Ad Galatas II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT II
1-5. Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et contuli cum illis Evangelium quod praedico in gentibus. Seorsum autem his qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis compulsus est circumcidi ; sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent. Quibus neque ad horam cessimus subiectioni.
Deinde post annos quatuordecim a Christi passione, qui fuerunt post praedicationem Syriae et Ciliciae, cum quaestio esset de lege utrum tenenda esset an non, iterum ascendi Hierosolymam, non ait, ivi, sed ascendi, pro situ terrae. Ascendi, dico, cum Barnaba, qui de Iudaeis erat. Assumpto Tito, qui de gentibus. Quasi dicat : Hinc inde testes habui, quibus patet falsum esse me aliud gentibus, aliud Iudaeis praedicare. Ascendi autem, non solum mea dispositione, sed secundum revelationem Dei. Et non dico didici ab illis tanquam a maioribus, sed contuli cum eis, tanquam amicis et paribus Evangelium Christi, quod praedico in gentibus. Hic fecit pro assertione praedicationis, quia multis erat scrupulus in doctrina Apostoli, perturbantibus Iudaeis.
[Hieronymus] Per hoc ergo quod ait, et contuli cum illis, ostendit se non habuisse securitatem Evangelii, nisi auctoritate Petri esset et aliorum roboratum.
Apostolus enim Paulus post Christi ascensionem, de caelo vocatus, si non apostolis communicaret, et cum eis Evangelium conferret, quo eiusdem societatis esse appareret, Ecclesia illi omnino non crederet, sed cum cognovissent eum hoc annuntiantem quod illi, et in eorum communione et unitate viventem, accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur,
ita eum Domino commendante auctoritatem meruit, ut verba illius sic audiantur in Ecclesia, tanquam in illo Christo verissime locutus audiatur ; sicut ipse dixit : Non pro his, inquit, tantum rogo, id est pro discipulis qui cum illo tunc erant, sed et pro eis qui per verbum eorum credituri sunt in me : ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant, sed etiam qui futuri erant ; quotquot enim postea crediderunt in eum, crediderunt per verbum eorum, scilicet apostolorum, id est per Evangelium. Quisquis enim in Christum credit, Evangelio credit : quod dictum est esse verbum eorum, quia ab eis est primitus ac praecipue praedicatum. Iam enim ab ipsis praedicabatur, quando per revelationem Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit, et per hoc verbum, et si non per eos. Cum accepisset a Deo illud, credidit Paulus : unde et contulit cum illis Evangelium, et dextras accepit, quia illud verbum cum eis, etsi non per eos habuit.
Ipsa enim collatio unam doctrinae speciem excussa omni leprae varietate monstravit. Leprosi enim quos Dominus in Evangelio curasse legitur, et misisse ad sacerdotes ut se eis ostenderent, non absurde intelliguntur, qui scientiam verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Nulla porro falsa doctrina est, quae non aliqua vera intermisceat.
Vera ergo falsis inordinate permista in una doctrina significant lepram, quae unius corporis colorem diversis locis variat atque maculat.
Ut ergo Apostoli praedicatio ab omni corruptionis lepra libera monstraretur, cum aliis apostolis contulit Evangelium. Aliter enim non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Seorsum autem. Quasi dicat : Contuli cum illis Evangelium : sed seorsum,
[Hieronymus] id est separatim. Contuli cum his qui videbantur aliquid esse, id est alicuius auctoritatis, non publice coram omnibus, ne fidelibus ex Iudaea, qui putabant legem esse servandam, fidei scandalum nasceretur.
[Augustinus] Seorsum etiam illis exposuit Evangelium, cum iam exposuisset coram omnibus : non ideo quod aliqua falsa dixerit, ut seorsum paucioribus vera diceret ; sed propter infirmos qui non possunt omnia capere, quibus aliqua tacuerat dicenda perfectis. Aliquando enim aliquid veri tacere licet. Ne forte. Quasi dicat : Contuli cum eis, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem, id est ne putarer praedicasse inutiliter. Praedicationis vero opus appellat cursum, pro torrenti eloquio : sed neque. Quasi dicat : Non solum in collatione probatus sum, sed etiam Titus qui mecum erat, cum esset gentilis. Neque compulsus est, rationibus eorum circumcidi, id est non potuit extorqueri a me ut circumcideretur, sed susceptus est ab apostolis in societate incircumcisus. Cur ergo vultis, vos Galatae, circumcidi ? cur ultro a gratia recedentes ad legem transitis ? Sed propter, etc. Quasi dicat : Non solum Titus non est compulsus circumcidi, sed neque ad horam, in aliquo, cessimus, quasi convicti de lege, subiectioni eorum, ut eis subiiciamur, qui legalia saluti necessaria praedicabant. Cum autem alibi cesserit, ut in circumcisione Timothei, cur non hic cessit ? Respondet et ait : Propter falsos fratres, qui se fingunt amicos, subintroductos,
[Ambrosius] id est in locum ubi erant apostoli, latenter introductos a Iudaeis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur ; quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quae libertas esset nobis in fide Christi. Unde subdit : Qui, scilicet falsi fratres, subintroierunt, id est sub habitu pacis et humilitatis introierunt ; aliud quaerendo, aliud fingendo, explorare libertatem nostram, ut scilicet accusarent libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, id est in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea nos redigerent in servitutem legis, id est in carnales observantias, a quibus liberati sumus per fidem Christi. Quod si esset, veritas Evangelii apud gentes non maneret, sed omnes iudaizarent. Et ideo hic ubi assertionem praedicationis suae conferebat, nullatenus voluit cedere, ut veritas praedicationis monstraretur. Et nota quia in his omnibus se commendat, et legem non tenendam comprobat. Unde subdit :
5-6. Ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Ab his autem qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerint nihil mea interest. Deus enim personam hominis non accipit.
