Ad Hebraeos IX — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Hebraeos IX

CAPUT IX

 

1, 2. Habuit quidem et prius iustificationes culturae, et sanctum saeculare. Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum quae dicitur sancta.

 

Habuit quidem. Hucusque differentiam Testamentorum ostendit, et quod Veteri Novum supereminet, et illud immutat.

[Chrysost.] Nunc idem ostendit ex ipso tabernaculi schemate. Quasi dicat : Vetus Testamentum est prope interitum, tamen habuit olim quidem prius testamentum iustificationes, non veras et spirituales, sed pro modo culturae carnales, et habuit sanctum, non spirituale, sed saeculare, id est mutabile et putativum, quod putabatur ab hominibus sanctum. Et vere habuit sanctum saeculare, quia tabernaculum primum et secundum. Tabernaculum factum est primum, etc. usque ibi : Quae parabola est instantis temporis. Quia de tabernaculo loquendi locus se obtulit de eo quaedam sub compendio videnda sunt. Sciendum est igitur tabernaculum triginta cubitos habuisse in longitudine, et decem in latitudine, totidem in altitudine.

Velum autem habebat ex quatuor pretiosis coloribus contextum, et quatuor deauratis columnis appensum, quod separabat in viginti et decem cubitos, id est inter sancta quae forinsecus erant, et Sancta sanctorum interius posita. Habebat enim sanctum exterius viginti cubitos longitudinis, et sanctum interius, id est Sanctum sancti, x. Et vocat Apostolus illud primum tabernaculum, hoc autem secundum tabernaculum. In primo autem tabernaculo erat candelabrum aureum, sed Apostolus dicit candelabra pluraliter, quia licet unum esset, septem habebat brachia. Erat enim in medio hastile per quatuor loca, scyphos, sphaeras, et lilia. A quo procedebant brachia, tria a dextera parte, et tria a sinistra habentia per tria loca scyphos, sphaeras, et lilia. In eodem etiam erat mensa quadrata, ut altare, et habebat quatuor pedes, et erat post introitum tabernaculi quae erat de lignis Setim et inaurata auro purissimo, quae habebat labium aureum per circuitum, ac desuper coronam auream interrasilem altam digitis quatuor, et super illam alteram coronam aureolam habebat etiam per singulos angelos circulos aureos, quibus immittebantur vectes, ut posset portari, qui erant de lignis Setim, et auro circumdati, et super mensam erant duodecim panes Deo propositi, qui erant de simila, et singulis Sabbatis omnes mutabantur. Si vero ante Sabbatum aliquis erat necessarius, non poterat sumi, nisi alius statim loco eius substitueretur. Et super panes erat patena aurea, et pugillus lucidissimi thuris. In eodem quoque tabernaculo erat altare incensi, ubi scilicet adolebatur incensum super cineres calentes, qui illuc deferebantur ab altari sacrificiorum, quod erat extra tabernaculum in atrio sub divo. Et erat quadratum quinque cubitis latum, et totidem longum. Primum tabernaculum dicitur sancta pro veneratione illius temporis, et quia significat praesentem Ecclesiam quae est sancta. Secundum vero dicitur Sancta sanctorum, quia in maiori veneratione habebatur, et quia significat supercaelestem Ecclesiam, ubi nihil peccati est. In quo erat thuribulum aureum, et arca testamenti intus et foris auro operta, in qua erant tria, scilicet urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae in quibus lex scripta fuit, et super arcam erat propitiatorium, scilicet tabula eiusdem longitudinis et latitudinis cuius arca. Et erat tabula de purissimo auro quae dicebatur propitiatorium sive oraculum, quia ibi angelus Dei Moysi apparuit, loquens quando propitiaturus erat Deus filiis Israel, et super propitiatorium erant duo cherubim, sive seraphim, id est imagines gloriosissime decorata, ac sese contuentia versis vultibus in propitiatorium. Arca autem erat de lignis Setim habens cubitos duos, et dimidium in longitudine, unum et dimidium in latitudine, tantumdem in altitudine, et in unoquoque angelo aureum annulum, duos a dextris, et duos a sinistris, in quibus assidue erant ad portandum vectes de lignis Setim auro purissimo deaurati ; propitiatorium erat tabula super arcam eiusdem longitudinis et latitudinis, super quam stabant cherubim, in quem semper aspiciebant.

