Ad Titum I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
IN EPISTOLAM AD TITUM
ARGUMENTUM
Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyterii, et de spirituali conversatione, et de haereticis vitandis, qui traditionibus Iudaicis credunt, scribens ei a Nicopoli.
CAPUT PRIMUM
1-4. Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia ; manifestavit autem temporibus suis Verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei, Tito dilecto filio secundum communem fidem. Gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu Salvatore nostro.
Paulus servus Christi, etc.
[Ambrosius] Hanc Epistolam scribit Apostolus Tito, quem creavit episcopum, commonens eum fore sollicitum in ecclesiastica disciplina. Tito enim relicto Cretae episcopo ex humilitate et simplicitate nimis patienti, a Nicopoli scribit de episcopali officio imperiose et potestative, tractando praescripta ei sua auctoritate utili. Debet enim pontifex habere maternam pietatem et patris severitatem, ut sit fortis superbis, et suavis modestis · ut non habens timoris angulum, nec elationis supercilium, urat, et luceat. Unde in veste legalis pontificis erat coccus byssinus, qui habet speciem ignis. Ignis autem duo facit, urit et lucet, ita et pontifex gladio praedicationis, scilicet ignito eloquio, urere debet mordaci increpatione et metuenda minatione, et lucere blandis fovendo, et delectabilia promittendo. Ideo de manna dicitur quod indurabatur ad ignem, et liquescebat ad solem. Et baculus pontificalis ab inferiori pungit, et a summo in anteriora extenditur, in se rediens, quia ecclesiasticus doctor gladio verbi pungere debet, id est aspere redarguere peccantes : quod est ex inferiori natura, et correctos in anteriora dirigere, ita tamen ut ad propriam conscientiam sui consideratione redeat, si forte in se habeat quae aliis annuntiat. Est igitur intentio Apostoli instruere Titum de episcopali officio atque monere ut id imperiose tractet, et haereticos vitet. Modus talis : primo salutat ; deinde instruit eum de episcopali officio, docens eum quid agere debeat, et quales episcopos per civitates constituere ; deinde qualiter diversos vel sexu vel aetate, vel conditione instituere debeat. Postea monet eum de vitandis haereticis. Praemittit autem salutationem dicens : Paulus nomine, servus conditione, non tamen peccati misera servitute, sed Dei, quadam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla. Apostolus autem Christi Iesu. Quasi dicat : Humilitas non tollit potestatem et dignitatem. Apostolus, dico, secundum fidem electorum Dei, tenens et praedicans fidem quam tenent, vel qua salvantur electi Dei, et ideo pro ea laborandum est, et secundum agnitionem veritatis, quae veritas est secundum pietatem, id est Christi religionem. Hoc ideo dicit quia est veritas, et in liberalibus artibus, sed quae nihil pertinet ad Christianam religionem. Apostolus Christi sum dico, et hoc in spem vitae aeternae, id est per hoc sperans vitam aeternam. Haec est res, hic est fructus apostolici officii. Per hoc commendat apostolicum officium non tepidius esse agendum. Quam, vitam aeternam, Deus ante tempora saecularia, vel aeterna, quod idem est, id est ante omnia tempora, promisit. Quomodo ?
Promisit, cum nondum essent homines quibus promitteret, quia in eius aeternitate, et in ipso Verbo eius eidem coaeterno iam praedestinatione fixum erat. Promisit ergo ante tempora, quia in se aeterno sic fixum erat antequam tempus esset quod cum creaturis coepit.
Non ergo possumus dicere fuisse aliquod tempus quoniam Deus nondum aliquid fecerat. Ideo ait : Quam promisit Deus ante tempora saecularia. Quasi dicat : Non est recens promissio, sed ante tempora omnium saeculorum, addit : Qui non mentitur, id est quia verax est : per quod certa ostenditur promissio vitae, quae quanto certior est tanto minister debet sollicitior esse. Ut autem certius sit, manifestavit suis temporibus, id est congruis, scilicet Verbum suum, id est Filium, haec est vita aeterna. Manifestavit dico, non solum rei effectu, sed etiam in praedicatione quae credita est mihi ut fideli, cui tu, o Tite, comparticipas. Credita est mihi praedicatio dico, et hoc, secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei, cui in salute hominum minus obedimus, si quomodo remittimur. Paulus, inquam, scribit hanc epistolam Tito dilecto filio suo secundum communem, id est catholicam, fidem, non privatam alicuius. Catholicon enim Graece, Latine dicitur commune, vel universale. Et in scribendo, primum salutat in hunc modum : gratia sit tibi et pax a Deo Patre et Christo Iesu Salvatore nostro. Manifesta sunt haec.
5-9. Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros sicut et ego disposui tibi, si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.
