Ad Hebraeos I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS
ARGUMENTUM
In primis dicendum est cur apostolus Paulus in hac Epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Haec causa est, quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium Apostolus et non Hebraeorum : sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Nam simili modo etiam Ioannes apostolus propter humilitatem in Epistola sua nomen suum eadem ratione non praetulit. Hanc ergo Epistolam fertur Apostolus ad Hebraeos conscriptam Hebraica lingua misisse : cuius sensum et ordinem retinens Lucas evangelista post excessum apostoli Pauli Graeco sermone composuit.
CAPUT PRIMUM
1-7. Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis : tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei. Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
Multifariam, vel multifarie, etc. Paulus doctor egregius, gentium Apostolus, ministerium suum volens honorificare iuxta quod in Epistola ad Romanos ait : Quandiu sum Apostolus gentium, honorificabo ministerium meum, tentans si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, Hebraeis hanc Epistolam scripsit, agens de eminentia Christi secundum utramque naturam, et legis Mosaicae inutilitate, astruens multis modis fidem Iesu Christi absque legalibus fieri ad iustitiam et salutem, legalia vero post passionem non modo non proficere, verum etiam officere. Quorumdam Hebraeorum superstitiosam traditionem excludens, qui Christum confitentes legales observantias tenendas putabant, et in hunc errorem quosdam etiam qui de gentilitate venerant ad Christum sua auctoritate induxerant. Ideo Apostolus providens gentibus ne deinceps in hunc errorem Hebraeorum auctoritate trahantur, Iudaeos quoque ad aemulandum provocans, quod est honor ministerii sui, gratiam Dei hic commendat per Christum verum pontificem, hoc tempore fidelibus factam legem ostendens reprobatam. Ad ultimum etiam de moribus instruit
[Chrysost.] Praesentis igitur temporis eminentiam ostendit, dicens Dominum unigenitum suum nobis misisse, et in eo nobis locutum ut auditorum mentes erigeret, id est fidelium quibus scribit Iudaeorum, ne quia multis malis quae illis acciderant valde afflicti et contriti erant, putarent ex hoc se inferiores caeteris ac miseriores existere. Ideoque ut eos consoletur atque erigat, maiori gratia praeditos in initio Epistolae suae declarat, quia antiquis quidem prophetae missi sunt, nobis autem Filius, et illis servi et conservi locuti sunt, nobis autem Dominus. Quidam tamen veritatis calumniatores hanc Epistolam non esse Pauli dicere ausi sunt, eo quod nomen eius in titulo non habeat, et longe splendidiore et facundiore stylo quam aliae resplendeat ; sed aut Barnabae, aut Lucae, vel Clementis, vel Tertulliani ; quibus in promptu nobis est respondere. Si enim ideo non est dicenda Pauli, quia nomine eius praetitulata non est, ergo nec alicuius illorum, imo nullius omnino, cum nullius nomen habeat in titulo. Ideo autem nomen suum huic Epistolae sicut et caeteris non praeponit, quia Hebraeis odiosus erat, quibus legum destructor videbatur. Quia ergo non eorum, sed gentium Apostolus erat, nomen suum odiosum eis tacuit, ne praescripti nominis invidia sequentis utilitatem excluderet lectionis.
[Hieron.] Sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, sui ordinis dignitatem voluit anteferre nominando se Apostolum, sed meritum sui officii tacens, superbis ipse humilis, non se Apostolum nominavit, ne superbi indignarentur. Quod vero haec Epistola maiore relucet facundia quam aliae, sane mirandum non est, cum naturale sit unicuique plus in sua quam in aliena valere lingua. Caeteras enim Epistolas Apostolus peregrino, id est Graeco, sermone composuit. Hanc autem scripsit Hebraica lingua, cuius sensum et ordinem retinens Lucas post excessum eius Graeco sermone composuit. Non ergo est mirum si in hac tanto doctrinae fulget eloquio.
Propulsatis igitur calumniis adversantium veritati, nullatenus ambigendum est et hanc Pauli fore Epistolam, in qua intendit Christi eminentiam, et fidei sufficientiam, nec non legis insufficientiam et inutilitatem ostendere. Modus tractandi talis est : Primo proponit audienda esse verba Christi, sicut prophetarum ; et amplius conferendo eum prophetis, et praeferendo, quia in eo locutus est Deus, ut in prophetis, et maior est in eis. Deinde commendat eum alternatim secundum utramque naturam, humanam scilicet et divinam. Postea comparat eum angelis et praefert, multa interserens de eius excellentia secundum utramque naturam. Deinde comparat eum Moysi, et praefert ; deinde multis rationibus et auctoritatibus gratiam fidei umbrae legis praeferendam declarat, et sacerdotium Christi Levitico sacerdotio, et Testamentum Novum Veteri, eiusque sacrificium unum multis illius sacrificiis praeponendum ostendit, quia ibi umbra, hic veritas ; tandem ponit fidei descriptionem, eam multis testimoniis commendans. Circa finem vero moralem subdit instructionem. Primo igitur comparans eum prophetis, ait : Olim Deus loquens patribus in prophetis multifaria, vel multifarie, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. Attende singula, et confer invicem ; dicendo : Olim, ostendit quod non est novum quod Deus loquitur. Olim, ergo non noviter, Deus, qui est invariabilis, et tunc et nunc loquens, iungit praesens cum praeterito, quia quod tunc locutus est et nunc loquitur, patribus antiquis qui in carne et cultu Dei patres sunt nobis, et hoc in prophetis. Non enim ipsi ex se loquebantur, sed Deus in eis. Non enim ex intellectu proprio loquebantur, nec humano ingenio reperiebant, dum ait patribus in prophetis, ostendit eum locutum servis per servos, scilicet per prophetas tempore promissionis.
