Ad Philippenses I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Philippenses I

IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES

 

 

ARGUMENTUM

 

Philippenses sunt Macedones. Hi accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos. Hos collaudat Apostolus, scribens eis a Roma de carcere per Epaphroditum.

 

 

CAPUT PRIMUM

 

1-6. Paulus et Timotheus servi Iesu Christi, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis cum episcopis et diaconibus. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc, confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu.

 

Paulus et Timotheus. Hanc Epistolam scribit Apostolus Philippensibus. Philippenses autem sunt Macedones, qui accepto verbo praedicationis ab Apostolo firmi in fide fuerunt, nec pseudoapostolos receperunt. Unde eos laudat Apostolus.

[Ambrosius] Hi Paulo per Epaphroditum aliquam substantiam Romam miserant : quem cum hac remisit Epistola, in qua, cum praesens non potest, munit eos contra duplex bellum, scilicet tribulatorum et pseudopraedicatorum, ut omnia adversa pro Christo sustineant, et cum humilitate, sicut et Christus fecit et legalia a pseudoapostolis nunquam recipiant. Is nec se Apostolum nominat, quia nunquam de eo minus vel contra eum senserant. Ideo ergo dignitatem supprimit, quia de eo recte sentiebant. Et est intentio Apostoli in hac Epistola cohortari Philippenses ad patientiam contra tribulationes, et ad constantiam contra pseudopraedicatores. Modus talis : More solito salutationem praemittit, deinde gratias agit Deo pro eis, implorans eis maiora bona, ut virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde ad patientiam tribulationum monet exemplo suo et Christi, et postea ut sibi caveant a versutiis pseudoapostolorum, tandem moralem admonitionem interserit, et prope finem de gratia quam sibi Romam per Epaphroditum miserant gaudere se dicit. Praemittens ergo salutationem ait : Paulus et Timotheus. Timotheum apponit, quia hunc erat ad eos missurus, per hoc eum quodammodo commendans, ut eadem quae scribit ab eo bene accipiant. Servi Iesu Christi. Nomen dignitatis tacet quod est Apostolus, quia non erat opus auctoritate cum de illo recta sentirent. Conditionem fatetur, quia casto timore Christo subditi vere liberi sunt.

Sicut enim duo sunt timores qui faciunt duo genera timentium, sic duae servitutes quae faciunt duo genera servorum. Est enim timor quem perfecta charitas foras mittit. Est etiam servitus simul cum eo foras mittenda. Et alius timor castus permanens in saeculum saeculi : cui adiuncta est alia servitus, qua miro et ineffabili modo, sed tamen vero sic servi sumus, ut liberi simus servi, scilicet timore casto, ad quem pertinet servitus intrans in gaudium Domini sui, non servi, timorem foras mittendo, ad quem pertinet servitus, non manens in aeternum in domo. Servos igitur dixit, ut et ipsi quibus scribit pro Domino ferant dura, Christi, ut contra pseudo stent. Scribit hanc Epistolam omnibus sanctis, id est in baptismate sanctificatis, qui sunt Philippis, quae est civitas Graeciae quam aedificavit Philippus pater Alexandri adoptivus, vocans eam Philippis a nomine suo. Sanctis dico, in Christo Iesu, id est operante Christo Iesu, vel fundatis in Christo, id est in fide Christi, scilicet qui credunt etiam hominem esse. Scribunt sanctis dico, cum id est et episcopis et diaconibus. Episcopos etiam presbyteros dicit. Non enim plures episcopi in una civitate essent, neque presbyteros intermitteret, ut ad diaconos descenderet ; et significat per episcopos et diaconos maiores, per sanctos minores. Et est sensus : Scribunt sanctis et episcopis, et diaconibus, id est minoribus et maioribus. Quia praemittit minores, ad humilitatem invitat ; et quia hos subnectit, ostendit non esse aliquem a Deo perfectum qui non indigeat hac admonitione. Vel Paulus scribit et Timotheus, omnibus sanctis, qui sunt Philippis, scribit dico, cum episcopis et diaconibus, quia eorum bonum pariter optabant, et in scribendo praemittitur salutatio, in hunc modum. Gratia, scilicet remissio peccatorum sit vobis et pax, scilicet tranquillitas mentis et reconciliatio ad Deum, a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

 

Gratias, etc.

