Ad I Corinthios XII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad I Corinthios XII

 CAPUT XII

 

1-3. De spiritualibus autem nolo vos ignorare, fratres. Scitis autem quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto.

 

De spiritualibus, etc. Postquam qualiter mysterium Eucharistiae celebrari oporteat, agit de donis Spiritus sancti, pro quorum maioribus alii superbiebant et minores invidebant et desperabant, quasi nunquam habituri, de quibus etiam indistincte sentiebant, quia maioribus minora praeponebant, ut linguas. Aliqui etiam Spiritui sancto non attribuebant dona quae habebant, sed hominibus vel idolis. Quasi dicat : De illis post disponam, scilicet cum venero, sed de spiritualibus, id est de donis Spiritus sancti, nolo vos, o fratres, ignorare, quod veritas habet, ut non sit schisma, sed pax inter vos. Scitis, antequam dona Spiritus sancti distinguat, de fonte singulari omnium illorum, id est de Spiritu sancto prius agit. Et dicturus, quia omnia bona sunt a Spiritu sancto, praemittit simile in contrario dicens, scitis, ut experti, quoniam, cum essetis gentes, id est gentiliter viventes, vos eratis, euntes, nomen est, quasi assidui, in hoc verbo assiduitatem notat, ad simulacra muta, cui impietati ratio repugnat, prout ducebamini, a maligno spiritu.

Nota quod spiritualia illis traditurus Apostolus priorem conversationem eorum memorat, ut sicut fuerunt, tunc imago idolorum, ita nunc sint imago Dei. Ideo notum, etc., quia rationem spiritualium ignorantes per singula charismata, hominibus magis quam Deo gloriam dabant,

[Ambrosius] nescientes haec dona a Spiritu sancto ministrari, ideo in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut cum imago idoli fuerunt totum malum, fuit ex homine non bonum, ut tunc putabant, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona esse credantur. Dicit ergo : Ideo notum, etc. Quasi dicat : Quia scitis quod malus spiritus vos retractos a bono duxit, ad tam irrationabile malum, id est idololatrium. Ideo, id est per hoc facile, notum vobis facio, quod per Spiritum Dei abstinetur a malo, et fit bonum. Et hoc est quod ait : Hoc, inquam, notum facio, quod nemo loquens in Spiritu Dei, cogitando, loquendo, operando, dicit similiter tribus modis, scilicet corde, ore et opere, anathema Iesu, id est aliquam separationem a Iesu, id est quodlibet peccatum mortale, per quod separetur a Iesu, operatur, quod est dicere per Spiritum sanctum. Abstinetur a malo, tunc qui se abrumpit a Christi corpore, non habet hoc a Spiritu sancto.

[Augustinus] Vel ita, nemo loquens in spiritu dicit animo verbo facto, anathema, id est separationem vel blasphemiam, cui, Iesu, ut dicat eum, vel non esse a Deo, vel minorem Deo. Et nemo, quantuscunque sit, potest dicere, vere, id est cogitatione, verbo et opere, Iesus est Dominus, et ego servus eius sum, nisi in Spiritu sancto, id est nisi per Spiritum sanctum. Proprie enim dicit ille qui voluntatem et mentem suam sono vocis enuntiat. Proprie ergo Apostolus posuit hoc verbum quod est, dicit, significans voluntatem et intellectum dicentis. Dominus vero idem verbum, secundum generalem modum dicendi, posuit dicens : Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit regnum caelorum. Secundum quem modum etiam dicitur dare, qui nec vult, nec intelligit quod dicit, sed ille proprie dicit qui vult, et intelligit quod nemo potest, nisi in Spiritu sancto, quod est dicere, bene operari, et omne bonum est per Spiritum sanctum : tunc maior non despiciet minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.

[Ambrosius] Per haec Apostolus illos vehementer redarguit qui hominibus divina beneficia tribuebant, ostendens nullum beneficium esse humanum, sed donum Dei, dum dicit, nemo, in spiritu loquens, dicit anathema Iesu, quae vox ex humano errore est, ut omne falsum, et nemo dicit Iesus est Dominus, nisi a Spiritu sancto, a quo est omne verum. Omne enim verum a quocunque dicatur, a Spiritu sancto est. Non enim adulatione hominum Iesus dicitur Dominus, ut est in idolis, quae ex hominibus dii vocantur, cum non sint. Homo enim invenit, vel diabolus, ut Deus dicatur qui non est, sed quod Iesus dicitur Dominus Spiritus sanctus veritate professum est. Non est ergo favor hominum et beneficium quod Iesus Dominus dicitur, sed donum Dei, qui mysterium suum hominibus declaravit ; nec qui hoc dicit praestat beneficium religioni, sed accipit, ut gratia hominum, cum quod idola dii dicuntur, cum non sint. Unde et antistites eorum hominibus subiecti sunt. In regula vero Christiana aliter est, quia non praestant religioni beneficium, dicentes Deum esse Iesum, sed accipiunt unde humiliari debent, ut patiantur se argui, non quaerant adulationibus deliniri.