Tempus enim constituit Dominus promissis suis, et tempus eis quae promisit implendis, promissionum tempora habuerunt prophetas afflatos et impletos Verbo Dei usque ad Ioannem. Ab illo autem usque in finem, tempus est implendi quae promissa sunt. Unicus Dei Filius venturus erat ad homines, assumpturus hominem, et per id futurus homo, moriturus, resurrecturus, ascensurus, sessurus ad dexteram Patris, impleturus in gentibus promissa. Hoc ergo totum fuit prophetandum de illo, praenuntiandum fuit eum venturum, ut non subito veniens horreretur, sed creditus exspectaretur. Loquens, dico, multifariam, id est multoties, id est multis locutionibus, scilicet Abrahae, Isaac, Iacob, et caeteris eisdem saepe. Multisque modis, id est multis qualitatibus, quia modo per somnia ut Danieli ; modo aperta voce, ut Moysi ; modo interiori inspiratione, ut David. Unde alibi dictum est : Ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Vel multifarie, id est multo et diverso genere locutionis, ut per somnia vel per inspirationes, vel per apertas voces. Multisque modis, id est rerum diversis mysteriis futura significans. Deus, inquam, loquens olim, novissime, id est in fine temporum. Vel, novissime, quia post hanc locutionem non sequitur alia locutio in diebus istis. Quasi dicat : Adhuc supersunt qui audierunt et viderunt. Locutus est : loquens de praesenti utitur praeterito, quia idem ipse modo loquitur qui olim locutus est.
[Chrysost.] Item attende quod dicendo olim et novissime, aliud quiddam nobis insinuat, quoniam multo in medium tempore percurrente, quando iam proximi eramus ad poenam, quando omnia charismata quieverant, tunc ampliores exstitimus et digniores, quod prudenter astruit, dicens : Novissime locutus Deus nobis filiis illorum patrum, ne aliud putetur nobis locutus quam illis quod poterat videri, si alii loqueretur genti. Locutus est, inquam, in Filio, id est per filium unicum, qui maior est prophetis. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator prophetarum. Sicut enim propheta Christus est et Dominus prophetarum, sic et angelus est et Dominus angelorum. Nam et dictus est magni consilii Angelus, et Moysi dictum est de Deo : Suscitabo eum prophetam similem tui, si Christus nihil annuntiaret, angelus non diceretur ; si nihil prophetaret, propheta non diceretur.
Ex eo quod praesens annuntiavit, angelus erat ; ex eo quod futurum praedixit, propheta erat ; ex eo quod Verbum Dei caro factum est, et angelorum, et prophetarum Dominus. Unde et eum secundum utramque naturam commendat, subdens :
Quem constituit. Hic commendat eum secundum humanam naturam, quia quamvis cum Patre secundum divinitatem omnia possideat, tamen secundum humanitatem recte dicitur haeres constitutus ; secundum illud : Dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et hoc est quod ait : Quem Christum Deus Pater constituit, iam immutabilem haeredem universorum, id est possessorem omnis creaturae. Non iam portio Domini tantum Iacob et pars eius Israel, sed omnes prorsus nationes mundi.
[Chrysost.] Haeredis autem utitur nomine, ut duo quaedam per hoc astruat et ostendat, scilicet quod proprius sit Filius, et quod donationis illi nulla contingat amissio. Dicendo ergo haeredem notat quia Filius est, et nunquam perdit quidquam de omni dato Patris ; in hoc etiam quod dixit haeredem, humilitatis demonstravit edictum. Deinde ad superiorem gradum altioremque transcendit, subdens : Per quem, ut per Verbum Patri coaeternum, fecit, non solum aeterna, id est invisibilia et immutabilia quae minus nobis sunt nota, sed etiam saecula, id est visibilia et mutabilia. Attende qualiter hic duas rectas vias ingreditur, una quidem revocans nos a nefando errore Sabellii, alia ab arianicae impietatis errore, ne putetur Pater vel unicum non habere, vel extraneus a Patre subsistere. Sunt enim quidam qui eum extraneum esse delirent : quod male visum est Ario ; alii qui non alterum Patrem, alterum Filium suppingere moliuntur, sed eumdem aliquando Patrem, aliquando Filium. Integra ergo commonet ratione, et quia Dei Filius est, et quod non ab eo alienus existat.
