Ad Philippenses II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Philippenses II

CAPUT II

 

1-8. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes. Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo ; humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

 

Si qua ergo. A praedictis infert. Quasi dicat : Et quia pati est donum Dei, et quia patior et quia utile est, ut supradictum est, ergo qui iam me fecistis gaudere de communione vestra in Evangelio Christi, implete gaudium meum addita sustinentia tribulationis et caeteris quae sequuntur, et hoc est quod ait : Si qua ergo consolatio est in vobis, in Christo, id est si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est remissione peccatorum, et in aliis donis, vel si consolari me vultis, si quod solatium charitatis, id est si vultis ut charitas Ecclesiarum quae orant et bona agunt pro fratribus sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris ;

et si qua societas Spiritus sancti est vobis, id est si vultis habere unionem quam facit Spiritus sanctus : in omnibus fidelibus, propter hanc societatem illi in quos venit primitus Spiritus sanctus linguis omnium gentium loquebantur ; et si qua viscera miserationis sunt in vobis, id est si pius affectus est in vobis de quo procedat miseratio, implete gaudium meum. Gavisus quidem de fide vestra, et implete gaudium ut constanter patiamini.

[Ambrosius] Vel, secundum aliam litteram, si qua ergo exhortatio est in Christo, id est si vera exhortatio spei in Christo apud vos qua nos invicem consolamur : et si quod solatium charitatis communis est vobis ; et si qua societas Spiritus sancti est vobis per quam iungimur in uno novo corpore ; et si qua sunt viscera miserationis, id est affectus pietatis erga me, id est si in animo vestro sum, sicut vos in meo ; implete gaudium. Tunc illa vera sunt si hoc fit : Haec quae supra numeravit, tunc vera probando significant, si ista quae subter mandat fuerint servata : in quibus non videntur probati, si non sit quod subdit, scilicet non impleant gaudium et caetera servent. Implete gaudium dico, ita ut non modo patiamini, sed ut idem sapiatis, non diversa in fide. Habentes eamdem charitatem ad omnes, unanimes, unius voluntatis, idipsum sentientes, ut mala cuiusque sint omnium, nihil per contentionem agentes, ut alius alii contendant praeponi. Nota quosdam contentiosos fuisse inter eos. Vel, nihil per contentionem, ut bona dicant, non contentiosis verbis loquantur ; ut nihil agentes, per inanem gloriam, id est propter famam saeculi quae inanis est. Sic eos constringit, ut si haec non custodiant, nec in praedictis probati videantur, quia in illis nolent se improbatos videri, ista quoque servent ut perfecti sint. Sine dubio enim aliqui erant inter eos dissentientes, inquieti, inanis gloriae causa contendentes, pacem Ecclesiae rumpentes. Sed in humilitate sitis degentes, ut de vobis humilia sentiatis. Et sint arbitrantes, id est in cordibus suis diiudicantes alios, sibi esse superiores, id est digniores apud Deum, et hoc, invicem, alter scilicet alterum reputet digniorem. Non ita hoc debemus aestimare ut nos aestimare fingamus, sed vere existimemus posse aliquid esse occultum in alio, quo nobis superior sit, etsi bonum nostrum quo illo videmur superiores esse, non sit occultum.

 

Non quae sua.

Hic docet quomodo vitent contentionem, et inanem gloriam, et quomodo arbitrentur alios superiores, scilicet si consideraverint non sua bona, sed aliorum. Quasi dicat : Ut haec praedicta faciant, non sint considerantes, singuli quam sua sunt bona vel mala, sed quae aliorum sunt. Illa enim praedicta possunt illi facere qui non sua tantum attendunt, sed quae aliorum sunt, ut Christus qui pro aliis tanta tulit ; neque ulla res officiosum istud obsequium facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis tulerit Dominus. Unde admonens subdit : Hoc enim sentite in vobis. Quasi dicat : Ad patientiam et humilitatem vos invito, et ut quaeratis quae aliorum sunt, non vestra, et ut hoc servetis, exemplum Christi assumite. Hoc enim sentite in vobis, id est debetis sentire in vobis, quod et in Christo Iesu fuit,

ut sicut Christus non attendit quae sua sunt, sed vestra, in eo quod carnem assumpsit, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, ita et nos ad eius imitationem invicem onera nostra portemus. Qui cum in, etc. Hic ostendit in quo Christum imitari debemus, scilicet in humilitate ; sed antequam humilitatem Christi ostendat, praemittit alta de Christo, ut hi in quibus locus est abiectionis non dedignentur humiliari, cum Christus adeo altus tantum sit humiliatus. Cuius altitudinem ostendit dicens : Qui Christus cum, non dico accepisset, sed esset in forma Dei Patris, id est in plena essentia et aequalitate Patris, arbitratus est, id est certissime scivit, se esse aequalem Deo Patri, non faciens rapinam, id est non usurpando quod non suum esset, ut diabolus fecit, et primus homo.