 

 

4-10. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

 

 Divisiones, etc. Praemisso fonte gratiarum ipsas gratias divisas ostendit. Quasi dicat : Hoc est commune omnibus quod nemo potest vitare malum et facere bonum nisi per Spiritum. Sed divisiones gratiarum, id est gratiae divisae sunt. Non ergo minor desperet, nec maior superbiat, dum audit gratias. Gratias autem hic appellat diversos gradus et ordines qui sunt in officiis Ecclesiae.

[Ambrosius] Sic enim qui dicit Iesus et Dominus, ex gratia habet, ita in officiis Ecclesiae, gratia est quae non est divisa per tres personas, sed indiscrete trium personarum, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, unum est opus, quas personas subsequenter significat per tria nomina quae ponit, scilicet Spiritus, Dominus, Deus.

[Augustinus] Vel gratias hic dicit ipsas virtutes gratis a Deo datas, sicut fidem, spem et huiusmodi. Et est : Divisiones gratiarum, id est donorum Spiritus sancti, scilicet virtutes quae gratis dantur ; idem autem Spiritus est dator omnium, aeque quantum ad se benignus omnibus. Et divisiones ministrationum sunt, quibus alii aliis subserviant, idem autem Dominus, scilicet Filius dans singulis pro arbitrio suo. Et divisiones operationum sunt, quia et sunt opera maiora, et opera minora, idem vero dator, scilicet Deus Pater.

Nota quod prius virtutes significavit, dicendo gratiarum, quarum effectus significat, dicendo nimis, et operationum. Earum enim effectus sunt, quantum ad proximos ministratio, quantum ad se, operatio. Quod vero dicit singulariter, Spiritus, Dominus, Deus, eadem prorsus substantia deitatis intelligitur, sed trinitas in personis. Ne vero Pater et Filius et Spiritus sanctus, alia et alia separatim operari viderentur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum, subdit quod Deus operatur omnia necessaria in omnibus, non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat charitas et humilitas.

Si enim humilis es et amas unitatem, tibi habet quisquis in illa aliquid habet, tolle invidiam et tuum est quod habeo ; livor separat, charitas iungit. Sicut in humano corpore oculus solus videt, sed non sibi soli, sic Spiritum sanctum habes, si Ecclesiam amas. Amas autem, si in eius compage consistis et charitate. Haec charitas est donum Spiritus sancti, quod superat omnia ut post dicet.

Unicuique autem. [Ambrosius] Quasi dicat : Diversa sunt dona, et non ad meritum alicuius hominis singulariter dantur, sed ad utilitatem Ecclesiae aedificandae, quod ita ait : Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, id est gratia, per quam patet quod in eo est Spiritus sanctus. Ad utilitatem Ecclesiae, quia etiam minor qui est in ea prodest.

Nota quod Deus, cum sit natura incorporea et incommutabiliter viva, aeterna stabilitate in seipso manens, totus adest rebus omnibus, et singulis totus, sed in quibus habitat, habent eum pro suae capacitatis diversitate, alii plus, alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedificat, de quibus exsequitur Apostolus per partes determinans quod dixerat. Alii quidem per Spiritum, non per meritum, datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum.

Distingue inter sapientiam et scientiam. Sapientia est in contemplatione aeternorum. Et quid est in aeternis nisi Deus ? cuius solius immutabilis est natura. Scientia vero est in actione temporalium. Unde Iob : Ecce pietas est sapientia, abstinere a malis scientia est. Pietatem hoc loco posuit Dei cultum, quae Graece dicitur theosebia. Et quis cultus est, nisi amor et cognitio eius ? Scientia vero quam dixit esse abstinere a malis, rerum procul dubio temporalium est, quia in temporalibus mala sunt, in quibus caute et prudenter conversandum est. Cui autem datur sapientia, quasi sol est ; cui scientia, luna in nocte saeculi. Illi quibus caetera dantur, stellae sunt, quia et haec in nocte necessaria sunt. Unde in Psalmo : Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis.