Ut veritas, etc. Quasi dicat : Ideo in nullo cessimus, ut ita veritas Evangelii permaneret apud vos. Veritas enim Evangelii, Christi est gratia. Ideo enim hic non cessit circumcidendo Titum, ne occasionem daret eis, qui sine illa circumcisione dicebant, credentes salvos esse non posse, et ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire iactabant. Ibi vero ubi non obfuit, circumcidit Timotheum pro scandalo Iudaeorum, ne Iudaeis sic videretur circumcisionem detestari, sicut idololatria detestanda est : cum illam Deus fieri praeceperit, hanc Satanas persuaserit. Ideo ergo non fecit in Tito quod in Timotheo, ut ostenderet illa sacramenta nec tanquam necessaria debere appeti, nec tanquam sacrilega debere damnari. Vel secundum aliam litteram. Quidam enim Latini codices non habent neque, secundum quod ita potest legi. Quasi dicat : Titus non est compulsus circumcidi, sed alibi ad horam cessimus subiectioni, ut in circumcisione Timothei. Reddit autem causam quare compulsus est facere quod nolebat, scilicet pro scandalo Iudaeorum, praeveniens calumnias falsorum fratrum, qui parati erant commovere seditionem, si illum filium Iudaeae incircumcisum ordinaret episcopum : et hoc est quod ait, cessimus, dico, propter falsos fratres qui subintroierunt in locum ubi ego cum Timotheo et aliis eram, qui introierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, id est ut nos redigerent in servitutem legis : quod cum facere nequirent, populum contra nos excitare moliebantur : et ideo cessimus subiectioni eorum, circumcidendo Timotheum ; ad horam cessimus, ita ut veritas Evangelii permaneret apud nos, quae habet quod neque circumcisio aliquid confert, neque praeputium, sed fides : hoc enim erat apud Iudaeos, quia credentes circumcidebant filios suos. Attende diligenter quod Ambrosius illam litteram improbat, qua dicitur nec ad horam cessisse, cum dicat se cessisse, nec ad horam, ita dicens : Titum supra dixit, non esse compulsum circumcidi. Et subiicit dicens : Sed propter subintroductos falsos fratres, etc., quibus verbis quid iam sonat nisi quia ad horam cessit propter illos ? Si autem propter illos falsos fratres non cessit, sicut legitur in quibusdam codicibus, non voluntate non cessit ; nam cessurum se significavit, si illi non essent ; sed propter illos subintroductos falsos fratres non cessit. Si ergo cedendum non fuit, quare falsi fratres dicuntur, quorum beneficio non fecit quod faciendum non erat ? Ergo si hoc est, beneficium praestiterunt Apostolo, quia horum causa non cessit, cum Ecclesiae non deberet. Cur igitur exploratores dicti sunt, si hoc illum facere volebant quod facturus erat ? sed propter istos non fecit. Sin autem non erat facturus, sine dubio propter istos fecit. Littera hic indicat quia cessit, et historia factum exclamat. Quomodo enim ad horam negaret se cessisse, cum probetur propter Iudaeos Timotheum circumcidisse ? Ille enim posset defendere se nec ad horam cessisse, qui nunquam inveniretur cessisse. Nec ad horam enim cessit qui nunquam cessit : quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam ? Cur etiam dicit se cessisse propter falsos fratres, si per se facturus erat ? aut enim cessurus propter falsos fratres non cessit, aut non cessurus propter falsos fratres cessit. Unum enim ex his duobus restat intelligi. Cessit ergo invitus, non sponte, propter illos faciens quod per se non faceret, humilians se legi circumciso Timotheo, ut dolus et scandalum Iudaeorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Iudaeae incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret.
[Ambrosius] De filiis autem Graecorum non erat scandalum, quia epistola apostolorum inde data erat, ubi dicebatur non oportere eos circumcidi. Sed Iudaei credentes circumcidebant filios suos, nec epistola apostolorum hoc vetabat, nec de his aliquid significaverat. Unde nec Titus est compulsus circumcidi, qui de Graecis vel gentilibus erat ; sed Timotheus filius Iudaeae propter exploratores circumcisus est. Per hoc enim quod illum circumcidit, et non illum, ostenditur, quia illa legalia nec saluti necessaria sunt, nec sacrilega, ita ut veritas Evangelii maneat, scilicet quia in Christo neque praeputium neque circumcisio aliquid valet, sed fides quae per dilectionem operatur. Ab his autem. Quasi dicat : De collatione Evangelii refero ad commendationem meam. Sed quales, id est quam idiotae fuerint, ad comparationem meam, aliquando, scilicet dum in lege erant, antequam essent apostoli illi qui videbantur esse aliquid, id est alicuius auctoritatis, quia cum Domino ambulaverunt, et transfigurationi eius interfuerunt.