Huius rei. Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare praesbyteros, ita incipiens : Huius rei gratia reliqui te Cretae, cum inde recederem, ut corrigas mala in peccantibus, addendo bonis, ea quae desunt ad perfectionem. Et nota quod, dum haec recolit Apostolus, sicut ei disposuerat monet exsequi. Et ideo reliqui te, ut constituas per singulas civitates presbyteros, id est episcopos, ut pastoralis curae onus facilius sustineatur per multos divisum. Constituas dico, sicut ego tibi disposui, id est quales constituendos docui, scilicet si quis est, non dico sine peccato, sed sine crimine, id est, sine peccato criminali, vel infamia criminali. Si dixisset sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister.
Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine. Sine peccato vero in hac vita neminem dixerim, non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in huius vitae infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus quotidie remittantur.
Quamlibet valde iustum discutias in hac vita, quamvis iam sit dignus iusti vocabulo, non est tamen sine peccato. Unde Ioannes : Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsi seducimus et veritas in nobis non est. Sed plane multi iusti dicti sunt sine querela, quod intelligitur sine crimine. Nulla enim querela iusta est de his qui non habent crimen. Crimen ergo est grave peccatum accusatione et damnatione dignissimum, ut homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, et caetera huiusmodi : quae cum coeperit homo non habere, incipit caput eius erigere in libertatem, sed ista inchoata est non perfecta libertas. Unius uxoris vir, post baptismum, quando novo homini nec stupra nec aliqua quae ante fuerant obsunt. Huic sententiae Augustinus contradicit his verbis :
Acutius intelligunt qui nec eum qui catechumenus vel paganus habuit alteram, ordinandum esse censuerunt, quia de sacramento agitur non de peccato : nam in baptismo omnia peccata dimittuntur. Et qui dixit : Si nupserit virgo non peccat, satis declaravit nuptias non esse peccatum : propter sacramenti autem sanctitatem, sicut femina etiam si catechumena vitiata fuerit non potest post baptismum inter Dei virgines consecrari, ita non absurde visum est bigamum non peccasse, sed formam quamdam sacramenti amisisse, non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinis ecclesiastici signaculum necessarium. Et sicut plures antiquorum Patrum uxores significaverunt futuras ex omnibus gentibus Ecclesias, uni viro subditas, id est Christo, ita noster antistes, id est episcopus, unius uxoris vir significat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam, id est Christo. Itaque sicut duobus pluribusve dominis servire, sic ab uno viro in alterius transire connubium non licet, quia apostatare ab uno Deo, et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. Et ideo ait : unius uxoris vir, in quo spes continentiae est et sacramentum. Filios habens fideles, id est sanae fidei, non in accusatione luxuriae, aut non subditos, id est nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes est in eo corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator, oportet enim. Quasi dicat : Talis debet constitui episcopus. Oportet enim, id est necesse est ad tractationem officii, episcopum esse sine crimine, id est irreprehensibilem, sicut Dei dispensatorem, cum dicit episcopum, aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos. Non superbum, non iracundum, non percussorem, id est non aliorum mentes aliter quam oportet loquendo percutientem. Vel ad litteram, non ferocem, non crudelem, non cupidum turpis lucri, id est saecularis, sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum proximo, sanctum Deo, continentem se ab illicitis, id est ab ira, superbia, et caeteris, amplectentem amore eum sermonem qui est secundum doctrinam fidelem, id est veracem. Ita haec habeat, ut potens sit vita et scientia exhortari scientes in doctrina sana, et redarguere eos qui contradicunt, veritati obloquendo, vel male vivendo.
Contradicentes enim non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati ? Non contradicunt multi lingua, sed vita : quos redarguere magnum opus est, grandis sarcina, clivus arduus.
10-16. Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia. Dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate. Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi.
Sunt enim. Quasi dicat : Bene dixit, eos qui contradicunt. Sunt enim incerti multi et inobedientes, in se, et vaniloqui ad altos, et seductores circumventionibus, et cuiuscunque generis fraudibus, et maxime qui de circumcisione sunt, id est de Iudaeis qui sub nomine Christi iudaizare docebant. Renati enim in Christo non puri erant Christiani, quia partim legem, partim Christum venerari volebant. De quibus subdit : Quos oportet redargui : Ideo, quia ipsi sunt qui subvertunt universas domos, id est totam familiam, docentes quae non oportet. Et hoc faciunt, gratia turpis lucri, scilicet terrenae rei, id est pro terrenis acquirendis. Vel, gratia turpis lucri, id est ut proselytos faciant, sicut Dominus dicit Pharisaeis et Scribis : Circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum. Dixit. Quasi dicat : Vere tales sunt, sicut dixit quidam ex illis, qui eos noverat.
