Ad Hebraeos XIII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT XIII
1-6. Charitas fraternitatis maneat in vobis. Et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum tanquam simul vincti, et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes. Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus. Ipse enim dixit : Non te deseram neque derelinquam. Ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo.
Charitas. Ab hoc loco moraliter instruit eos Apostolus. Quasi dicat : Et quia charitas est habenda, ergo charitas fraternitatis maneat in vobis, id est charitas sit inter vos, quia fratres estis ut vos invicem tanquam fratres diligatis. Et hospitalitatem nolite oblivisci. Oblivisci dicit, quia hanc habuerunt antequam exspoliarentur suis rebus. Merito, dico, ut non obliviscamini.
[Haimo] Per hanc enim placuerunt quidam Deo angelis receptis hospitio, ut Lot recepit eos nesciens esse angelos, sciens tamen quod in eis esset Deus.
Unde alia translatio habet : Per hanc enim quidem nescientes hospitio receperunt angelos, ut Abraham et Lot, nescientes esse angelos, sed arbitrantes esse homines in quibus Deus esset et loqueretur : Abraham enim humanitatis officia praebens quae necessaria, nisi infirmae carni, esse non possent. Mirum est, nisi homines esse arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intellexit, quibusdam diem maiestatis existentibus et apparentibus signis, sicut in hominibus Dei saepe apparuisse Scriptura testatur ; postea vero angelos esse cognovit, cum se vidente in caelos irent. Sic et Lot qui occurrit angelis, et adoravit in faciem, videtur intellexisse quod angeli essent, sed rursus cum ad refectionem corporis invitat quae mortalibus necessaria est, videtur putasse quod homines essent. Ergo potest hic dici sicut dictum est de tribus qui venerunt ad Abraham, scilicet apparebat quibusdam signis divinitus esse missos, qui tamen homines esse crederentur. Exhibuit itaque hospitalitatem ut sanctis hominibus Dei, quia Deum esse cognovit cum eis, sicut ipse Abraham angelos esse nesciret. Et Abraham in tribus, et Lot in duobus Deum esse noverunt. Cui cum per singularem numerum loquebantur eos homines esse arbitrabantur, cum eis tanquam indigentibus humanam refectionem ministrabant. Mementote. Hic monet eos ad aliud bonum, scilicet ut vinctis subveniant ministrando. Quasi dicat : Praeter hospites, mementote, etiam bene faciendo, vinctorum pro fide Christi, ita eis compatientes, tanquam, scilicet vincti essetis, et ita compatiamini et subvenite eis, quasi cum eis vincti essetis. Et mementote laborantium eorum, quibus imminet labor, tanquam et ipsi in corpore commorantes, per quod experti estis quid necesse est laborantibus.
[Haimo] Et est sensus : Subvenite vinctis et laborantibus, sicut velletis subveniri vinctis et laborantibus vobis. Honorabile etiam connubium, non meretricale sit. In omnibus, ut scilicet amore filiorum uxor ducatur legitima temporibus, quia certis ab ea abstineatur. Et thorus immaculatus, non adulterium, id est sine macula fornicationis sit in vobis. Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus,
[Augustinus] id est aeternaliter condemnabit, etsi aliter quidam putent dicentes peccata carnis Deum non curare. Sint mores, id est vita, sine avaritia, id est largiendi tenacitate. Monet ut non sint tenaces in habitis, et sint contenti praesentibus. Per hoc monet ut non sint cupidi, non habitorum.
[Chrysost.] Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Hoc ideo dicit, quia isti fortassis postquam perdiderant propriam facultatem volebant congregare iterum divitias, quod prohibet hic. Sed ne forte dicerent : Quid facturi erimus si suffragia necessaria nobis defecerint ? Protinus subdit consolationem adhibens testimonium de libro Iesu Nave. Ipse enim Dominus omnipotens dixit ad Iesum Nave : Non te deseram, quin dem necessaria ; neque derelinquam. Derelinqueretur ille qui fame periret. Sed quia hoc non est, non sit homo cupidus.
