius aeternum, id est ut tu conregnes aeternaliter, praedica verbum, et insta,
id est instanter praedica ita, scilicet opportune, quantum ad eos quibus placet, et importune nolentibus : tu opportune quidem agis, sed importunus videris ei qui libenter non audit, quod tamen aliquando ei prodest.
[Haimo] Tu ergo sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis eius animo teneas mansueto et modesto.
Multi enim quamvis per turbationes a me dico videntur abscedere, paulatim tamen verbi vigore per medullas penetrante sanati sunt, cum Scriptura dicat : In multiloquio non effugies peccatum, non est dicendum istum multum esse locutum, et si Apostolus dicat, insta opportune importune. In tantiloquio enim non est multum quod est necessarium. Et argue, de peccatis negligentes. Vel ita potest distingui. Ista opportune importune argue. Deinde caetera contexuntur. Obsecra, id est adiura volentes, increpa, asperis verbis persistentes, et hoc, in omni patientia repugnantium et doctrina accipientium, ita ut patienter sustineas repugnantes, et doceas accipientes.
[Haimo] Et nota quod huic acriori persuadet Apostolus patientiam, Tito nimis patienti persuadet imperium. Erit enim. Quasi dicat : Modo est hoc necesse, scilicet ut praedices, erit enim tempus, cum multi non sustinebunt sanam doctrinam, non ferent saltem audire quasi onus sit eis ; sed coacervabunt sibi multos, magistros secundum desideria sua, id est qui ea doceant quae volunt.
[Ambrosius] Prophetia est Apostoli, qui praescius futurorum in doctrina praecipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat praepararetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri velint, ut a magistris constantibus et veracibus ad hos convertantur qui illos doceant quae libenter audeant ; quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent. Ipsi dico, prurientes auribus, desiderio audiendi non tamen bona, et a veritate quidem, quae est eis aspera, auditum avertent, ad fabulas autem convertentur, quas docent magistri quos sibi coacervant.
Hos magistros Salomon vult intelligi per mulierem de qua ait : Mulier insipiens et audax inops panis convocat praetereuntes, dicens : Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem. Haec enim mulier vanitas est impiorum, quae cum sit inops panis promittit panes, id est cum sit ignara veritatis promittit scientiam veritatis, quam ipsa occultatione contendat, et quasi condit ut libentius audiatur, cuius prohibitam furantur seducti audientiam. Haec enim occultatio facit quasi pruritum in auribus spiritualiter fornicantibus, sicut pruritu libidinis corrumpitur in carne integritas castitatis. Nefarii enim doctores ipsa occultatione condiunt sua venena curiosis, ut ideo existiment eos dicere aliquid magnum, quia habent secretum, et suavius hauriant insipientiam quam putant scientiam, dulciusque audiunt quae palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Mulier illa propter illicita atque punienda secreta non solum insipiens, verum etiam audax nuncupatur. Sub Christiano enim vocabulo multas scelestas haereses condidit, nefandas fabulas finxit, et utinam tales quales in theatris cantantur, sive rhythmica scurrilitate ridentur, et non tales quales adversus Deum fingere potuisse illam dolemus insipientiam, et miramur audaciam. Tu vero. Quasi dicat : Ita futurum est ut dixi. Tu vero, dum tempus habes, vigila in disciplina ecclesiastica in Scripturis explanandis, et in omnibus, id est in omnis modi hominibus docendis, labora et opus fac evangelistae, id est quod ore praedicas hoc opere testare, ut retorqueatur os turturis ad axellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthinae tunicae. Opus fac dico in tantum ut impleas ministerium. Unde addit : Ministerium tuum, episcopatus scilicet, imple, scientia, vita et doctrina. Et ut impleas, sobrius esto, id est in omnibus modum serva per quod implere poteris, quia haec virtus temperat omnes alias. Haec ideo maxime dicit, ne se nimis affligeret propter praedictum praeceptum. Ego enim, quasi dicat : Vigila, labora, et sic te oportet facere, ideo quia ego iam delibor, id est incipio Deo offerri, grata hostia.