[Augustinus] Videbantur, dico, ab his, scilicet falsis fratribus, quia qui videntur esse aliquid, carnalibus hominibus videntur esse aliquid. Nam ipsi non sunt aliquid, etsi boni ministri Dei sunt. Christus in illis est aliquid, non ipsi per se ; nam si ipsi per se essent aliquid, semper fuissent aliquid. Quales autem aliquando fuerunt, quia ipsi et peccatores, et idiotae fuerunt, nihil mea interest referre, id est nil mihi prodest in hoc statu miseriae, quia praeterita nec prosunt nec obsunt. Innuit tamen se praevaluisse. Dicendo enim, quales aliquando fuerunt, indicat se in legalibus praevaluisse illis ; sed nil tamen iis profuisse, et ideo Galatis non sunt curanda legalia. Deus, etc. Quasi dicat : Ideo nil mea interest, quia Deus non accipit personam hominis, magnam vel parvam, id est sine personarum acceptione omnes ad salutem vocat, non reputans illis delicta eorum.
7-13. Mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. Sed econtra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii sicut et Petro circumcisionis (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) et cum cognovissent gratiam quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem, tantum ut pauperum memores essemus. Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum gentibus edebat. Cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi eius consenserunt caeteri Iudaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
Mihi enim, vel autem. Quasi dicat : Ideo ad priora non recurro, quia ea quae modo sunt, sufficiunt mihi ad commendationem, scilicet quia illi qui videbantur esse aliquid, scilicet Petrus et alii qui fuerunt cum Domino, nil contulerunt, id est addiderunt, mihi.
[Augustinus] In quo patet quod non illis inferior sum, qui a Domino adeo perfectus sum, ut nil esset quod in collatione meae perfectioni adderent. Qui enim illis imperitis tribuit sensum, dedit et mihi. Vel ita continua : Vere Deus non accipit personam hominis, qui si ita esset, ego Paulus, ante impius, cui tales nil conferret, non fuissem, sed fui. Mihi enim, etc. Vel ita iunge, et legitur, autem. Quasi dicat : Illud nil mea interest referre, sed hoc dicam, quod qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt mihi. Sed potius econtra, opinionem insidiantium, cum vidissent quod Evangelium praeputii, a Domino creditum est mihi, ut fideli, ita principaliter, sicut et Petro Evangelium circumcisionis. Christus enim Paulo dedit ut ministraret gentibus, qui etiam Petro dederat ut ministraret Iudaeis.
[Ambrosius] Ita tamen dispensatio distributa est illis, ut et Petrus gentibus praedicaret si causa fecisset, et Paulus Iudaeis. Qui enim. Quasi dicat : Per hoc viderunt, quia qui operatus est Petro, id est dedit quidquid habet, eligendo eum in apostolatum circumcisionis, id est Iudaeorum, operatus est et mihi, id est ad meum honorem, inter gentes. Cum vidissent, inquam, et cum cognovissent gratiam quae data est mihi in gentes,
[Augustinus] scilicet quot miracula feceram, quot gentes converteram, Cephas, id est Petrus, et Iacobus et Ioannes, qui erant honoratiores in apostolis, quia semper in secretis cum Domino fuerunt, qui videbantur columnae esse, id est sustentatio totius Ecclesiae, quae etiam ipsa columna et firmamentum dicitur veritatis : quam etiam sapientia aedificavit, et constituit in septem columnis, quo numero vel universitas praedicatorum, quia solet poni pro universo, vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Cum hoc, inquam, vidissent et cognovissent, dederunt mihi et Barnabae dextras in signum societatis, id est consenserunt in societatem, et paruerunt voluntati Domini, consentientes ut ego essem primus in praedicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut alii apostoli obedirent Petro, ita Barnabas Paulo. Non ergo inventi sunt in aliquo dissentire ab illo, ut cum ille perfectum Evangelium se accepisse diceret, illi negarent, et aliquid vellent tanquam imperfecto addere. Ut nos, quasi dicat : Dederunt nobis dextras, ad hoc utique, ut nos iremus in gentes ; ipsi autem in circumcisionem tantum. Hoc addiderunt : Ut pauperum, qui erant in Hierusalem, memores essemus, qui rerum suarum venditarum pretia ad pedes apostolorum ponerent. Memores, dico, ad opus illorum faciendo collectas. Ecce per hoc patet quod nobis egebant. Quod etiam. Quasi dicat : Ipsi monuerunt nos hoc facere. Quod, id est sed, ante admonitionem illorum ego fui etiam sollicitus, id est studui hoc ipsum facere, non minus diligenter quam illi praeceperunt. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam, licet hoc in Actibus apostolorum non legatur, in faciem ei restitit Paulus. Unde subdit : Cum autem, etc. quasi dicat : Ipsi mihi nihil contulerunt, sed ego contuli Petro, quia cum venisset Cephas Antiochiam, qui locus gentium erat, ego restiti ei, tanquam pari. Hoc enim non auderet facere, nisi sciret se non imparem fore. Restiti, dico, eundo in faciem eius, scilicet quod non animadvertebat indicando ; et non in occulto, sed coram omnibus quibus nocebat. Et non temere hoc feci, quia reprehensibilis erat, id est dignus reprehensione, non pro se sed pro aliis. Et vere, quia hoc modo.