[Haimo] Hoc post mortem Moysis dixit Dominus Iosue : Ita sicut fui cum Moyse, ita ero tecum. Confortare et esto robustus, non te deseram neque derelinquam. Hoc autem dicit, omni speranti in se sicut Iosue. Hoc enim nobis promittit si in illo spem nostram ponimus. Non tenacibus, non cupidis sit ista promissio, sed sperantibus in Deo. Unde subdit : Ita, scilicet est nobiscum ut confidenter dicamus : Dominus mihi adiutor est, supplendo necessaria. Et ideo non timebo quid faciat mihi homo, etiam si auferat mea. Hominis nomine intelligitur omnis adversarius etiam diabolus, quia homo appellatur ab officio suo quod hominem decipiat. Et quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros, dicens :
7-14. Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
Mementote, ut imitemini, praepositorum vestrorum quia boni erant, scilicet apostoli et eorum successores, ideo mementote, quia ipsi sunt qui nobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum, ut eos morte imitemini. Si opus est moriendo pro Christo, ut illi conversationis, eorum imitamini fidem, id est imitemini eos in conversatione bonae vitae, et in fide perfecta. Iesus Christus.
[Haimo] Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse, non te deseram neque derelinquam. Poterat enim illis videri quod haec promissio ad Iosue tantum pertineret. Ad quod Apostolus respondet, dicens quod et hos iuvabit, sicut iuvit illum. Quasi dicat : Non est dubitandum de promissione, quia Iesus Christus qui heri, id est in praeterito adiuvit Iosue, ipse hodie, id est in praesenti adiuvat vos et alios fideles, et adiuvabit in futuro, in saecula, id est sine fine. Doctrinis, quia per gratiam licitum est omnibus cibis uti.
[Hieron.] Praedicabant aliqui non esse peccatum escis affluere, sed bonum esse. Alii vero superstitiose dicebant abstinendum esse a quibusdam cibis quos lex prohibet, quosdam concedens qui escarum differentia et observatione multos seducebant, contra quos omnes Apostolus agit hic, dicens : Doctrinis variis, scilicet quae variae sunt a vestris, id est diversae, et peregrinis, id est extraneis. Nolite abduci a veritate. Hi non absurde comparantur leprosis, qui scientiam verae fidei non habentes varias doctrinas profitentur erroris. Non enim abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia produnt in lucem, et iactantiam sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est, quae non aliqua vera intermisceat : Vera ergo falsis inordinate permista in una disputatione vel narratione, velut in unius coloris corpore apparentia ; leprae comparantur humana corpora diversis coloribus varianti atque maculanti. Tales vitandi sunt, sicut hic docet Apostolus : Nolite abduci, dico : Optimum enim est stabilire cor gratia, scilicet ut habeatis fidem perfectam, credentes omnia esse munda mundis, nec escarum abundantiae varietati, et differentiae esse studendum. Unde subdit : Et non escis, id est non differentiis, vel in affluentia ciborum. Quae non profuerunt ambulantibus in eis, id est observatoribus ac discernentibus cibos, et studentibus ciborum affluentiae. Et est sensus : Gratia quae omnia permittit solvendo a lege confirmare cor debetis, et non studere observationi vel affluentiae escarum quae non profuerunt ad salutem ambulantibus : Non dico se sustentantibus, sed qui perseveranter se student in eis, vel discernendo, vel nimis affluendo.
[Chrysost.] Abstinentia quidem qua abstinetur a peccato prodest ; ciborum vero illa custodia nihil profuit, sed fides. Similiter abundare gratiarum donis prodest ; ventrem vero obruere escarum mole nocet.
