Ad II Timotheum III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad II Timotheum III

 CAPUT III

 

 1-9. Hoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Et hoc devita. Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem, sed ultra non proficient.

 

Hoc autem. Quasi dicat : Dixi : profana et stulta devita : ad ipsa autem vitanda, scito quoniam in novissimis diebus instabunt sanctis tempora periculosa, vel saeva.

[Augustinus] Haec est autem causa periculi, et, id est quia erunt homines amantes seipsos, non Deum, ut Petrus qui ter interrogatus a Domino, ter confessus est se eum diligere, dicens : Tu scis quia amo te. Unde et Dominus oves ei pascendas tradidit, quia in pascendis ovibus vera monstratur dilectio si quis ibi non quaerit sua, sed quae Iesu Christi sunt. Ex eo autem quod seipsos, non Deum amant, quasi ex radice haec quae sequuntur mala oriuntur,

[Haimo, Augustinus] scilicet quod erunt cupidi pecuniae ; elati ad Dominum ; superbi de honoribus sibi impensis a subditis ; blasphemi in Deum per haereses ; non obedientes parentibus, carnalibus vel spiritualibus ; ingrati de bonis, ut qui corrigentibus mala pro bonis reddunt ; scelesti, in gravibus perpetrandis, ut quando modum peccandi transcendunt, scilicet suas vel aliorum animas interficientes ; sine affectione ad aliquem, sine qua sunt non compatiendo infirmis ; sine pace, id est inquietantes alios ; criminatores, id est crimina aliis imponentes, vel detractores famam sanctorum maculare conantes ; incontinentes gulae vel libidinis, non refrenando malas cupiditates ; immites, id est crudeles, exercendo lites ; sine benignitate, id est largitate, dum nesciunt subvenire aliis ; proditores secretorum alterius, dum indicant inimicis piorum quae occultanda noverunt ; protervi vel procaces, habitu vel verbis pudorem non servantes, sed humanam verecundiam inverecunde agitantes ; tumidi inflato corde ;

caeci, non intelligentes quae loquuntur, neque de quibus agunt. Voluptatum quarumlibet amatores magis quam Dei, id est carnales laetitias spiritualibus praeponentes, habentes quidem speciem pietatis, id est religionis, quia eadem sacramenta habent cum piis, et ideo periculosi sunt. Virtutem autem eius, pietatis, id est charitatem, abnegantes factis. Virtus pietatis est charitas de corde puro et conscientia bona, et de fide non ficta, haec est virtus quam nihil vincit, nullus ignis, nulli fluctus saeculi, nulla flumina tentationis eam exstinguunt.

De hac dicitur : Fortis est ut mors dilectio. Sicut enim mors quando venit ei resisti non potest, sic contra violentiam charitatis nihil potest mundus. Econtrario data est similitudo. Quomodo enim mors ad auferendum violentissima est, sic charitas ad salvandum violenta est. Vel secundum aliam litteram, veritatem autem eius, id est rem pietatis, abnegant, idem sensus. Et hos tales devita. Ecce quare incoepit de novissimis temporibus.

 

Ex his enim. Quasi dicat : Bene dico ut tales devites, quia iam horum praenuntii quidam sunt ; plures autem in fine futuri sunt.

[Haimo] Et hoc est quod ait : Ex his enim sunt qui penetrant domos. Ad litteram. Ingrediebantur enim in domos mulierum, et decipiebant eas. Unde subdit : Et captivas ducunt,

[Ambrosius] id est subdolis et versutis verbis seducunt, mulierculas prius, et per eas viros earum, ut diabolus prius Evam seduxit, et per eam Adam. Vel, penetrant domos, id est rimantur proprietatem cuiusque, et quos idoneos inveniunt ducunt captivos. Unde subdit : Et mulierculas ducunt captivas, id est viros seductiles, quasi mulieres seducunt. Mulierculas, dico, oneratas peccatis, et ideo erant dignae seduci. Unde subdit : Quae seducuntur variis desideriis, quia semper nova desideriis sunt. Semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes, quia semper ambulant et nunquam ad eam viam perveniunt.

Nos autem semper ambulemus in via donec eo veniamus quo ducit via ; nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus, atque ita et quaerendo tendimus, et inveniendo ad aliquid pervenimus. Quemadmodum autem. Quasi dicat : Tales seducunt : veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait : Quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati. Iannes et Mambres duo fratres fuerunt magi Pharaonis ; horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes : Digitus Dei est hic. Et sicut illi restiterunt Moysi, ita et hi, scilicet haeretici, restiterunt veritati, homines corrupti mente, id est corruptae rationis, et reprobi, operibus semper existentes, circa fidem, et nunquam in fide, sed ultra, scilicet post haec praesentia, non proficient, seducendo, quia in brevi deficient superati a Catholicis.

 

 

9-17. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. Et omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Mali autem homines et seductores proficient in peius, errantes et in errorem mittentes. Tu vero permane in his quae didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris, et quia ab infantia tua sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu. Omnis enim Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum, in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus.

