Ad Hebraeos V — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT V
1-7. Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron : sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu : ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Omnis namque.
[Chrysost.] Vult ostendere iam Apostolus quod multo melius Testamentum Novum quam Vetus. Hoc autem facit longius a superioribus instruens, et praeseminans quasdam ratiocinationes,
[Ambrosius] et quia spiritualia non sic introducunt infirmos ut corporalia, ideo de his incipit agere, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri, et ponit quaedam communia Christo cum sacerdotibus veteris legis, quaedam vero altiora pertinentia soli Christo, quaedam humiliora illis tantum sacerdotibus convenientia, quasi per eum omnia possimus consequi gratiam et misericordiam, quod a minori ostenditur. Omnis namque pontifex, secundum legem, ex hominibus, id est ex numero hominum, assumptus ad aliquod dignius per quod valet alios iuvare, pro hominibus constituitur, ut per eum impetrent a Domino misericordiam. Constituitur, dico, in his quae sunt ad Deum offerendis, scilicet in muneribus, hostiis, precibus, quae ducunt ad Deum, id est ut offerat Deo dona, scilicet primitias et huiusmodi, et sacrificia de animalibus pro peccatis dimittendis. Qui condolere. Quasi dicat : Ex hominibus sumitur, et talis qui possit consueta bonitate condolere his qui ignorant, id est ex ignorantia peccant ; et his qui errant, id est scienter peccant. Et merito condolere debet, quomodo et ipse ut illi, circumdatus est infirmitate peccati, non ita Christus. Et ideo plus potest iuvare quam legalis sacerdos, qui circumdatus est infirmitate. Et propterea, scilicet quia infirmus est, ut alii, quemadmodum, id est qua necessitate. Et pro semetipso, simili aliis debet offerre. Et quae sit illa necessitas aperit subdens, scilicet pro peccatis suis, et aliorum. Quasi dicat : Non solum debet offerre, ut iustus servetur, sed ut et ipse et alii peccatores recipiantur ; hoc non convenit Christo. Christus enim non nisi pro suis membris obtulit. Nec quisquam. Quasi dicat : Per hoc iterum potest ille pontifex prodesse, sic etiam et Christus : quia Quisquam non sumit sibi honorem, ut sibi imputandum sit, sed Deo qui vocat ; sed ille recte fit pontifex, qui vocatur a Deo, id est qui recte eligitur a Deo vocatur, tanquam Aaron, qui indicio virgae et incendio aemulorum electus est, et monstratus placere Deo. In his verbis percutit cupidos qui non vocantur, sed ingerunt se. Ita et Christus homo non clarificavit per suas virtutes semetipsum, ut sibi sumeret, id est sibi tribueret. Non clarificavit, dico, ita ut pontifex fieret, sicut ipse ait : Ego non glorifico meipsum, sed ille clarificavit eum in baptismo et pontificem constituit. Qui alibi locutus est ad eum, dicens in Psalmo : Filius meus es tu. Quod idem dicturus erat ei in baptismo et in transfiguratione. Et addit : Ego hodie genui te, mihi consubstantialem, quia idem est cum Patre in substantia. Clarificatus est enim Filius a Patre cum dixit : Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui.
[Ambrosius] Quae clarificatio longe ante per Prophetam praedicta in Psalmo, ubi ait : Filius meus es tu, ego hodie genui te, per quod videtur dignus esse Christus, in quo psalmo ostenditur rex et sacerdos. Quemadmodum. Quasi dicat : Sic illud locutus est Pater de generosa Christi nativitate, quemadmodum in alio loco de pontificatu eius, dicit Pater : Tu, tam dignus es sacerdos, id est docens et orans, et offerens. Et hoc, in aeternum, non ad tempus ut Aaron. Et hoc, secundum ordinem Melchisedech, id est secundum dignitatem et ritum ordinis, id est sacerdotii Melchisedech, qui non temporalis fuit, Scriptura subiiciente initium et finem vitae eius, in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino, et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis tradidit.