[Augustinus] Iste fuit Pigmenides Cretensis in cuius libris hoc invenitur, qui homo inter prophetas Dei non invenitur, nec eius prophetia ad illa eloquia Dei pertinet quae Iudaeis sunt credita. Et ideo nomen eius non commemoravit Apostolus, sicut solet commemorare prophetas Dei, dicens, sicut et David dicit, vel Isaias ; vel tacitis nominibus illorum dicit, sicut scriptum est, et ea Scriptura intelligitur in qua est auctoritas Dei. Homo autem ineruditus, canis rabiosus, ausus est dicere istum de prophetis Iudaeorum fuisse, de quo ait Apostolus : Dixit quidam ex illis proprius, quia verum dixit, etsi poeta esset. Propheta dico, illorum, non Dei, et proprius illorum, quia eorum naturam bene aperuit. Quod utique ad hoc dictum est, ne Dei propheta putaretur. Non ergo Iudaeorum sed Cretensium proprius erat propheta, qui dixit : Cretenses semper sunt mendaces et malae bestiae, id est sanguinem sitientes, et ventres pigri, id est gulosi, et ideo pigri. Et ne minus credas ei quia gentilis erat, eius verba commendat Apostolus dicens : Testimonium hoc verum est. Sciendum quod, licet divinae auctoritati unde voluerit quod verum invenerit testimonium sumere, sicut et Paulus, ut legitur in Actibus apostolorum, cum loqueretur Atheniensibus ait de Deo : In illo vivimus, movemur, et sumus, sicut et quidam secundum vos dixerunt. Et de Atheniensis arae inscriptione ait : Inveni aram in qua subscriptum est : Ignoto Deo. Ita divina auctoritas undecunque sumit quod necessarium invenit, sed non ideo omnia ibi quae inscripta sunt accipienda confirmat. Unde in lege praeceptum est Iudaeis, ut si mancipium gentile emerent, eius pili raderentur, et unguium incrementa abscinderentur, deinde ad usus domesticos assumeretur : ita vanis atque superfluis gentilium superstitionum et poeticarum sententiis abrasis et decisis, quod purum repertum fuerit ad ministerium domus Dei assumendum est. Sequitur :
Quam ob causam docent. Quasi dicat : Quod non oportet. Quam ob causam increpa illos, non ut soles molliter, sed dure, ideo ut sani sint in fide, id est ut recte credant, non intendentes Iudaicis fabulis litteralis observantiae, in qua nemo iustificatur apud Deum ; et mandatis hominum, quia mandata legis post manifestam veritatem, iam hominum, et non Dei mandata sunt. Hominum dico, adversantium vel avertentium se a veritate, spiritualis intelligentiae. Quidquid enim adversus veritatem opponitur, humana intentio est.
[Ambrosius] Ideo mandata hominum, et fabulas appellat quae narrant, quia nescientes Scripturarum et interiora verborum legum, colorem sequuntur, non saporem. Putant enim nunquam recedendum esse ab his quae Moyses tradidit, ut puta de escarum differentia. Unde subdit : Omnia enim. Quasi dicat : Vere avertunt se a veritate, quia omnia humanis usibus concessa, munda sunt mundis, scilicet illis qui fide bona sumunt et iusti sunt ;
quod ipsi negant ideo, quia in lege quaedam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discernit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit intelligi voluit, sed secundum significationes. Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam, in qua creata sunt. Unde in Genesi : Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Secundum significationes tamen quaedam immunda sunt Iudaeis, nec omnia nobis apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanae societatis. Cum ergo sua cuique redduntur, et naturalem ordinem servant. Omnia sunt munda mundis, contaminatis autem per peccata, et infidelibus, scilicet qui non credunt in Deum vel Deo, nihil mundum, quia non sunt digni donis Dei ; sed et mens, id est intellectus, et conscientia eorum inquinatae sunt. Quasi dicat : Non ex cibo est inquinatio eorum, sed ex malo intellectu et conscientia peccatorum. Et vere mens et conscientia eorum inquinatae sunt, quia confitentur quidem verbis se nosse Deum, factis autem negant. Ut enim Ioannes ait : Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit mendax est.
Si negatio non tantum lingua sit sed et factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum, Antichristus est. Tales sunt omnes mali Catholici, qui non verbis sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adiungite fidei rectae vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera dicendo, et factis bene vivendo. Nam et si confitemini verbis, et non factis, fides talium morum prope fides est daemoniorum. Cum sint. Quasi dicat : Confitentur se nosse Deum, cum tamen sint abominabiles, id est Deo odibiles, et incredibiles, id est nec habiles credere, ad omne opus bonum reprobi, id est a Deo reprobati, ut non habeant gratiam ad bene operandum. Tu autem. Quasi dicat : Illi docent quod non oportet.
