Ad I Corinthios XVI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad I Corinthios XVI

CAPUT XVI

 

1-14. De collectis autem quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite per unam Sabbati. Unusquisque vestrum apud se reponat recondens quod ei bene placuerit, ut, non cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per Epistolas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem. Quod si dignum fuerit ut ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocunque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre. Spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos. Opus enim Domini operatur sicut et ego. Ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me. Exspecto enim illum cum fratribus. De Apollo autem fratre vobis notum facio quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas eius ut nunc veniret. Veniet autem, cum ei vacuum fuerit. Vigilate, state in fide, viriliter agite et confortamini, omnia enim vestra in charitate fiant.

 

[Haimo., Ambros., Haimo.] De collectis autem quae fiunt, non in quolibet, sed in sanctos, id est ad usus sanctorum, et ideo tenendum est, sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite, id est colligite per unam diem Sabbati, id est septimanae. Vel, per unam Sabbati, id est dominica die. Quia una Sabbati vel una Sabbatorum, vel prima Sabbati vocabatur apud Iudaeos dies quem Dominicum appellamus. Colligite, dico ; unusquisque autem vestrum reponat apud se, ne dicatis non esse fidelem ministrum cui credatis : reponat, dico, quod ei beneplacuerit, non quod gravet eum retendens illud in usum sanctorum, et cavens ne iterum illud sumat. Hic est sensus horum verborum : Praecipit Apostolus omnem plebem Dominico die convenire ad ecclesiam, et illuc deferre quod volebat unusquisque dare ad opus sanctorum, et ne a malis ministris deperiret, si apud Ecclesiam dimitterent, praecepit ut secum referrent, et tuto loco reponerent, quoadusque ipse veniret. Et hoc per singulos dies Dominicos faciebant, quia quod paulatim colligitur, nec grave est, et invenitur multum. Ideo autem hoc praeparate, ut non cum venero, tunc collectae fiant, quia gravaret eos si subito totum simul darent. Cum autem praesens fuero, tunc mittam illos, vel hos quos probaveritis, id est idoneos iudicaveritis per Epistolas, id est cum Epistolis meis et vestris laudatoriis et commendatoriis deferentium et mittentium, perferre gratiam vestram, id est donum, in Ierusalem, quod si dignum fuerit ut ego eam, scilicet si magnae res fuerint, mecum ibunt. Veniam autem ad vos cum pertransiero Macedoniam,

[Ambros.] id est per omnia loca transiero usque Macedoniam. Nam Macedoniam pertransibo, ubi non est opus morari. Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo, quia multa corrigenda sunt ibi, sicut medicus ibi moram habet, ubi plures aegrotant. Veniam ad vos dico, ut et vos me deducatis quocunque iero. Dico manebo apud vos, nolo enim vos in transitu videre. Spero enim aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Ephesi, inde misit Epistolam, usque ad Pentecosten, ideo permanebo ibi, enim, id est quia, ostium magnum apertum est mihi, id est multa corda hominum ad audiendum parata sunt. Et evidens, quia non contradicunt praedicationi. Et quasi quis diceret : Quid ergo opus est ibi morari ? Respondet : Et, id est quia, adversarii multi sunt, ibi qui conantur impedire. Si autem venerit Timotheus ad vos, videte ut sine timore sit apud vos, forsitan iam ibi timuerat propter commotionem pseudoapostolorum. Opus enim Domini operatur sicut ego, ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me. Exspecto enim illum cum fratribus, qui secum sunt. De Apollo autem fratre notum vobis facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus. Hoc ideo dicit, quia Corinthii hunc requisierant quia ab Apostolo ordinatus fuerat episcopus illorum : qui cum non posset eos sedare, venerat ad Apostolum Ephesum. Quibus respondet hic Apostolus dicens, rogavi, etc. Et utique non fuit voluntas eius, ut nunc veniret ad vos, quia timet incorrectos. Veniet autem cum ei vacuum fuerit,

[Ambrosius] id est opportunum, scilicet cum vos correcti fueritis. Vos autem vigilate mentis oculis contra astutias diaboli, et state in fide, quia stanti non obrepit somnus, viriliter agite. Mulierum enim est inconstantia, et confortamini in Domino, ut in vestra virtute sit profectus, et omnia vestra, id est correctio, fiant in charitate, non causa inanis gloriae. Obsecro autem. Ordo litterae huius respicit, et pendet usque illuc ; Ut et vos subditi sitis. Quasi dicat : Praedicta facite ut dixi hos autem imitamini. Et hoc est,

 

 

15-24. Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati et Achaici, quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos, ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt. Refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo qui eiusmodi sunt. Salutant vos omnes Ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Priscilla cum domestica sua Ecclesia, apud quos et hospitor. Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. Salutatio mea, manu Pauli. Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema, maranatha. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu. Amen.

 

Obsecro autem vos, o fratres, qui nostis Stephanae domum, et Fortunati et Achaici. Hi cum Apostolo fuerunt in praedicatione Corinthiorum, ut et vos subditi sitis his et huiusmodi, et omni cooperanti et laboranti in vobis. Ideo subditi sitis, quoniam ipsi sunt primitiae Achaiae, id est primi crediderunt in Achaia, et ordinaverunt seipsos in ministerium sanctorum, id est ut ministrarent sanctis.

[Ambrosius] Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati et Achaici, id est quia praesentes apud vos sunt, ex quibus vobis est profectus. Unde subdit : Quoniam ipsi suppleverunt, docendo, id quod vobis deerat. Et merito gaudeo, refecerunt enim et meum spiritum et vestrum : meum utique laetitia, vestrum charitate. Vel ita, gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati et Achaici, id est quasi mihi venerunt pro vobis ministrare, quoniam ipsi suppleverunt id quod vobis deerat, quia ministraverunt mihi, quod vos non fecistis. Et merito gaudeo, refecerunt enim et spiritum meum, quoniam scilicet me paverunt, et vestrum, quibus Apostolum servaverunt. Cognoscite ergo, id est honorate illos qui sunt huiusmodi. Salutant vos Ecclesiae Asiae. Quasi dicat : Quod ego scribo omnes desiderant, salutant vos in Domino multum Aquila, et Priscilla, apud quos hospitor, cum domestica sua Ecclesia, id est fratrum congregatione, apud quos et hospitor. Salutant vos omnes fratres. Salutate vos invicem in signum pacis, et hoc in osculo sancto, scilicet vero corde. Et ut sciant eius esse hanc Epistolam, subdit : Salutatio mea scripta est manu Pauli. Haec salutatio est ibi : Gratia Domini, sed praemittit similiter manu sua scriptum hoc : Si quis, etc. Quasi dicat : Fideles saluto, sed si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema,

[Augustinus] id est separatus a Deo, vel condemnatus, maranatha, id est donec veniat Dominus, vel in adventu Domini.

[Ambrosius, Augustinus] Maranatha enim interpretatur Dominus venit, et est compositum ex Syro et Graeco, magisque Syrum est quam Hebraeum. Anathema vero Graecum et interpretatur, condemnatus vel separatus, Similis ergo Graeco et Syro utitur verbo.

[Ambrosius] Deinde sequitur salutatio : Gratia Domini nostri Iesu Christi sit vobiscum, et charitas mea sit cum omnibus vobis, id est ea charitate vos invicem vel Deum diligite, qua vos ego vel Deum diligo. Et hoc facite in Christo, id est non secundum amorem saeculi. Amen. Hic sermo confirmatio est benedictionis.