Sed Christus non usurpavit aequalitatem Dei, quia vere erat aequalis per naturam. In ea erat aequalitate, in qua natus erat.

Erat enim Christus aequalis Patri, natus, non factus. Ideo non erat illi rapina, quia natura erat illi aequalis a quo genitus est. Vel, non est arbitratus esse se aequalem Deo, secundum humanitatem, scilicet quod esset facere rapinam, id est non suum praesumere. Sed semetipsum. Ostensa altitudine subdit de humilitate. Quasi dicat : Aequalis erat Deo Patri, sed, quamvis esset in forma Patris, manens utique quod erat exinanivit semetipsum. Quomodo ? non substantiam evacuans, non formam deitatis mutans, sed formam servi accipiens, non formam Dei amittens.

Forma servi accessit, non forma Dei discessit. Exinanivisse se ergo ab invisibilitatis suae magnitudine, se visibilem demonstrasse, per formam servi susceptam, quasi enim dignitate se exuit, dum formam servi sibi univit forma Dei. Et ne putares formam servi in eo, scilicet Christo, fieri immortalem addit : Factus est, secundum formam servi qui erat infectus secundum formam Dei, factus, inquam, in similitudinem hominis, id est mortalis et passibilis ut alii homines.

Per hoc ergo quod homo factus est, et in similitudinem hominum se exinanivit, ipse est Christus, et factor et factus. Vide factorem ; omnia per ipsum facta sunt.

Vide factum, in similitudinem hominum factus.

 

Videmus ergo Christum Iesum, et Deum et hominem, et factorem rerum, et factum in rebus ; et Creatorem hominis, et creatum hominem. Deus Christus aequalis est Patri, tantus est quantus ille ; talis est qualis ille : hoc est quod ille, non hic est qui ille ; quia ille Pater, hic Filius. Sed hoc est quod ille, quia ille Deus et ille ; ille omnipotens, et ille ; ille immutabilis, et ille. Ideo non rapina erat aequalis Deo, quia natura erat natus et semper natus, sicut est natus et semper natus : et sicut semper natus, ita semper aequalis. Non itaque inaequalem genuit, vel aequalitatem iam nato addidit, sed gignendo eam dedit, quia aequalem, non imparem genuit.

Non igitur immerito Scriptura utrumque dicit, scilicet et aequalem Patri Filium, et Patrem maiorem Filio, illud propter formam Dei, hoc propter formam servi. Propter quam non tantum Patre, sed etiam seipso et Spiritu sancto minor factus est, et etiam minoratus est paulo minus ab angelis. Ergo et homo factus est et permanens Deus. Homo enim assumptus est a Deo, non in homine consumptus est Deus. Ideo valde rationabiliter, et Patre minor est homo Christus, et Patri aequalis est idem ipse Deus Christus.

Christus enim Dei Filius et Deus est homo : Deus ab aeterno, homo in saeculo : Deus, quia Dei Verbum ; homo, quia in unitate personae accessit Verbo anima rationalis et caro. Cum enim esset unicus Dei Filius, non gratia, sed natura, ut esset etiam plenus gratia factus est et hominis filius, unus Dei Filius, idemque hominis filius : non duo filii Dei, Deus et homo, sed unus Dei Filius : Deus sine initio, homo a certo initio. Sicut enim non augetur numerus personarum cum caro accedit animae, ut sit unus homo, sic non augetur numerus personarum cum homo accedit Verbo ut sit unus Christus. Legitur itaque Deus homo, ut intelligamus huius personae singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem.