Sacerdos autem Christus est non secundum id quod natus est de Patre Deus apud Deum, coaeternus gignenti, sed propter carnem assumptam, propter victimam quam pro nobis obtulit. Et quasi quis quaerat : Quid egit pontifex ? Subdit : Ecce, qui Christus in diebus carnis, id est mortalitatis suae, obtulit preces, supplicationesque ad eum, scilicet Deum, qui posset salvum facere illum, qui precabatur, a morte, id est eum resuscitare, et quia hoc tempore mortalitatis fecit, quid ergo post faciet ? multo magis. Has autem preces et supplicationes obtulit Christus imminente passione quando oravit prolixius, et totum fecit pro nobis non pro se, quia non timore mortis necessario, sed causa nostrae salutis oravit. Obtulit preces dico, cum clamore valido, id est cum intentione efficacissima, ut quando prolixius orabat, et lacrymis. Hoc non in Evangelio legitur, credendum tamen est esse factum. Et ista offerens exauditus est, quia quod quaesivit accepit in resurrectione et ascensione. Et hoc, pro sua reverentia, id est sicut sua religio meruit, quia amplius omnibus Deum reveritus est. Hoc ideo dicit ut certi simus nos consecuturos misericordiam per eum. Per hoc enim patet quod per eum possumus consequi misericordiam, cum sit iam ad dexteram Patris. Vel preces et supplicationes Christi dicit actionem et vitam Christi, cuius omnis actio fidelium institutio et ad Deum oratio. Quidquid enim egit Christus, preces supplicationesque fuerunt pro hominibus sanguinis effusio ; clamor fuit validus, in quo auditus est pro reverentia eiusdem passionis, reverentia eius, quod sine peccato passus est pro sola charitate. Per hoc ergo illum curam de nobis habere asserit, et excellentiam charitatis eius ostendit.
8-14. Et quidem cum esset Filius Dei didicit ex his quae passus est obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech. De quo nobis grandis sermo et interpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei, et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae. Parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro ipsa consuetudine exercitatos habent sensus, ad discretionem boni ac mali.
Et quidem. Quasi dicat : Exauditus est, et merito quidem, quia cum, id est quamvis esset Filius Dei, natura deitatis unus Deus cum Patre, tamen secundum quod homo, didicit, id est expertus est, obedientiam ex eis, id est per ea quae passus est. Vel, didicit, id est voluntarie suscepit obedientiam. Ex, id est in his quae passus est, usque ad mortem. Quasi dicat : Non solum preces et supplicationes obtulit, sed etiam obedivit Patri usque ad mortem : et quia obedivit exauditus, quod notat subdens : Et ideo consummatus est, id est ad perfectionem ductus quando in dextera Dei collocatus est ; et ipse qui consummatus est per obedientiam passionis, factus est sufficiens causa salutis aeternae, id est gloriae aeternae omnibus obtemperantibus sibi ; tantum enim valet eius passio quod omnibus sufficit ad salutem. Quae salus bene potest per eum esse, quia ipse appellatus est a Deo, qui realiter hoc ostendit, non mentitur, pontifex iuxta ordinem Melchisedech. De quo, id est de qua re, scilicet quomodo secundum ordinem Melchisedech sit sacerdos, et non secundum ordinem Aaron faciendus est sermo grandis, id est profundus et subtilis, et ininterpretabilis, id est non habilis ad interpretandum, ad dicendum, id est ad exponendum vobis : sermo enim de incarnato Filio difficilis ad interpretandum. Vel, interpretabilis, quia multa sunt in eo sacramenta exponenda de personae, scilicet dignitate et aeternitate, et de ritus, et etiam tribus mutatione, et de sacrificii eius et testamenti excellentia et novitate, et de legis atque sacrificiorum illius temporis reprobatione, et de aliis multis, de quibus, ut dictum est nobis, grandis est sermo et ininterpretabilis