Ad I Corinthios VII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT VII
1-2. De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
De quibus autem scripsistis mihi. Occasione fornicationis quam prohibet, de nuptiis continuat, de quibus illi quaesierant.
[Ambrosius] Cum enim pseudo per hypocrisim, ut caeteris puriores esse viderentur, nuptias improbarent, et spernendas dicerent, quia hoc non placuit Corinthiis, qui non delectabantur hac sententia, hoc solum ab Apostolo quaesierunt per Epistolam praetermissis caeteris, quibus hic respondet tractans de coniugio fidelium et infidelium. Et agit tripliciter de ipso, scilicet secundum consilium, secundum indulgentiam, secundum praeceptum, quorum singula suis locis diligens lector distinguat.
Hic dicendum est breviter quod sit coniugium, et quae sit efficiens causa coniugii, et causam propter quam contrahi debeat, et quae legitimae sint personae ad contrahendum matrimonium, et quae sint bona coniugii quibus excusatur carnalis coitus. Coniugium utique, sive matrimonium, est maritalis coniunctio maris et feminae inter legitimas personas, individualem vitae consuetudinem retinens. Hac autem descriptione matrimonium fidelium ac legitimorum tantum includitur, et est bona res coniugium. Est enim unum de sacramentis Ecclesiae, tenens imaginem coniunctionis Christi et Ecclesiae, sicut Apostolus ait : Hoc autem dico magnum sacramentum esse in Christo et in Ecclesia. Constat itaque rem bonam esse coniugium ; quod quidam haeretici negant, nuptias detestantes, quas Christus approbans nuptiis interfuit, et eas miraculo commendavit. Hoc etiam propter hoc apparet, quia primum coniugium inter primos parentes instituit. Apostolus etiam ait : Virgo non peccat, si nubat. Matrimonii autem efficiens causa est consensus maritalis de praesenti per verba expressus, secundum illud Nicolai papae : Sufficiat solus secundum legem eorum consensus, de quorum coniunctionibus agitur. Qui si solus in nuptiis defuerit, caetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur. Unde est etiam illud :
[Ambrosius] Matrimonium non facit coitus, sed voluntas. Hinc etiam illud : Non defloratio virginitatis, sed pactio coniugalis matrimonium facit. Causa vero propter quam contrahi debet, est procreatio prolis, vitatio fornicationis. Sunt et aliae causae honestae, ut inimicorum reconciliatio, et pacis rei integratio, et huiusmodi. Personae autem legitimae ad matrimonium sunt, iuxta institutionem Ecclesiae. Aliae namque fuere legitimae in exordio nostrae originis, et ante legem Mosi. Aliae sub lege, aliae in tempore gratiae. Item in primitiva Ecclesia quaedam erant legitimae, quae modo non sunt ; et earum quae modo legitimae sunt vel illegitimae, quaedam sunt plene legitimae, quaedam omnino illegitimae, quaedam neutrae. Plene legitimae sunt quas non impedit votum continentiae, vel ordo, vel cognatio, vel dispar cultus, vel conditio, vel naturae frigiditas. Omnino autem illegitimae per votum, per ordinem, per cognationem, per disparem cultum. Neutrae vero, id est nec omnino illegitimae, nec plene legitimae sunt, per conditionem vel frigiditatem. Si enim tales nescientes coniuncti fuerint, possunt permanere quibusdam causis accidentibus, et eisdem deficientibus dividi.
[Ambrosius] Bona vero coniugii sunt tria, scilicet fides, proles, sacramentum : Fides, ne cum alio vel alia coeatur ; proles, ut religiose educetur ; sacramentum, ne coniugium separetur. Separatio autem gemina est, corporalis scilicet et sacramentalis. Corporaliter vero non debent separari, nisi ex communi consensu, quod interdum fit causa religionis ; sacramentaliter vero separari nequeunt, dum vivunt, si plene legitimae sint personae. Et attende quod tertium bonum coniugii dicitur sacramentum, ideo non quia sit ipsum coniugium, sed quia eiusdem rei signum est, id est spiritualis et inseparabilis coniunctionis Christi et Ecclesiae. His tribus bonis excusatur coitus carnalis, qui est inter coniuges, ita ut vel non sit peccatum vel sit veniale. Quando enim causa prolis conveniunt tantum, sic excusatur ut non sit peccatum, quando vero causa concupiscentiae satiandae et refrenandae, veniale est.
Unde Augustinus : Coniugalis concubitus generandi gratia non habet culpam ; concupiscentiae vero satiandae, sed tamen cum coniuge, habet culpam, propter thori fidem, venialem. Item, quod coniugati victi concupiscentia utuntur invicem ultra necessitatem liberos procreandi, ponam in his pro quibus quotidie dicimus : Dimitte nobis debita nostra sicut, etc. Ubi autem haec bona non sunt, nullam habet coitus excusationem. Unde dicitur : Omnis vehemens amator propriae uxoris, adulter est. Contingit autem saepe contrahi coniugium, in quo haec bona non reperiuntur : quia nec fides servatur, nec proles religiose educatur. Haec de his sufficiant. Quasi dicat : Fornicatio fugienda est, sed nubere licet. Et hoc est quod ait : De quibus autem scripsistis mihi, id est, de his quae scripsistis mihi. Hoc dico : Bonum est homini non tangere mulierem, propter fornicationem. Quasi dicat : Bonum est non tangere, sed tamen propter fornicationem vitandam unusquisque habeat suam, non alienam, uxorem, non concubinam. Hoc ideo dicitur, ut excludantur illi qui divinis auctoritatibus uxores habere non possunt. Et similiter, unaquaeque mulier habeat suum virum, scilicet legitimum. Hoc dicit Apostolus secundum indulgentiam non secundum praeceptum.