Non enim in illa susceptione alterum eorum in alterum conversum et mutatum est ; nec divinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse divinitas, nec creatura in divinitatem mutata est, ut desisteret esse creatura. Et habitu. Quasi dicat : Factus est in similitudinem hominum, et etiam suo habitu, id est sua conversatione inventus est alicui volenti experiri, ut alius homo, quia comedit, bibit, sedit, etc. Vel ita : Habitus in ea re dicitur, quae ut habeatur accedit vel accidit. Verumtamen hoc interest, quia quaedam eorum quae accidunt ut habitum faciant non mutantur, sed ipsa mutant in se integra et inconcussa manentia, sicut sapientia accidens homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt ut mutent et mutentur, ut cibus qui amittens suam speciem in corpus vertitur, et exilitatem atque languorem in robur atque valentiam commutat. Tertium genus est cum ea quae accidunt nec mutant ea quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur, sicut annulus in digito positus, quod genus rarissime invenitur. Quartum genus cum ea quae accidunt mutantur non a sua natura, sed quodammodo formantur, et aliam speciem et formam accipiunt, ut est vestis quae deiecta atque deposita non habet eam formam quam sumit induta. Induta enim membris accipit formam quam non habet exuta. Quod genus congruit huic operationi. Deus enim Filius semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens : neque conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, et in similitudinem hominum factus est ipse susceptor verum hominem suscipiendo.

[Haimo] Hic enim similitudo veritatem exprimit.

 

Et habitu inventus ut homo, id est habendo hominem, inventus est ut homo eis quibus in homine apparuit. Quod dicit ut homo, tale est, quale et illud, quasi Unigeniti a Patre. Veritatem enim exprimit. Habitus autem iste non est ex primo genere.

[Augustinus.] Non enim manens in se natura hominis, naturam Dei mutavit, nec ex secundo. Non enim mutavit homo Deum, et mutatus est ab illo, nec ex tertio. Non enim sic assumptus est homo, ut nec ipse mutaret Deum, nec ab ipso mutaretur ; sed potius ex quarto. Sic enim assumptus est, ut commutaretur ineffabiliter et excellentius atque coniunctius, quam vestis cum ab homine induitur. Nomine ergo habitus satis significavit qualiter dixit, in similitudinem hominum factus, quia non transmigratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem, quem sibi uniens quodammodo atque conformans immortalitati aeternitatique consociaret.

Non ergo oportet intelligi Verbum mutatum esse susceptione hominis, sicut nec membra veste induta mutantur, quamvis susceptio illa ineffabiliter susceptum suscipienti copularet. Habitus ergo est suceptio hominis, quasi vestis quae non mutat, quod vestitur ad commendationem maioris humilitatis, et ait ; et humiliavit semetipsum, tam altum, factus obediens Patri, non solum sustinendo convicia et opprobria, sed etiam usque ad mortem.

Quanta humilitas! humiliavit se Christus usque ad incarnationem, usque ad mortalitatis humanae participationem, usque ad diaboli tentationem, usque ad populi irrisionem, usque ad sputa et vincula, et alapas, flagella, usque ad mortem. Et si parum est hoc, aliquid de genere mortis addendum est. Mortem autem, non quamlibet, sed crucis, quae ignominiosior est.

[Augustinus] Ecce habemus humilitatis exemplum, superbiae medicamentum. Quid ergo intumescis, homo ? O pellis morticina, quid tenderis ? O sanies fetida, quid inflaris ? Princeps tuus humilis, et tu superbus ? Caput est humile, et membrum superbum ? Absit ! Propter quod. Ostendit humilitatem Christi quae maxime in passione apparuit, nunc incipit de claritate eius secundum hominem quae ab eius resurrectione sumpsit exordium. Ut enim Christus resurrectione clarificaretur, prius humiliatus est passione ; humilitas, claritatis est meritum ; claritas, humilitatis est praemium ; sed hoc totum factum est in forma servi. In forma enim Dei semper fuit, et erit claritas.

[Ambrosius] Quid ergo in quantum humilitas mereatur, ostendit hic ut magis hanc appeteremus calcata iactantia.

 

9-11. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.

 

Propter quod, scilicet quia tam humiliter Christus passus est moriendo, et Deus Pater exaltavit illum, donando immortalitatem, impassibilitatem. Exaltavit ergo secundum humanam naturam, quae gloriosior facta est in resurrectione, in quo et natura divina potest dici exaltata secundum ostensionem, quia coepit sciri quod erat. Sicut in assumptione infirmitatis dicitur exinanita, quia non apparuit quod erat.