ad dicendum, id est non habilis ad interpretandum vobis. Non ideo hoc dico quin ego hoc possim interpretari, sed quoniam vos facti estis imbecilles, id est debiles sensu ad audiendum, id est intelligendum profunda mysteria. Vel ita continua, iam dico grandis, quoniam vos imbecilles facti estis ad audiendum, id est ad intelligendum. Etenim. Interserit hic increpationem de infirmitate eorum, ut alta de Christo laborent intelligere. Quasi dicat : Vere imbecilles facti estis. Etenim, id est quia, cum deberetis esse magistri aliorum propter tempus, quia prius vobis annuntiatum est de Christo, et quia exercitati estis in lege et prophetis ab antiquo, indigetis rursus, scilicet ut a principio catechizationis vestrae, ut vos doceamini, sicut pueri quibus prima elementa litterarum dantur ad legendum, quae sunt elementa exordii sermonum Dei. Exordium sermonum Dei est simplex doctrina, id est symbolum fidei elementa eius sunt materia quam continet, ut nativitas, passio. Et facti estis, id est ad hoc redacti, quibus opus sit lacte, ad similitudinem infantium, id est humili sermone, non etiam solido cibo, qui consumat cor, id est doctrina quae deest arcanis Dei. Omnis enim. Quasi dicat : Ideo non est vobis opus solido cibo, quia estis participes lactis, id est simplicis doctrinae : Omnis enim qui est particeps lactis, quod estis vos, id est cuius pars est lac, id est qui lacte nutritur, expers est sermonis iustitiae, id est illius qui iustis et perfectis convenit. Et hoc ideo, enim, id est quia, parvulus est, ut vos in fide tenelli estis, et est apta comparatio. Ut enim parvulus non discernit cibos, et perit sumendo noxio, sic indoctus qui nec etiam minorum nedum maiorum valet apprehendere rationem, qui enim non capit, Verbum caro factum est, quomodo capiet, in principio erat Verbum ? Mente adhuc parvulis et lacte nutriendis percipere talia non valentibus, omnis de hac re sermo quo agitur, ut non solum credatur, verum etiam intelligatur, sciatur quod dicitur, onerosus est. Facilius illos premit quam pascit. Ex quo fit ut spirituales ista carnalibus non omnino taceant, propter Catholicam fidem, quae omnibus est praedicanda. Nec tamen sic differant, ut valentes eam perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem.
Perfectorum. Quasi dicat : Parvulus est particeps lactis, sed perfectorum sensu et opere est solidus cibus. De quo alibi ait : Sapientiam loquimur inter perfectos. Quos autem perfectos hic intelligi velit, declarat subdens, scilicet eorum qui habent sensus, id est intellectus, non modo naturaliter acutos, sed etiam exercitatos pro consuetudine, id est quia consueti sunt studio et lectione Scripturarum exercitatos ad discretionem boni ac mali inter se. Vel, boni a minus bono, et mali a minus malo. Ecce hic ostendit quid sit solidus cibus, id est separare bonum a malo ; quod perfectorum est, qui habent sensus exercitatos. Qui autem invalida et inexercitata mente hoc non possunt perfecto nisi fidei quodam lacte teneantur, ut et invisibilia quae non vident et intelligibilia quae nondum intelligunt, credant, facile ad vanas et sacrilegas fabulas promissione scientiae seducuntur, ut etiam bonum et malum non nisi corporalibus imaginibus cogitent, et ipsum Deum non nisi corpus aliquod esse existiment, et malum nisi substantiam putare non possint, cum sit potius ab immutabili substantia mutabilium substantiarum quidam defectus, quas fecit ex nihilo ipsa immutabilis et summa substantia quae est Deus. Quod profecto quisquis non solum credit, verum etiam exercitatis in exterioribus animi sensibus intelligit, percipit, novit. Non est iam metuendum ne seducatur ab eis qui malum putando esse substantiam quam non fecit Deus, mutabilem substantiam faciunt ipsum Deum, sicut Manichaei, vel si quae aliae pestes ita decipiunt.