[Fulgentius] Peritus enim medicinae caelestis Apostolus, non tam sanos instituit, quam infirmis medicamenta monstravit.
[Gregorius] Magnum itaque bonum est mulierem non tangere, quod debet omnis fidelis principaliter observare. Tamen si quis adhuc plus est de sua infirmitate sollicitus quam de Domini virtute securus, si continentiam non novit, uxore utatur.
Sed quia nuptiae tales esse non possunt quales primorum hominum esse potuerunt, sint tales quales sanctorum patrum fuerunt, ut carnis concupiscentiae quae necessario est in corpore mortis huius non serviatur ; sed ipsa potius non nisi ad propagandam prolem servire cogatur : et sic infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipitur honestate nuptiarum.
3-6. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir ; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi ; et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
Uxori vir debitum reddat. Quasi dicat : Concedo viro habere uxorem, et mulieri virum ; et postquam coniuncti fuerint, vir reddat debitum uxori, similiter et uxor viro
[Ambrosius] Invicem sibi subiici in hac causa dicit, ut una sit illorum voluptas in lege naturae. Ideo alter alteri reddat, quia mulier non habet potestatem sui corporis ad alium, sed vir ; similiter autem vir non habet potestatem sui corporis ad aliam, sed mulier. In hoc pares sunt vir et mulier, quia neque viro neque mulieri corpus suum licet alii tradere.
[Augustinus] Invicem enim sibi debitores sunt in hac causa, ne peccandi daretur occasio, in aliis vero praeest vir. Ergo hic non dominium tollitur viro, sed vitium.
Debent ergo sibi coniugati ad illicitos concubitus evitandos mutuam quodammodo servitutem ; ut etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu, non possit. Sed ad hoc, uxor non habet potestatem sui corporis, sed vir. Similiter vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Ut etiam quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit, vel ille de matrimonio, vel illa non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas. Reddere enim debitum coniugale nullius est criminis ; exigere autem ultra generandi necessitatem, culpae est venialis ; fornicari autem vel moechari puniendi est criminis. Nolite, etc. Quasi dicat : Et quia nec vir nec mulier potestatem sui corporis habet, ergo nolite fraudare invicem, id est subtrahere debitum, quod posset esse causa adulterii.
[Augustinus] Hoc ideo dicit Apostolus ut conveniant in re uxoria, ne dissensio generet fornicationem. Nolite dico, nisi forte ex consensu ad tempus, scilicet ut ex condicto abstineatis propter gratiarum actiones, unde subdit, ut vacetis expeditius orationi. Ut enim misereatur Deus, mundius exorandus est. Et si munda sint coniugia, tamen etiam a licitis abstinendum est, ut facilius ad effectum deducatur oratio. Et iterum revertimini in idipsum, id est naturalem usum. Ubi et si culpa est, tamen venialis est :
[Ambrosius] quod non est in fornicatione. Revertimini, dico, ne tentet vos Satanas propter intemperantiam, vel incontinentiam vestram,
[Augustinus] ne occasio detur diabolo trahendi in laqueum fornicationis vel adulterii.
[Ambrosius] Hoc enim ideo dicit Apostolus, ut fornicationem excludat, non ut ad meliorem vitam tendentibus iter claudat. Et quia Apostolus dixerat, unusquisque habeat suam, et quaeque suum, et item revertimini, ne videretur hoc praecipiendo dixisse, subdit :
Hoc autem totum dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Et ideo non peccat qui aliter agit, id est qui continet, imo peccat qui sic agit. Quia aliqua culpa est ibi, sed levis. Propter huiusmodi peccata, oportet quotidie crebroque orare Dominum et dicere : Dimitte nobis debita nostra, etc.
Non ergo illud praecepit Apostolus, sed permisit. Aliud est enim quod permittitur infirmitati, aliud quod praecipitur fidei. Quod ostendit ex eo quod ait, hoc dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Quasi dicat : Non hoc iubeo castitati, sed permitto infirmitati, non est laudabile, sed veniale. Sed forte aliquis dicet, si hoc secundum veniam concessit Apostolus, ergo peccatum sunt nuptiae. Cui enim venia nisi peccato conceditur, ubi est incontinentiae malum ? Plane quod infirmitati concessit Apostolus secundum veniam, audeo dicere peccatum esse. Veniam namque concedens Apostolus, concubitum attendit coniugatorum, ubi est incontinentiae malum. Incontinentiae malum est quod vir cognoscit uxorem etiam ultra necessitatem procreandi liberos, sed et ibi est nuptiarum bonum.