[Haimo] Libare dicimus degustare, vel fundere, vel immolare.
[Ambrosius] Inde componitur delibare, quod hic ponitur pro ipsa immolatione. Passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur qui pro iustitia eius patitur. Unde subdit : Et tempus meae resolutionis, id est mortis, instat, id est prope est. Et quasi aliquis quaereret : Unde hoc scis ? respondet : Ecce quia gratia Dei praeveniente,
7-13. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius. Festina ad me venire cito. Demas enim me reliquit diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam, Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerio. Tychicum autem misi Ephesum. Penulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
Bonum certamen certavi, hactenus, id est explevi quod debui. Et cursum consummavi, id est firmiter locavi. Vel ita continua : quasi dicat : In proximo sum migraturus, sed bonum certamen certavi, contra rebelles, quasi dicat : Hoc exemplum tibi relinquo. Et cursum, meae praedicationis qua cucurri, ubi facilis transitus erat, consummavi, firmiter locata Ecclesia, et in omnibus adversis fidem, quae est caput Christianae religionis, servavi, quae non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est. Unde alibi ait : misericordiam consecutus sum ; non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum ergo invenimus sine ullis meritis bonis, imo cum multis meritis malis Dei gratiam consecutum, reddentis bona pro malis qui sua iam propinquante passione bona merita sua commemorat : post quae consequitur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam, quae nisi prius gratuito donaretur, corona debita non redderetur. Ergo non merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.
[Augustinus] Attende quod ait : Certamen certavi, cursum consummavi. Quomodo hoc dicere potuit cui adhuc restabat ipsius passionis quam sibi impendere dixerat tam magna conflictatio, tam molestum certamen, ad cuius consummandum cursum, adhuc illud deerat ubi erat futurus acrior et crudelior inimicus ? Sed hoc dicit non re plena, sed spe firma, quia de victoria futuri certaminis, et cursus consummatione certum eum securumque iam fecerat, qui sibi passionem iam imminere revelaverat, et ideo quod futurum esset praesumpsit, tanquam factum fuerit indicavit. Hoc igitur totum nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, quia de Dei promissione praesumens totum ita dicebat tanquam fuisset effectum. Unde et de praemio securus adiungit :
Et in reliquo, id est in futuro, corona iustitiae reposita est mihi, quam scilicet nullus auferat, idem tibi sperare potes. Quam reddet mihi Dominus in illa die, quia ipse est iustus iudex,
utique iustus retribuendo bona pro bonis, quia prius misericors retribuendo bona pro malis ; et ipsa tamen iustitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia. Et nota quod ait reddet.
Si enim fides gratia est et vita aeterna, quasi merces est fidei. Videtur quidem Deus vitam aeternam tanquam debitam reddere, cui debitam ? fideli, quia promeruit illam per fidem, sed quia fides gratia est et vita aeterna est gratia pro gratia. Reddet mihi, dico, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius. Mali timent adventum eius, quia ibi damnandi sunt ; boni vero diligunt, quia ibi salvandi sunt. Festina. Quasi dicat : Quia tempus resolutionis instat, festina cito venire ad me, et etiam ideo quia quos mecum habere solebam modo non habeo. Demas enim, proprium nomen, me dereliquit, tempore adversitatis, diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam ; Crescens abiit in Dalmatiam, missus a me in ministerium. Et Titus abiit in Galatiam missus a me. Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum. Est enim mihi utilis in ministerium. Tychicum autem misi Ephesum, penulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens affer tecum et libros, quos ibi dimisi, maxime autem membranas, ut ibi scribam Epistolas meas. Haec penula secundum Aimonem data fuit patri Pauli in insigne a Romanis quando susceptus est in socium et civem Romanum. Unde et Paulus se civem Romanum appellat. Penula enim erat vestis consularis qua induebantur consules Romani ingredientes in curiam. De qua si quaeritur unde Apostolo acciderit, respondeo Romanos hanc habuisse consuetudinem quando monarchiam totius orbis sibi acquirebant, ut quaecunque gens cum pace et coronis eis occurrisset, darent eis libertatem, in tantum ut fratres illorum dicerentur civesque Romani appellarentur, dabantque potestatem aedificandi curiam et habendi consules, sicut et ipsi habebant. Pater igitur Pauli de Giscalo oppido Iudaeae ubi natus fuerat translatus in Tharsum Ciliciae, quodam tempore venientibus Romanis per Ciliciam occurrit eis ipse cum aliis Tharsensibus, utpote nobilis, exceperuntque eos cum pace. Tunc Romani concesserunt eis praedicta, ibique pater Pauli penulam accepit, post cuius mortem ob recordationem eius hanc vestem sibi Paulus retinuit. Vel penula hic dicitur volumen legis. Unde Hieronymus ait : Volumen Hebraeorum replico, quod Paulus, iuxta quosdam, penulam vocat.