 

Ad hoc Sanctum sanctorum nisi summo sacerdoti non licebat intrare cum sanguine semel in anno. Et si forte aliquando exigebat necessitas pro peccato sacerdotis vel universae Synagogae in priori autem tabernaculo quotidie intrabant sacerdotes ritum sacrificiorum explentes. Hoc autem totum parabola est et umbra caelestium. Primum enim tabernaculum praesens Ecclesia est, quae recte dicitur tabernaculum, quia in ea militatur Deo, antequam veniatur ad caelum. Tabernaculum namque proprie belligerantium est, in qua est candelabrum aureum, id est Christus fulgens virtute et sapientia in medio fidelium, quia et ipsi candelabra aurea sunt, quia sapientia lucent. Aurum enim sapientiam significat. Ipse Christus stipes est qui portat tria brachia a dextris, et tria a sinistris, quia ipse est vitis vera, in qua fundati sunt tres ordines palmitum, id est fidelium. Illi qui tempore gratiae sunt, dextri sunt, id est digniores, qui vero ante gratiam quasi sinistri fuerunt, hi tres ordines fidelium significati sunt in tribus viris quos Ezechiel salvandos vidit, scilicet Noe, Daniel et Iob, id est rectores, continentes, coniugati. Isti etiam sunt qui secundum Evangelium dicuntur esse, et in agro, et in lecto, et in mola. Legitur enim ibi : Et erunt duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur. Et duo in lecto, unus assumetur, et alter relinquetur ; et : duo molentes in mola, unus assumetur, et alter relinquetur. Per illos qui sunt in agro, significantur rectores, sicut et per Noe ; per illos qui sunt in lecto, continentes sicut et per Daniel, per eos vero qui sunt in mola coniugati, sicut et per Iob. Prima pars hastilium erat quasi calami aurei, post erant scyphi, inde sphaerulae aureae, tandem lilia. Calami sunt sancti qui in humidis divini fontis nutriti sunt, et sunt concavi ad recipiendum et ad transfundendum liquorem gratiae aliis, ipsi sunt etiam scyphi, dum allis propinant quod biberunt, sapientiam, scilicet et scientiam Dei, inde sphaerulae, id est rotundi, et perfecti, et volubiles contra adversa et prospera, per quos nihil detineat, donec veniant ad lilia aeternae iucunditatis qui non habent timoris angulum, nec elationis supercilium. Super his ponebantur septem lucernae, id est septem dona sancti Spiritus quae in Christo plenissime manserunt, et fidelibus secundum voluntatem eius distributa sunt. Mensa ad hostium divina Scriptura est, quae permanet, quaeque intrantibus proponitur.

[Beda] Quae dum aeterna gaudia, et quomodo ad ipsa perveniatur ostendit, cibum vitae suggerit. In ea panes mundi erant, id est duodecim apostoli et eorum vicarii qui thus orationis Deo offerunt : quorum si quis moritur, statim loco eius alius substituendus est, sed in septima aetate omnes auferentur. Secundum post velum est Ecclesia caelestis quae velatur quandiu hic vivimus, thuribulum Christus igne charitatis plenus, interpellans semper pro nobis ; arca Christus, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae ex omni parte aurea, quia in cogitatione, et sermone et opere eius, non nisi pura veritas ; longitudo, perseverantia doctrinae quae per cubitum unum, et operationis quae per cubitum alterum designatur, ad cuius perfectionem humanus intellectus imperfectus est quod signat dimidius ; latitudo, perfectio charitatis, altitudo perfectio spei, ad quam nos dimidii, id est imperfecti sumus quatuor annuli. Quatuor evangelistae perfecti, per quos Christus portatur per quatuor mundi partes, quibus semper adhaerent vectes aurei, id est praedicatores sapientia fulgentes semper parati contra hostes. In arca, urna habens manna, id est anima Christi continens plenam sapientiam qua reficiuntur et angeli. Virga sacerdotalem potestatem Christi significat. Tabulae, quod ipse est dator legis ; propitiatorium Christus qui propitiatur nobis ; duo cherubim, omnes ordines caeli qui in eo consistunt, qui invicem dilectione connexi sunt : quae etsi sapientes, tamen eum obumbrant quantum in se est. In primo autem tabernaculo quotidie introibant sacerdotes sacrificium intus consummantes, quia in praesenti Ecclesia quotidie debent se offerre fideles, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis mortificantes. In secundo autem introibat summus pontifex cum sanguine semel in anno, benignitatis effuso sanguine in remissionem peccatorum ; in interiora caeli introivit ianuam paradisi ante clausam fidelibus patulam faciens. His decursis insiste litterae. Tabernaculum enim, ostendit quam necessarius erat Christus, cum per omnia illa legalia nullus introiret in caelum. Quasi dicat : Prius testamentum habebat sanctum saeculare. Et vere quia tabernaculum primum et secundum. Factum est enim primum tabernaculum, id est sanctum quod extrinsecus erat, quod intus habuit altare incensi ante fores sub divo altare holocaustorum quod dicitur tabernaculum, quia ad tempus duravit quod fuit factum in figura huius saeculi, id est Ecclesiae praesentis, in qua quotidie ministrant sacerdotes accendentes lumen doctrinae, et pascentes populum pane Dei qui super mensam est sacrae Scripturae, a Sabbato spei usque ad Sabbatum spei. In quo erant candelabra et mensa, et propositio panum, quod dicitur sancta, pro veneratione illius temporis, et maxime quia significabat praesentem Ecclesiam, in qua sunt candelabra, id est Christus et eius fideles luce virtutis et sapientiae fulgentes, et mensa sacrae Scripturae, cui studio inhaerent duodecim apostoli eorumque vicarii ; vel candelabra sunt dona sancti Spiritus quae in Ecclesia lucent. Panis super mensam, id est verbum sacrae Scripturae praesto est Sabbato spei, ubi in Christo a turbine saeculi tuti sumus usque ad Sabbatum plenae quietis, ubi spes implebitur.