Non enim quia incontinentia malum est, ideo connubium quod est praeter intentionem generationis non est bonum, imo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum ; sed illud malum fit veniale, propter bonum nuptiale, quod est tripartitum, scilicet fides, proles, sacramentum : Fides, ne cum alio vel alia coeatur ; proles, ut religiose educetur ; sacramentum, ne coniugium separetur. Hoc bonum nuptiarum non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentiae.
Concubitus enim necessarius causa generandi inculpabilis, et solus ipse nuptialis est. Ille vero qui ultra necessitatem progreditur, non rationi, sed libidini obsequitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est, quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges debitum carnis exposcunt, non voluntate propaginis, sed voluptate libidinis ? quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Quocirca etiam hinc sunt laudabiles nuptiae, quia etiam illud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Neque enim iste concubitus, quo servitur concupiscentiae, agitur, ut impleatur fetus quem postulant nuptiae.
Omnino igitur in genere suo nuptiae bonae sunt, quia fidem thori servant, et prolis suscipiendae causa utrumque sexum commiscent, et impietatem separationis horrent.
7-11. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum. Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis ; bonum est illis si sic permanserint sicut et ego. Quod si non se continent, nubant : melius est enim nubere quam uri. His autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
Volo autem. Quasi dicat : Hoc indulgeo. Sed tamen volo omnes homines esse castos sicut meipsum. Quantum ad benevolum et sollicitum magistrum pertinet, omnes tales, si fieri posset, volebat esse sicut seipsum, id est continentes. Sed etsi non sint omnes casti, habent tamen alia quibus salvari possunt, quod ita ait : Sed unusquisque habet donum ex Deo, quia et coniugium est ex Deo sicut continentia. Donum dico proprium, id est sibi competens, quia in hoc quisque adiuvatur, quod appetit avidius. Alius quidem sic, scilicet in coniugio potest salvari ; alius vero sic, scilicet in viduali vel virginali continentia.
[Ambrosius] Et ideo non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis, admittat illicita ; sed ipse quid sequatur sibi eligat, sed tamen in hoc propensiorem esse melius est.
Satis hic ostendit etiam pudicitiam coniugalem esse donum Dei ; non tantum enim continentium, sed etiam coniugatorum castitas, donum Dei est. Dico autem. Quasi dicat : Coniuncti debitum reddant, sed non nuptis, id est virginibus, et viduis dico, quod bonum est illis si sic, id est caste permanserint, vel, eant sicut ego, quod si non continent, nubant legitime. Et quare hoc dicat, adiungit : Melius est enim nubere quam uri, id est ardere libidine. Uri enim est desideriis angi vel vinci.
[Ambrosius] Non igitur ideo dicit melius, quod bonum sit uri, et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus. His autem. Quasi dicat : Hoc consulo non coniunctis. Sed his qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego, quasi hoc praeceptum invenerim, sed Dominus in propria persona praecipit, uxorem a viro non discedere, hoc supple, nisi causa fornicationis.
Haec est enim causa quam Christus excepit, quae hic tacetur, quia notissima est, scilicet causa fornicationis. Hanc enim solam causam excepit Dominus ; caeteras vero universas molestias, si quae forte exstiterint, iubet pro fide coniugii, et pro castitate fortiter sustineri. Et nota quod aliud est discedere, aliud est communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum ; et dicitur hoc de coniugio, ubi uterque fidelis est. Quod si. Quasi dicat : Non discedat, quod si discesserit, scilicet causa fornicationis, praecipio manere innuptam, viro vivente, aut reconciliari viro suo, si ipsa non continet.
[Augustinus] Si enim se non continet, mulier viro debet potius reconciliari quam alteri nubere. Et similiter, vir non dimittat uxorem suam, nisi causa fornicationis. Praeter quam non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam moechari. Quod si illa est adultera, ipse non facit, sed adulteram dimittit. Supplendum est hic quod de uxore praemisit, scilicet quod si dimiserit, ne ducat aliam, vel reconcilietur uxori. Similis enim forma servatur in viro, et in muliere. Ambrosius tamen dicit : Ideo non subdit hoc de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur qua potior. Quod a falsariis dicitur esse appositum. Nam caeteris. Postquam egit de coniugio fidelium, transit ad imparia coniugia. Quasi dicat : Ubi uterque fidelis est, hoc praeceptum Domini dedi.
12-14. Nam caeteris ego dico, non Dominus : Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata mulier infidelis per virum fidelem. Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
Nam caeteris, scilicet ubi non est uterque fidelis, quod in initio Ecclesiae contingit, cum Evangelium gentibus praedicari coepit, ego dico, ex Deo quidem, non Dominus proprio ore, quod si quis frater, id est si quis fidelis conversus ad fidem in coniugio, habet uxorem infidelem, et haec consenserit habitare cum illo, non dimittat illam.
[Augustinus] Non hoc praecipit Apostolus, sed consulit, ut si quis aliter agat non sit transgressor, sicut et post de virginibus consulit. Monet ergo quod est lucrandi occasio, cum posset licite relinquere, sed non expedit. Tunc enim non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert impedimentum salutis, sicut est illud unde iam diu loquimur, scilicet discessio fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus, quia coram illo non est iniusta. Sed Apostolus ne fiat, consilio charitatis suadet, ut nemo in ea remissionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Hoc ergo mihi visum est Apostolum monendo dixisse. Coniux enim fidelis licite potest relinquere infidelem.