 

Insipientia enim eorum, quae modo putatur sapientia, omnibus erit manifesta, per bonos, praesertim per Ioannem apostolum, per quem in Asia destruendos haereticos praedicit hic. Manifesta erit, dico, sicut et in praesenti illorum magorum fuit iniquitas manifesta per Moysen.

Nota quod animositas haereticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat hic Apostolus comparans eos magis Pharaonis.

Quos Ieremias perdici insipienti aviculae comparat dicens : Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, fecit divitias, non cum iudicio : in medio dierum eius derelinquent eam, et in novissimis suis erit insipiens. Perdix contentiosum animal est : similiter et haeretici sunt contentiosi qui non amant disputare, sed quoquomodo superare impudentissima pervicacia. Et sicut perdix clamat, et congregat quae non peperit, ita et haereticus Christianos iam per Christi Evangelium natos invenit, et illos divitias suas facit, non sano cum iudicio, sed cum temeritate inconsiderata. Non enim intelligit ibi esse veram et salubrem et quodammodo germanam atque radicalem Christianam societatem. Unde istos separavit quos ad suas divitias congregavit ; sed postea derelinquitur, et est insipiens, quia qui primo per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est apparebit insipiens. Eis enim quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum apparebit, quia dementia eius nota erit omnibus, ut hic dicitur. Sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus. Tu autem. Quasi dicat : Illi contradicunt veritati. Tu autem assecutus es meam doctrinam, id est habes scientiam per meam doctrinam. Et ideo potes illis resistere ; et institutionem bonorum operum, et propositum meum quia tendis quo ego ; et fidem invisibilium, et longanimitatem, in exspectatione promissorum, et dilectionem Dei et proximi, et patientiam de adversis, et persecutionem de loco ad locum, et passiones tormentorum. Qualia. Quasi dicat : tales tibi illatae sunt passiones et persecutiones, qualia tormenta mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, Lystris, et quales persecutiones sustinui, et ex omnibus. Quasi dicat : Ego sustinui persecutiones et tribulationes, et ex omnibus eripuit me Dominus, sic et te eruet. Nec solus ego patior, sed et omnes qui volunt pie, id est religiose ac iuste, vivere in Christo, qui venit pati, patientur in corde vel corpore a diabolo,

[Augustinus] vel a malis hominibus vel a suis concupiscentiis, vel pro dolore peccantium, persecutionem.

[Haimo] Hoc semper fit, sed maxime primo tempore Ecclesiae : et sicut omnes qui pie volunt vivere persecutionem patiuntur, ita necesse est, et tibi si pie vivere vis.

Pie vivit ille in Christo qui dicit : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Quis scandalizatur, et ego non uror ? Aliorum infirmitates et scandala sunt illi persecutiones.

Quid enim sic persequitur vitam bonorum quam vita iniquorum ? non modo cum cogit imitari quod displicet, sed etiam cum cogit dolere quod videt, quia coram pio vivens impie, et si non obligat consentientem, cruciat tamen sentientem. Unde : Vidi praevaricantes, et tabescebam. Haec est persecutio quam patiuntur omnes pii secundum apostolicam sententiam.

 

Mali autem homines. Quasi dicat : Boni patiuntur, sed homines mali in se, et seductores aliorum. Quasi dicat : Qui huius officii sunt, proficient in peius, ita scilicet ipsi dico, errantes a bono, et alios in errorem mittentes, ipso actu.

Quales sunt illi qui timentes hos laedere coram quibus loquuntur, non solum non praeparant se ad imminentes tentationes, sed etiam promittunt felicitatem huius saeculi quam Deus in saeculo non promisit. Ille praedicit labores super labores usque in finem venturos ipsi saeculo, tu prospera ; ille ad confortandum cor tuum venit pati, mori, sputis illini, spinis coronari, opprobria bibere, ligno configi. Omnia haec ille tulit pro te, tu nihil pro illo ; sed pro te ille confortans infirmum ut, cum crediderit, non speret prospera huius saeculi ait : Fili, accedens ad servitutem sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. Tu vero. Quasi dicat : Mali errant et in errorem mittunt, tu vero permane firmus in his quae didicisti a Deo vel a me ; et credita sunt tibi, ut fideli dispensatori, ut aliis annunties ; permanens, dico, sciens, id est memoriter retinens, a quo, id est a qua, vero doctore, scilicet a me, didiceris. Et ideo non debent tibi venire in dubium. Et ideo etiam permane, quia ab infantia tua nosti sacras litteras legis et prophetarum. Ecce facultas. Quae litterae spiritualiter intellectae possunt te instruere ad salutem obtinendam, per fidem, quam ipsae docent, quae fides est in Christo Iesu, multum significat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur, quae ad salutem hominum valet. Omnis enim. Quasi dicat : Vere Scripturae valent ad salutem quia valent ad causas salutis. Omnis enim Scriptura, cuius auctor Deus est, inspirata alicui divinitus, id est per Spiritum sanctum, utilis est ad docendum nescientes, ad arguendum, id est ad convincendum de malo negligentes, ad corripiendum, id est ad increpandum duriter in malo persistentes, ad erudiendum dico, et hoc, ad iustitiam vel in iustitia, id est ut iustum faciat, ita ut homo Dei instructus ad omne bonum opus sit perfectus. Et quia sic potes,