[Augustinus] Et nota quod non simpliciter ait, alii datur sapientia, alii scientia, sed ait, sermo sapientiae et sermo scientiae, per hoc significans quia non solum datur sapientia, id est de divinis intelligentia et scientia de humanis, sed etiam earum sermo, ut aliis possint eloqui. Alteri datur fides, id est constantia fidei vel sermo, in eodem Spiritu. Vide quod et fides inter Dei munera est, non ergo sola charitas, sed charitas cum fide a Deo nobis est. Alii datur gratia sanitatum, id est curandi infirmos, et hoc in uno, et eodem omnibus Spiritu ; alii operatio virtutum, id est miraculorum quae sunt contra naturam ; alii prophetia, scilicet praedicere futura ; alii discretio spirituum, ut discernat quod audit, quo spiritu, bono an malo dicatur, quia etiam diabolus bona seductorie dicit ; alii genera linguarum, id est loqui diversis linguis ; alii datur interpretatio sermonum, id est linguarum vel visionum, ut Ioseph, vel sermones sunt allegoricae pronuntiationes quae sunt in prophetis et in Evangeliis.

 

 

11-17. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes in uno Spiritu potati sumus. Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore ; num ideo non est de corpore ? Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore ; num ideo non est de corpore ? Si totum corpus oculus, ubi auditus ? Si totum auditus, ubi odoratus ?

 

Haec autem omnia, etsi diversa sint, operatur Spiritus sanctus unus, in substantia cum Patre et Filio, atque idem, id est invariabilis.

[Ambrosius] Ecce quod supradixit tres operari, hic Spiritum sanctum agere profitetur, quia unius naturae sunt : quod unus operatur, tres operantur. Itaque Spiritus sanctus cooperator est Patris et Filii. Ideo autem dixit, unus atque idem Spiritus, ne tot putentur quot opera sunt, non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis enim est operatio Trinitatis, ita ut cum operatio Patris dicitur, non eam sine Filio et Spiritu sancto intelligatur operari ; et cum operatio Filii, non sine Patre et Spiritu sancto : et cum operatio Spiritus sancti, non sine Patre et Filio. Vide quod Apostolus dicit hic Spiritum sanctum dare dona ; alibi vero dicit, quia datus est. Christus etiam ait : Accipite Spiritum sanctum, etc. Ideoque admonendi sunt legentes quoniam donum Dei iam vident dictum Spiritum sanctum, Domino dicente : Accipite Spiritum sanctum. Ut cum audiunt, dici donum Spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant, quo dicit Apostolus, in exspoliatione corporis carnis. Sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam ipsa caro, ita donum Spiritus sancti nihil aliud est quam Spiritus sanctus. Augustinus de fide ad Petrum : De Spiritu sancto nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a doctis et magnis divinae Scripturae tractatoribus, ut intelligi facile possit eius proprium, quo proprio fit, ut eum nec Filium, nec Patrem dicere possimus, sed tantum Spiritum sanctum, nisi quod donum Dei esse praedicant, ut Deum credamus non seipso inferius donum dare. In tantum ergo donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini detur, quia Deus erat Patri et Filio coaeternus, antequam alicui daretur, nec quia illi dant, et ipse datur. Ideo minor est illis. Ita enim datur sicut Dei donum, ut etiam seipsum det sicut Deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis, de quo dictum est : Spiritus ubi vult spirat.

[Augustinus] Cum enim datur a Patre et Filio, sua voluntate datur. Et ipse idem omnia operatur, dividens singulis, non ipse divisus, prout vult, sicut qui Deus est, qui solus novit, quid conveniat, et gratis dat, non ad meritum. Unde nec minori est dolendum de maiori dono alterius, nec maiori superbiendum contra minorem. Augustinus de fide ad Petrum : De Spiritu sancto nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a doctis et magnis divinae Scripturae tractatoribus, ut intelligi facile possit eius proprium quo proprio fit, ut eum nec Filium, nec Patrem dicere possimus, sed tantum Spiritum sanctum, nisi quod donum Dei esse praedicant, ut Deum credamus non seipso inferius donum dare. Sicut enim. Quasi dicat : Ideo diversis dona diversa dat, quia, sicut corpus humanum unum est coniunctione membrorum, et habet multa divisa membra, omnia autem membra corporis, cum, id est quamvis sint multa, unum tamen corpus sunt, subministrando, ita et omnes fideles sunt Christus, ut non dicam corpus Christi, quia ipse Christus sunt, tam minores quam maiores.