Primum agit gratias Deo cuius nutu omnia bona omnibus accidunt. Quasi dicat : Agite quae agitis quia talia sunt. Unde : Gratias ago Deo omnium meo, privato beneficio, id est inde laudo Deum qui mihi facit quod in vobis volo, ago dico, in omni memoria vestri, id est quoties memor vestri fio. Quod utique sum, in omnibus orationibus meis, habitis semper, congruis temporibus. Gratias dico, pro omnibus vobis, scilicet praelatis et subditis. Et hoc cum gaudio, non tristis de culpa vera, ego dico, faciens deprecationem, id est deprecans ut stetis. Gaudio dico habito super, id est de communione vestra, quae est in evangelio Christi, id est quia vos communicastis in fide et operibus Evangelii. Vel vestra communia fecistis in Evangelio exaltando, et hoc a primo die conversionis vestrae usque nunc. Et ideo amodo magis standum est, confidens. Quasi dicat : Deprecor ut stetis, et sum confidens, id est confido hoc ipsum fieri a vobis quod precor, et non aliud, videte ne frustra. Confido dico, non in vobis, sed in Deo, quia Deus operans coepit in vobis opus bonum, cooperans perficiet. Cooperando enim, id est cum Deus in nobis perficit : Quod operando incipit, quia ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Ut ergo velimus, operatur : cum inde volumus, et sic volumus ut faciamus, nobis cooperatur : tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. Perficiet dico, usque in diem Christi Iesu, id est usque ad finem quo Deus videbitur. Vel, perficiet in nobis, per successionem, usque in diem Iesu Christi, id est usque ad communem iudicii diem.

 

 

7-11. Sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis et in defensione et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos esse in visceribus Iesu Christi. Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet in omni scientia, et in omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, repleti fructu iustitiae per Iesum Christum in gloriam et laudem Dei.

 

Sicut, etc. Quasi dicat : Ita gratias ago et deprecor, et confido de vobis, sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, id est sicut iustum est me ita velle de vobis. Aliud enim non debui sentire de tam bonis. Et exponit causam, eo quod habeam vos, non in solis labiis, sed in corde, id est in intimo affectu charitatis, qua desidero vos omnes, etiam minores, in futuro esse socios, id est ut in futuro sitis socii gaudii mei, id est remunerationis vitae aeternae. Et hoc desidero, dum laboro, in vinculis meis et in defensione Evangelii, contra impugnatores, et confirmatione infirmorum in doctrina Evangelii. Et est sensus : Memor vestri sum, et bonum vobis desidero, sive sum vinctus, sciens quoque vos esse vinctos ; sive sim defendens Evangelium, quod et vos facitis ; sive confirmem infirmos in Evangelio.

 

 Testis enim mihi est Deus, etc. Ideo pro omnibus precor, quia cupio vos omnes esse in visceribus Christi, scilicet ut a Christo diligamini quasi eius viscera. Et inde testis est mihi Deus. Et hoc est quod ait : testis enim mihi est Deus quomodo, id est quanto affectu, cupiam vos omnes esse in visceribus Christi, id est in intimo Christi amore, ut ab eo perfecte diligamini. Vel eo affectu diligatis Deum et proximum quo Christus, qui animam suam pro fratribus posuit. Vel refertur ad illud quod supradixit, cum dixit se desiderare illos esse socios gaudii sui, et determinat hic quomodo desiderat, scilicet non humana cupiditate, non carnis affectu, sed Christi amore. Et hoc est quod ait : Testis enim mihi est Deus quomodo volo vos omnes esse participes gaudii aeterni. Cupiam, dico, non carnali affectu, sed in visceribus Christi, id est in amore Christi, dicit se desiderare amore Christi non humano, ut eos participes habeat in Domino. Et hoc etiam oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet, id est crescat, et hoc in scientia et in omni sensu, scilicet ut sciant in quibus Deum et proximum diligere debeant, et cum scierint habeant sensum et memoriam et adversionem in omnibus rebus, ita ut abundet, id est in tantum crescat charitas vestra in scientia, ut probetis, id est ut probare et discernere sciatis non solum quae sunt bona et quae mala, sed etiam inter bona quae sunt potiora, ut post probationem et discretionem, sitis sinceri in vobis, id est sine operibus corruptionis ; et, quantum ad proximum, sine offensa : et hoc perseveranter, usque in diem Christi, id est usque ad finem vitae. Et quia non sufficit abstinere a malo nisi fiat quod bonum est, addit : repleti. Quasi dicat : Non solum sitis sine malis, sed etiam sitis repleti fructu iustitiae, id est bonis operibus quae sunt fructus, quae est habitus animi. Repleti dico non viribus vestris, sed per Iesum Christum. Vos dico per hoc transituri in gloriam et laudem Dei, id est gloriam aeternam unde laudetis Deum. Vel ita, repleti, quasi dicat : Oro ut abundet charitas vestra et sinceritas, ut per haec sitis repleti hic et in futuro, fructu, id est mercede iustitiae : et hoc per Iesum Christum. Et adeo sitis repleti ut sitis in gloriam et laudem Dei, id est ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis, scilicet dicatur : Mirabilis Deus in sanctis suis.