[Augustinus] Prius enim quam venirent quidam Iudaei ab Iacobo, Ecclesiae Hierosolymitanae episcopo, edebat Petrus cum gentibus, non habens discretionem in cibis. Illi qui a Iacobo venerant aemulatores legis erant, nomine Christiani, qui aequo iure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus, quod si solum esset, non esset reprehensibile, sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit.
[Ambrosius] Sed in hoc errabat quod gentes iudaizare cogebat suo exemplo, dum a gentibus se dividens Iudaeis se adiungebat. Unde subdit : Cum autem illi venissent a Iudaea, subtrahebat se Petrus, latenter per aliquas occasiones a cibis gentilium. Et segregabat se, id est per se gregem cum Iudaeis faciebat, timens, non cibos, sed eos qui ex circumcisione erant, id est de Iudaea, quia erant infirmi, vel etiam si firmi essent, ne pro more suo scandalizarentur. Igitur ne scandalizarentur, sed paulatim in fide nutrirentur, factus est Iudaeis, tanquam Iudaeus, simulans cum infirmis idem sentire. Et simulationi eius caeteri Iudaei, qui erant Antiochiae, consenserunt, tanquam discerneret cibos, ita ut et Barnabas, qui mecum erat doctor gentium, ab eis duceretur gentibus subtractus in illam simulationem, Iudaicae comestionis, ut quamvis recte crederet de legis in utroque populo abolitione, eadem tamen intentione qua Petrus, se a gentibus subtraheret, et cum infirmis idem sentire se simularet. Haec autem simulatio gentibus inutilis erat, ideoque Paulus Petrum redarguit. Unde subdit :
- Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus : Si tu cum Iudaeus sis, gentiliter vivis et non Iudaice, quomodo gentes cogis iudaizare ?
Sed cum vidissem ego solus quod non recte ambularent, non quantum ad intentionem, sed ad veritatem Evangelii, quia per hoc peribat veritas, ut gentes iudaizarent, dixi Cephae coram omnibus, quia pro omnibus sanandis dictum est, ut omnes illius obiurgatione sanarentur. Non enim utile erat errorem qui palam noceret, in secreto emendare.
[Augustinus] Huc etiam accedit, quod firmitas et charitas Petri cui ter a Domino dictum est : Pasce oves meas ; obiurgationem talem posterioris pastoris pro salute gregis libentissime sustinebat, valebatque hoc ad magnum humilitatis exemplum, ut in eo qui primus est, discant caeteri mites esse et humiles. Ipse enim Petrus quod a Paulo fiebat utiliter libertate charitatis, sancte ac benigne pietate humilitatis accepit, atque ita exemplum posteris praebuit, tanto sanctius quanto ad imitandum difficilius, quo non dedignarentur maiores sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi. Laus itaque iustae libertatis in Paulo, et sanctae humilitatis in Petro eminuit. Dixi inquam, si tu, o Petre, cum sis Iudaeus, natione et genere, gentiliter et non iudaice vivis, id est gentium, non Iudaeorum ritu vivis, quia sciebat illam dissertationem ciborum nihil conferre. Ecce qui ante fuit in ritu Iudaico dimisit. Quid ergo debent facere qui non fuerunt ut Galatae ? non utique debent recipere.
Si, inquam, hoc est, quomodo cogis gentes, quae omnia quae vident in te putant esse necessaria saluti, iudaizare ? cogebat quidem non docentis imperio, sed conversationis exemplo, et de hoc obiurgatus est. Hinc discant Galatae Petri auctoritate non esse iudaizandum, qui in hoc reprehensus est. De hac autem reprehensione dissentire videntur Hieronymus et Augustinus, sicut et de legalium post Christum observatione. Hieronymus enim ait Petrum non ideo observasse illa legalia, quod vellet ea post Christum servari etiam a Iudaeis, sicut vere nec debebant, sed invitum fecisse et dispensatorie simulasse, ne scilicet Iudaeos amitteret ; nec in hoc peccabat, quia bona intentione id agebat, etsi illi peccarent, qui eius quasi exemplo iudaizabant. Nec fuit reprehensio vera, quia nil in eo reprehensibile erat, sed dispensatoria, ut per hoc scirent gentes non esse iudaizandum, videntes tantum Apostolum in hoc reprehendi.