Idololatria enim et quaelibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis permisit quidem uxorem dimitti, sed non iussit : et sic dedit Apostolo locum monendi, ut qui voluerit, non dimittat infidelem quae forsan fiet fidelis : et qui voluerit, licite dimittere possit.
Quia enim fidelis infidelem relinquere licite potest, ideo Dominus non prohibet. Quod enim Dominus prohibet, fieri omnino non licet : hoc autem fieri licet. Nam si fornicatio carnis detestanda est in coniuge, quanto magis fornicatio mentis, id est infidelitas. Sed quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter coniugum separationes ipsam doctrinam salutis homines offensi exhorreant, intendit Apostolus et monet non fieri. Si ergo ab infidelibus nec iubentur a Domino, nec prohibentur fideles recedere. Nam si dimittere tales iuberentur a Domino, nullus esset locus consilii admonentis Apostoli, ne hoc fieret. Legitur tamen quod Esdras propheta, imo Dominus per eum non modo permisit, sed etiam iussit Israelitis uxores dimittere alienigenas, per quas ibant ad deos alienos ; non illae per maritos acquirebantur Deo. Recte itaque hoc praecepit, quia nondum tanta gratia Salvatoris illuxerat. Et per Moysen Dominus iusserat, ne quis uxorem alienigenam duceret. Merito ergo quas duxerant Domino prohibente, Domino iubente dimiserunt.
[Augustinus] Non enim imputandum matrimonium quod extra decretum Dei factum est, sed cum cognoscitur emendandum est.
Cum vero coepisset gentibus Evangelium praedicari, iam coniunctos gentiles gentilibus comperit coniuges, ex quibus si non ambo crederent, sed unus vel una, et infidelis cum fideli consentit habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec iuberi, ideo nec prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere ; et infidelis hominis fornicatio est maior in corde. Ideo autem nec iuberi, quia non contra iussionem Domini gentiles fuerunt ambo coniuncti. Licitum ergo erat per iustitiam, sed licitum non erat faciendum propter liberam benevolentiam ; quod dixerat de viro subdit de muliere.
Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat illum : deinde consilii causam et finem supponit dicens : Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, vel in muliere fideli ; et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem, vel in viro fideli.
Credo iam provenerat ut nonnullae feminae per viros fideles, et viri per uxores fideles in fidem venirent, quia saepe hoc contigit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel ita, sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem, id est mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, quia nullam ex eius coniunctione immunditiam mulier fidelis patitur ; et sanctificata est mulier, etc., id est munda est mulier infidelis quantum ad virum fidelem, quia vir fidelis ex eius coniunctione non contaminatur. Voram enim fidelis habet pudicitiam etiam cum infideli coniuge. Alioquin, etc.
[Ambrosius] Quasi dicat : Dico ut non dimittat fidelis infidelem consentientem habitare.
Alioquin, [Haimo] id est si disceditis, si dimittitis invicem volentes cohabitare, et aliis vos copulatis,
[Ambrosius] et ita non est legale matrimonium, adulteri estis, et filii vestri, qui de hac copula nascuntur, immundi essent, id est spurii sunt. Nunc autem, si permanetis, filii vestri sancti sunt, id est mundi, quia de licitis coniugiis nati sunt, et sub Creatoris veneratione nati sunt ex pare. Vel ita, ut agat de filiis iam natis quae in fidelitate remanent, si vicissim se dimittunt. Quasi dicat : Dico ut fidelis non dimittat infidelem. Alioquin, id est si vos invicem dimittitis, filii vestri, qui maiorem partem sequuntur, immundi essent, id est in infidelitate remanebunt : maior enim tunc erat numerus infidelium quam fidelium.
Nunc autem filii vestri sancti sunt, id est Christiani, sive uno ex parentibus auctore, sive utroque, quod non fieret si uno credente dissociaretur coniugium, et non toleretur infidelitas coniugis usque ad opportunitatem credendi.
15-19. Quod si infidelis discedit, discedat ; non enim servituti subiectus est frater aut soror in eiusmodi. In pace autem vocavit vos Deus. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis, vis, si mulierem salvam facies ? Nisi unicuique sicut divisit Dominus. Unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est, non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei.
Quod si infidelis, etc. Quasi dicat : Fidelis non dimittat infidelem consentientem habitare. Quod si infidelis, vir vel mulier, discedit, odio fidei, discedat, non pro eo fidem fidelis deserat.
Eo enim modo mulier infidelis rectissime dimittitur, si viro suo dicat : Non ero uxor tua nisi mihi de latrocinio divitias congeras, nisi solita lenocinia exerceas, et huiusmodi.