[Augustinus] Caput enim et corpus dicitur Christus propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Etenim vos omnes. Ostendit quomodo corpus Christi unum sit, id est quomodo omnes fideles unum sint. Quasi dicat : Per hoc unum sumus. Etenim, id est quia nos omnes, sive Iudaei, sive gentiles, qui sunt natione diversi, sive servi, sive liberi, qui sunt conditione diversi, baptizati, id est abluti, in uno Spiritu sancto sumus, ducti in unum corpus, id est in hoc ut possimus unum corpus unanimes, per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Ita enim unus Spiritus sanctus, facit omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in caeteris omnibus omnia facit, et etiam per hoc sumus unum corpus, et, id est quia, omnes sumus potati, in acceptione diversorum donorum Spiritus, et hoc in Spiritu sancto, cooperante qui omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Et ideo nullius persona vel contemnenda, vel praeferenda est, quasi ex se perfecta sit, nec hominibus gloria Dei danda, quia unus et idem Deus in omnibus operatur. Nam, etc. Ostendit per similitudinem humani corporis, unitatem corporis Christi, id est Ecclesiae habere varietatem officiorum, et diversitatem hanc non tollere unitatem, sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris ut invicem sibi praestent quod debent. Quasi dicat : Bene omnes fideles sunt unum corpus, nam et corpus humanum cui Ecclesia similis est, non est unum membrum, sed multa, ita in Ecclesia non omnes unius officii et doni sunt. Et quia unus spiritus dat omnia, si dixerit pes, id est aliquis, cui donum inferius datum est : Quoniam non sum manus, id est tam dignus ut ille cui operatio virtutum datur, non sum de corpore, num. Vel, num ideo non est de corpore, quia enim de primis non est, num ideo non est necessarius ; et similiter si dixerit auris, id est ille qui habet scientiam : Quia non sum oculus, id est tam dignus ut ille qui habet sermonem sapientiae, num, vel, non sum de corpore, ideo non est de corpore ? est utique, quia si non est illud potest esse aliud. Item : Si totum corpus esset oculus, ubi esset auditus ? id est auris. Et si totum esset auditus, id est auris, ubi esset odoratus ?

[Augustinus] id est nares, per quod intelligitur ille cui datur discretio spirituum. Quasi dicat : Si in Ecclesia omnes essent unius officii, quomodo impleretur necessitas corporis, cuius gubernationi diversis opus est.

 

 

18-30. Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ? Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Non potest autem dicere oculus manui : Opera tua non indigeo ; aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii. Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt. Et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus. Et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit schisma in corpore, sed in idipsum pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra ; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Nunquid omnes apostoli ? nunquid omnes prophetae ? nunquid omnes doctores ? nunquid omnes virtutes ? nunquid omnes gratiam habent curationum ? nunquid omnes linguis loquuntur ? nunquid omnes interpretantur ?

 

 Nunc autem. Quasi dicat : Sed propter inconvenientia haec vitanda, nunc posuit Deus, id est providentia et rationabili voluntate aptavit membra diversa in corpore, ut nihil desit illi, ita et in Ecclesia diversas personas, quibus tribuit munera diversa, et unumquodque eorum membrorum, scilicet maius vel minus posuit, in corpore, id est in constitutione corporis, sicut voluit, id est sicut sibi visum est, modo multa membra sunt in corpore. Quod si essent omnia unum membrum, ubi esset corpus, quod non nisi diversis subsistere potest ? Quasi dicat : Non modo periret multitudo sensuum, sed etiam corpus. Ita si in Ecclesia omnes essent unius officii et indignitatis, non dicerentur membra, neque corpus. Nunc autem ne corpus pereat, multa quidem membra sunt, unum autem corpus est, de omnibus. Non potest autem. Quasi dicat : Diversa sunt membra, sed maiora non possunt dicere minoribus quod eis non egeant.

[Ambrosius] Et hoc est quod ait : Non potest autem dicere oculus manui : Opera tua non indigeo, quia si oculus praevidet manus operatur ; aut iterum caput pedibus non potest dicere : Non estis mihi necessarii. Ita in Ecclesia, potior non potest dicere inferiori : Non es mihi necessarius. Potest enim aliquid humilis, quod non sublimis. Potest ferrum quod non potest aurum ; ipsa etiam dignitas non subiectis contemptibilis est. Officium est enim per quod dignitas constat. Magnus imperator necessarium habet exercitum, ideoque subdit : Sed multo magis membra corporis quae videntur infirmiora esse, id est iustiora, necessaria sunt, aliquando. Et ideo ipsa inferiora a superioribus non debent sperni, sed amplius honorari. Unde subdit : Et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his circumdamus abundantiorem vestimentorum honorem. Ita et minus dignis in Ecclesia exhortatio necessaria est, quia illis aliquis honor detur, ut fiant utiles ; et quae inhonesta vestra sunt, ut pudenda, habent abundantiorem honestatem a vobis celantibus ea.