Augustinus vero dicit Petrum servasse illa legalia non dispensatorie, sed vere, quasi eis subiectum, sed non in eis spem ponentem, quae ab omnibus Iudaeis erant servanda, et eum vere peccasse, non illa servando, sed alios suo exemplo iudaizare cogendo, ut sit reprehensio vera non dispensatoria. Ait enim Hieron.
Ex hoc loco impius Porphyrius Petrum a Paulo reprehensum nobis obiicit, volens et illi maculam erroris, et huic procacitatis incutere, et in commune ficti dogmatis accusare mendacium, dum inter se Ecclesiarum principes dissiderent. Quod utique facit non intelligens quo sensu Petrus reprehensibilis fuisse, vel ei apostolus Paulus in faciem restitisse dicatur. Nam uterque recte sentit legem non esse tenendam, et in omni gente quicunque timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi, sed uterque cauta simulatione dispensat, ille subtractionem, iste reprehensionem, ut et Iudaeis superbia, et gentibus desperatio tolleretur. Non igitur vel Paulo vel eis cum quibus ante edens se ab eis postea separabat, Petrus vere reprehensibilis erat, nec eis Paulus procaciter resistebat. Paulus enim in Petro hoc reprehendere non potuit, quod ipse fecit, nec arguere simulationem, cuius et ipse reus erat ; sed fuit haec reprehensio non vera, sed dispensatoria ; nec Petrus peccavit, nec Paulus procaciter arguit. Petrus autem, sicut legitur in Actibus apostolorum, auctor fuit huius decreti, legem post Evangelium non esse servandam, qui post visionem lintei, ubi erant diversi generis animalia, ad Cornelium intravit, et cum gentibus comedit : qui etiam quaestionem de hac re solvit. Cum enim Paulus et Barnabas iam conversis multis gentibus venissent Antiochiam, quidam de Iudaea descendentes dicebant : Sine lege Moysi nemo potest salvari. Tunc utrique scilicet Paulus et Barnabas et illi Iudaei qui hoc dicebant, ascenderunt Ierusalem ad apostolos. Petrus vero ait : Dedit Deus Spiritum illis sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. Quid ergo tentatis demum imponere iugum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus ? sed per gratiam credimus salvari sicut et illi. Petrus itaque bene sensit de abolitione legis, sed simulavit pro timore Iudaeorum ne occasione gentium a fide recederent, et sic perderet gregem suum. Simulavit autem Paulus pro simili metu, ut in circumcisione Timothei, et ipse qui comam ex voto nutrivit ut Nazaraei, in Cenchris ex lege caput totondit. Post multa etiam in Ierusalem consilio Iacobi et presbyterorum purificatus secundum legem in templum intravit, et hostiam obtulit. Ecce quomodo Iudaeis Iudaeus factus est. Non ergo officioso mendacio, sed honesta dispensatione et Petrum se a gentibus segregasse, et Paulum ei restitisse, ego imo alii ante me exposuerunt, ut et apostolorum prudentia demonstraretur, et blasphemantis Porphyrii imprudentia coerceretur.
Augustinus vero dicit credentes de gentibus onere legis liberatos esse ; de Iudaeis vero credentes, legi subditos esse, nec peccare si circumcidunt et sacrificant, modo spem salutis in eis non constituant, nec peccat Petrus si iudaizat, sed quia cogit gentes iudaizare suo exemplo, in quo solo, Paulus reprehendit eum ut doctor gentium, ut sit reprehensio vera, nec dispensatoria. Alioquin mentitus est Paulus. Si enim hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus qui eum vidit non recte ambulantem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim facit quod facere debet, recte utique facit, et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse, quod novit eum facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte ambulabat ad veritatem Evangelii : ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut gentes cogeret iudaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum quem mentitum esse non credo, et ideo non recte agebat hic Petrus, quia erat contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, se sine illis legalibus salvos esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiae qui ex circumcisione crediderant. Ipsum vero Paulum credo non ita egisse, quando Timotheum circumcidit, vel Cenchris votum persolvit, vel Hierosolymis a Iacobo monitus, legalia illa suscepit, ut putare videretur per illa legalia salutem posse dari, sed ne illa quae in umbris futurorum Deus fieri iusserat, tanquam idololatriam gentium damnare crederetur. Hoc est enim quod Iacobus ait : Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Iudaea qui crediderunt in Christo, et hi omnes aemulatores legis sunt. Audierunt enim de te quod discissionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem legis ingredi. Quid ergo est ? Utique oportet convenire multitudinem. Audierunt etenim supervenisse. Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se : his assumptis, sanctifica te cum ipsis, et scient omnes falsa esse quae de te audierant.
[Augustinus] Non, ut opinor, obscurum est, et Iacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse quae de illo audierant hi, qui cum ex Iudaeis credidissent, tamen aemulatores erant legis, qui sic ea volebant observari, tanquam sine his in Evangelio salus credentibus esse non possit. Hi senserant Paulum vehementissimum gratiae praedicatorem, et intentioni eorum maxime adversum. Ab aemulis enim novae legis qui non intelligebant quo animo a Iudaeis fidelibus illa tunc observari deberent, scilicet propter commendandam auctoritatem divinam et sacramentorum illorum propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, dicebatur Paulus gratiae praedicator egregius damnare legem Moysi ut sacrilegam, nec Deo mandante scriptam, et ideo huius falsae criminationis invidiam diluere volens ipse iudaizavit, ostendens non eam esse sacrilegam Iudaeis, ut est idololatria gentibus, nec tamen esse necessariam saluti.