[Ambrosius] Tunc ille cui uxor haec dicit, si veraciter Christianus est, plus tenebitur amore divinae gratiae, quam carnis uxoriae, et membrum quod eum scandalizat fortiter amputat. Non est enim. Quasi dicat : Ideo dico discedat, non est enim servituti subiectus frater fidelis, aut soror in huiusmodi, scilicet in cohabitatione, et in aliis talibus, id est non cogitur fidelis sequi infidelem odio fidei discedentem. Sed quandiu in pace simul esse possunt non separentur, si in eo poterant vocari, in eo manendum est. Et ideo ait non est subiectus, quia non debetur reverentia coniugii ei qui horret coniugii auctorem. Non est enim ratum matrimonium quod sine Dei devotione est, et ideo non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum, si alii se copulaverit. Contumelia enim Creatoris solvit ius matrimonii circa eum qui relinquitur ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens et in Deum et in matrimonium peccat. Itaque non est ei fides servanda coniugii, quia Deo recessit, ne audiret nomen Christi. Si vero ambo crediderint per cognitionem Dei, confirmatur coniugium. Nota quod Ambrosius sibi contradicere videtur. Supra enim dixit, quod si fidelis dimittens infidelem alii copulaverit se adulter est ; hic vero dicit quod ei dimisso non est peccatum si alii se copulaverit, quod a quibusdam sic determinatur.
[Augustinus] Aliud est si dimittat infidelem volentem cohabitare vel commanere, et aliud si dimittitur propter Deum ab illo qui abhorret nomen Christi. Ibi benevolentiae lex non servatur, hic veritas custoditur. Ideoque cum liceat semper dimittere, non tamen semper licet se alii copulare, sed tunc tantum cum propter Deum dimittitur. Vel ut alii dicunt potest se alii semper copulare fideli, sed non alii infideli. In pace autem. Quasi dicat : Fidelis non est subiectus servituti in huiusmodi sed pacem debet servare,
[Ambrosius] quia in pace vocavit nos Deus, et ideo non debemus esse causa discordiae. Et non oportet nos litigare cum discedente, quia odio fidei discedit.
Unde enim supra hortatus est ne fidelis deserat infidelem per ea quae forte evenerunt, id est quia sanctificatus est vir, etc. Nunc quia eadem fieri possunt, idem hortatur reddens rationem cur non expediat, ut fidelis dimittat infidelem, quamvis liceat.
[Ambrosius] Haec autem non iubente lege sed libera charitate fiunt. Quasi dicat : Vere manendum est cum infideli, quia, unde scis, tu mulier fidelis, si virum infidelem salvum facies ? Hoc ideo dicit quia forsan possunt credere qui non horrent nomen Christi. Deinde dicit viro idem de muliere : Aut unde scis, vir fidelis, si mulierem infidelem salvam facies ? Unde, inquam, hoc scis, o vir vel mulier, nisi ita habeas te ad tuum comparem, sicut Deus divisit unicuique, id est sicut dedit utrique, scilicet viro praeesse, uxori subesse ? Vel quomodo scis hoc quod praedictum est nisi patienter exspectes fieri, sicut divisit Deus unicuique ?
[Ambrosius] Divisit enim cuique quando salvetur, id est scit quando credet, et sustinet donec credat ; sic et tu exspecta. Et quomodo scis, o vir vel mulier, quod praedictum est, nisi quisque vestrum ambulet scilicet perseveranter, et si non statim proficit ita, sicut Deus vocavit unumquemque, id est in eo statu in quo Deus quemque vocavit, non a quo, ut scilicet coniux cum coniuge perseveranter maneat. Ne quis autem forte diceret quod solis Corinthiis, et non caeteris fidelibus hoc praedicaret, ait : Et hoc ita praedico in vestra Ecclesia, sicut in omnibus Ecclesiis, hoc est ubique, doceo. Tenendum est ergo vobis quod omnes tenent. Circumcisus. Quasi dicat : In eo statu potest quisque manere, scilicet coniugii, sicut in caeteris, quae saluti impedimentum non afferunt, ut verbi gratia, si aliquis circumcisus vocatus est, non adducat, id est non cogatur adducere praeputium, id est ritus gentilium. Et si in praeputio aliquis vocatus est, non circumcidatur, id est non cogatur ad Iudaicos ritus. Servat Apostolus ubique quod congruere videt, sive Ecclesiis gentium sive Iudaeorum.
[Augustinus] Nusquam enim aufert consuetudinem, quae servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, etiamsi pro offensione infirmorum fratrum serventur. Unde et dicit nil esse, subdens : Circumcisio enim nihil est, et praeputium nihil est. Quia ad salutem nec prodest nec obest, hoc vel illud, id est Iudaicus vel gentilis ritus, sed observatio mandatorum Dei.
20-28. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es, non sit tibi curae, sed, et si potes fieri liber, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Unusquisque ergo in quo vocatus est frater, in hoc permaneat apud Deum. De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Deo, ut sim fidelis. Existimo enim hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori ? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem non peccasti ; et si nupserit virgo non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco.
Unusquisque. Quasi dicat : Gentilis non adducat circumcisionem, vel Iudaeus praeputium. Sed unusquisque permaneat in ea vocatione, id est in ea conditione, vocationi non repugnante, in qua non a qua, vocatus est.