 

 

12-18. Scire autem volo vos, fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in caeteris omnibus, ut plures e fratribus in Domino confidentes in vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. Quidam quidem et propter invidiam et contentionem ; quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant ; quidam ex charitate, scientes quoniam in defensione Evangelii positus sum. Quidam autem ex contentione Christum annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim ? Dum omnimodo sive per occasionem sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.

 

Scire autem. Hactenus communiter locutus est ostendens suam erga illos charitatem, inde specialiter ea quae tolerantiam suadent.

[Ambrosius] Et quia superius dixit se cupere hos fore participes gaudii sui, ideo quod profecerit superaedificatio eius insinuat eis quasi charis, et gratias agens, precatur hoc eis confidens : Vos autem, o fratres, volo scire, quia dixi vos socios gaudii mei, hoc scilicet quia ea quae circa me sunt, id est exterior undique me circumdans abundantia passionum. Vel ideo ait circa me, quia non ad interiora pertingunt, magis venerunt ad profectum Evangelii, quam ad detrimentum ut mali intenderunt ad profectum. Venerunt dico ita ut vincula mea fierent manifesta in Christo, id est utilitas vinculorum appareret in Christo, qui propter vincula plus annuntiatur.

[Haimo.] Vel vincula mea fierent in Christo, id est manifestum fieret quod vincula ipsa mihi essent in Christo, id est pro Christo, id est quod propter eum vinctus essem non pro aliquo crimine, quia namque patienter quaelibet mala sustineo, patet non esse scelus falsitatis, quod in me iusta vindicta procellat ; sed quamdam veritatem, quam sustinendi fortitudo magnificat

[Hieron.] Manifesta fierent dico in omni praetorio, quo maiores conveniunt ; et in caeteris omnibus locis. Cum enim Apostolus Romae vinctus retrusus esset in carcere in domo imperatoris, et doceret Evangelium, et infirmos curaret, multaque miracula patraret, et multi per eum crederent, in tantum ut domum persecutoris Ecclesiam faceret redemptoris ; et tunc manifestum est in praetorio et in omnibus locis, id est imperatori et omnibus consulibus et principibus et minoribus, propter Christum talia sustinere. Ita pro Evangelio ea sustineo ut plures e fratribus, non in se, sed in Domino confidentes vinculis meis, id est in consideratione vinculorum meorum, abundantius quam ante auderent contra pugnantes loqui verbum Dei sine timore. Quasi dicat : Meo exemplo audent confidenter praedicare ita dicentes : Si vinctus loquitur, cur non potius nos ? Constantia enim eius multos animavit, ut non timerent evangelizare. Alii autem, quidam diversi a prioribus quia mali sunt, praedicant quidem Christum. Et hoc faciunt, propter invidiam et contentionem, id est quia invident mei apostolatus gloriae, et contendunt habere. Quidam autem, ab his diversi quia cum boni sint praedicant Christum, et hoc propter bonam voluntatem, scilicet ut alios salvent, id est pro dilectione Dei et proximi, et exemplo meae bonae voluntatis. Quidam non diversi ab his, quia et hi boni sunt, praedicant Christum. Et hoc ex charitate privata ad Apostolum, ut vicem eius vincti supplerent, scientes quoniam positus sum in vinculis in defensione, id est pro defensione Evangelii. Vel positus, id est firmus et stabilis sum in defensione Evangelii. Quidam autem, ab his diversi quia mali, annuntiant Christum ex contentione, id est ex privato odio, quia aliquando mecum contenderunt et confutati sunt. Et ne viderentur correcti, addit, non sincere, id est non puro animo, sed existimantes suscitare pressuram vinculis meis, id est existimantes hoc, ut si quis de praedicatione eos accuset in me auctorem eius vindicent. Astutia ergo simulationis isti Christum annuntiabant, ut possent seditiones excitare Apostolo, quasi auctori, qui multos aggregaverat suo collegio.