 

 

3-8. Post velamentum autem secundum tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum ; aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti. Superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium. De quibus non est modo dicendum per singula. His vero ita compositis ; in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes ; in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offerret pro sua et populi ignorantia : hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum.

 

Post velamentum autem erat secundum tabernaculum, quia velo interposito dividitur primum a secundo. Tabernaculum vero secundum significat caelum, intra quod Christus sacerdos noster intravit non sine sanguine. Vel tabernaculum quod foris erat significavit Vetus Testamentum. Et est figura figurae, quia figura est Veteris Testamenti. Tabernaculum vero quod intus erat significabat Novum Testamentum, et erat figura veritatis, quia Novi Testamenti. Hanc autem allegoriam non persequimur secundum seriem litterae sed praecedentem. Quod dicitur Sancta sanctorum, pro maiori veneratione illius temporis, vel quia significat caelestem Ecclesiam. Habens thuribulum aureum, quo significatur Christus igne charitatis plenus, id est quo offeruntur orationes sanctorum ; et arcam testamenti, id est quae continebat testamentum, circumtectam auro ex omni parte, id est in circuitu, non extra tantum, sed etiam intus, quae signifiat Christum, in cuius cogitatione, et sermone et opere, non nisi pura veritas fuit. In qua, arca erat urna aurea, scilicet gomor habens manna, in memoriam antiqui beneficii, qua figuratur anima Christi plenam habens sapientiam qua reficiuntur et angeli : et virga Aaron quae fronduerat ; per quam significatur sacerdotalis potestas Christi ; et tabulae testamenti, in quibus lex scripta fuit : quibus significatur quod Christus dator legis est. Vel per arcam ipsa caro Christi intelligitur, in qua manna est divinitatis, et tabulae duorum Testamentorum, quorum Christus auctor est, et virga pro sacerdotio. Urna est populus in quo est Christus, panis qui de caelo descendit. Solus enim populus pane caeli pascitur, qui in Christo continetur. Super que eam, arcam, erant Cherubim gloriae, id est gloriose decorata, scilicet duo angeli gloriosi et decori. Obumbrantia, alis connexis, propitiatorium, id est tabulam quae super arcam erat. Duo cherubim angelos caeli significat, qui charitate connexi sunt et scientia pleni.

[Ambrosius] Cherubim enim interpretatur plenitudo scientiae. Propitiatorium super arcam Christus est, quia ipsi Christo specialiter a Deo Patre datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris.

Potest et aliter hoc intelligi. Magnum etenim hic sacramentum est ; aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum Dei. In arca iussa sunt poni lex, et manna, et virga Aaron. In lege, praecepta sunt ; in virga, potestas significatur, in manna gratia ; quia non nisi cum gratia potestas est faciendi praecepta. Verum quia lex a quovis proficiente non ex omni parte impletur, desuper est propitiatorium. Ad hoc enim opus est ut Deus sit propitius, et ideo superponitur, quia superexaltat misericordia iudicio. Duo cherubim propitiatorium pennis obumbrant, id est velando honorant, quoniam mysteria ista sunt, et invicem se attendunt, quia consonant. Haec enim sunt duo Testamenta, quia cherubim in tempore, plenitudo scientiae, quam continent duo Testamenta quae obumbrant propitiatorium, quia misericordiam Dei, in qua spes vel conciliant, vel commendant.

[Augustinus] Vel per duo cherurubim, quae interpretatione multitudinem scientiae habent, rationalis creatura significatur, scilicet angelica. Ideo duo sunt ut societatem charitatis commendent, ideo pennis propitiatorium obumbrant, quia Deo non sibi tribuunt pennas, id est Deum honorant virtutibus quibus praeibant, et vultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia non est eis spes, nisi in Dei misericordia. De quibus. Quasi dicat : Vetus Testamentum habuit ea quae numerata sunt, et huiusmodi alia. De quibus, scilicet his, et huiusmodi, non est modo dicendum per singula, quia pauciora sufficiunt ad exsecutionem nostrae demonstrationis.