[Augustinus] Hoc enim ad eas conditiones vel consuetudines vitae retulit, quae nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut coniux, sic et latro ad Christi fidem vocatur ; sed ille in coniugio, non a coniugio ; iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est ut coniuges desinant esse coniuges propter Christi fidem, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones. Servus, etc. Supraposuit unum exemplum de ritu vivendi ; hic aliud de conditionis officio. Quasi dicat : Quisque permaneat in quo vocatus est, sicut si servus vocatus es, non sit tibi curae, quasi velis hoc effugere, sed si potes fieri liber, magis utere servitute,
[Ambrosius] quia haec est causa humilitatis quae ad eam quae in Domino est pertinet libertatem, quia quanto quis propter Deum despectior est in hoc saeculo, tanto magis exaltabitur in futuro : Qui enim in Domino vocatus. Quasi dicat : Ideo non debet esse curae, si quis vocatus est servus, quia aeque ut dominus suus servus est Christi. Quod ita ait : Qui enim existens servus vocatus est in Domino, id est in fide Domini, vel in operatione Domini, libertus est Domini. Ac si diceret, servus Domini est, sed honestius nomen posuit dicendo libertus, quod esse recte dicitur, quia ereptus est a peccatis, quae servos faciunt.
[Ambrosius] Similiter qui vocatus, dum liber esset, vel a Deo per elationem, quod crimen est, vel ab homine per conditionem, servus est Christi, quod profectus est. Ergo nec servus conditione despiciatur, nec liber elatus servo se praeponat. Pretio, etc. Quasi dicat : Uterque servus Christi est, quod utique iustum est, quia empti estis pretio, id est sanguine Christi. Et quia empti estis, nolite fieri servi hominum, ita, scilicet ut postponatis servitium Dei. Quasi dicat : Quia empti estis, reddite vicem emptori ut servi sitis Christi, non hominum. Hi sunt servi hominum qui humanis se subiiciunt superstitionibus, quod contingit vobis si dicatis : Ego sum Pauli, ego Apollo, et huiusmodi. Unusquisque, etc. Quod supradixerat hic iterat, ut plene commendet dicens, unusquisque frater in hoc statu maneat apud Deum, id est in observatione mandatorum Dei, in quo vocatus est, non a quo vocatus est, quia nullus status nocet, in quo aliquis vocatur.
De virginibus autem. Superius ubi ait : Dico autem non nuptis et viduis, non tantum virginibus, sed etiam viduis continendi consilium dedit. Nunc iterum dat de virginibus idem consilium. Quasi dicat : De coniunctis praeceptum Domini dedi, ubi uterque est fidelis ; vel meum consilium, ubi alter est infidelis. De virginibus autem non habeo praeceptum Domini, aliqua lege praecipientis ut contineant, vel nubant.
[Augustinus] Consilium autem a Spiritu sancto mihi inspiratum do, idem quod supra dedi, scilicet non nubendi, sed continendi, nisi tamen aliud licet. Consilium do, tanquam consecutus a Domino misericordiam, id est apostolatum, ita ut sim fidelis in dispensatione mihi credita, ac per hoc constat quod sum idoneus in dandis consiliis salutaribus.
[Ambrosius] Existimo ergo. Quasi dicat : Quia Apostolus sum et fidelis, ergo hoc consilium do, scilicet non nubendi, quia existimo hoc, id est in virginitate manere, bonum esse propter instantem necessitatem coniugii vitandam. Necessitatem dicit penuriam saeculi, quam saepe patiuntur coniugati. Infirmis infirmam rationem praetendit. Posset enim digniorem reddidisse rationem virginitatis munus amplius commendando.
Supergreditur enim virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines angelis assimilantur. Maior tamen victoria virginum quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant. Inde est quod in tabernaculo Domini supremum operimentum erat de pellibus hyacinthinis, per quod intelligitur caelibum vita. Habet enim hyacinthus speciem similem throno, ita qui in carne virgineam puritatem servant, supercaelestibus similantur. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, et sequuntur Agnum quocunque ierit. Quoniam, etc. Quasi dicat : Ita existimo ut dixi, et bene quoniam vere ita est, bonum est homini sic esse, id est in virginitate ; et licet sit hoc, bonum tamen si alligatus es uxori, noli quaerere solutionem, et si instat necessitas. Sed si solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem, si potes continere.
[Haimo, Ambrosius] Haec consilia sunt quae nullo Domini constringentis imperio, in potestate dimissa sunt. In his audiendus est Apostolus, in spiritu scilicet monens et consulens. Si autem. Quasi dicat : Noli quaerere, sed tamen, si acceperis uxorem, non peccasti ; et similiter si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem, etc. Quasi dicat : Non peccant si nubunt vel ducunt, tamen levius est esse sine coniugio, quia huiusmodi, scilicet coniugati, habebunt tribulationem carnis,
[Haimo.] pro rebus necessariis providendis sibi et filiis. Ego autem. Quasi dicat : Consulo evitare coniugium, quod et tamen concedo. Sed in his ego parco vobis, dum consulo haec evitare quae tribulationes carnis et sollicitudines memoratas habent, vel dum concedo vobis quod vultis, parco vobis, etsi grave sit.
29-35. Hoc itaque dico, fratres : Tempus breve est, reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint, et qui flent tanquam non flentes, et qui gaudent tanquam non gaudentes, et qui emunt tanquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur. Praeterit enim figura huius mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu ; quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
Hoc itaque, hic ad temperantiam monet. Quasi dicat : Quia coniungemini, dum sine peccato potest fieri. Itaque hoc consilium do vobis.