Qui cum sit splendor. Hic secundum divinam naturam commendat Christum ostendens eum coaeternum et coaequalem Patri, eiusdemque cum eo substantiae, sed alter in persona. Hoc autem cum religiositate accipere debemus, et si quid absurdum fortasse occurrerit, ab acie mentis abigere, ubique siquidem religioso nobis opus est intellectu : maxime vero ubi de Deo vel loquimur aliquid, vel audimus, quia nec ad loquendum de igne, de Deo, lingua sufficit, nec ad percipiendum praevalet intellectus. Multa enim de Deo intelligimus quae loqui penitus non valemus. Multa item loquimur, quae intelligere non sumus idonei. Verbi gratia : Quod ubique Deus est scimus et dicimus. Quomodo autem ubique sit intellectu non sapimus. Item quod est incorporea quaedam virtus, quae omnium est causa bonorum, scimus : quomodo autem vel quae ista sit penitus ignoramus. Sunt etiam quaedam quae dici non possunt quamvis mente capiantur, ut etiam ipsum Paulum videamus in quibusdam talibus quasi infirmari, et non integra proponentem exempla, sicut hic, cum ait, qui cum sit splendor, etc., utens inpropriis nominibus, quia propria reperire non poterat, et rerum temporalium similitudine ad ostendendum veritatem aeternorum, id est Patris et Filii coaeternitatem, quamvis temporalia integra collatione aeternis comparari non possint. In aeternitate enim stabilitas est, in tempore autem varietas ; in aeternitate omnia stant, in tempore alia accedunt, alia succedunt. Quid enim possumus in creatura invenire coaeternum, cum in ea nihil inveniamus aeternum ? Invenis Patrem aeternum in creatura, et invenio coaeternum Filium : si autem invenis aeternum in creatura, sufficit ad similitudinem ut inveniamus coaevum. Aliud est enim coaeternum, aliud coaevum. Coaevos dicimus eos qui eamdem habent mensuram temporum, non alter ab altero tempore praeceditur : ambos tamen esse coepisse dicimus. Et si poterimus in creaturis invenire aliqua coaeva, non tamen generans et generatum, sicut in Trinitate generanti coaeternum Unigenitum. In creaturis enim non ex eo tempore incipit generatum, ex quo generans ; in Creatore vero non praecessit genitor genitum. Non possunt ergo comparari temporalia aeternis integra collatione, sed tamen possunt ex aliqua tenui et parva similitudine coaeva coaeternis comparari. Inveniamus itaque coaeva, nam de Scripturis monemur ad has similitudines. Legimus enim scriptum de ipsa Sapientia : Candor est lucis aeternae. Item, speculum est sine macula Dei maiestatis. Ecce ipsa sapientia dicta est candor lucis aeternae, id est imago Patris et speculum. Hinc accipiamus similitudinem, ut inveniamus coaeva, ex quibus intelligamus coaeterna, quia coaeva in creaturis inveniri poterunt. Utens nominibus rerum temporalium, dixit, candor est lucis aeternae. Et hoc ait, splendor gloriae. Coaeternus est enim Patri Filius, ut coaevus est splendor igni, ex quo et est. Ignis enim lucem fundit, lux ab igne funditur. Quid enim a quo existat si quaeramus, scilicet fulgor ab igne, vel ignis a fulgore, omnis anima mihi respondet. Voluit enim Deus inseminare omni animae initia intellectus et sapientiae. Omnis ergo anima respondet, et nemo dubitat quod splendor de igne existit, non ignis de splendore.
Ponamus ergo ignem velut Patrem, splendorem tanquam Filium, quia iam praelocuti sumus nos coaeva quaerere in creaturis, per quae coaeterna in Creatore astruamus. Si lucernam accendere cupio, nondum est ibi ignis nec splendor ; mox autem ut accendero, simul cum igne et splendor existit. Da mihi ignem sine splendore, et credo tibi Patrem fuisse sine Filio ; dicta est a vobis ut potuit tanta res dici, illa tamen ineffabilia sint. Potest ergo semper esse generans, et semper cum illo quod de illo est natum : ergo Filius Dei secundum hoc dicitur splendor gloriae, quod ei semper Pater est, quod habet de quo sit, non secundum hoc quod prius esset Pater, et postea Filius ; semper enim Pater, semper Filius de Patre est ; semper igitur Filius natus, semper Pater est, semper de illo imago. Ecce non potuisti coaeterna invenire in creaturis, et invenisti coaeva. Quare proportione intelligis coaeternum Filium aeterno gignenti : quod enim est temporali coaevum, hoc est aeterno coaeternum. Sed attende quod, scilicet cum in his, scilicet in igne et splendore, sit coaevitas, non tamen est ibi omnimoda aequalitas, quia splendor qui funditur de igne minus lucet quam ipse ignis. Habent ergo ista similitudinem, sed non omnimodam aequalitatem. Ideo dicit aliquis : Talis est omnino Filius ad Patrem, qualis ad ignem splendor, non omnino, sed aequalitas omnimoda est hic. Ex aliorum enim proportione temporalium quorum alterum est ex altero, etsi non coaevum, tamen consubstantiale Filius Patri consubstantialis ostenditur. Nascitur enim homo de homine, et equus de equo. Nec est horum alter alteri coaevus, quia natus ab eo de quo natus est tempore praeceditur, sed tamen et ille homo, et iste homo ; et ille equus, et iste equus, id est eiusdem quae substantiae sunt, diversa sunt tempore, non diversa natura.