[Augustinus] Et donavit, per gratiam illi, homini Christo nomen quod est super omne nomen, id est honorificentiam, scilicet quod vocatur Deus. Hoc et ante resurrectionem habuit, sed post resurrectionem quod erat, in evidenti positum est ut scirent homines et daemones ; et tunc res dicitur fieri quando innotescit. Quod ergo a conceptione acceperat, dicitur ei donatum post resurrectionem propter manifestationem. Sed quaeritur cui donaverit, utrum homini, an Deo. Homini donavit nomen quod est super omne nomen, non Deo, neque enim cum in forma Dei esset, non excelsus erat ; aut non ei genua flectebant, coelestia, terrena et inferna. Sed cum dicitur propter quod illum exaltavit, satis apparet propter quid exaltaverit, id est propter obedientiam usque ad mortem crucis. In qua ergo forma Christus crucifixus est, ipsa exaltata est ; ipsi donatum est nomen quod est super omne nomen, ut cum ipsa forma servi, nominetur unigenitus Dei Filius. Hoc ergo illi datum est ut homini secundum quem factus est Filius obediens usque ad mortem, quod iam habebat idem ipse Dei Filius, Deus de Deo natus aequalis Patri. Nunquid enim antequam resurgeret, imo etiam antequam homo fieret, non erat altus Dei filius, Dei Verbum, Deus apud Deum ?

[Augustinus] Donavit ergo secundum hominem Christo, secundum carnem mortuo, resurgenti, ascendenti : Ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, id est ut imperio eius subiici fateantur Angeli et homines et daemones. Sedet enim Christus ad dexteram Patris post resurrectionem et ascensionem. Factum est hoc iam, nec videmus, sed credimus et legimus. Unde et eo ipso quo erat filius David Christus, factus est Dominus David. Illud enim quod natum est ex David, ita honoratum est ut esset Dominus David. Ergo in carne quam accepit in qua mortuus est, in qua et ascendit, et sedet ad dexteram Patris ; in eadem ipsa sic honorata, sic clarificata, et in coelestem habitum mutata ; et Filius est David, et Dominus David, qui est Dominus coelestium, terrestrium et infernorum. [Ambrosius]

 

Vel ita quibusdam videtur, homini datum est nomen quod est super omne nomen, quod nullo genere, nulla ratione convenit. Hoc est enim donum Patris, scilicet esse Filium ; et nomen eius super omne nomen, hoc est esse Deum, quod non per solam appellationem, sed per naturam est super omne nomen : Hoc nomen non est datum homini. Si enim secundum quod homo erat hoc accepit, tunc ipse Dei Filius Deus sibi dedit hoc nomen. Quare ergo Pater dicitur dedisse quod divinitas Filii poterat homini praestare ? Sed forte dicetur quia a Deo Patre sunt omnia, ideo ipse dicitur dedisse. Si ergo a Patre omnia, quare non dicatur cuncta Filio suo per generationem dedisse, cum sibi aequalem genuit ? Item donatum illi significat qui se exinanivit, qui formam servi accepit. Sed nunquid poterat se exinanisse homo res infirma ?

[Augustinus] Nunquid in forma Dei erat ante incarnationem ? Quod si non erat, non accepit formam servi, nec se exinanivit ; quia qui erat in forma Dei, se exinanivit formam servi accipiens. Ergo homini non est donatum nomen Dei, sed ei qui aequalis est Patri qui se exinanivit, cuius sunt omnia a Patre. Illi donavit Deus Pater nomen quod est super omne nomen, id est esse Deum per naturam, quando ab eo plenus Deus natus est. Quomodo ergo dicit Apostolus, propter quod exaltavit et donavit illi nomen, quia post crucem manifestatur quid a Patre cum generaretur accepit. Cum autem a creatura coepit sciri illius maiestas, illius divinitas post crucem, passionem, et resurrectionem revelata est hominibus. Ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Hic aperit cui datum sit nomen Dei. Cui omnis creatura flectit genua, id est Deo. Sed forte dicitur quod homo adoptione Deus esset, et sic Christus ex parte verus Deus, et ex parte adoptivus erit. Adoptivo autem Deo non flectit genua creatura, sed Deo vero causa creaturae. Constat autem Christum verum Deum esse, cui flectitur genu, non adoptivum. Tandem in fine ; omnis lingua bonorum et malorum confiteatur sponte vel invite, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria Dei Patris, id est aequalis Patri, quod hic quidam negant. Quomodo potest fieri ut homo sit in gloria Dei Patris, etiam si adoptivus Deus sit, homo in gloria Dei Patris non potest esse : Nam hoc ei competit qui natus est de Deo, quia in gloria Dei Patris esse, est nihil differre ab eo, ut una gloria sit Patris et Filii per naturam, per communem substantiam et virtutem. Cave qualiter intelligas virorum illustrium, Ambrosii et Augustini verba praemissa, ne sibi contraire putentur. Scito ergo quia est donatio naturalis et est donatio gratuita. Naturali donatione dedit Pater nomen quod est super omne nomen Deo filio non homini, id est Christo, secundum quod Deus, non secundum quod homo ; nec fuit aliud dare, quam sibi aequalem generare. Gratuita vero donatione dedit homini Christo, non Deo ; quia Christus non in quantum Deus, sed in quantum homo per gratiam accepit nomen Dei, nec per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis, ut non sit adoptivus Deus, sed verus Deus cui flectitur omne genu.