14-22. Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet illi Dominus secundum opera eius, quem et tu devita. Valde enim restitit verbis nostris. In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt, non illis imputetur. Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes quia liberatus sum de ore leonis. Liberavit me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Saluta Priscillam et Aquilam, et Onesiphori domum. Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubolus et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
Alexander. Quasi dicat : Illi reliquerunt me. Alexander autem aerarius, id est faber vel custos aerarii, multa mala mihi ostendit, id est fecit Athenis. Iste Alexander quem supradixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat aedes Dianae apud Athenas, et omnes contra Apostolum commovit. Unde subdit : Reddet ei Dominus secundum opera eius, non ait reddat, sed reddet, quod verbum praenuntiantis est, non imprecantis. Indicat enim, non optat. Quem et tu devita, valde enim restitit verbis meis, et in prima mea defensione, id est quando primo coepi defendere Evangelium contra illum, nemo mihi adfuit adiutor.
[Ambrosius] Per hoc quod dicit, in prima, innuit se saepe congressum contra illum ; vel pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat. Tribulatio enim Christianis defensio est, quia defendit eos in die iudicii. Nemo mihi adfuit dico, sed omnes mei dereliquerunt me. Non illis imputetur, quia hominis est timere. Nota quod non orat pro Alexandro qui invidentia faternitatem impugnando peccaverat, sed pro his qui non abruperant amorem, scilicet timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur.
Multum enim interest qui hoc modo, et eos qui illo modo peccant. Dominus autem astitit mihi, et confortavit me, quanto plus ab hominibus relictus sum. Confortavit me dico, ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes quod liberatus sum de ore leonis, id est Neronis, de cuius manibus liberatus est a Domino, quando venit Romam, adductus ab his qui praeerant Iudaeae, ob hoc quia Caesarem appellavit. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, et post etiam transivit ad nationes quae erant in circuitu Romae.
[Haimo] Vel de manu leonis, id est diaboli, qui, sicut ait Petrus, tanquam rugiens circuit quaerens quem devoret. Qui cum non potest a iustitia removere Apostolum, vel de vita vult tollere ne aliis prodesset. Quod quia non potest insultat ei Apostolus, dicens : Liberavit me etiam Dominus ab omni opere malo, et salvum me faciet, ducens in regnum suum caeleste, idem tibi sperare licet, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
[Ambrosius] Saluta Priscam et Aquilam. Aquila erat vir Priscae : apud istos hospitabatur Apostolus. Et Onesiphori domum, id est familiam. Arastus remansit Corinthi ; Trophimum autem reliqui infirmum Mileti, id est ideo hos nominat ut veniens per eos visitet. Festina ante hiemem venire propter imbres et frigora, commonet ut autumno veniret. Salutant te Eubolus, et Pudens, et Linus, et Claudia, fratres omnes. Post salutationem fratrum ipse salutat, quasi subscribens hoc modo : Dominus Iesus sit cum spiritu tuo, et cave ne admonitus irascaris, sed potius gratia sit vobiscum, id est maneat nostra dilectio. Amen, id est fiat, vel vera sunt quae hactenus dixi.
