Ad II Timotheum I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
IN EPISTOLAM II AD TIMOTHEUM
ARGUMENTUM
Item Timotheo scribit de exhortatione martyrii, et omni regula veritatis, et quid futurum sit temporibus novissimis, et de sua passione, scribens ei ab urbe Roma.
CAPUT PRIMUM
1-5. Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu, Timotheo charissimo filio, gratia et misericordia, et pax a Deo Patre nostro et Christo Iesu Domino nostro. Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die, desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum ut gaudio implear, recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Euticie : certus sum autem quod et in te.
Paulus apostolus. Paulus iam a mundo transiturus hanc secundam Epistolam item scribit a Roma de carcere Timotheo infirmitatibus et adversitatibus iam fatigato, ut constanter laboret in Dei gratia sibi credita, exhortans eum ad martyrium multis modis, et ut perseveret in officio rectae praedicationis et sancta operatione, et praedicens quod futurum sit novissimis temporibus, et de suo obitu.
[Haimo] Et est intentio Apostoli in hac Epistola exhortari Timotheum ad sui officii diligentem exsecutionem, et ad palmam martyrii, et quaedam adhuc addere de episcopali officio. Modus talis : Primo salutat, deinde gratias agit de bono quod habet, ubi suum videndi eum desiderium ostendit. Postea monet eum ad praedicandum, et ad patientiam martyrii, suo et aliis modis. Inde dicit, quales futuri sunt in novissimis diebus, tandem de tempore resolutionis suae instanti. Praemittit autem salutationem, dicens : Paulus apostolus Christi Iesu, cuius officii tu es particeps. Perfice ergo debitum officii opus. Apostolus, dico, per voluntatem Dei, non meis meritis. Quasi dicat : Et tu similiter gratis missus es, et ideo praedicandae gratiae magis es obnoxius. Apostolus sum, dico, nec sine spe praemii, imo secundum promissionem vitae, non huius, sed quae est in Iesu, pro hac promissione legitime certo. Hanc meis sequacibus promitto. Paulus, inquam, scribit Epistolam Timotheo charissimo filio, et ante alia salutat in hunc modum : gratia, scilicet donatio Spiritus sancti qua ministri armantur, et misericordia, scilicet remissio peccatorum ; et pax, scilicet tranquilitas mentis, et praelibatio aeternae vitae, sit tibi a Deo Patre et Iesu Christo Domino nostro. Gratias ago. Agit gratias de bono eius, commendans fidei gratiam quae in ipso est. Ait ergo : Gratias ago Deo meo, de hoc quod sine intermissione habeo memoriam tui in orationibus meis, scilicet orans tibi maiora dona, id est de hoc gratias ago quod tam bonus fuisti cuius semper sim memor. Haec est sapiens exhortatio ad ulteriora. Deo meo, dico, cui servio, quem et tu sequere. Servio, dico, edoctus a progenitoribus meis, id est ab antiquis patribus, scilicet Abraham, Isaac, et Iacob, et aliis qui unum Deum vera fide coluerunt, quia una fides est utrorumque, scilicet antiquorum et modernorum iustorum. Servio, dico, in conscientia pura, sic sit et tua. Ego, dico, nocte ac die desiderans videre te, quia meus visus esset tua confirmatio, et sic qui gaudeo de te bono, implerer gaudio de te perfecto. Unde subdit : Ut gaudio, quasi dicat : Ideo desidero te videre, ut implear gaudio, de tua perfectione, et ideo quia memor sum lacrymarum tuarum. Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo praesens habuit, absens teneat. Ego, dico, accipiens, id est etiam habens recordationem eius fidei quae est in te non ficta, id est non inventitia vel fragilis, quae etiam commoneat te, cum etiam in feminis fuerit firma. Unde sequitur : quae fides et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Euticie.
[Ambrosius] Parentum eius sinceritatem fidei memorat, ut fortiorem homo faceret.
[Haimo] Certus sum autem quod et in te habitat eadem fides, et ideo ferveat.
6-18. Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum eius, sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei qui nos liberavit et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante temporalia saecula. Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per Evangelium, in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister gentium. Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem, formam habens sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis. Scis enim hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt, ex quibus est Phvletus et Hermogenes. Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit, sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
Propter quam causam. Commendata fide illius, ad eam sine timore et erubescentia praedicandam exhortatur. Quasi dicat : Propter quam causam, scilicet quia fidem habes, et fuisti talis, et tam boni parentes tui fuerunt, admoneo te ut resuscites gratiam Dei, scilicet gratiam episcopalem timore quasi sopitam a Deo tibi collatam, quae est in te per impositionem manuum mearum, quae te mihi admonet obedire. Non enim. Quasi dicat : Moneo ut resuscites gratiam Dei, quod utique potes. Dedit enim nobis Deus spiritum virtutis et dilectionis.