 

His vero. Quasi dicat : De illis non est dicendum per singula ; sed hoc dicendum est quod sequitur. His tabernaculis, ita compositis, in priori quidem tabernaculo, quod minus erat, id est minoris venerationis, et significabat praesentem Ecclesiam, semper quotidie introibant sacerdotes consummantes sacrificiorum officia, scilicet intus incensum ponentes, et extra sacrificia. Ecce quod supra dixit sanctum saeculare, scilicet saecularia sacrificia quae non ducunt ad perfectionem. In secundo autem tabernaculo semel in anno solus pontifex, introibat ; non sine sanguine, saepe quidem sine sanguine introibat, sed cum sanguine, non nisi semel. Iste ex parte significat Christum, qui semel ingressus est in caelum, quem non mox sequimur : quod singulis annis intrabatur, significabat nondum venisse perfectionem. Non sine sanguine dico, quem offerret pro sua et populi ignorantia, Christus autem pro populo obtulit, pro se vero non nisi in membris suis. Unde ipse ait : Verba delictorum meorum, id est delictorum sui corporis. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum. Attende quod ait : In priori tabernaculo semper introibant sacerdotes, quia hic quotidie debent se fideles sacrificare. Aliter enim ad caelestem patriam non poterunt pervenire. Pontifex qui semel in anno cum sanguine introibat, Christus est, qui anno benignitatis semel in caelum intravit per sanguinem suum quem pro peccatis hominum fudit. Hoc significante. Quasi dicat : Illa praedicta fiebant in Veteri Testamento, hoc significante in istis Spiritu sancto, qui ita fieri instituit, scilicet viam sanctorum secundorum, nondum scilicet donec Christus venit, esse propalatam, id est nondum licere ad caelestia introire quousque Christus venit, post cuius adventum et caelum adhuc inaccessibile est mortalibus secundum corporis conditionem. Ante vero etiam secundum animas, sed patienter exspectanda est resurrectio, in qua etiam corporibus per Christum patebit in caelum accessus. Vel, nondum esse propalatam viam sanctorum secundorum, id est Christum, vel spiritualem intelligentiam. Via enim sanctorum Christus est, qui ducit in caelum ; vel spiritualis intelligentia per quam ascendit in interiora caeli. Adhuc. Quasi dicat : Hoc significabat Spiritus sanctus. Priore tabernaculo adhuc habente statum, id est carnalibus observantiis adhuc statum habentibus. Quod autem haec de sacrificiis consummandis, vel in primo, vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sunt, aperit, subdens :

 

 

9-14. Quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis et in potibus, et in variis baptismatibus, et iustitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis. Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non huius creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi ?

 

Quae est parabola, id est mystica similitudo instantis temporis, id est temporis gratiae quod nunc est, iuxta quam parabolam munera et hostiae offeruntur a sacerdotibus figurativis. Distingue inter hostias et munera. Hostiae sunt de animalibus munera de aliis, scilicet de thure, de simila, de panibus. Et haec iuxta parabolam offeruntur, quia et haec aliquid designant in instanti tempore. Quae, scilicet munera et hostiae, non possunt facere servientem, Deo perfectum, id est plene mundatum, et hoc iuxta conscientiam, id est in conscientia intus, et si ad visus hominum extra. Vel, iuxta conscientiam, id est teste conscientia. Servientem Deo dico, solummodo in cibis et in potibus discernendis et variis baptismatibus, id est ablutionibus, et in aliis iustitiis carnis, non spiritus. His omnibus, dico, impositis, quasi in onus ad refrenandas transgressiones usque ad tempus correctionis, id est usque ad tempus gratiae quo in melius corrigendi erant, qui usque huc sub paedagogo fuerunt, et ideo non poterant illa perfectum facere. Non tamen eo tempore debebant cessare. Christus autem. De sufficientia unius et veri sacrificii Novi Testamenti plene hic tractat, per quod et remissionem peccatorum, quam in verbis Ieremiae supra tetigit, praestari dicit, et salutem, quasi dicat : Haec praedicta legalia non possunt facere perfectum, sed Christus assistens pontifex Patri ad interpellandum pro nobis, vel fidelibus ad auxiliandum dator, bonorum, non praesentium, vel carnalium, sed futurorum, id est praesentis iustitiae, et aeternae beatitudinis, quae tempore legis futura erant. Christus, inquam, introivit tabernaculum, id est caelum, nomine nempe significantis, id est tabernaculi, designat significatum, id est caelum. Per amplius, quia plures capit quam illud terrenum ; et perfectius, quia ibi est aeterna beatitudo. Tabernaculum non manufactum, non dico non factum operatione Dei, sed hominis. Unde exponendo subditur : Id est non huius creationis, cuius fuit illud in eremo, id est humanae, sicut fuit illud vetus quod fixit homo, sed longe aliter a Deo factum est. Introivit, dico, neque per sanguinem taurorum hircorum, aut vitulorum, effusum, ut in Veteri Testamento fiebat ; sed per proprium sanguinem introivit in sancta, id est in caeleste tabernaculum, scilicet in Sancta sanctorum, id est caelestia. Introivit, dico, semel per sanguinem, dico, fusum semel quia non est opus iterari, quia perfectum est. Vel ita, ut per tabernaculum accipiatur Christi caro quam pro nobis obtulit, in qua et diabolum expugnavit.