[Augustinus] Ecce quatuor species doctorum distinxit, duas bonorum, et duas malorum, qui omnes annuntiant Christum, sed non eodem animo. Mali autem non simplici nec veraci animo Christum annuntiabant, boni vero puro animo et fide sincera : omnes tamen Evangelio proficiebant. Unde malos tolerandos dicit, subdens : Quid enim. Quasi dicat : Non solum ego et alii veri doctores laboramus ad profectum Evangelii, sed etiam mali. Qui non bono animo praedicant sunt ad profectum, et ideo tolerandi. Quid enim refert qua intentione praedicent, dum omnimodo, sive per occasionem terrenam, sive per veritatem, id est vero animo ut boni faciunt, Christus, id est veritas Christi, non falsitas, annuntietur. Veritatem quippe annuntiabant quidam etiam si non veritate, id est non vero animo.

Terrenis enim cupiditatibus consulentes regem coelorum annuntiabant, habentes in lingua veritatem, sed non in pectore castitatem, qui sunt utiles eis quos instruit Dominus.

Unde ait : Quae dicunt facite, quae autem faciunt nolite facere. Ex occasione enim evangelizant quaerentes ab hominibus sua commoda, vel pecuniarum, vel honoris, vel laudis humanae, quoslibet volentes accipere munera, non tam salutem eius quaerentes cui annuntiatur commodum suum. Qui vero audit salutem, si in illum crediderit quem illi annuntiant, qui annuntiat habebit detrimentum, cui annuntiatur habebit lucrum, quia annuntiat Evangelium, scilicet rectam fidem, sed non recte. Et ideo non est rectus : quod annuntiatur rectum est, sed qui annuntiat non est rectus. Quare ? quia aliud quaerit in Ecclesia quam Deum : si Deum quaereret, esset castus. Quisquis a Deo praeter Deum aliquid quaerit, non caste Deum quaerit. Tres invenimus personas, si verba Evangelii diligenter investigamus, pastoris, mercenarii, furis. Pastor veritate, veritatem annuntiat. Mercenarius vero occasione veritatem annuntiat, aliud quaerens, et tamen ille Christum annuntiat. Et ille fur et latro, veritatem negat et tollit. Diligendus est ergo pastor, tolerandus est mercenarius, cavendus latro. Ideo Apostolus non prohibet mercenarios, sed permittit, quia et ipsi utiles ad aliqua. Et in hoc gaudeo, nunc quod Christus annuntiatur per occasionem, non solum per veritatem, id est de hoc nunc gaudeo quod veritas Christi praedicatur, quaecunque sit praedicantium intentio. Et non solum nunc, sed et post gaudebo, scilicet in futuro. Vel ita : Supra dixit tribulationes suas esse ad profectum Evangelii, hic dicit sibi esse ad gaudium. Quasi dicat : Non solum aliis est profectus de malis, sed et mihi est gaudium. Et hoc est quod ait : Et in hoc gaudeo, scilicet quod tribulationes sustineo pro Christo, sed et gaudeo. Ideo de malis meis gaudeo, vel pro profectu Evangelii, quia inde mihi salus. Et hoc est quod ait :

 

 

19-30. Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem et subministrationem spiritus Iesu Christi secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar, sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. Quia si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro, coarctor autem e duobus desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius permanere autem in carne, necessarium propter vos. Et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos. Tantum digne Evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii : et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis. Et hoc a Deo, quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini, idem certamen habentes quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

 

Scio enim quia hoc,

[Ambrosius] scilicet pati pro Christo vel Evangelii ex mea praedicatione profectus, veniet mihi in futuro in salutem aeternam, quod illi putant ad mortem. Proveniet dico non solum meo merito, sed etiam per vestram orationem, id est adiuvante me vestra oratione, et per subministrationem spiritus Iesu Christi,

[Haimo.] id est per Spiritum sanctum qui sua me quasi ruiturum columna fulcit, id est auxilium praebente et subministrante mihi Spiritu sancto. Proveniet mihi, dico, in salutem quae salus erit, secundum exspectationem et spem meam, id est erit tanta quantam salutem exspecto, et in praesenti spero. Et hoc firmiter spero, quia in nullo statu, scilicet prosperis et adversis confundar, ut aliquo modo cedam a praedicatione.