Porro apostoli decreverant Hierosolymis, ne quisquam tunc Iudaeos iudaizare prohiberet, quamvis etiam ipsos Christiana doctrina non cogeret.
Itaque si post hoc apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem qua gentes cogeret iudaizare, non mirum si Paulus constringebat eum libere debere asserere, quod cum caeteris apostolis se Hierosolymis decrevisse meminerat. Si autem hoc ante illud Hierosolymitanum concilium Petrus fecit, nec sic mirum est, quod eum volebat Paulus non timide hoc subtegere, sed fidenter asserere, quod eum pariter sentire iam noverat, vel quia cum eo contulerat Evangelium, vel quia in Cornelii vocatione etiam divinitus eum de hac re monitum acceperat, sive quia antequam illi venissent Antiochiam quos timuerat, cum gentibus eum convesci viderat. Non enim negamus Petrum in hac sententia fuisse in qua et Paulus fuit. Non igitur tunc eum quid in ea re verum esset docebat, sed eius simulationem qua gentes cogebat iudaizare, arguebat, quia sic illa omnia simulatorie gerebantur, quasi verum esset quod dicebant quidam, scilicet credentes sine lege non posse salvari, in cuius sententiae non consensionem, sed simulationem timore Petrus inciderat, ut de illo vere Paulus scriberet, quod eum vidisset non recte ambulantem ad veritatem Evangelii, eique verissime diceret quod gentes iudaizare cogebat, quod Paulus utique non faciebat : ob hoc illa vetera veraciter ubi opus erat observans, ut damnanda non esse monstraret, praedicans tamen instanter non eis, sed gratia fidei salvos fieri fideles, ne ea velut necessaria quisquam susciperet, post passionem et resurrectionem, namque Domini iam revelata fide, amiserant tanquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose, non erant deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus proiicienda. Ideo nunc quisquis Christianorum quamvis sit ex Iudaeis ea celebrare voluerit, quasi sopitos cineres eruens non erit pius deductor vel baiulus corporis, sed impius sepulturae violator. Nam processu temporis observationes illae ab omnibus Christianis sunt deserendae. Item ipsum apostolum Paulum interrogans, interpello et requiro in eo quod scripsit se vidisse Petrum non recte ambulare ad veritatem Evangelii, eique ideo restitisse, quod illa simulatione gentes iudaizare cogebat : utrum verum scripserit an non, nescio qua dispensativa falsitate mentitus sit. Absit ! ut eum mendaciter fecisse credamus.
Omnino enim tenendum est in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum, et a scriptoribus sanctarum Scripturarum credendum est omnino abesse mendacium, ne dispensatores Christi sibi putent licere pro veritatis dispensatione mentiri. Fidelis igitur dispensator Paulus nobis exhibet procul dubio in scribendo fidem, quia veritatis dispensator erat, non falsitatis : et ideo verum scripsit, dicens se vidisse Petrum non recte ambulantem ad veritatem Evangelii, eique in faciem restitisse, quod cogeret gentes iudaizare. Petri itaque et Barnabae simulatio, merito reprehensa est et correpta, ne et tunc noceret, et ne posteris ad imitandum valeret.
Cui Hieronymus ita respondet : Scribis in epistola quod Paulus cum iam esset Christi Apostolus suscepit ea quae in lege praecipiuntur celebranda, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent sicut a parentibus per legem acceperant custodire, si tamen in eis non constituerent spem salutis. Estque summa sententiae tuae, credentes quidem de gentibus a legis onere liberos esse, sed credentes de Iudaeis bene facere, si sacrificant et circumcidunt. Sed si post Evangelium bene facit qui iudaizat in sacrificiis et caeteris, in haeresim labimur Cerinthi et Ebionis, qui propter hoc sunt anathematizati quod Evangelio miscuerunt cultum legis, qui dum volunt Iudaei esse et Christiani, neutrum sunt : et si tales suscipimus ut in Ecclesia Dei faciant quod fecerunt in synagoga Satanae, non illi Christiani fient, sed nos Iudaeos facient. Dicis legis caeremonias his qui ex Iudaeis sunt non esse pestiferas, ego contra pronuntio quod sunt utique caeremoniae Iudaeorum omnibus mortiferae fidelibus. Finis enim legis Christus est. Item : Lex et prophetae usque ad Ioannem. Item Ieremias : Consummabo testamentum novum super domum, vel domui Israel. Non dicit populo gentium sed Iudaeis, ut non in vetustate litterae vivant, sed in novitate spiritus, nec sunt illae caeremoniae res indifferentes inter bonum et malum ; si observandae sunt, salutem afferunt, si vero salutem non afferunt, non sunt observandae. Eas observare tu dicis bonum, ego assero malum, non modo eis qui ex gentili, sed etiam qui ex Iudaico populo crediderunt.