Habemus enim. Item hic ostendit non esse studendum in differentiis ciborum, vel affluentiis ciborum. Quasi dicat : vere non est studendum in differentiis ciborum, habemus enim altare de quo non habent potestatem edere qui deserviunt tabernaculo, id est observantiis legis, ut qui cibos discernunt, et alia huiusmodi legalia servant : quae nomine tabernaculi significat, quia ad tempus sunt posita. Vel ita. Ideo non est studendum escarum affluentiae, quia habemus altare, id est corpus Christi, fide cuius preces et oblationes sunt acceptae, quod in altari consecratur atque sumitur ; de quo non habent potestatem, id est licentiam, edere qui deserviunt, id est ex toto serviunt tabernaculo, id est corporum voluptati et ciborum affluentiae. Corpus autem dicitur recte tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est ; et ideo non ei serviendum in desideriis.
[Haimo] Refert autem hic Apostolus legis consuetudinem ac mysterium spiritualemque sensum. Legis siquidem praeceptum fuit ut decima die septimi mensis a festivitate paschali, in festivitate videlicet propitiationis acciperent vitulum et hircum, et immolarent intra castra, quorum sanguinem ferret solus pontifex in sancta sanctorum, oraturus pro populo. Carnes vero illorum portarentur extra castra, ibique cremarentur, nec esset alicui tabernaculo deservienti licitum ex illis comedere. Spiritualiter autem illa duo animalia, vitulus videlicet et hircus, figuram tenent Domini Salvatoris. Ipse enim est vitulus quem pius Pater in regressione filii prodigi immolavit. Ipse est hircus qui pro peccatoribus oblatus. Pontifex etiam ille qui cum sanguine illorum animalium intrabat in sancta sanctorum oraturus pro populo, typum gerebat Christi, qui cum sanguine passionis suae interiora patriae caelestis intravit oraturus pro fidelibus. Immolabantur illa animalia intra castra, sed carnes extra castra comburebantur : et Redemptor noster in Ierusalem, quasi intra castra immolatus vocibus et iudicio Iudaeorum, sed carnes illius extra Ierusalem in cruce combustae sunt igne passionis. Quando enim adiudicatus est morti, clamantibus Iudaeis : Crucifige, quodammodo quantum ad illos pertinet immolatus est. Unde Marcus dicit eum crucifixum hora tertia. Nam hora sexta in cruce levatus est. Altare autem ubi extra castra carnes cremabantur, altare Ecclesiae est, ubi quotidie consecratur corpus Christi. Habemus ergo altare Ecclesiae, ubi cousecratur corpus Dominicum, de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo, id est corpori, serviunt ; scilicet fornicatores, adulteri, ebriosi, omnesque qui voluptatibus et desideriis carnis suae deserviunt. Qui enim manducat et bibit indigne sibi iudicium manducat et bibit. Haec quomodo ad Dominum pertineant, satis ut reor dictum est. Sed quia ipse est caput omnium electorum, per carnes illorum animalium possunt intelligi omnes electi. Sicut ergo Christus, sic et sui extra castra, id est extra conversationem saecularium carnaliumque hominum, fervore Spiritus sancti accensi consumunt quidquid carnale est in eis atque fluidum et libidinosum macerando se et mortificando corpora sua cum vitiis et concupiscentiis, vel etiam martyrium pro Christi nomine sustinendo.