[Ambrosius] In nullo dicit se confundi, quia et spes promissionis magna est, et res vera et honesta. Non confundar dico, sed in omni fiducia, quae sicut semper a tempore conversionis fuit, ita et nunc est, dum in vinculis laboro, Christus, id est fama et gloria Christi, magnificabitur apud gentes, et in corpore meo ; quod fragilius est. Magnificabitur dico, sive per vitam, qua mihi concessa eum praedicabo, sive per mortem, qua perseverandi in eo, et pro eo moriendi famam dabo. Et est sensus : Magnificabo Christum, si vixero, docendo ; si moriar, exemplum relinquendo. Mihi enim. Quasi dicat : Recte per vitam magnificabo, quia Christus est mihi vivere, quia causa eius vivo, ut eum magnificem non ob aliud, per mortem meam magnificabitur : et recte, quia mori est mihi lucrum, quia Christus mortis meae praemium est. Vel, ipsum mori, est mihi lucrum, quia per mortem ab his miseriis liberatur, et ad beatitudinem transit, et per mortem multos lucratur Deo.

 

Quod si. Quasi dicat : Christus est mihi vivere ut eum magnificem. Quia si vivere, hic mihi fructus operis, id est tam dignus fructus de meo opere, scilicet magnificare Christum, quod opus facio dum mihi datur vivere in carne : si, inquam, hoc est, ecce ignoro, id est nescio quid eligam nedum appetam, scilicet mori an vivere. Quasi dicat : Nisi hic fructus esset, non est dubium quin mori eligerem, nisi Christum haberem praemium, et ideo ne dubitetis, Philippenses, mori pro Christo. Vel ita, mihi vivere. Quasi dicat : Merito magnifico Christum, sive vita sive morte, quia Christus est mihi vivere, id est mihi vita hic et in futuro : hic per fidem et spem, in futuro per speciem : pro hac vita mortale corpus tradit, ut recipiat ipsum immortale in aeternum. Unde subdit : Mori pro Christo est mihi lucrum. Quia si. Quasi dicat : Christus est mihi vita hic et in futuro : quod utique est per bona opera. Quia, id est sed, si vivere, id est bene operari in carne : quod mirum videtur, cum in carne non habitet nisi peccatum, est mihi fructus operis, id est mihi tam fructuosum opus, per quod scilicet Christus sit mihi vita hic et in futuro. Ecce ignoro quid eligam, mori scilicet an vivere. Coarctor enim vel autem. Quasi dicat : Non solum ignoro quid eligam de duobus, sed etiam coarctor de duobus. Vel ita iunge : Ideo ignoro, quia coarctor de duobus, id est ex desiderio dissolvendi et necessitate vivendi.

Non enim ita distinguendum ut dicatur, coarctor, et postea sequatur, e duobus desiderium habens, scilicet dissolvendi et in carne manendi, quia ex ipso sermonis textu diiudicatur, quoniam sequitur dissolvi et esse cum Christo multo melius est. Apparet enim eum eius quod optimum est dicere se habere concupiscentiam, ut cum e duobus compellatur, alterius tantum hoc habeat concupiscentiam, alterius necessitatem. Sic ergo distinguendum est : Coarctor vel compellor e duobus. Deinde sequitur, ego dico, desiderium habens, vel concupiscentiam dissolvendi, ab his miseriis quibus quasi compedibus vinctus sum et cum Christo esse praesentialiter. Et quasi quis quaeret : Quare huius rei potius habeat concupiscentiam ? subdit : quia multo melius est, quantum ad me. Et quasi iterum diceretur : Cur ergo e duobus compelleris ? subdit, quia est manendi necessitas, dicens : Permanere autem in carne necessarium est propter vos, non propter me. Quasi dicat : Illud est mihi melius, hoc necessarium vobis. Ideo illud cupio, hoc non recuso.