15-18. Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. Scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christo Iesu credimus ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. Quod si quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, nunquid Christus peccati minister est ? Absit ! Si enim quae destruxi iterum haec reaedifico, praevaricatorem me constituo.
Nos natura, etc. Commendata auctoritate sua iam rationibus incipit agere, quod carnales observantiae post Christum non sunt observandae, ostendens iustitiam, non ex lege, sed ex gratia fidei esse, primo, exemplo sui et apostolorum, et Abrahae, qui ex fide iustificati sunt, deinde Scripturarum attestatione, tandem humana consuetudine. De improbatione itaque legis incipit hic plene agere. Quasi dicat : Gentes non debent iudaizare. Et vere, quia nos qui valuimus in lege, scimus eam non iustificare, et ideo ea dimissa ad Christum confugimus, quod ita dicit : Nos, scilicet ego et alii apostoli, sumus natura Iudaei, id est non proselyti, sed genere Iudaei sumus, et non sumus peccatores ex gentibus. Quasi dicat : Peccatores quidem sumus, sed non ut gentes idololatrae et immundi.
Attende quod sicut interest inter irridentes et irrisores, et inter scribentes et scriptores, et huiusmodi, ita Scriptura peccatores appellare consuevit valde iniquos, et gravibus peccatorum sarcinis oneratos, quod nomen gentibus imposuerunt Iudaei ex vetusta superbia, tanquam ipsi iusti essent, cum essent et ipsi peccatores.
[Augustinus] Hoc nomen non est in Scripturis usitatum de illis qui cum iuste et laudabiliter vivant, non sunt sine peccato. Scientes autem. Quasi dicat : Sumus natura Iudaei, et non peccatores ex gentibus, sed tamen scimus quod homo, id est Iudaeus quantumcunque in lege sit, non iustificatur ex operibus legis, id est per opera legalia, quae sunt de sacrificiis et de aliis figurativis. Nullo denique modo iustificatur, nisi per fidem Christi Iesu, id est qua creditur in Christum. Et quia hoc est, ergo et nos Iudaei sicut et gentes, credimus in Christo Iesu, ut iustificemur ex fide Christi.
Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua, sed quia opera sunt ex gratia, non ex operibus gratia, quia fides per dilectionem operans, nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum, nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.
Ex fide ergo nos dicit iustificari, quia ipsa prima est, ex qua impetrantur caetera. Ex fide iustificemur, dico, et non ex operibus legis aliquo modo, sive ante fidem sive cum fide fiant.
Propter quod, scilicet quia Iudaeus non est iustus ex lege, patet quod ex operibus legis non iustificatur omnis caro, id est gentilis, quia si ex illis non iustificatur Iudaeus, multo minus caro, id est peccator ex gentibus. Quod si, quasi dicat : Nos credimus in Christum ut per fidem iustificemur. Quod, id est sed si, et nos ipsi inventi sumus, peccatores, ideo quia sumus, quaerentes iustificari in Christo, id est si dicitis, et si verum est nos peccasse eo quod legem dimisimus, et in Christo iustitiam quaerimus, tunc qui hoc praecipit, scilicet Christus, est minister peccati. Nunquid Christus est peccati minister ? Quasi dicat : Mirum est si quis hoc dicat. Sed absit ut Christus peccaverit, qui legem destruxit, et deseri praecipit ! Si enim. Quasi dicat : Vere Christus non peccavit hoc praecipiendo, quia nec ego peccavi deserendo, et destruendo, quia si iterum haec reaedifico quae destruxi, scilicet superbiam gloriantem de operibus legis, praevaricatorem me esse constituo. Videtur forte ex his verbis similiter posse obiici quia, si fidem Christi quam ante oppugnabat nunc aedificet, praevaricatorem se constituat, sed illam non destruxit, quia destrui non potest. Hanc autem superbiam vere destruxerat, et destruebat, et ideo, si reaedificaret, praevaricator fieret.