 

12-18. Itaque, charissimi mei, sicut semper obedistis, non in praesentia mea tantum, sed multo magis nunc in absentia mea cum metu. et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

 

Itaque, etc. [Haimo.] Quasi dicat : Quia Christus humilis, ita per obedientiam exaltatus est. Itaque, fratres mei, in fide et dilectione, sicut semper obedistis Domino et mihi, ita nunc obedite, non in praesentia mea tantum servientes, sed multo magis nunc in absentia mea, quia minus subvenio vobis, et operamini, id est operibus mereamini, et praeparate vestram salutem, id est vitam aeternam. Et hoc cum metu animi et tremore corporis, id est magno et manifesto timore, non praesumptione. Vel cum metu, id est cum humilitate non superbe, quia qui timet semper humilis est ne cadat, et tremore manifesto. Deus enim. Quasi dicat : Ideo timendum est, quia non vos sed Deus operatur. Et hoc, Deus enim est qui operatur in vobis, et velle bonum, et perficere bonum quod vultis. Et hoc pro bona voluntate sua, non pro meritis nostris.

Nos ergo volumus, sed Deus operatur in nobis et velle ; nos operamur, sed Deus in nobis operatur et operari : hoc nos expedit et credere et dicere, quia pium est et verum, ut sit humilis confessio, et totum detur Deo.

Per proprium enim arbitrium nisi Dei gratia adiuvetur, nec ipsa bona voluntas in homine esse potest. Omnia autem. Adiungit hic patientiam humilitati. Quasi dicat : Non solum cum metu operamini, sed etiam omnia facite sine murmuratione, id est non negligenter et indevote ; et sine haesitationibus, ut non haesitetis pati pro Christo, sed prompti sitis. Ita omnia facite ut sitis sine querela, quantum ad proximum, ut scilicet proximus de vobis non possit conqueri ; et quantum ad vos, sitis simplices, non duplices ut qui duobus dominis servire volunt. Contra quod dictum est : Non potestis Deo servire et mammonae. Simplices, dico, sicut filii Dei.

[Haimo] Sicut Deus simplex est, ita et filii eius puro ac simplici animo debent incedere ; et etiam quantum ad exteros estote sine reprehensione, ut non sit in vobis quod pateat reprehensioni. Et hoc ideo hortor, quia estis in medio pravae nationis, per opera, et perversae per diversas sectas, id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt : qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto. Inter quas lucetis, id est lucere debetis doctrina et vita, id est ad hoc estis constituti ut luceatis. Et ideo decet vos esse sine reprehensione. Lucetis, dico. Sicut luminaria fixa in coelo lucent in mundo, sic et vos sol mundi estis quos illuminat lux vera. Et hoc ideo quia estis continentes verbum vitae, id est quia estis vasa Evangelii, sicut illa dicuntur continere rationem vitae animalis. Luminaribus bene sanctos comparat. Sicut enim stellas coeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhaerentes coelo sacrae Scripturae non obscurat mundana iniquitas.

Et sicut illa quidquid agatur in terra etiam si quid mentiantur de ipsis, suos tamen in coelo cursus non obliquant nec tardant : ita sancti, quorum conversatio in coelis est, propter mala mundi quae despiciunt ; vel falsa quae confingantur in ipsos, lucem verbi et vitae exemplum nullo modo interpolant. Ita facite ut dixi, quod utique erit ad gloriam meam, nedum vestram futuram, in die Christi, id est quando videbitur Christus. Et vere gloriam habeo, quia non in vanum, id est sine fructu, cucurri, in facile conversis ; neque in vanum laboravi, in difficile conversis. Et non solum tunc habebo gloriam, sed etiam modo gaudebo intus, in mente, quia certa me manet merces ; et congratulor, id est gratias ago vobis omnibus, etiam si immolor super sacrificium et obsequium fidei vestrae. Quasi dicat : Iam obtuli Deo fidem et opera vestra, sed etiam si ipse pro vobis offeror, gaudeo, ita et vos, si pro me immolamini gaudete. Et hoc est quod subdit : Propter idipsum autem et vos gaudete et congratulamini, id est gratias agite mihi, sicut ego vobis, si immolor pro vobis.