 

 Est enim Christus rex et sacerdos : rex pugnavit pro nobis, sacerdos obtulit se pro nobis. Quando pro nobis pugnavit, quasi victus est, imo vero tunc vicit ; crucifixus est enim, et de cruce in qua erat fixus, diabolum occidit : et inde rex noster. Sacerdos autem quid pro nobis obtulit ? nihil mundum invenit in hominibus quod offerret, pro eis seipsum obtulit. Ecce munda, et felix et vera victima. Carnem vero de utero Virginis accepit ut mundam offerret pro immundis. Hanc vocat tabernaculum, dicens : Christus pontifex, dator futurorum bonorum, introivit semel in sancta, neque per sanguinem taurorum, hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem. Ipse, dico, perfectius tabernaculum et per amplius, non manufactum, id est non huius creationis, id est per carnem quae plura bona confert et perficit, quae et sine semine viri concepta est et formata. Assistens Patri ad interpellandum. Dico quod introivit in sancta per proprium sanguinem, per hoc inventa, a nobis vel a Christo nobis aeterna redemptione, quia redempti sunt aeterni, quae redemptio non potuit inveniri in illis legalibus sacrificiis. Si enim. Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis. Quasi dicat : Vere per Christum potest esse redemptio, enim, id est quia, sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus,

[Augustinus] qui significat memoriam passionis Christi, inquinatos contactu mortuorum sanctificat, id est a peccato mundat, id est a poena. Unde subdit : Valens ad emundationem, non animae, sed carnis, quia a poena legis liberat. Omnis enim anima hominis qui mortuum tetigerat, immunda erat septem diebus ; purificabatur autem die tertio et die septimo, et mundus erat. Et hic nihil aliud intelligendum video esse inquinationem, nisi contactum mortui hominis. Vel, sanctificat inquinatos, scilicet a corporali macula leprae, valens ad emundationem carnis, id est ut caro emundata sit propter legis praeceptum, sed in Christo est perfectio. Unde subdit : Quanto magis. Quasi dicat. Etsi hoc est, quanto magis sanguis Christi qui obtulit Deo semetipsum immaculatum, alius sanguis non est immaculatus. Obtulit, dico, per Spiritum sanctum, omnia ei dictantem. Vel immaculatum, dico, per Spiritum sanctum, de quo conceptus et immunis a peccato fuit. Emundabit, non carnem tantum, sed etiam interiorem conscientiam nostram ab operibus mortuis, id est a peccatis, quae qui tangit consentiendo inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur, nec intrat iste in caelum, sicut nec ille in templum emundabit a peccatis. Dico, ad serviendum, deinceps per iustitiam, Deo viventi ? Quasi dicat : Multo magis. Et nota quod duo efficit sanguis Christi a peccato scilicet mundat, et restituta libertate facit servire Deo qui dat vivere, qui est vita ex se vivens. Nemo ergo potest ei servire qui mortua opera habet, vel facit. Hoc merito Christus praestat, in cuius figura illa legalia praecesserunt. Hircus enim significat Christum propter similitudinem carnis peccati ; et taurus quia a duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos.

 

De iuvenca autem rufa, cuius cinerem ad aquam aspersionis eorumque mundationem quia mortuum tetigerunt perficere lex mandavit, non est tacendum. Evidentissimum enim in ea signum Novi Testamenti praefiguratur. De hac legitur in libro Numeri Dominus dixisse Moysi : Loquere filiis Israel ; Et accipiant a te iuvencam rufam sine vitio, quae nec habet in se vitium, et non est impositum super eam iugum, et dabis eam ad Eleazar sacerdotem, et eiicient eam extra castra in locum mundum, et occident eam in conspectu eius, et accipiet Eleazar sanguinem eius, et asperget contra faciem testimonii septies, et cremabunt in conspectu eius, et eius pellis cum carne, et sanguis cum stercore eius comburetur, et accipiet sacerdos lignum cedrinum, et hyssopum, et coccinum, et mittet in medium combustionis iuvencae, et congregabit homo mundus cinerem iuvencae, et ponet extra castra in locum mundum, et erit filiis Israel, et proselytis legitimum sempiternum, ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum. Ait enim : Omnis enim anima hominis qui tetigerit mortuum, immunda erit septem diebus. Hic purificabitur die tertio et septimo, et mundus erit ; si vero non purificatus fuit, non erit mundus. Omnis qui tetigerit mortuum, et mortuus fuerit non purificatus, tabernaculum Domini polluit, et exercetur anima illa ex Israel. Item ait : Et accipiens hyssopum tinget in aqua vir mundus, et asperget super domum, et super vasa, et super animas.