Infertur sanguis illorum in sancta per pontificem, id est vita illorum laudabilis praesentatur Patri Deo per Christum verum sacerdotem, qui est advocatus noster interpellans pro nobis. Vel sanguis illorum infertur in sancta, dum illorum animae cum triumpho passionis in caelum feruntur. Bene quoque in altari consumuntur, quia omnes sancti martyres in altari fidei offeruntur Deo. Ista omnia adimplentes per fidem qua credunt se a Deo remunerari, ad quos non audent accedere carnales saeculum amantes, quasi dicat : Tabernaculo servientes. Propter quod mysterium adimplendum, Iesus extra castra passus est, sicut postea dicitur : sed prius quod ad eamdem legalem consuetudinem spectat, addit referens ad spiritualem intelligentiam, dicens : Quorum enim. Per duplicem allegoriam, unam Veteris aliam Novi Testamenti, id est per allegoriam surgentem de duplici historia, scilicet Vetus et Novum Testamentum probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo, id est corpori deserviunt. Ad hoc enim significandum et corpora animalium olim extra castra cremabantur, et propterea extra Christus passus est, et nos qui corpore et sanguine eius a peccato mundari volumus improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias et voluptates deseramus. Et prius probat per allegoriam Veteris Historiae hoc modo : Quasi dicat : Vere qui deserviunt voluptatibus non possunt communicare corpori et sanguini Christi, quia his tantum qui sunt extra castra, id est extra delicias et voluptates corporis. Corpora cremantur horum animalium, id est memoriale, et proficuum est corpus Christi, et sanguis significatur per corpora horum animalium, quorum sanguis infertur pro peccato in sancta per pontificem, ita et sanguis Christi per se pontificem, id est ipse Christus oblatus Patri, qui non tantum per vitulum et hircum, sed etiam alia animalia, quae secundum legem offerebantur, significatur. Et recte Christus per illa carnalia significatur. Est enim agnus secundum mansuetudinem et innocentiam ; hircus, pro similitudine carnis peccati, quia caro eius passibilis et mortalis ; aries, qui vitia propulit, gemino cornu charitatis ; taurus, fortitudine resurrectionis : quod crematur, cinis efficitur. Per cinerem, memoria rei praeteritae accipitur ; extra castra esse est voluptates carnis exire.
His ergo qui sunt extra castra, id est extra corporis delicias, cremantur corpora, id est memoriale efficitur corpus Christi, significatum per corpora illorum animalium quae cremabantur. Si quis enim voluptuose vivit, non habet efficacem memoriam Christi. Sanguis autem eius significatus per sanguinem illorum animalium qui illatus est in sancta sanctorum per pontificem, quia per se pontificem Christus oblatus est Patri, ut sic introiremus in sancta caelestia. Vel ita potest legi littera, eodem pene sensu manente. Quasi dicat : Vere servientes tabernaculo non possunt communicare corpori et sanguini Christi, quia corpora horum sanctorum cremantur, id est ieiuniis et aliis laboribus affliguntur, extra castra, id est extra voluptates carnis, quorum est sanguis animalium qui infertur pro peccato in sancta per pontificem, id est quo est sanguis Christi, per sanguinem illorum animalium significatus, quia horum tantum sanguis Christi quibus scilicet prodest per quem intrant in sancta caelestia, quod totum est dicere, illis tantum prodest sanguis Christi qui voluptates deserunt et corpus affligunt. Deinde per allegoriam Novum Testamentum idem probat subdens : Propter quod, id est propter illud idem designandum, scilicet ut extra carnales concupiscentias vivamus, et Iesus extra portam passus est, ad hoc utique, ut sanctificaret populum suum : non propter sua merita, sed per suum sanguinem : porta civitatis est corporis sensus, in quorum nullo peccavit Christus. Et ideo extra carnis voluptates passus est, ut