Similiter et de Deo Patre, Deus Filius natus est. Et cum sit ei coaeternus, est etiam eiusdem naturae, non minor eo, quia est Deus de Deo, ut homo ex homine natus, eiusdem substantiae est, et equus ex equo. Ecce aliud similitudinis genus est adductum, quid hic invenitur ? quid laudatur ? Certe aequalitas substantiae hic laudatur. Quid autem deesse ? aequalitas temporis. In illo autem genere similitudinis quod dedimus de splendore ignis aequalitatem naturae non invenis, sed coaevitatem. Quid ibi laudatur ? Coaevitas. Quid deesse ? Aequalitas naturae. Coniunge quae laudas. In creaturis enim deesse aliquid quod laudas, in Creatore nihil deesse potest, quia quod invenis in creatura a Creatore artifice processit. In primo genere similitudinis, id est in coaevis, invenis et laudas coaevitatem, pro coaevitate tribue Deo coaeternitatem, ut coaeternus sit natus ei a quo natus. De alio autem similitudinis genere tribue Deo aequalitatem naturae, id est aequalitatem naturae quam laudas in homine, crede esse in eo qui fecit hominem, quod de homine natum est, homo est, et quod de Deo natum est, non id erit quod ille de quo natum est ? Totum ergo quod laudabile est in creaturis quibus aliquid deesse simul est in Creatore, cui nihil deesse ; ibi tamen quae invenimus, id est homo et homo, duo homines sunt. Hic vero Pater et Filius unus Deus. Ideo Apostolus ait : Qui Filius est splendor gloriae, scilicet Patris, id est ex Patre natus est ei coaeternus, quia est lumen de lumine Patrem revelans, et eiusdem est cum eo gloriae, id est essentiae, quia unum et idem cum Patre est.
[Ambrosius] Pater enim est gloria, et Filius idem cum eo, et eum notificans homo factus, ut radius solem. Per splendorem enim et propinquitatem declaravit essentiae, et ostendit quod nobis Patrem insinuat, et quod animas nostras illuminat. Et est figura, vel character substantiae eius,
[Chrysost.] scilicet Patris, id est plena ostensio essentiae Patris, id est consimilis per omnia consubstantialis, et in persona alius. Per hoc enim quod dicit figura substantiae, aperte ostendit quia Filius personaliter alter est quam Pater, et figura ab eo cuius est figura diversa est ; sed Filius aequalis est Patri, quia nec Pater dissimilis, sicut ipse ait : Pater in me est ; qui videt me, videt et Patrem. Attende quod haec nomina, scilicet lumen et gloria, quandoque ad divinam naturam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur, modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim : Pater est lumen, Filius est lumen ; similiter Pater est gloria, Filius est gloria. Et hi duo una gloria, unum lumen, non duo : et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo Dii, sed unus ; non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago, proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur.
[Chrysost.] Portansque. Supra dictum est quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat. Et continua : Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur.
Creatoris autem omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae : quae virtus si ab eis quae condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Ideoque Dominus ait : Pater meus usque nunc operatur, et ego operor, per illud continuationem quamdam operis eius qui simul omnia continet atque administrat, ostendens in quo opere etiam sapientia ipsius perseveret. De qua dicitur : Pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter.
Deus ergo omnipotens incommutabili aeternitate, veritate, voluntate, semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem ; movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas quas condidit administret. Cum ergo aliquid tale agit, non debemus opinari eius substantiam quae Deus est temporibus locisque mutabilem, sive per tempora et loca mobilem, cum sit ipse et interior omni re, quia in ipso sunt omnia ; et exterior omni re, quia ipse est super omnia ; et antiquior omnibus, quia ipse est ante omnia ; et novior omnibus, quia idem ipse est post omnia, scilicet post omnium initia. Ideoque eius potestatem commendans Apostolus, ait : Et ipse filius est portans, id est continens et gubernans, omnia verbo, id est solo imperio, virtutis suae, id est potentiae et bonitatis suae quae non minor apparet gubernando quam creando ; omnia enim continet bonitate et maiestate sua.
[Chrysost.] Et nota per simile dictum esse portans omnia verbo ubi scilicet hoc dicendo facilitatem continendi voluit designare, per metaphoram illorum qui sine ullo labore verbo vel digito movent aliquid vel efficiunt, ita Christus molem creaturae magnitudinemque sine labore continet et gubernat. Item, attende quod cum hic dicat Apostolus Christum omnia continere, supra dixit Patrem per eum omnia fecisse, ubi ait, per quem fecit, tanquam facere ipse non posset. Si enim porrexisset Pater dexteram, vel tanquam aliquod instrumentum fuerit Patris operantis ; sed si ab eo gubernantur omnia, nonne ab ipso facta sunt ? Non ergo ut tu, haeretice, suspicaris inaniter, tanquam aliquod instrumentum existit : neque per eum Pater dicitur fecisse, tanquam ipse facere non posset, sed sicut dicitur Pater iudicare per Filium, quia iudicem genuit, sic etiam dicitur operari per Filium, quia eum constat opificem genuisse. Si enim causa eius Pater est, secundum quod Pater est, multo amplius eorum causa est quae per Filium facta declarantur.