Sunt quidam homines imperfecti, qui cum patientia moriuntur ; et sunt quidam perfecti, qui cum patientia vivunt. Qui adhuc desiderat vitam istam, cum illi venerit dies mortis, patienter tolerat mortem. Luctatur adversum se ut sequatur voluntatem Dei, et hoc potius agit animo quod elegit Deus, non quod elegit voluntas humana, et ex desiderio vitae praesentis fit lucta cum morte, et adhibet patientiam et fortitudinem ut aequo animo moriatur, iste patienter moritur. Qui vero desiderat sicut Apostolus dissolvi et esse cum Christo, non patienter moritur, sed patienter vivit, delectabiliter moritur. Vide Apostolum patienter viventem, id est cum patientia : hic non amare vitam, sed tolerare. Unde ait : Cupio dissolvi, et esse cum Christo multo melius est.

Taedium enim illi erat manere in carne, et ex duobus patiebatur angorem. Alterum optimum ducebat, unde passioni appropinquans vehementius glorificabatur, dicens : Bonum certamen certavi, de reliquo reposita est mihi corona, etc.

 

Vel ita potest distingui : Quid eligam ignoro : coarctor enim desiderium habens e duobus, id est dissolvendi et in carne manendi, et hoc est habens desiderium, etc., id est quia desiderium et esse cum Christo multo melius est, sed manere in carne necessarium est propter vos. Et ego confidens in hoc, scilicet quia necessarium est me manere propter vos, scio quod manebo, etc.

[Ambrosius] Ecce sciens melius esse et esse cum Christo, sed necessarium esse ut maneret in carne propter instructionem credentium et profectum fidelium, non quod sibi tutius est elegit, sed quod multis expedit, ostendens quantum affectum habeat circa eos, hoc secutus quod proficeret per charitatem quam anteposuit omnibus. Vel ita, et ego scio, non dubie, sed confidens in misericordia Dei, hoc scilicet quia manebo, id est non parum quidem, sed diu permanebo omnibus vobis minoribus et maioribus, scilicet ad profectum vestrum, ut crescatis per bona et ad gaudium fidei, ut scilicet de fide vestra gaudeamus, vel ut vos de fide gaudeatis in ea proficientes, quae non est nisi ubi munda est conscientia.

[Haimo.] Et ita gaudeatis ut proficiatis, ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu, qui benefecit vobis, qui me vobis incolumem reddidit et liberatum a vinculis, id est ut abundanter agatis gratias Christo cum gaudio. In me, id est pro me liberato et servato vobis, scilicet per meum adventum iterum futurum ad vos confirmandos, et veniam utique ad vos, si tantummodo digne conversamini Evangelio Christi, id est disciplina Dominica, quia secundum meritum vestrum dabitur mihi vita ad opus vestrum. Et ita digne ut sive cum venero et videro vos, sive cum absens fuero audiam de vobis hoc, scilicet quod statis in fide et devotione contra adversarios, et hoc in uno Spiritu sancto, cui non haeret contrarius spiritus, et sicut ipse unus ita et vos unanimes esse debetis. Unde subdit : Vos dico unanimes voluntate, et collaborantes, actu fidei Evangelii, id est totis viribus laborantes ad implenda ea quae fides Christi exigit. Omnis enim pugna unanimiter aggressa victoriam parit. Et post haec, in nullo terreamini ab adversariis qui vos terrent per aspera quae est illis causa perditionis aeternae, vobis autem causa salutis aeternae. Et hoc etiam quod patimini non a vobis est, sed a Deo, quia pro merito Christi qui Patri obedivit haec inter alias gratias data est vobis. Unde subdit : quia denatum est vobis quasi praemium, pro Christo quem diligitis. Quid ? hoc scilicet, non solum ut in eum credatis, sed pro illo patiamini.

Unde maior gloria erit. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum. Vos dico habentes idem certamen, contra hostes quale et vidistis in me, dum apud vos praesens fui, quando verberatus sum nudus pro muliere pythonissa, a qua spiritum malignum exclusi quae magnum quaestum praebebat, vel stabat dominis suis ; quale nunc audistis de me, dum absens sum vobis. Quasi dicat : Non hortor vos ad id quod ipse horream, sed quod in me impleo.