nos eius exemplo ostio sensuum vitiis clauso extra carnis desideria patiamur. Et quia pro nobis Christus passus, hortatur nos Apostolus ut imitemur illum dicens : Exeamus igitur. Quasi dicat : Quia ipse extra castra passus est, ut nos sanctificaret, igitur exeamus fide et charitate, extra castra, corporum mortificantes membra cum vitiis, et concupiscentiis ad eum imitandum. Nos, dico, portantes, patienter ut ipse improperium eius, id est passionem crucis quae videtur esse improperium infidelibus, nobis autem sanctificatio et redemptio. Et debemus exire extra castra. Non enim habemus hic manentem civitatem, id est in hoc statu manens corpus ; sed futura inquirimus, scilicet secundum futurum statum corpus. Ut ergo futuram civitatem consequamur, et imperium portemus,
15-19. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci. Talibus enim hostiis promeretur Deus. Obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes. Hoc enim non expedit vobis. Orate pro nobis. Confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus volentes conversari. Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
Per ipsum, id est per Christum qui est nobis via a quo sumus exemplum ad martyrium, offeramus Deo semper hostias laudis, quae per propriora significatur, id est fructum labiorum confitentium nomini eius, id est confiteamur nomini eius, quod est laus Dei, et hostia fructus, quia alii per hoc ad fidem trahuntur. Ergo qui timetis Deum laudate eum, ut libere colatis eum. Amare discite quem timetis, et poteritis laudare quem amatis. Timentes enim eum homines vetus testamentum propter litteram terrentem et occidentem, non habentes spiritum vivificantem, currebant cum sacrificiis ad templum, et in figura sanguinis Christi quo redempti sumus, quamvis nescientes quid praefiguraretur, cruentas victimas immolabant. Nunc vero in gratia novi testamenti speciale sacrificium laudis offertur, quo Deus honorificatur, cuius invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat. Beneficentiae autem. Evacuata sententia pravorum de guia, redit ad bonos mores persuadendos. Quasi dicat : Non modo praedicta faciatis, sed etiam nolite oblivisci Beneficentiae, id est largitatis in alios. Beneficus enim dicitur largus et eleemosynae distributor. Inde beneficentia dicitur largitas eleemosynarum ; et communionis, id est charitatis, qua omnia putantur communia. Quasi dicat : Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quae habetis, eleemosynas date : Hoc est quod supradixit, non deserentes collectionem vestram. Talibus enim. Quasi dicat : Ideo nolite oblivisci, quia talibus hostiis, scilicet muneribus eleemosynarum, promeretur Deus, non illis antiquis legalibus, quia per eleemosynas hostes vincuntur et peccata exstinguuntur, vita acquiritur. Unde Dominus per prophetam dicit : Misericordiam volo, et non sacrificium. Item : Obedite praepositis vestris, quantum ad praecepta, ut scilicet faciatis quae praecepit per eos Ecclesia. Et subiacete eis, ut reverentiam exhibeatis. Obediendum utique est praelatis et praedicatoribus in quantum doctrina et mores illorum, et pietas existant ; si autem a via rectitudinis deviaverint, non faciamus qualia agunt, sed qualia dicunt, nisi forte et in doctrina aberrent. Unde Dominus : Quae dicunt facite ; quae autem faciunt nolite facere. Habent quidem dignitatem, licet vitae sint perditae, et ideo non ad vitam eorum, sed ad sermonem intendite. Ipsi enim. Quasi dicat : Ideo debetis obedire, quia ipsi pervigilant, id est pro vobis solliciti sunt praedicando, bonum exemplum dando, exteriora providendo. Quasi dicat : Pro animabus vestris rationem reddituri, ideo obedite, ut cum gaudio et cum laetitia et hilaritate mentis, quia vident proficere, faciant haec, id est vigilent et curam vestri agant, et non gementes, id cum murmure et tristitia.