[Augustinus] Ille enim praevaricator est qui cum destruxerit rem falsam quae destrui potest, eam rursum aedificat. Ille vero non est, qui rem veram cum conaretur destruere, et postea veram esse ac destrui non posse cognosceret, tenuit eam ut in ipsa aedificetur. Vel ita, quod si quae. Quasi dicat : Dixi quod ex operibus legis non est iustitia, et vere. Quod, id est quia etiam nos ipsi qui in lege maiores inventi sumus, non opinione habiti, sed ratione probati fuisse peccatores in ea, scilicet dum ei subiecti serviebamus. Quod inde apparet, quia sumus quaerentes, id est quaerimus, iustificari in Christo, quia cur in Christo quaereremus iustificari, nisi quia in lege non eramus iusti ? Et si hoc est, id est si nos qui in ea perfecti eramus, fuimus ex ea peccatores, tunc lex ubicunque post Christi passionem servatur, ministrat peccatum, et si lex ministrat peccatum, tunc si Christus legem modo ministrat, et peccatum. Sed nunquid Christus est minister peccati ? Absit ! Non enim minister est peccati ; ergo nec legis, quod forte videretur, quia eam adimplevit. Sed absit quod ipse sit minister, id est quod eam ministraverit, docens eam post suam passionem servandam. Et si Christus non est minister legis, cur vos, Galatae, eam servaretis ? Vel ita, quod si. Quasi dicat : Vere ex operibus legis non est iustitia, quod, id est quia nos ipsi quaerentes iustitiam in Christo,
[Berengar.] id est revera cognovimus nos non posse iustificari, nisi transeuntes ad Christum, nos dico inventi peccatores in lege. Et si hoc est quod utique est, nunquid Christus minister peccati, id est nunquid patitur Christus, et concedit nos relabi ad id quod eramus ? quod si pateretur, id est concederet, profecto nobis esset minister peccati, id est prioris status nostri sicut fuisset transeuntibus ad se minister iustitiae, sed absit ! Si enim ; quasi dicat : Vere Christus non est minister peccati vel legis, ego enim sequax eius, destruxi legem rationabiliter vivendo et docendo. Et si, ego, iterum reaedifico haec quae destruxi, id est legem, constituo me esse praevaricatorem, id est contra legem spiritualiter intellectam facio.
19-21. Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci. Vivo autem iam non ego ; vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Non abiicio gratiam Dei. Si enim per legem iustitia, ergo gratis Christus mortuus est.
Ego enim per legem, spiritualiter intellectam, mortuus sum legi, ne carnaliter in ea vivam.
[Augustinus] Vel per legem, id est per auctoritatem legis, ipsam dimisi, quasi ei mortuus, nullum carnalem sensum eius habens ; in qua scriptum est : Prophetam suscitabit Dominus de fratribus vestris, ipsum tanquam me audietis. Et item : Consummabo testamentum novum domui Israel. Et : Holocausta, et pro peccato non postulasti ; tunc dixi : Ecce venio ; et alia huiusmodi. Mortuus sum legi dico, ut vivam, non mihi, sed Deo, id est ad honorem Dei, quod etiam possum, quia cum Christo confixus sum cruci, id est crux Christi exstinxit in me ardorem peccati, ut iam ultra ad id non extendar timore Dei, quasi clavis habens carnes affixas. Unde : Confige timore tuo carnes meas. Vivo autem ; quasi dicat : Cum Christo crucifixus sum cruci, sed propter hoc vivo virtutibus, id est vigorem bene operandi habeo. Vivo, dico, iam non ego, secundum carnem, quia iam non sum ille peccator qui prius eram. Vivit vero in me Christus, id est novitas Christi apparet in me.
Et est sensus : Non est in me iustitia mea, sed Christi. Ad quid ergo lex necessaria est ? Quod autem, illud quod dixerat, et quod est, et qualiter est, et per quid, exponit. Quasi dicat : Dico me vivere, quod autem nunc vivo, id est bene operari possum in carne, corruptibili in qua est incentivum vitiorum, id est quod in igne non uror, in fide vivo, id est per fidem est, non per laboriosa opera legis. Fide dico, Filii Dei, cuius fides valere potest cum sit Dei Filius. Ut autem ostenderet non esse meriti sui, sed gratiae Christi, quod in carne vivens vivit in fide, addit, qui dilexit me, et per hoc fides habet efficaciam, et per dilectionem tradidit pro me, non aliud sacrificium, sed semetipsum, solum, qui tantus est. Attende quod Filius se tradidit ut hic dicitur, et per eum tradidit ut alibi ait Apostolus : Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Si Pater tradidit Filium, et Filius tradidit seipsum, Iudas quid fecit ? Facta est traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a Iuda, una res facta est. Quid ergo discrevit Patrem tradentem Filium, et Filium tradentem se, et Iudam tradentem Magistrum ? Quia hoc fecit Pater et Filius in charitate ; Iudas autem fecit in proditione. Videtis quia non quid faciat homo considerandum est, sed quo animo et voluntate faciat. In eodem facto invenimus Deum, in quo invenimus Iudam ; Deum benedicimus, Iudam detestamur ; benedicimus charitatem, detestamur iniquitatem. Deus cogitavit salutem nostram, qua redempti sumus ; Iudas cogitavit pretium quo vendidit Dominum ; Filius pretium quod dedit pro nobis. Diversa ergo intentio, diversa facta facit, cum tamen sit una res, reparatio ex diversis. Eam si metiamur, unum coronandum, alterum damnandum ; unum glorificandum, alterum detestandum invenimus. Non abiicio ; quasi dicat : Quia Christus ex dilectione tradidit se et iustificavit me, ergo non abiicio gratiam Dei, id est non recipio legem, quod esset abiicere gratiam.
[Augustinus] Vel secundum aliam litteram, quae est : Non sum ingratus gratiae Dei, ut ei comparem aliud, id est legem, ut dicam per legem esse iustitiam. Nec debeo : Si enim per legem, id est per opera legis quibus Iudaei confidebant, iustitia est, ergo Christus mortuus est gratis, id est frustra, sine causa.