Purgationem peccatorum faciens, et caetera. Postquam ostendit eius excellentiam qua cuncta creavit et gubernat, humilitatis eius benignitatem hic commendat. Commonet enim nos crucis, mox et resurrectionis et ascensionis, ubi ait : sedet, etc. Hoc autem quod hic dicit iam ad nos pertinet quos a peccato purgat. Quasi dicat : Christus est splendor gloriae et figura substantiae, qui cum talis et tantus sit, est etiam per humanitatem faciens purgationem peccatorum, id est secundum humanitatem, crucis passionem et mortem pertulit, per quam a peccatis nos purgavit, etc. Sedet : postquam per naturam, et potestatem, et benignitatem Christum commendavit, commendat eum per dignitatem. Quasi dicat : Crucem sustinuit, ut nos a peccatis purgaret, et ipse qui ita humiliatus est, sedet, id est quiescit et regnat sublimatus ad dexteram maiestatis eius, id est ad aequalitatem Patris, et locatus non in paradiso, unde Adam excidit, sed in excelsis, id est super omnia loco et dignitate. In excelsis enim dicens, non in loco concludit Deum, sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem et omnibus eminentiorem, sicut et per dexteram non Dominum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud, nisi honoris aequalitatem. Contemplare sapientiam Pauli, imo non sapientiam Pauli, sed Spiritus sancti mirare gratiam. Non enim suam intelligentiam mente propria procreavit, sed Spiritus sancti infudit. Attende ergo per quales apostolica sapientia eos sublevat gradus, et qualiter eos ad ipsum apicem pietatis adducit, ubi item antequam deficerent et eos obscuritas occuparet, vide quomodo eos ad inferiora revocavit. Quandoque enim quae sunt humilitatis eloquitur, quandoque vero altiora insonat, nec semper in humilibus remanet, nec in excelsis perdurat, sed veluti quibusdam gradibus nunc ad altiora fastigia sublevatur, nunc ad inferiora declinatur. Sicut enim qui infantulum quempiam ad excellentiora vult paulatim sensimque subrigere, gradatim hoc facit ab inferioribus ad superiora conscendens, deinde cum sursum pervenerit, obscuritatibus ac defectionibus eum fatigari videns, post alta deponit eum ad inferiora quo respirare atque recreare animum valeat ; post item cum refectus fuerit, ad alia alta sustollit : ita circa Hebraeos beatus facit Paulus, quos paulatim ad notitiam Dei erigit, inter alta memorans humilia, ubique magistri sui vestigia sequens : nam et ipse sic faciebat. Aliquando quidem in altiora discipulos suos sublevabat, aliquando eos ad inferiora, imbecillitatis eorum gratia revocabat, nequaquam eos prolixo tempore in altera parte permanere permittens : ita in hac tota serie facit Apostolus. Prius enim alta commemorat, dicens, in Filio, ubi proprius intelligitur Filius, qui est superior et excellentior universis. Deinde descendit ad humilia, subdens, quem constituit haeredem. Deinde ad alta redit, dicens, per quem ; postea ad altiorem omnibus gradum venit, dicens, qui cum sit splendor. Deinde humilia loquitur, purgationem peccatorum faciens ; inde ad alta narrando revertitur, sedet ad dexteram maiestatis.
Tanto melior. Hic comparat Christum angelis, et praefert eis. In Psalmo tamen ait : Paulo minus minoratus est ab angelis.
[Chrysost.] Hic eisdem melior dicitur, et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur effectus, per quod aperitur quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantiae consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus. De eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et maior ac melior etiam gratiae plenitudine, de qua etiam ipsi angeli ad mensuram accipiunt. Ideo ait et ipse Christus : Tanto melior, id est dignior, angelis est effectus, id est evidenter secundum hominem factus, quanto differentius nomen, id est differentiorem honorificentiam quam ante scilicet haereditavit, id est firmiter habuit, quando resurrexit et ascendit, et quia hoc posset habere, et non prae illis. Addit prae illis. Nam dum mortalis fuit differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei, postquam immortalis magis differens, quia honorabilior atque praeclarior illis per omnia exstitit. Ideoque addit, prae illis, vel, haereditavit, id est habuit nomen differentiae. Et hoc prae illis, id est nomen valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod super omne nomen, scilicet Deus, sive Filius Dei. Quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset. Cui enim. Quasi dicat : Vere prae angelis nomen habuit, cui enim angelorum, utique nec etiam maioribus, dixit aliquando, nec etiam postquam confirmati sunt quidam aliis cadentibus, hoc, scilicet Filius, ecce nomen, meus, id est consubstantialis non adoptivus, es tu, et vere, quia ego hodie, id est aeternaliter, genui te. Genui dicit, ne novum putetur, scilicet ne modo videretur incipere.
Hodie dicit, ne praeterita generatio videretur, quanquam enim possit etiam ille dies intelligi quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie praesentiam significat, atque in aeternitate, nec praeteritum quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed praesens tantum, quia quidquid aeternum est semper est. Divinius accipitur de sempiterna generatione Sapientiae Dei, quam fides sincerrima et catholica praedicat.