Et hoc est quod ait, non enim dedit nobis, tibi ut mihi, spiritum timoris, quo turbatus Petrus negavit Christum. Hunc enim potius auferri voluit a nobis, cum dixit : Nolite timere eos qui occidunt corpus. Huius timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait : Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Spiritus enim sanctus dat timorem, non mundi, sed Dei qui potest perdere in gehennam. Non dedit, inquam, spiritum timoris, sed virtutis, id est fortitudinis contra adversa, quae timorem pellat, quae venit ex dilectione Dei et proximi, de qua addit, et dilectionis, quam sobrietas praecedit, de qua subdit, et sobrietatis, id est discretionis. Ecce a summo dono, id est a dilectione, ad unum descendit, id est ad sobrietatem. Noli itaque. Prius monuit non timere, ad quod valet virtus. Hic monet non erubescere, ad quod valet dilectio et discretio. Quasi dicat : Quia dedit spiritum dilectionis et discretionis, noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, id est non erubescas testari hominibus Dominum esse crucifixum, quia surrexit.
[Ambrosius] Constantiam habendam docet, nec erubescendum esse in professione. Non est enim unde erubescatur in ea, quia si visus est homo Christus, gestis tamen apparuit Deus, et si crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in caelum ascendit. Ubi ergo putatur imbecillitas, ibi apparet potentia. Neque, erubescas, me vinctum, pro praedicatione Evangelii eius, quia nec in hoc rubor est, sed collabora mihi in praedicando Evangelio crucis.
[Haimo] Vel, collabora mecum Evangelio, id est ad honorem Evangelii, quod potes secundum virtutem Dei ; et debes, quia ipse qui liberavit nos, pretio sanguinis sui.
[Ambrosius] Vicem ergo reddere liberanti convenit, cuius beneficiis cum digne respondere non valeamus, vel legationem eius fideliter et instanter agamus. Et vocavit nos vocatione interiori sua, id est sibi soli convenienti ; et sancta, quia ad sancta vocat. Vocavit, dico, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, id est secundum quod per gratiam quidem praeviderat. Quae gratia data est nobis in Christo Iesu, id est praevisa est dari nobis per Christum, ante tempora saecularia. Manifestata est autem nunc in completione per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi, id est per praedicationem Christi illuminantem auditores. Quae vero sit illa gratia aperit, subdens : Qui Christus destruxit quidem mortem, utramque, animae et corporis. Haec est illa gratia, scilicet destructio mortis. Et ideo mors non est timenda pro fide Christi. Illuminavit autem, id est in luce posuit, vitam et incorruptionem, id est vitam incorruptibilem. Et hoc per Evangelium, id est per praedicationem Evangelii. Ecce quam necessarium est Evangelium, in quo, scilicet Evangelio, ego positus sum, quasi immobilis praedicator, nomen actus, et apostolus, habens potestatem apostolicam, et magister gentium, scilicet quotidie docens gentes. Ob quam causam, scilicet quia praedico, et haec patior, quae modo Remae sustineo, sed non confundor, id est deficio vel erubesco. Securus quia pro tribulationibus magna ei promissa merces est, non confunditur sed gloriatur in pressuris. Quo autem haec spectent, ibi aperit : Formam habens, etc.
Scio enim.
[Haimo] Quasi dicat : Ideo non confundor, quia scio quod Deus est ille cui credidi.
[Augustinus] Vel, scio cui credidi, id est cui mea commisi, scilicet Christo. Et certus sum quia potens est servare depositum meum, id est salutem meam quam ei commendavi, scilicet in spe et fide illius collocavi.
[Ambrosius] In illo die, scilicet iudicii. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum coeperit iudicare, ut puniens infideles istum dignum aeterna vita pronuntiet. Vel, potens est servare depositum meum, id est Evangelium quod mihi commendavit, vel quod ei commisi servandum usque in illum diem, decessus mei. Formam. Hic ostendit quo de se praedicta spectent. Quasi dicat : Ita laboro et insto officio mihi credito, similiter et tu habens formam sanorum verborum quae a me, non a quocunque, audisti, habens, dico, in fide et dilectione, id est habens bona verba cum fide et dilectione, quae est in Christo Iesu, id est sicut Christus instituit. Haec, inquam, habens per quae potes custodire. Custodi diligenti exsecutione. Bonum depositum, id est officium tibi commissum, quod potes per Spiritum sanctum qui habitat in nobis, scilicet in te ut in me.
[Haimo] Quidam libri habent, formam habe. Secundum hoc sic continuo litteram, quasi dicat : Collabora Evangelio, quod ut recte facias, habe formam sanorum verborum, etc., non mutatur sententia. Et custodi bonum depositum, nec hic mutatur sensus. Scis enim hoc : Quasi dicat : Ideo opus est ut custodias, quia, tu scis hoc quod omnes illi qui aversi sunt a me, id est qui recesserunt a me, modo sunt in Asia, ex quibus est Phyletus et Hermogenes, a quibus tibi maxime cavendum est.
[Ambrosius] Hi quos memorat simulatione pleni erant, simulate enim fuerant cum Apostolo, ut addiscerent unde calumniam illi facerent, sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo. Det, etc. Quasi dicat : Illi recesserunt a me, sed det Dominus misericordiam domui, id est familiae, Onesiphori, Asiani, quia saepe me refrigeravit, ministrando mihi necessaria. Hunc imitare tu. Et catenam meam non erubuit, sicut hi qui recesserunt a me, sed cum venisset Romam sollicite me quaesivit, ut ei liceret ad me ingredi, et invenit me, et ideo det illi Deus Pater invenire misericordiam a Domino, id est a Filio, in illo die iudicii ; et non solum Romae, sed etiam Ephesi, multa ministravit mihi, et quanta tu qui aderas, nosti melius, aliis pluribus. Vel, melius quam haec.