Vitula rufa est caro Christi infirma. Femineus enim sexus positus est propter infirmitatem carnalem. Rufa est, quia passione caro Christi cruentata est. Hanc accipiunt a Moyse qui est figura legis, quia secundum legem sibi visi sunt occidere Christum, qui secundum ipsos Sabbatum solvebat, et observationes legitimas profanabat. Sine vitio est iuvenca, quia immunis a peccato caro Christi. Ad confirmationem autem repetit, dicens : Quae non habet in se vitium, vel ad determinationem, scilicet quod et si in aliis qui sunt membra eius habeat vitium, in se tamen non habet, et non est positum super eam iugum, quia non est subiugata iniquitati, imo ei subiugatos inveniens liberavit, et eorum vincula dirupit, et potestatem ponendi animam, et iterum sumendi habuit. Non ad Aaron, sed ad Eleazar data dicitur, quia non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros illius sacerdotii Domini passio erat proventura. Eiecta est extra castra, sic et Dominus extra civitatem eiectus est ; et eiecta est in locum mundum, quia Dominus non habuit causam malam. Occisa est in conspectu Eleazar, sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui futuri in Novo Testamento Domini sacerdotes. Eius sanguinem aspersit contra faciem testimonii septies, quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum : ideo contra faciem testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio praenuntiatum. Ideo septies, quia ipse numerus ad munditiam pertinet spiritualem. Extra castra iussa est cremari, puto, quia continuatio signum est resurrectionis. Natura enim ignis ut in superna moveatur, et in eum convertitur quod crematur, et ipsum verbum, cremare, de Graeco in Latinum ductum ; secundum Graecum a suspensione dicitur. In conspectu Eleazar cremata dicitur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Pellis eius cum carne, et sanguis cum stercore combusta dicuntur, quia non solum substantia mortalis corporis Christi, quae pelle, carnibus et sanguine intimata est, sed etiam contumelia et abiectio plebis, quae nomine stercoris significatur, conversa est in gloriam, quam combustionis flamma significat. In medium combustionis mittit sacerdos lignum cedrinum, hyssopum, et coccinum. Lignum cedrinum est spes quae in supernis firmiter habitat ; hyssopus fides, quae cum sit humilis radicibus haeret in petra. Coccinum est charitas quia fervorem spiritus igneo colore testatur. Haec tria debent mitti in medium combustionis, id est in resurrectionem Christi, ut cum illo abscondita sit vita vestra. Cinis autem, id est reliquiae combustionis et interfectionis fama est quae secuta est post passionem et resurrectionem Christi. Hunc cinerem homo mundus congregabat, et in locum mundum extra castra reponebat, quia haec fama apud eos maxime claruit, qui non erant de consortio Iudaeorum, et erant mundi ab interfectione Christi, et extra celebrationem Iudaicae consuetudinis. Ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, per quam significatur baptismus qua mundabantur homines a contactu mortuorum, quia ab iniquitate huius moribundae vel morticinae vitae per baptismum Christi mundamur. Illa aqua tam proselyti quam Iudaei mundabantur, quia baptismus Iudaeis et gentibus prodest. Hyssopo quae fidem significat aqua illa aspergebatur, quia fide mundantur corda, et sine fide non prodest baptismus. A viro mundo hoc fiebat, quia vere mundi debent esse ministri Ecclesiae, qui personam Domini portant.

 

 

15-22. Et ideo Novi Testamenti mediator est, ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priori testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis. Ubi enim testamentum, mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum. Alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum, et omnia vasa ministerii, sanguine similiter aspersit. Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, et sine sanguinis effusione non fit remissio.

 

Et ideo, quasi obtulit Christus semetipsum, et mediator est, id est medius inter Deum et homines dator est novi testamenti. Quasi dicat : Pontifex nobis est et dator novae legis, sine qua nec sciremus quae Deus vellet nos operari, nec quae speraremus. Novi Testamenti dator est dico, ideo ut qui a Deo, vocati sunt, id est ab aeterno electi, accipiant repromissionem aeternae haereditatis, id est haereditatem aeternam frequenter promissam. Et hoc, morte Christi sine qua lex non iuvaret intercedente, id est interveniente inter dispositionem et completionem ; quae mors erat necessaria. In redemptionem, non modo gentilium, sed etiam earum praevaricationem quae erant sub priori testamento, id est quas faciebat lex, non solvebat, tantum utique fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus ubi Unigenitus Dei pro nobis moreretur debitoribus mortis ; sed sic dignos nos fecit testamenti et promissae haereditatis, et ita testamentum factum firmum sicut subsequenter ostenditur. Ecce patens inter Testamenta diversitas. Inter Vetus enim Testamentum et Novum in quibus non solum sacramenta sunt diversa, sed et promissa, distinctio est passio Christi, in cuius morte constat non terrena, sed aeterna promitti.