[Chrysost.] Ex his ergo verbis nihil aliud manifestat, nisi quia ex ipsa essentia Patris genitus est. Et rursus, de eodem Isaias ait ex persona Patris : Ego ero illi, id est ad honorem illius, in patrem, et ipse erit mihi, id est ad honorem meum, in Filium. Hoc et semper est. Sed ideo dicitur erit, quia ab omnibus id scietur in die iudicii. Quodam enim modo locutionis dicit Scriptura rem esse vel fieri, cum innotescit. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum. Etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus communicare dignata est.
[Ambrosius] De incarnatione igitur Filii hoc dicitur quod ostenditur, ex eo quod dicit, ero, significans futurum esse. Dicit ergo Deus Pater per prophetam : Ego ero illi, scilicet homini de Virgine nascituro, in Patrem ; et ipse qui nascetur erit mihi in Filium. Unde angelus ad Mariam : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Et cum iterum introducit.
[Chrysost.] Adhuc auctoritate Scripturae aperit Filium digniorem angelis. Et nota quod Christus adventum suum carnalem exitum vocat, dicens : Exiit qui seminat, etc. Et item : Ego a Patre exivi, et veni in mundum. Paulus vero introitum vocat adventum Christi, dicens : Cum introducit. Assumptio ergo carnis exitus et introitus appellatur ; recte utique. Foris enim eramus a Deo, sicut qui sunt extra regales aulas in vinculis colligati, et qui habent apud regem pro culpis aliquibus offensam. Qui autem noluerit istis veniam impetrare, non primum ipsos in aulam regis inducit, sed ipse foras egreditur, ibique cum eis loquitur usquedum eos correctos reddat et dignos efficiat quo regis vultui praesentari mereantur ; sic etiam Christus effecit. Egressus quippe ad nos, id est carnem sumens, et collocutus nobis, cum praecepta regis innotuit. Et sic nos a peccatis emundans, et ad Deum convertens in aulam regalem velut Mediator optimus introducit. Ideo exitus et introitus vocatur carnis suae adventus, de quo dicit :
Et iterum introducit, Scriptura scilicet iterum introducendum dicit. Ideo ait, iterum, quia saepe dicit introducendum. Introducit, inquam, Primogenitum Patris, id est ante omnes creaturas genitum de Patre secundum deitatem, in orbem terrae, quasi haeredem in possessionem. Et cum introducit, dicit. Vel ita, et ipse Pater. Iterum introducit primogenitum in orbem terrae, id est visibilem carne assumpta fecit apparere in mundo, qui ante invisibilis erat in mundo, et ideo ait iterum, quae assumptio carnis dicitur exitus a Patre, et introductio in haereditatem ubi videtur adorari. Unde addit, et cum introducit, dicit : Et adorent. Vel ita, et iterum dicit, Pater de eodem Filio. Cum introducit primogenitum in orbem terrae, id est cum ostendit Filium suum, scilicet usque ad corda hominum ducendum per fidem.
[Chrysost.] Quid dicit ? Et adorent eum. Qui passus est et mortuus. Non enim de Deo Verbo ista dicuntur, sed de homine suscepto. Adorent, inquam, omnes angeli Dei, secundum humanitatem iubentur angeli adorare Christum, ex quo eum tanto meliorem angelis demonstrat, quanto servis dominum constat esse meliorem : ideo Christum secundum carnem iussit a cunctis angelis adorari, dicens : Adorent eum omnes angeli Dei, quod iussioni eius obtemperant. Et iterum dicit, Pater de Filio, hoc quidem ad angelos, pertinens : qui, Filius, facit spiritus, caelestes angelos, id est legatos suos, et etiam flammam ignis, id est Seraphin qui sunt de ordine superiorum. Facit ministros suos.
Quamvis enim non videamus apparitionem angelorum, abscondita est enim ab oculis nostris, et est in quadam republica magna imperatoris Dei, tamen esse angelos novimus ex fide, et multis apparuisse legimus et tenemus. Spiritus autem sunt angeli, nec eo spiritus sunt quo angeli, cum mittuntur, fiunt angeli. Angelus enim officii nomen est non naturae : nomen naturae spiritus est : ex eo quod est, spiritus est ; ex eo quod agit, angelus est : sic nomen naturae est homo, nomen officii miles. Homo ergo fit miles, non miles homo : sic eos qui erant spiritus conditi a Creatore Deo facit angelos mittendo nuntiare quod iusserit.
Et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiae suae, sive bonis per eius gratiam, sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim visibiliter fit et sensibiliter, quod non de interiore invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut iubeatur, aut promittatur secundum ineffabilem iustitiam.
[Ambrosius] Vel ita distingue, ut angeli dicantur quando levia nuntiare mittantur, quando vero mittuntur ad vindictam, dicuntur ignis ardens, id est seraphin, et hoc est quod ait, facit spiritus angelos suos, cum laeta et laevia nuntiant, et ministros suos, sicut flammam ignis, dum ad exercitium vindictae mittit, ut in Sodoma, et in aliis pluribus locis. Et sicut secundum litteram fit in creaturis, sic in Ecclesia figurate fit : ubi spiritus, id est spirituales facit angelos suos, id est nuntios verbi sui, et ministros suos flammam ignis, quia ministri Ecclesiae etiam ignis sunt, dum spiritu fervent, et vitia nostra urunt.