 

19-30. Spero autem in Domino Iesu Timotheum me cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt. Neminem enim habeo tam unanimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi. Experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum servivit in Evangelio. Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. Necessarium autem existimavi Epaphroditum, fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, quoniam quidem omnes vos desiderabat, et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius. Non solum autem eius, verumetiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, ut viso illo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et eiusmodi cum honore habetote, quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

 

Spero autem. Quasi dicat : Non solum litteris hoc moneo, sed etiam spero in Domino Iesu, id est per misericordiam Domini Iesu Timotheum me mittere ad vos. Et hoc cito, adeo necessarium est ut veniat. Et adeo attentus est erga vos. Mittere, dico, ut et ego bono animo sim, his cognitis quae circa vos sunt, sicut vos eritis bono animo cognitis his quae circa me sunt. Ideo illum et non alium volo mittere. Etenim, id est quia neminem habeo nunc tam unanimem, id est qui ita concordet meae voluntati in hoc negotio, qui, ita sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Hoc enim tempore multi cum Apostolo mercenarii erant ; filii vero vel pastores nulli, nisi Timotheus. Et vere. Omnes enim quaerunt in vobis quae sua sunt, non quae sunt Iesu Christi.

[Ambrosius] Negligentes enim erant de disciplina et conversatione fratrum. Non enim devoto animo praedicabant, sed propter propria lucra. Hi sunt mercenarii qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore quae et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures vero et latrones qui occidunt, sunt cavendi. Experimentum autem. Quasi dicat : Hunc mittam ad vos, vos autem cognoscite in vita et doctrina, experimentum eius, id est ipsum quem nos experti sumus et bonum cognovimus, quoniam, ipse obediens mihi sicut filius patri mecum servivit Deo in Evangelio, in quo potui experiri eum. Et quia expertus sum, hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quem exitum sint habitura quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam ad vos.

[Haimo] Haec manifesta sunt, aperta perstringamus ut in obscuris immoremur. Interim autem existimavi necessarium fore mittere ad vos Epaphroditum fratrem meum in fide, et cooperatorem in praedicatione, et commilitonem in adversis, vestrum autem apostolum, id est doctorem, et ministrum necessitatis meae, qui mihi necessaria ministravit, et ideo mittere volui. Sunt etiam aliae causae, scilicet quoniam quidem desiderabat vos omnes videre, et maestus erat, non de se, sed de vobis pro eo dolentibus. Et hoc est quod subdit : Propterea quod audieratis eum infirmatum, id est verberatum ministratione, unde dolebatis. Nam, etc. Quasi quis diceret : Cur moestus erat quia audierant illum infirmatum, scilicet cum possent decipi ? Respondetur. Quia non solum fama, sed etiam in ipsa re infirmatus est, et ita confirmaretur auditus eorum magis ac magis, et dolor augeretur, nisi cito ad eos veniret. Et hoc est quod subdit : Nam et infirmatus est, non utique ex verberatione, sed ex aegritudine. Et hoc usque ad mortem, id est ad mortis periculum. Sed Deus misertus est eius, sanando eum, non solum autem eius, verumetiam et mei vel nostri, quibus eum servavit.

[Ambrosius] In hoc misertus est mei ne haberem tristitiam de morte super tristitiam de infirmitate, quae nocebat vobis. Et quia Deus misertus est eius et nostri, ergo festinantius quam esset propositum misi illum ad vos, ut viso illo iterum gaudeatis, pro cuius absentia tristari vos novi, et ego sine tristitia sim, quam habebam de vobis tristibus. Et quia misi eum, itaque excipite illum cum gratia, ut per bona opera ostendatis vos gaudere de eo. Gaudio, dico, quod fit in Domino, id est quod sit spirituale, et, quia eiusmodi est, cum omni honore habetote. Absoluta sunt haec, nec egent interpretatione. Et debetis, quoniam propter opus Christi, id est ut faceret opus quod Christus docuit et fecit qui venit ministrare et non ministrari, accessit usque ad mortem, id est periculo mortis ; non coactus, sed ex voluntaria deliberatione, tradens animam, id est vitam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum officium. Rem quippe dedistis, sed qui mihi ferret de vobis, non erat.