[Ambrosius] Facimus utique ista cum gaudio, quoniam omnes videmus proficere in verbis Dei : tunc enim cum gaudio laborat operarius in agro, quoniam attendit arborem et fructum videt : Quoniam segetem attendit et videt ubertatem, tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus aestusque toleravit. Ideo ait, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes. Hoc enim. scilicet ut gementes, non expedit vobis, quia tunc non proderit vobis cura eorum, si de vobis tristes ingemuerint, eo quod non proficiatis. Et nota quod ait, non expedit vobis. Non dico, non expedit illis quibus prodest testari de vobis ; nam illi praepositi, quando tristantur de malis vestris, expedit illis illa tristitia, et prodest illis, sed non expedit vobis. Simul ergo in Dominico agro bonum operemur praelati et subditi, ut simul de mercede gaudeamus. Vel ita, ut cum : ideo obedire debetis illis, ut in die iudicii, faciant haec, id est reddant pro vobis rationem Deo cum gaudio, id est securi de praemio vero, et non gementes,
[Chrysost.] id est non anxii vel haesitantes de nostra damnatione. Hoc enim, ut gementes pro vobis rationem reddant, non expedit vobis. Orate pro nobis. Superbam elationem mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur deprecari suos subiectos quatenus pro eis orationes fundant. Orate dico, confidimus enim de vobis, quia habemus bonam conscientiam, id est bonam voluntatem de praeteritis, in omnibus, non solum in gentilibus, volentes, etiam in futuro bene conversari, tam iudaeos quam gentiles. Hoc ideo dicit quia culpabatur Apostolus a quibusdam quod sua negligeret ; sed ostendit se affectum bonum habere ad omnes, scilicet iudaeos et gentiles, de quorum praeteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat. Unde ait conscientiam habemus bonam. Quasi dicat : Conscientia nostra in nullo nos accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, vel negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini de nobis, fortasse enim in talibus accusabatur. Amplius autem. Quasi dicat : Dico ut oretis per me. Amplius autem deprecor vos hoc facere, scilicet orare pro me, quo celerius restituar vobis. Quasi dicat : Non solum mea causa, sed magis pro vestra humilitate rogo vos hoc facere, scilicet orare pro me.
20-25. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum Christum, aptet vos in omni bono ut faciatis eius voluntatem, faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. Cognoscite fratrem de nostrum Timotheum dimissum, cum quo, si celerius venerit, videbo vos. Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. Gratia cum omnibus vobis. Amen.
Deus autem. Quasi dicat : Ego suadeo vos ad bonum. Deus autem, qui aptare potest quia dator est pacis, ut scilicet vitia non inquietent, qui eduxit de mortuis, id est resuscitavit de sepulcro : qui locus proprie mortuorum est. Eduxit nostrum Iesum Christum magnum pastorem ovium, id est humilium, qui pastor est effectus, in sanguine testamenti aeterni, id est per effusionem sanguinis sui, qui confirmavit testamentum novum, quod dicitur aeternum, quod aliud ei non succedet. Ipse, inquam, qui hoc fecit, aptet vos, id est aptos vos faciat, in omni bono, ut velitis, et ut etiam opere faciatis voluntatem eius, id est ea quae ipse vult. Aptet vos dico, faciens in vobis quod placeat coram se, quia non est ex vobis bonum, sed ipse facit. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo praeveniente et subsequenti. Faciat bonum in vobis dico. Et hoc, per Iesum Christum, non per carnales observantias, cui, Christo una cum Patre et Spiritu sancto, non carnalibus observantiis, sit, vel est gloria in saecula saeculorum, id est sine fine. Amen : confirmatio.
[Haimo] Quasi dicat : Ita fiet, vel ita verum est, ut dixi. Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis patienter verbum solatii,
[Chrysost.] id est hanc epistolam, quae est consolatio et adoratio, ne dicam admonitio quae est quasi pigrorum :
[Haimo] consolatio vero illorum qui pusillanimes sunt. Et debetis patienter ferre.
[Chrysost.] Etenim perpaucis scripsi, timens vobis oneri esse. Quasi dicat : Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere :
[Haimo] hoc quippe erat quod adversarii faciebant : et ideo latenter hoc tangit. Cognoscite
[Chrysost.] etiam serviendo et honorando, fratrem nostrum Timotheum, scilicet coapostolum et coadiutorem in praedicatione ; a me dimissum in iter quod volebat, vel ad praedicandum directum, vel forsitan, dimissum a carcere in quo ante detentus fuerat. Cum quo si celerius, id est celeriter, venerit, videbo vos. In hoc reddit attentos et mansuetiores. Salutate omnes praepositos vestros et omnes subiectos sanctos, id est sanctificatos in baptismo. Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus scilicet praelatis et subditis optat. Salutare enim est salutem optare. Salutant vos omnes fratres de Italia. Per hoc nota eum a Roma scripsisse. Gratia, id est purgatio peccatorum, et alia Dei munera sint cum omnibus vobis. Amen.