[Augustinus] Fenum etiam tuum intendunt, id est vitia tua curant ministri Dei qui praedicant verbum Dei.
8-12. Ad filium autem : Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis. Et tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tua utem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent. Et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur.
Ad filium autem. Hic per dignitatem simul et potestatem commendat Christum. Quasi dicat : Illud pertinens ad angelos dixit. Hoc autem, pertinens ad Filium, ait Dominus per prophetam : O Deus, Fili, thronus tuus, id est regnum vel iudicium : de quo in Evangelio : Omne iudicium dedit Pater Filio, id est regia dignitas, vel iudiciaria sedes, permanet in saeculum saeculi,
[Ambrosius] quia et semper regnabit, et novissimum iudicium semper stabit. Unde in Evangelio : Ibunt hi in ignem aeternum, et illi in vitam aeternam, et merito permanet thronus tuus. Et, id est quia, virga regni tui, id est regimen et disciplina, qua bonos regis, et malos percutis, vel conteris cum virga aequitatis, id est regula directa et inflexibili, quae alibi dicitur virga ferrea, per quam pravitate distortus, si ei haerere velit, dirigitur. Dilexisti. Quasi dicat : Item ideo merito permanet thronus tuus, quia dilexisti, ex amore, iustitiam, id est omne bonum, et, contra, odisti iniquitatem, id est omne malum : non simul utraque tibi sunt, sed alterum diligis et amplecteris, alterum vero odis et persequeris. Et propterea, scilicet ut haec tibi essent, id est ut diligeres iustitiam et odires iniquitatem, unxit te, vel propterea, scilicet quia dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. Hoc praemium inde datum est, scilicet Deus, Deus tuus, scilicet Pater, per se, non per ministros unxit te secundum hominem, quia deitas nullo indiguit. Nota quod repetitur Deus ex magna dilectione, vel secundum Augustinum, alter casus est vocatrix, alter nominatrix, ut sic dicatur : O tu Deus, Fili, unxit te Deus tuus, scilicet Pater. In Latino putatur idem casus nominis repetitus, sed in Graeco evidentissima distinctio est, qua alter nominatrix, alter vocatrix intelligitur. O tu Deus, unxit te Deus : ungitur Deus a Deo. Quis est ergo Deus unctus a Deo ? Christum intellige. Christus enim dicitur a chrismate. Chrisma enim Graece, Latine dicitur unctio. Hoc nomen Christus unctionis est, nec ungebantur alibi reges et sacerdotes, nisi in illo regno Iudaeorum. Per hoc ergo quod dicit eum esse unctum regem, et sacerdotem significat. Unctus ergo est Deus a Deo, et ipse Deus ut ungeretur, homo erat. Ita homo erat ut Deus esset, ita Deus erat ut homo esse non dedignaretur.
[Augustinus] Deus ergo unctus est, quia homo Deus. Sed quo oleo, non nisi spirituali ? Unde subdit : Unxit, dico, oleo laetitiae, vel exsultationis, quia immunis fuit a peccato. Unde et conscientia hilaris fuit ei. Unxit ergo eum Deus Pater, non visibili et corporali oleo, sed Spiritu sancto, quem Scriptura nomine olei exsultationis figurata, ut solet, locutione significat. Hac unctione Filius qui sic homo factus est ut maneret Deus, plenus erat Spiritu sancto, ut in Evangelio legitur : Iesus autem plenus Spiritu sancto reversus est a Iordane. Ideo addit : Prae participibus, id est prae omnibus sanctis.
Participes enim eius sunt omnes sancti, sed ille singulariter Sanctus sanctorum, singulariter unctus, singulariter unde omnes Christiani unguntur. Et tu in principio.
[Ambrosius] Post humanitatis excellentiam iterum redit ad aeternitatem Filii ostendendam, utens auctoritate Prophetae, qui de Filio et et ad Filium ait ita : Et tu, o Domine, fili Dei, in principio rerum, id est antequam res essent, fundasti terram ad litteram. Ideo dicit in principio, quia Creator ante creaturam exstitit sine ullo initio. Quasi dicat : Novi aeternitatem tuam qua praecedis omnia quae fecisti, qui dixisti : Ego sum qui sum ; et : Caeli simul cum terra, sunt opera manuum tuarum. Hoc ita dicit, quasi specialiter in eis operatus sit. Manus autem est virtus iussionis, id est potentia voluntatis, qua ut voluit, facta sunt opera. Ipsi autem, caeli, scilicet aerei, peribunt, ab eo quod sunt, dum immutabuntur creaturae in melius. Novissimi enim caeli qui per diluvium perierunt, sicut Petrus ait, igne peribunt ; exercuit enim aqua, et totam istam capacitatem ubi aves volitant occupavit, ac sic utique caeli perierunt propinqui terris. De caelis ergo unde dicitur aves caeli, non est dubium quin diluvio perierint, et igne perituri sint. De superioribus autem caelis caelorum, utrum et ipsi perituri sint igne, quaestio est et disceptatio scrupulosior inter doctos, et erit incendium mundi non incendens sanctos Dei. Quod enim fuit caminus ignis tribus pueris, hoc erit ardens mundus iustis Trinitate signatis. Tu autem. Quasi dicat : Caeli mutabuntur, tu autem permanebis, hoc dicit : ut sicut aeternus esse ostenditur quia est ante omnia, sic ostendatur quia permanet idem post mutata. Et omnes, sive caeli aerii, sive terra, veterascent ut vestimentum, id est sicut humana corpora longaevitate veterascunt. Corpus enim humanum quasi vestimentum animae est. Veterascere autem dicitur illud quod more vestis paulatim consumitur, sicut caro humana quae tamen in melius immutabitur, sic caeli meliorem formam recipient. Et mutabis eos, scilicet caelos, velut amictum ; per hoc significat mutationem caeli. Unde Ioannes in Apocalypsi : Vidi novum caelum et novam terram. Et recte caelos amictui comparat, quia terram cingunt. Tam facile enim mutat Deus caelos, sicut amictus extenditur et plicatur ; et post mutationem, sic manebunt caeli. Unde subdit : Et mutabuntur, id est mutata sic permanebunt, quia facta Dei iam sub aeternitate stabunt, nec ad corruptionem revertentur.