[Augustinus] Dico vobis, o fratres, quoniam tempus breve est, quo non generatione carnali propagandus est populus Dei, sed regeneratione spirituali colligendus. Et quia tempus breve reliquum est, id est hoc solum restat agendum, ut qui habent uxores sint tanquam non habentes,
studendo Dei servitio, non operi carnis : Quod utique facit, qui habet uxorem ; reddit, non exigit debitum. Et qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem plangens potius, quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens, quia duxit, et maxime qui pari consensu continentiam servant.
Beatiora sane coniugia iudicanda sunt, quae sive filiis procreatis, sive in prole contempta continentiam pari consensu servare poterunt. Et qui flent, pro casibus coniugii, vel pro aliqua tristitia saeculi, sint tanquam non flentes, et spe futuri boni non cedant, vel frangantur ; et qui gaudent pro aliqua prosperitate saeculi, sint tanquam non gaudentes, ut intus timeant spiritualiter corrumpi ; et qui emunt, ut faciunt coniugati, qui provident filiis, sint tanquam non possidentes, scilicet non apponant cor perituris rebus ; sed sic habeant, ut amore illis non haereant.
Et ut universaliter colligam, qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utantur, ut scilicet ex bonis eius faciant bona, non mali fiant : quae bona ne putentur mala, bonis dantur. Itemque tollentur ut probentur, ne vero putentur magna vel summa, dantur et malis. Itemque eis tolluntur ut crucientur.
Praeterit enim. [Haimo, Augustinus] Quasi dicat : Ideo haec mundi alia quasi non sint sunt aestimanda, quia figura, id est pulchritudo non substantia, huius mundi praeterit, id est quotidie senescit, et tandem in iudicio mundanorum ignium cum flagratione peribit. Non substantia, sed figura atque ipsa libera substantia eas qualitates habebit, quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant. Et ideo non dixit mundus perit, sed figura, quia substantia non perit, sed qualitas. Volo autem. Quasi dicat : Si nubitis, hoc facere consulo. Sed magis volo vos esse sine sollicitudine rei uxoriae ; qua diminuta in Dei rebus propensius vigilatur. Et recte hoc volo, qui sine uxore est, sollicitus est, ut compleat ea quae Domini sunt, et quomodo placeat interiori pulchritudine Deo, non quomodo ei serviat. Qui autem cum uxore est, sollicitus est de his quae sunt mundi, scilicet de domo regenda, et huiusmodi, quomodo et placeat uxori.
[Haimo] Magna enim amaritudo est in domo uxor tristis, et divisus est, non natura, sed actu, quia partim Deo, partim servit mundo. Et similiter mulier innupta, id est vidua, et virgo cogitat quae sunt Domini.
[Augustinus] Iam non cogitat ne damnetur a Deo, quod facit timor custos malorum.
[Fulgentius] Haec autem de damnatione non timens, et de salute secura, cogitat tantum quae sunt Domini, scilicet, ut sit sancta corpore, id est actionibus quae geruntur ministerio corporis, et spiritu, id est voluntate.
Hoc etiam et nupta fidelis, et casta facit : quae non modo spiritu, sed etiam corpore sancta est, non enim potest fieri, ut non sit sanctum corpus, quo sanctificatus utitur spiritus. Sed amplius innupta hoc facit, quae libera a necessitatibus mundanis, quibus constricta est nupta, intensius vacat caelestibus praeceptis. Quae autem nupta est, cogitat quae mundi sunt, et quomodo viro placeat. Non ideo hoc dicit, ut et ipsa sancta non sit corpore et spiritu, sed minus quam innupta. Haec itaque loquens Apostolus de innuptis et nuptis, ampliorem innuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intelligi voluit, non corpus nuptarum omni sanctificatione privavit. Porro hoc. Quasi dicat : Consulo non nubere, sed hoc dico ad vestram utilitatem maiorem, scilicet ut expeditius Deo serviatis, non ut, si incontinentes estis, iniiciam vobis laqueum fornicationis. Non hoc dico ut laqueum vobis iniiciam, sed hoc dico, ad id tendens quod honestum est, scilicet ut homo sit castus animo et corpore.
[Augustinus] Non hoc ideo dicit quod turpe sit coniugium, sed quod hoc honestius est. Et ad id tendo quod praebeat facultatem, vel facilitatem alicui observandi se Domino sine impedimento, quod est in coniugio.
Cum igitur ait ad id quod honestum est, non matrimonium turpe esse monstravit, sed quod honesto erat honestius, generalis honesti nomine commendavit, quia honestius quid est, nisi quod magis honestum. Sicut ergo bono melius, et beato beatius est, sicut honesto honestius est, quod honestum voluit appellare.