Attende quod ait, inhonesta. Absit ut in membris sanctorum sit aliqua turpitudo ! sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea quae in promptu sunt ; vel propter legem membrorum quae de peccato venit. Non de prima institutione nostrae naturae, usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Ita et in Ecclesia illi qui per aliquod peccatum inhonesti sunt, abundantius adiuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant. Vel per inhonesta membra significantur quidam fratrum, qui, cum sint inhonesti egestate et habitu, habent tamen abundanter honorem, quia sunt aliquando vitae mundioris. Honesta autem vestra membra, quae per se satis honoris habent, nullius egent eorum quae illis inhonestis fiunt, sed per ea sunt alia honoranda. Ita et fratribus in quibus studium peritae conversationis ornavit honestas, nihil est quod a nobis addatur.

Sed Deus. [Ambrosius] Quasi dicat : Honesta nullius egent, et inhonesta egent. Sed haec fecit Deus qui temperavit corpus, qualiter ? Tribuendo, per digna membra, abundantiorem, id est ampliorem, honorem ei membro cui in se deerat honor, ut ita non sit schisma, id est discordia, in corpore humano, vel in Ecclesia ubi debet esse unitas, sed omnia membra potius sollicita sint in rebus agendis. Pro se invicem sollicita sint dico, ita ut tendant in idipsum, id est in id sollicitudinis, quod sit ipsum, id est indifferens ut non minus pro alio quam pro se sollicita sint. Unde subdit : Et si quia patiatur in adversis unum membrum, compatiuntur, id est compati debent, omnia membra, quasi suum sit malum. Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capitur aliqua aegritudine, totum corpus condolet, ita et nos decet condolere fratribus, si quid adversitatis emerserit, et laetari, si bene cesserit. Unde subdit : Sive gloriatur de bonis unum membrum, omnia membra congaudent, et quasi quis diceret : Quid ad nos ista ? Respondet subdens : Vos autem estis corpus fidei unitate Christi, id est capitis, et membra pendentia de membro, id est de Christo capite, et commembro nostro. Vel pendentia a me, membro cuius praedicatione instituta estis. Ecce ostendit aperte nostram se causam per membrorum carnalium rationem tractasse. Et quosdam hic determinat de donis Dei quae sint altiora et quae sint inferiora, quia de his putabant Corinthii quod minus esset maius, et quod maius esset minus. Et exponit infidelibus diversitatem quam dixit esse in membris, dum subdit : Et quosdam quidem, id est diversos, posuit Deus in Ecclesia, primum, dignitate et tempore, apostolos, vice Christi praedicantes, et omnium ordinatores et iudices ;

[Augustinus] secundo prophetas, scilicet mysteria Scripturarum, vel futura revelantes, et ait de illis qui post adventum Christi fuerunt, non qui eum pronuntiaverunt, quos qui vult nosse, Actus apostolorum legat ;

[Ambrosius] tertio doctores, id est praecepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt ; deinde virtutes, id est eos qui miracula faciunt ; exinde gratias curationum, id est eos qui infirmos curant ; et opitulationes, id est eos qui maioribus ferunt opes, ut Titus Apostolo, vel archidiaconi episcopis ; gubernationes, scilicet minorum personarum praelationes ut presbyteri sunt, qui plebi documento sunt ; genera linguarum. Ecce donum Dei est multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud quod illi primum ponebant. Nunquid enim. Quasi dicat : Diversis haec dantur, et recte, quia non omnibus omnia danda sunt, quia sic non essent, quibus haec officia servirent ; quod ita ait : Nunquid omnes sunt apostoli ? nunquid omnes prophetae ? nunquid omnes doctores ? nunquid omnes virtutes ? nunquid omnes gratiam curationum habent ? nunquid omnes linguis loquuntur ? nunquid omnes interpretantur ? Scripturas vel linguas ? non utique, sed qui haec in se non habet, amet in aliis, et in his iam haec habet quae in se non habet.