12-14. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum ? Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis ?
Tu autem, o Fili Dei, idem ipse es, id est immutabilis es, contra hoc quod supra dixit veterascunt. Et anni tui non deficient, id est aeternitas tua non deficiet, contra hoc quod dixit peribunt. Et est sensus : Tu non mutaris nec deficis, quod ad Filium dictum est, ac per hoc etiam Deo Filio convenit dicere : Ego sum qui sum. Et item : Ego Dominus et non mutor. Quod tu, haeretice, ideo soli Patri assignasti ut Filius in substantia tua crederetur esse mutabilis, tanquam ita susceperit hominem ut in hominem verteretur. Hanc tantam blasphemiam non emendabis, nisi credideris in assumptione hominis accessisse Filio quod non erat, et non decessisse vel defecisse quod erat. Vel mystice totum potest legi, et diriguntur verba ad Patrem, ubi tamen et Filius commendatur. Quasi dicat : Unxisti, Pater, Filium, et tu, o Domine Pater, a quo unctus est Filius, in principio, id est per Filium tuum qui est principium de principio, secundum quod ipse ait in Evangelio : Ego principium qui et loquor vobis. Fundasti terram, id est stabilisti Ecclesiam populorum, scilicet minores in Ecclesia. Et caeli, id est maiores ut apostoli, sunt opera manuum tuarum, quia in eis quasi specialiter operatus est, plura eis conferendo. Et ipsi caeli peribunt, id est morte destruentur, et quidquid ex se destruetur. Tu autem in illis permanebis, id est iustitia tua, et quae in eis operaris permanebunt. Et omnes, scilicet maiores et minores, veterascent, id est paulatim corrumpentur, sicut vestimentum, id est secundum vestimentum, id est secundum corpus quod animam quasi vestimentum circumdat. Et mutabis eos velut amictum, id est secundum corpus quod mutabis immortalitate, non tale erit quale fuit.
[Augustinus] Ita peribunt caeli et mutabuntur secundum corpora, et non tantum secundum corpus, sed etiam secundum animas mutabuntur, quae tunc gloriosiores erunt. Tu autem idem ipse es in eis per Filium tuum, id est immutabili specie eris in eis per hoc quod Filio crediderunt. Et anni tui non deficient in eis, id est aeternitas tua. Ad quem autem, iterum de gloria humanitatis agit.
[Ambrosius] Quasi dicat : Non solum per praemissa ostenditur Christus maior angelis, sed etiam per hoc, quia Pater dixit ei : Sede, id est victor quiesce et iudica, a dextris meis, id est in potioribus meis, et mihi secundum divinitatem aequalis. Ecce victori Filio consessus offertur a Patre. Sede, dico, quoadusque inimicos tuos ponam, quod fit quotidie dum aliqui convertuntur. Hoc et si paulatim agitur, indesinenter tamen agitur, scabellum pedum tuorum, id est plene tibi subiectos. Per hoc enim quod ait scabellum pedum plenam subiectionem significat. Vel per pedes intelligitur humanitas Christi quae inferior natura est in illo. Et est sensus : Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est sub humanitate tua, ut ipsam revereantur et super se sentiant. Vel, sede quoadusque ponam, id est aeternaliter, sicut aeternaliter ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est subiectos potentiae divinitatis. Per pedes enim stabilitas aeterna significatur, quae quasi vestigiis positis virtute omnipotentiae consistit. Ad quem autem angelorum dixit hoc aliquando, nulli hoc dixit, quia omnes spiritus sunt, ex officio administratorii Filii, missi actualiter in ministerium quocunque placet Filio, tamen semper assistunt ei qui ubique est. Missi, dico, propter eos qui capient haereditatem salutis, id est propter homines quibus promittitur haereditas aeternae vitae, quibus licet minoribus imperio Christi serviunt. Et nonne ita est ? Est utique.
[Chrysost.] Intellige igitur quantus honor nobis existit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobis fecit, quia nostrae saluti student, propter nos discurrunt, nobis suo funguntur officio. Hoc est opus angelicum, angelicae functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus praecepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.