In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari. Ubi enim dixit quod Christus est dator Novi Testamenti morte intercedente, nunc quod per confirmationem eiusdem oportuerit eum mori, probat consuetudinem humanae legis. Poterant enim infirmi ex eo quod Christus mortuus est non credere promissiones. Et ideo hoc probat humana consuetudine. Quasi dicat : Recte dixi morte intercedente, quia ubicunque est testamentum, necesse est ut mors testatoris intercedat, id est interveniat ante confirmationem. Et vere, testamentum enim semper confirmatum est in mortuis per mortem testatoris, sic et Novum Testamentum, id est promissio aeternae vitae et doctrina evangelica. Utrumque enim Novum Testamentum dicitur ; Christi morte confirmatum est. Sicut ergo testamentum morte testatoris confirmatur, sic et tempus in assertione eorum quae testabatur se daturum voluit mori, ne quis de eis dubitaret, nec aliter poterat nobis esse vita, morte etiam Evangelium in nobis confirmavit, ut quia pro nobis mortuus est, praecepta eius diligamus et in auctoritate habeamus, et per mortem gratiam nobis impetravit qua complere possimus. Alioquin. Quasi dicat : Morte confirmatur testamentum ; dum, id est quandiu, vivit ille qui testatus est ; potest enim mutare si vult. Unde, scilicet quia testamentum morte firmatur, nec primum quidem, testamentum dedicatum est, id est firmatum, roboratum, sine sanguine. Et hoc in figura futuri, quod sanguine Christi confirmatum est, et vere non sine sanguine Vetus Testamentum confirmatum est. Lecto enim prius a Moyse universo populo omni mandato legis ut totum confirmaret. Lecto, inquam, accipiens ipse Moyses sanguinem hircorum et vitulorum mistum, cum aqua, quae significat mundationem futurorum per aquam baptismi.

[Chrysost.] Simul enim aquam et sanguinem accepit, quia nostrum baptisma ibi figuratum est, et passio Christi quae simul sunt ; alterum enim sine altero non valet. Accipiens, inquam, cum aqua, et cum lana coccinea, et cum hyssopo, de quibus aspersorium fecit, ipsum quoque legis  [librum] et omnem populum aspersit, dicens : Hic est sanguis confirmator testamenti, id est fusus ad confirmandum testamentum, quod mandavit ad vos Deus. Ecce quam proprie praedixit Moyses verba quibus postea Christus usus est in coena, quando corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit. Et etiam tabernaculum, sicut librum, et omnia vasa ministerii, id est quae pertinebant ad ministerium tabernaculi, sanguine similiter aspersit. Ideo sanguine, et id est quia, secundum legem omnia pene mundantur in sanguine. Pene dicit, quia quaedam vasa sola aqua baptizabantur, sed in nobis sine sanguine Christi nihil mundatur interius. Et quidquid de aliis sit, remissio peccati non fit in veteri lege sine effusione sanguinis, facta in sacrificio aliquo. Haec determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quae fiebat de cinere vitulae rufae fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulae.

In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita quam Deo desideranti oblata, figurae tamen veritatis fuerunt quae Christus est, cuius sanguine redempti, et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est. Sicut ergo Moyses sanguinem praedictorum animalium accepit, ut eo aspergeret et mundaret praedicta, sic videtur Moyses, scilicet Christus data nova lege suum sanguinem, qui vitulus dictus est propter virtutem crucis, cuius cornibus impios ventilavit, et hircus pro similitudine carnis peccati, et quia hostia pro peccato est, congressum cum aqua de suo latere, ad hoc opus accepit per aquam, scilicet baptismum significans pretio sanguinis nos redimens. Lana coccinea quae ignei coloris est, significat ignem dilectionis Christi. Charitas enim Christi nobis est lana de qua vestem faciamus, id est qua induamus. Hyssopus qui valet contra tumorem pulmonis humilitatem Christi significat, qui per fervorem dilectionis et humilitatem pro nostra redemptione sanguinem suum fudit, eo sanguine librum, id est Evangelium sanctificavit, id est confirmavit, et populum fidelium abluit dicens : Hic est sanguis Novi Testamenti confirmator, quod mandavit ad vos Deus. Aspersit tabernaculum, id est Ecclesiam de qua dicit Apostolus : Templum Dei sanctum est quod estis vos. Et aspersit omnia vasa ministerii, id est habentes officia in Ecclesia, quia omnes doctiores Ecclesiae in quibus continentur mysteria sua et sanguine redemit, et redemptis sapientiae, et scientiae spiritum tribuit, et omnia mundantur per sanguinem Christi, et sine eo nullius fit peccati remissio. Potest etiam per praedicta populus Dei significari. Ipse est enim liber et tabernaculum et vasa pro quo effusus est sanguis pretiosus. Inquit enim : Qui pro multis effundetur. Hi sunt populus Dei, id est electi qui spiritualiter mundantur fuso sanguine in remissionem peccatorum, alia non mutantur.

 

 

23-28. Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ; ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis. Non enim in manufacta sancta Iesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno. Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi. Nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, sic et Christus semel oblatus est, ad multorum exhaurienda peccata ; secundo sine peccato apparebit omnibus exspectantibus se, in salutem.

 

Necesse est. Quasi dicat : Quandoquidem Moyses ita fecit, et lex ita praecipit, ergo necesse est exemplaria quidem, id est figuras caelestium, id est Ecclesiae quae ad caelum ducitur, id est sanctorum de quibus dicitur : Vestra conversatio in caelis est. Mundari, corporaliter his praedictis. Ipsa autem caelestia, id est significata per illa, scilicet Ecclesiam quae, licet sit in terra tamen caelestis est. Necesse est mundari melioribus hostiis quam istis, id est hostia Christi. Pluraliter tamen dicit, hostiis, quia Christus est omnes illae hostiae, quia in omnibus significatus est.