36-40. Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta ; et ita oportet fieri, quod vult faciat ; non peccat si nubat. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit ; et qui non iungit melius facit. Mulier alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit : quod si dormierit vir eius, liberata est a lege ; cui autem vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
Si quis autem. Sicut de virginibus determinavit quid sit melius et honestius, sic et de custodibus virginum determinat quid illis sit faciendum, si virgines continere voluerint, vel noluerint. Quasi dicat : Hoc est honestius et expeditius, scilicet esse sine coniugio, sed tamen si quis existimat se videri quandoque turpem super, id est de virgine sua, eo quod vel quae sit superadulta, scilicet ultra pubertatem, et ita oportet fieri,
[Ambrosius] scilicet ut nubat, quia virgo non vult continere. Quod vult virgo, faciat custos, quia non peccat custos, si nubat virgo. Hoc ideo dicit, ne et si virgo non peccat, custos eius videatur peccare. Ideo dico, si oportet, non peccat. Nam de isto alio patet, quia bene facit, non tantum non peccat ille, scilicet qui statuit in corde suo servare virginem suam, non ingerens ei fomitem nuptiarum.
[Augustinus] Statuit, dico, firmus in proposito suo, non curans, vel sobolem, vel aliud huiusmodi. Et non habens necessitatem, cum virgo velit continere, sed habens potestatem, secundum alumnae continentiam, voluntatis suae perficiendae. Ille qui hoc statuit, bene facit, et ille, utique qui hoc non ex levitate statuit, sed in corde iudicavit, id est ex iudicio mentis bonum esse discernit, et quia oportet fieri ut diximus, igitur qui matrimonio iungit virginem suam bene facit, quia licet quod facit.
[Ambrosius] Et qui non iungit, cum habeat potestatem suae voluntatis, melius facit, quia apud Deum meritum illi collocat, et a saeculi sollicitudine liberat illam, et ideo recte ait, melius facit.
[Augustinus] Melius est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit.
Hic enim bene utitur homo malo, ibi vero bene utitur bono. Duo enim haec, scilicet bonum et malum, et alia duo, scilicet usus bonus et usus malus, sibimet adiuncta, quatuor differentias faciunt. Bene utitur aliquis bono continentiam dedicans Deo. Male utitur quis bono continentiam dedicans idolo. Male utitur quis malo concupiscentiam relaxans adulterio. Bene utitur malo concupiscentiam restringens connubio. Sicut ergo melius est bene bono, quam bene uti malo, cum utrumque sit bonum, ita qui dat virginem suam nuptui bene facit ; et qui non dat, melius facit. Bonum est enim pudicitia coniugalis, sed melius continentia virginalis, vel vidualis.
Mulier alligata est, etc. Quasi dicat : Virgo potest nubere, similiter et vidua potest nubere, sed beatius est continere. Et hoc est quod ait : Mulier alligata est legi viri quanto tempore vir eius vivit, ut non liceat alii nubere. Quod si dormierit vir eius, liberata est a lege viri et permittitur ei ut cui vult nubat.
[Augustinus] Ideo dicit, cui vult, quia invitae nuptiae solent proventus malos habere. Cum vero dicit, nubat, lege loquitur naturali, quanquam primae nuptiae tantum a Domino sint institutae, secundae vero permissae sunt. Denique primae nuptiae sub benedictione Dei celebrantur sublimiter, secundae vero etiam in praesenti carent gloria. Nubat dico, et hoc tantum in Domino, faciat scilicet sine turpitudinis suspicione, et viro suae religionis nubat. Vel ita continua ; mulier, etc. Quasi dicat : Virgo quocunque tempore potest nubere, sed coniugata, etiamsi causa fornicationis dimissa est, non potest, dum vivit vir eius. Quia mulier alligata est legi viri quanto tempore vir eius vivit, quod si dormierit vir eius, liberata est, cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic, id est innupta, permanserit secundum meum consilium.
Satis ostendit beatam esse, et post mortem viri, iterum in Domino nubentem fidelem ; sed beatiorem, non nubentem. Unde maximae Cataphrygarum et Novatianorum haereses concidunt, quas buccis sonantibus non sapientibus Tertullianus inflavit, dum secundas nuptias tanquam illicitas maledico dente concidit, quas omnino licitas Apostolus sobria mente concedit. De tertiis autem et quartis, et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quaestionem, sed quis audeat definire quod nec Apostolum video definivisse ? Ait enim : Si dormierit vir eius, etc. Non dicit primus, vel secundus, vel tertius, vel quotuslibet. Nec nobis definiendum est quod non definit Apostolus. Unde, ut breviter respondeam, nec ullas debeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre. Ipse etiam Christus, Apostoli ac noster magister et Dominus, septemviram mulierem in Evangelio non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse ; sed tantum ait : Neque nubent neque nubentur. Unde nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere, ut quoties voluerint, nubant, nec ex meo corde praeter Scripturae sanctae auctoritatem quotaslibet nuptias audeo condemnare.
Quod autem dicitur univirae viduae, hoc omni dicitur viduae, scilicet beatior erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Et ne quis hoc consilium tanquam humanum et non divinum putaret contemnendum, adiecit : Puto autem quod ego, sicut et alii apostoli, spiritum Dei habeo, quo inspirante, haec et alia suadeo, quod vos non putatis.
Nota quod dicens, puto, non dubitat Apostolus, sed contemptores increpat, ut et Dominus non dubitat, sed increpat dicens : Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Et alibi : Cum venerit Filius hominis, putas inveniat fidem in terra ? Verbo dubitationis arguitur infidelitas, non opinatur divinitas.