[Hieron.] Christus ergo qui in illis significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui, sed tamen signa eius, quia in tabernaculo usum ministrationis praestabant, sanguine mundata sunt. Non enim.

[Remigius] Probat quod Christus mundavit caelestia, id est homines suo sanguine mundatos fecit caelestes, id est caelestium participes. Nam ipse per hostiam suam, introivit in caelum. Non enim introivit Iesus in manufactis sanctis, vel sanctorum. Cur non ? quia illa non sunt vera sancta, sed tantum, sunt exemplaria, id est figurae verorum sanctorum ; et verus sacerdos non in umbratilia, sed in vera intrare debuit. Unde addit : Sed, introivit in ipsum caelum, per illa significatum ; ad quid ? ut nunc, scilicet post consummationem, appareat vultui, id est praesentiae Dei pro nobis, id est ut pro nobis interpellat, ibi, ut praesentia Dei videatur sicut est, et post se trahat nos ad eamdem videndam. Ecce aperte in his verbis exponit Apostolus meliores hostias, quae est una, id est Christus, et nota quia usus loquendi sic vellet et approbaret scriptum esse hic, scilicet in manufactis sanctis exemplaribus verorum, vel in manufacta sancta exemplaria verorum, qualiter et in codicibus Graecis reperitur. Neque ut saepe probavit, quia Christus per hostiam suam caelestia mundavit, modo probat quod melioribus hostiis, id est quod sua hostia fuerit dignior et efficacior omnibus aliis, quia illae hostiae saepe iteratae sunt, sine consummatione. Haec semel oblata ad patriam reducit, quasi nunc apparet vultui Dei. Neque vero ita ut saepe offerat semetipsum, id est saepe patiatur in cruce, quia sufficit omnibus semel oblatus, et non est opus per singulas generationes iterari. Quod si his non sufficeret, neque antiquis qui similiter erant redimendi quod subsequenter ostendit :

 

Quemadmodum. Quasi dicat : Non apparet ut saepe se offerat, quemadmodum pontifex legis intra Sancta sanctorum per singulos annos in sanguine alieno : Christus autem semel in caelo, in sanguine suo. Intuere quantae differentiae sunt inter Vetus et Novum Testamentum ; pro exemplari, id est templo quod ibi erat, est hic caelum. Differt etiam magnus sacerdos quia consistit vultui Dei semper vivus ad interpellandum pro nobis. Ibi saepe offerebat, hic semel, ibi in sanguine alieno, hic in proprio. Idem ergo est sacerdos et hostia. Alioquin. Quasi dicat : Non saepe offert dico, alioquin, id est si oporteret eum saepe se offerre, oportebat eum frequenter pati incipiendo, ab origine mundi, quod utique non fuit opus, quia sufficit una eius oblatio.

[Ambrosius] Si enim semel oblatus, non sufficeret omnium credentium in se peccata exhaurire, oportuisset eum pati saepius ab origine mundi ; quod ne fieret, semel passus est in consummationem saeculorum. Unde subdit : Nunc autem, per inconveniens praedictum constat quod apparuit Patri per hostiam suam, non saepe, sed semel oblatam ad destitutionem peccati, scilicet ut reatus dimittatur, ut vitium iam non dominetur in nobis : quod nulla alia hostia facere potuit. In consummationem saeculorum, in ultima aetate saeculi, in qua sunt omnia adimpleta quae ante erant imperfecta, et ideo non opus fuit ut inciperet pati ab origine mundi. Et quemadmodum. Item per hoc probatur quod nisi semel pati debuit, quia lex naturae hoc omnibus hominibus statuit. Quasi dicat : Lex etiam naturalis ostendit quod per inconveniens probatum est. Etiam, id est quia quemadmodum statutum est hominibus lege naturae, semel mori, post hoc autem, id est post semel mori restat iudicium, in quo accipient secundum quod meruerunt, id est ut iudicentur secundum merita, non restat ut iterum surgant, et iterum moriantur, sit et Christus eadem necessitate et iure naturae, oblatus est, non semel, sed saepe, aliter esset miserabilior omnibus hominibus. Non est intelligendum, quod aliqua peccati sui necessitate oblatus sit, etiam semel imo sola voluntate. Verum ut homo semel moritur necessitate et iure naturae amplius non moritur, sic et Christus eodem iure semel oblatus non potest amplius mori, sed nec indigemus quia illa una oblatio sufficit, ad exhaurienda peccata. Non dico omnium, sed multorum, quia non omnes credunt. Secundo, autem adventu, veniens ad iudicium apparebit exspectantibus se in salutem eorum, quia non necessitate, sed voluntate pro peccatis mortuus est. Apparebit dico, sine peccato, scilicet sine similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa. Vel apparebit sine peccato id est ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed iustitia in remunerando vel damnando, et si nec in die irae hostia erit multo minus in aliis temporibus.